Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Et haec causa videtur exprimi Levit. I 8. ubi dicitur e Mater tua es, non revelabis turpitudinem eius . Et idem postea dicitur in aliis. Secunda ratio est , quia personas san Ruine coniunctas necesse est adinvicem simul conversari. Unde si homines non arcerentur a commistione venerea , nimia opportunitas daretur hominibus venereae commistionis ἔ S sic animi hominum nimis emollescerent per luxuriam . Et ideo in veteri lege illae personae specialiter videntur prohibitae esse . quas necesse est simul commorari. Teriatia ratio est , quia Per hoc impediretur multiplic

tio amicorum. Dum enim homo uxorem extraneam

accipit , iunguntur sibi quadam speciali amicitia mmnes consanguinei uxoris , ac si essent consanguinei sui. Unde August. dicit II. de civ. Dei: ce. I 6. eis. princ. to. s. Habita es ratio rectissma ebaritatis,tie homines , quibus uset utilis , atque honesta eonis cordia , diversariam vici studinum vinculis neci ere nistur , nec unus in una multas haberet , sed singialae spaνgerentur in singulos . Addit etiam Aristotel. quaristam rationem in R, Polit. cc. 2. cir. med. to. . quia cum naturaliter homo consanguineam diligat, si adderetur .amor, qui est ex commistione venerea, fieret nimius ardor amoris , & maximum libidinis incentivum ς quod castitati repugnat . Unde manufestum est , quod incestis es determinata luxuriae Decieν Ad primum ergo dicendum , quod abusus coniuncta

rum personarum maxime induceret corruptelam ca-sitatis ; tum propter opportunitatem ἰ tum etiam pro Pter nimium ardorem amoris , ut dictum est . c incor. art. Et ideo antonomastice abusus talium personarum vocatur incestus.

Ad secundum dicendum, quod persona amnis con- ungitur alicui propter personam consanguinitate coniunctam . Et ideo quia unum est propter alterum, eiusdem rationis inconvenientiam facit consangui ubias, & amnitas. Ad tertium dicendum , quod in commistione personarum conjunctarum aliquid est, quod est secundum se indecens , & repugnans naturali rationi ; sicut quod commistio fiat inter parentes , & filios , qu rum est per se , & immediata cognatio . nam filii naturaliter honorem debent parentibus . Unde Phi-Ios. dicit in 9. de animal. ce. Q. to. 4. quod quidam equus, qai deceptus fuit , ut matri commisceretur, seipsum praecipitavit quali prae horrore : eo quod etiam animalibus aliquibus inest naturalis reverentia ad parentes . oliae vςro Personae, quae nou

102쪽

xoniunguntur secundum se ipsas, sed per ordinem ad parentes, non habent ita ex seipsis indecentiam: sed variatur circa hoc decentia , vel indecentia secundum consuetudinem , & legem humanam , vel divinam quia, ut dictum est, ca. a. hia. qu. usus venereorum , qui ordinatur ad bovum commune , subjacet legi. Et ideo, sicut August. dicit II. de civ. Dei, c c. I 6. cir. princ. to S. Commisio fororum,m fratrum quanto fuit antiqtitor, compellente necessitate , tanto posea facta es damnabritor , religione proBibente.

APPENDIX.

EX articulo habes primo , quomodo per rationem ostendas , merito fuisse a scripturis, de Gelasio insinuatum : quod incestus est determinata species Iuxuriae. A Gelasio Papa quidem ut in D cr. 36. ρω. I. ea. Lex tua . A Scripturis vero per hoc, quod incestum distinctam ponunt ab aliis speciebus Iiaxuriae r ut patet consideranti dicta Scripturarum GPra. art. I. vpend. Ac si aperte ex hoc scholasticis inhaerendum dicant e quod incestus est luxuriae species determinata , idest ab aliis distincta . Secundo vicies: quomodo, &c.

A R T I C U L U S X. 7II Utrum Sacrilegium possit este species

luxuriae.

p. a. l. ad 3. Ee 4. d. 4 I. a. q. q. a. ad 7. AD Decimum sic proceditur . Videtur , quod sacrilegium non possit esse species luxuriae . Eadem enim species non invenitur sub diversis generibus non subalternatim positis : Sed sacrilegium est species irreligiosi talis, ut supra dictum est. c . 99 Ergo sacrilegium non debet poni species luxuriae . 2. Praeterea. In Decret. 36. q. I . in avenae Grat. ad ev. Lex tua b sacrilegium non ponitur inter lia, quae ponuntur species luxuriae . Ergo videtur , quod non sit luxuriae species. 3. Praeterea . Sicut per luxuriam contingit aliquid fieri contra aliquam rem sacram, ita. .etiam per alia vitiorum genera Sed sacrilegium non ponitur species gulae, aut alterius hujusmodi vitii. Ergo etiam non debet poni Oecies luxuriae . . .

103쪽

Dei , c. l6. a med. to. I. quod se iniquum es συλ 'ditate posside udi transgredi limitem agrorum , quanto es iniquius libid3ue coneum bendi subυertere limi-

rem morum: Sed transgredi limitem agrorum in reis hus sacris est peccatum sacrilegii . Ergo pari ratione subvertere limitem morum libidine concumbendi in rebus sacris facit sacrilegii vitium : Sed libido concumbendi pertinet ad luxuriam. Ergo sacrilegium est luxuriae species.

Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictum

est, implic. q. 99. a. I. ω a. a. ad 2. I. I. q. IS. a. 7. actus unius virtutis, vel vitii ordinatus ad fionem alterius , assumit speciem illius : sicut furtum , quod propter adulterium committitur, transit in speciem adulterii. Manifestum est autem, quod observatio castitatis, secundum quod ordinatur ad cultum Dei , fit actus religionis , ut patet in illis qui υ vent, & servant virginitatem, ut patet per August. in libro de virginit. c eap. 8. tom. 6. Unde manifertum est, quod etiam luxuria , secundum quod violat aliquid ad divinum cultum pertinens , pertinet

ad speciem sacrilegii . Et secundum hae sacrilegium potes poni specie; Itixuriae .

Ad primum ergo dicendum , quod luxuria, secundum quod ordinatur ad finem alterius vitii , efficitur illius vitii species . Et sic aliqua luxuriae speciespctest etiam esse species irreligiositatis , sicut cuiusdam superioris generis. Ad secundum dicendum , quod ibi e numerantur illa, quae sunt species luxuriae secundum se ipsa . Sacrilegium autem est species luxuriae, secundum quod ordinatur ad alterius vitii finem, S potest concurrere cum diversis luxuriae speciebus . Si enim aliquis abutatur persona conjuncta sibi secundum spiritualem cognationem , committit sacrilegium ad modum incestus : Si autem abutatur virgine Deo sacrata , inquantum est sponsa Christi, est lacrilegium per modum adulterii .' Inquantum vero est sub spiritualis patris cura constituta , erit quoddam spirituale stu-srψm: Et si violentia inferatur , erit spiritualis raptus ; qui etiam secundum leges civiles gravius punitur, quam alius raptus . Unde Juliinianus Imperator dicit: l. se quis , C. de Episc. Cieri ) Si

quis , non dicam raρere , sed attentare tant&mmodo

matrimonii coniungendi causa farratissimas υirgines a us fuerit , eapiςali poena feriatur.

Ad tertium dicendum , quod sacrilegium committitur in re sacrata. Res autem sacrata est , υeI persona sacrata , quae concupiscitur ad concubitum ,

104쪽

fie vertinet ad luxuriam : vel quae concupiscitur ariponulendum ti sic pertinet ad iniustitiam . Potest etiam ad iram pertinere sacrilegium; puta si aliquis ex ira iniuriam inferat personae sacrae, vel si gulose cibum sacrum assiumat, sacrilegium committit. Specialius tamen sacrilegium attribuitur luxuriae , quae opponitur catillati , ad cuius observantiam aliquae personae specialiter consecrantur.

APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem Ostendas : merito insinuatum fuisse a scripturis, ' August. quod sacrilegium est species luxuriae . AD. Augustino quidem ut extenditur cum discursu in arg. coni. A scripturis vero per hoc , quod iniurias factas rebus Deo sacratis vocant sacrilegia , li mines talium iniuriarum , seu violationum auctores vocant sacrilegos. I. Machab. q. in tνibtis locis . Ex his argumentare ad propositum articuli huius, secundiam quod fecit B. Th. super auctoritatem B. Aug. inarg. contra Secundo vides ς quomodo, &e.

ARTICULUS XI. 732

Utrum Nitium contra naturam set species

AD Undecimum se proceditur . Videtur , quod

vitium contra naturam non sit species luxuriae. Quia in praedicta enumeratione specierum luxuriaec a. i. hM. q. nulla fit mentio de vitio contra naturam . Ergo non est species luxuriae. 2. Praeterea. Luxuria opponitur virtuti: Lita sub malitia continetur: Sed vitium contra naturam non continetur sub malitia, sed sub bestialitate. ut patet per Philoc in 7. Et hic. e. S. to. 3. Ergo vitium contra naturam non est species luxuriae. 3. Praeterea . Luxuria consistit circa actus ad generationem humanam ordinatos, ut patet ex supradictis: c ρω. praee. a. i. sed vitium contra naturam consistit circa actus, ex quibus non potest generatiosequi . Ergo vitium contra naturam non est species luxuriae. Sed Contra est , quod a. Cor. I a. connumeratur aliis Iuxuriae speciebus, ubi dicitur: Et non egerunt

paenitentiam DPer immunditia , . Dνnicatione , π

105쪽

ga QUAEST. CLIV. ART. XI. puduitis: Ubi dicit Glos. c interi. immundit a ,

des luxuria contra naturam.

Respondeo dicendum , quod , ficut supra dictum est, c a. 6. or 9. hti. qu. ibi est determinata luxuriae species, ubi speciaiis ratio deformitatis occurrit, quae facit indecentem actum venereum. Quod quidem p test effe dupliciter . Uno quidem modo , qui crepugnat rationi rectae; quod est commune in omni vitio lu

xuriae.

Alio modo, quia etiam super hoc repugnat ipsi ordini naturali venerei actus , qui convenit humanae speciei, quod dicitυν vitium contra naturam. Quod ruidem potest pluνibus modis contingere . Uno quiem modo, si absque omni concubitu causa delectationis venereae pollutio procuretur οῦ quod pertinet alPeccatum imm&nditiae , quam quidam mouisiem v cant . Atia modo, si fiat per concubitum ad rem non eiusdem speciei, quod vocatur bessistitas. Tertio si fiat per concubitum ad non debitum sexum , puta masculi ad masculum, vel foeminae ad foeminam , ut Apostolus dicit ad Rom. r. quod dicitur Sodomiticum mitium. Quarto si non servetur natura is modus coriiscumbendi, aut quantum ad instrumen rum non debi- . tum , aut quantum ad alios monstruosos , & bestia. Ies concumbendi modos . Ad primum ergo dicendum , quod ibi enumerauis et ut species luxuriae, quae non repugnant humanae naturae. & ideo praetermittitur vitium contra natu-

Tam vi

Ad secundum dicendum, quod bestialitas disse rix

malitia , quae humanae virtuti opponitur per quendam excessum circa eandem materiam . di ideo ad idem genus. reduci potest . Ad tertium dicendum, quod luxuriosus non intendit generationem humanam , sed delectationem ve- meream, quam potest aliquis experiri fine actibus , ex quibus sequitur humana generatio. Et hoc est, quod

quaeritur in vitio contra naturam .

APPENDIT.

EX art. habes primo- quomodo per rationem osten das, merito insinuatum fuisse a scripturis, quod

vitium contra naturam est species luxuriae . Ut I. Cor. 6.& Leυ. 8. secundum quod citaturari. I. πρend.

Per hoc enim quod vitium istud nominant distine im ab aliis luxuriae speciebus, ut in ead. an. Patet, scholasticis Theologis concludendum relinquunt :qusd , secundum scripturas , est de erminata luxuriae

106쪽

laecies. Item a 2. Cor. I a. secundum quod extenditur .n ars. eontra Secundo vides, &c.

mrum vitium contra naturam sit maximum perem tum intre Decies luxuriae . Inf. q. I O. a. I. ad 2. Et I. a. q. 73. a. 7. eor. Et 4. d. 4l. a. Φ, q. I. cor. f. AD Duodecimum sic proceditur . Videtur , quod vitium contra naturam non sit maximum precatum inter species luxuriae . Tanto enim aliquod Peccatum est gravius, quanto magis contrariatur charitati j Sed magis videntur contrariari charitati proximi adulterium, & stuprum, & raptus , quae Vergunt in iniuriam proximi, quam peccata contra naturam , per quae nullus alteri iniuriatur . Ergo peccatum contra naturam non est maximum inter species luxuriae.

fima , quae contra Deum committuntur : sed sacri 1egium directe committitur contra Deum : quia vergit in injuriam divini cultus . Ergo sacrilegium est gravius peccatum , quam vitium contra natu.

Tamis

gravius, quanto exercetur in personam, quam magis olligere debemus: Sed secundum ordinem charitatis magis debemus diligere personas nobis coniunctas , quae polluuntur per incestum, quarti personas extraneas , quae interdum polluuntur per vitium contra naturam. Ergo incestus est gravius peccatum, quam vitium contra naturant.

smum , videtur quod tanto sit qravius , quanto est magis contra naturam : Sed maxime videtur esse contra naturam peecatum immunditiae , seu mollitiei ;quia hoc videtur esse maxime secundum naturam , ut alterum sit agens, M alterum sit patiens . Ergo fecundum hoc immunditia esset gravissimum inter vitia contra naturam. Hoc autem est falsum. Ergo vitia contra naturam non sunt gravissima inter peccata luxuriae.

Sed Contra est , quod August. dicit in lib. de adis ulter. conivg. c hab. sn lib. de bono conivg. e. v. γ II. O hab. p. AdMIterii 32. q. 7. J quod omnium horum vitiorum , scilicet quae ad luxuriam pertinent, pess-mum ess , quod confra naturam fit.

107쪽

Respondeo dicendum , quod in quolibet genere pessima est principii corruptio , ex quo alia dependent. Principia autem rationis sunt ea, quae sunt secundum naturam. Nam ratio, praesuppositis his, quae sunt a natura determinata, disponit alia , secundam quod convenit. Et hoc apparet tam in speculativis, quam in practicis. Et ideo ficut in speculativis error circa ea, quorum cognitio est homini naturaliter inis

dita, est gravissimus , Se turpissimus ita in agendis

agere contra ea, quae sunt secundum naturam deteris

minata, est gravissimum, S turpissimum . Quia erism in vitiis, quae sunt contra naturam , transgredi tur homo id , quod est secundum naturam deterini. Natum circa usum venereum, inde est , quod in tali

materia hoe peccatum es graυVsmum. Pos quod est incestus, qui . iicut dictum est, c ar.

.hω. ρυ. est contra naturalem reverentiam, quam Personis coniunctis debemus . Per alias autem luxuriae species praeteritur solum id , quod est secundum

Tationem rectam determinatum , ex praesuppositione tamen naturalium principiorum. Magis autem repu- Anat rationi. quod aliquis venereis utatur , non solum contra id quod convenit proli generandae , sed etiam cum iniuria alterius . Et ideo fornicatio sem-plex, quae committitur sine injuria alterius personae , es minima inter species luxuriae . Maior autem in iuria est, si quis abutatur muliere alterius potestati subiecta ad usum generationis , quam ad solam cu- nodiam. Et ideo adulterium eis graυius, quam βω-

prum Et utrumque aggraυatur per violentiam. Pro-

Pter quod raptus virginis es gravius, ρυam suprum , in raptus uxoris , quam adulterium : Et bec omnia etiam aggrauantur seciandum rationem sacrilegii, ut supra dictum est. a. Io. hu. qti. ad a. Ad primum ergo dicendum, quod sicut ordo rationis rectae est ab homine, ita ordo naturae est ab ipso Deo . Et ideo in peccatis contra naturam , in quibus ipse ordo naturae violatur , fit iniuria ipsi Deo ordinatori naturae. Unde August. dicit in a. ConfesLc cap. 8. cis. Princ. to. I. Flagitia, quae sunt con-rra naturam, ubique , ae semper deresa uda , aliue punienda sunt qualia Sodomitarum fuerunt , quae se omnes gentes facerent , omnes eodem criminis rea tu diυina lege tenerentur , quae non sie fecit homines, ut se illo uterentuν modo . violatur quippe lysa focietas, stiae cum Deo nobis eme debet , cum eadem natura, cuius ille auctores, libidinis peruersitate pot- suitura

Ad secundum dicendum , quod etiam vitia contra

108쪽

naturam sunt contra Deum, ut dictum est: n s λι e. praeeed. J & tanto sunt graviora, quam sacrilegii corruptela, quanto ordo naturae humanae inditus est prior, & stabilior , quam quilibet M us ordo suis peradditus. Ad tertium dicendum , quod unicuique individuo magis est coniuncta natura speciei , quam quodcunque aliud individuum . Et ideo peccata , quae sunt contra naturam speciei, sunt graviora. Ad quartum dicendum , quod gravitas in peccato mauis attenditur ex abusu alicuius rei, quam ex o. missione debiti usus. Et ideo inter vitia , quae sunt contra naturam, infimum locum tenet peccatum imis munditiae, quod consistit in sola omissione concubiis tus ad alterum. Gravissimum autem est peeeatum be- malitatis : quia non servatur debita species . Unde super illud Gen. 37. Aeetisa υit fratres suos de erimine pessimo , dicit Glossa interlio. ) quod eum pecoribus miscebantur. Post hoc autem est υitium a domitieum , cum ibi non servetur debitus sexuq . Post hoc autem est peccatum ex eo, quod non servatur debitus modus concumbendi . Ma Ris autem si non sit debitum vas , quam si sit inordinatio secundum aliqua alia pertinentia ad modum contubio

ius a

EX art. habes primo e quomodo per rationem in te rimas haereses Cainovum dicentium : Adorandos esse Sodomitas, quos & ipsi colebant, conis.' quenter facto etiam asserentium, indomiam non esse Peccatum. Item Condormientium dicentium: Viros, ac Remi uas, iuvenes, ae virgines , debere in communi in uno loco, & conclavi vivere, & in eodem cubiculo dormire: ubi, extinctis tu naribus, ad omnes promiscue sit dicendum : Crescite , in multiplicamini. Item quorundam c Hia Prateolo ponuntur in titul. Dulcinus J similia cum additione dicentium , quod coitus promiscuus cum qualibet muliere licitus est congregatis in Ecclesia, extinctis lumini bus , post Solis occasum . Item Pauperum de Lugduno ut refertur ex Summa P. Ytonetti par. S. cap. a. in bibliotheea Vaticana manuscripta dicentium: Coitum quemcumque commixtum , urente carnis libidine, tam inter viros, quam inter foeminas, esse licitum : Et , quod libidini satisfacere in quolibet actu turpi, melius est, quam intus in corde teri tari. Item Anabaptistarum dicentium i quod coire D s tene-

109쪽

M QUAEST. CLIT ART. XII.

tenetur mulier cum quolibet viro eam petente, & econtra . Praedicti namque omnes , aliique similes , cum negent , aliquam , vel aliquas luxuriae species esse peccatum ut consideranti patet J militant eoi tra praesentem articulum , & a Sancto Doctore per hunc eundem expuanantur. Secundo habes: quomodo per rationem ostendas, haereses praemissas merito condemnari a Levit. 8. ,, Cum omni pecore non coim bis. Mulier non succumbet iumento , nec misce ,, bitur ei, quia scelus est. Cum masculo non com- , , misceatur coitu foemineo , quia abominatio est . ,, Item a Genes. 13. Homines Sodomitis pessimi e- ,, rant , & peccatores coram Dremino nimis . Item

M a Rom. I. Foeminae eorum mutaverunt naturalem

M usum in eum usum , qui est contra naturam . Siis ,, militer & masculi, relicto naturali usu foeminae , is exarserunt in desideriis suis invicem , masculi in ,, masculos turpitudinem operantes. Ee infνs: Qui talia agunt, digni sunt morte, nou solum qui ea, , faciunt, sed etiam , qui consenthmi facientibus . M Item a Leυit. 2o. Si adulterium perpetravit cums, umre alterius, morte moriatur moechus, Radul-

, tera . D Item de fornicatione simplici a dictis iomi. a. append. Item a l. Corinth. έ. Neque fornie νii, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores , Sc. neque rapaces , regnum Dei possdebunt . Item a Deuter. a . Non erit meretrix defliabus Israel, nee scortator: quia abominatio es utrumq- πωd Dominum Deum tuum. Item a dicti .n ar. I. ει omniurn sequentium, appendicibus . Nam ex eo , quod singula monstralitur esse species luxu- Tiae , commonstratum intelligitur , quod sunt peccata mortalia . Et propterea rationes etiam articulorum eorundem adductae a Sancto Doctore ad conclusiones Irobandas faciunt contra praedictas haereses , lingil- tim pro sua portione. Tuum erit applicare specia-

Iiter hic quaecumque dicta sicut & alibi semper

ad singula, pro quanto requiritur. Item a. Ueritati bus aureis super Iegem veterem, Gen. 26. conc. q. Item ab Elueid. Addition. art. num. III. 267. 233. oesiid. I73. 269. Item ab Elucid. I. ρetra. art. num. 578.

8. Tertio vides: quomodo ex iis, si bene pensen tur& applicentur, dcc

110쪽

De partibtis potentiaIibus Temperantia , ω priamo de Continentia, in quatuor articulas diυisa. Postea considerandum est de partibus potenti aliis

bus Temperantiae. Et primo. De Continentia se Seeundo. De Clementia. Tertis. De Modestia. ire a primum considerandum est de Continentia ,& de Incontinentia. cires Continentiam quaerυntur quatuor. Primo . Utrum Continentia sit virtus. Secundo. Quae sit materia eius.

Tertio. Quod sit ejus subiectum.

Quarto . De comparatione elum ad Tempera tiam .

Usum Continentia sit virtus. I. a. e. 8s. a. 3. ad 2. Et 3. q. p. a. a. ad 3.

AD Primum sic proceditur. Videtur ,. quod Continentia non sit virtus . Species enim non crin- diuiditur generi . Sed continentia condividitur virtuti, ut patet per Philos. in 7. Ethic. c e. r. ru min. ω e. θ. D. I. Erqo continenti ε non est virtus. a. Praeterea. Nullus utendo virtute peccat ; quia secundum August. in lib. a. de lib. arbit. c e. 18. γ19. D. I. I Virtus es, qua nemo male utitur : Sed a- Iiquis continendo potest peccare,, puta si desideret aliquod bonum faeere , & ab eo se contineat . Ergo continentiae non est virtus 3. Praetereae. Nulla virtus retrahit hominem a licitis, sed solum ab illicitis . Sed continentia retrahit hominem a licitis. dicit enim Glos. nteri. δε- νει illud, Fides, modesta, oec. Gal. I. quod pero Ontinentiam aliquis se etiam a licitis abstinet . Ergo eontinentia non est virtus. Sed Contra. omnis habitus laudabilis videtur e se virtus a Sed continentia est huiusmodi. dicit enim D 6. A

SEARCH

MENU NAVIGATION