Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

163 QUAN. CLVII. ART. I. QUAESTIO CLVII.

De CIementis, Mansuetudine, tu qtiatuεν articulos di υUa . Postea considerandum est de Clearentia, & Manis suetudine, & vitiis oppositis. Cibes 1 sas autem virtutes quaeruntuν quatuor. Primo . Utrum Clementia, & Mansuetudo sint N

secundo. Utrum utraque earum sit virtus. Tertio. Utrum utraque earum sit pars temperanistiae. Quarto . De comparatione earum ad alias viri is

tes.

Utrum Clementia, oe Mansuetudo sint penitus idem. IV. a. q. ad 3. Et 3. dis. 33. g. 3. a. a. q. I. ad 2. AD Primum sic proceditur . Videtur , quod Cimmentia, & Mansuetudo sint penitus idem . Mansuetudo enim est moaerativa irarum, ut Philos. dicit in Φ. Et hic. ea. S. to. S. a autem est appetitus vindictae. Cum ergo clementia sit lenitas supe-νioris adversus inferiorem in con tituendis poenis, ut Seneca dicit in a. de Clementia, c e. 3. cim princi per poenas autem fiat vindicta, videtur quod cleme tia, & mansuetudo sint idem. a. Praeterea . Tullius dicit in a. Rhetor. I. a. de Inυent. aliquant. ante fi b quod Clementia epi vi

xus, per quam animus temere concitatus in odium a-Heuitis, benignitate retinetur : S sic videtur, quod elementia sit moderativa odit Sed odium, ut Aug. dicit, c-ao'. inter med. . si eo. a. causatur ab ira, circa quam est masuetudo,& clementia-Ergo videtur, quod clementia, A mansuetudo sint penitus idem. 3. Praeterea . Idem vitium non contrariatur diversis virtutibus : Sed idem vitium opponitur ma fuetudini , & clementiae , scilicet crudelitas. Ergo videtur, quod mansuetudo , I clementia sint penitus idem .

132쪽

QUAEST. CLVII. ART. I. Ioysed Contra est , quod secundum praedictam definitionem Senecae, Clementia eo lenitas superioris adversus inferiorem . Mansuetudo autem non solum est superioris ad inferiorem , sed cuiuslibet ad quemlibet. Ergo mansuetudo , & clementia non sunt penitus idem .

Respondeo dicendum , quod , sicut dicitur in a.

Et hic. c cap. 3. ante med. to. s. virtus moralis consi- sit circa passiones, R actiones. Passiones autem interiores sunt exteriorum actionum principia, aut et iam impedimenta. Et ideo virtutes , quae moderantur passiones , quodammodo concurrunt in eundem effectum cum virtutibus , quae moderantur actiones,

dicet specie differant: Sicut ad iuilitiam proprie pertinet cohibere hominem a furto , ad quod aliquis

inclinatur per inordinatum amorem , vel concupiscentiam pecuniae, quae moderatur per liberalitatem :& ideo liberalitas concurrit cum iustitia in hoc e Retu, qui est abstinere a furto. Et hoc etiam con-sderandum est in proposito . Nam ex passione irae provoeatur aliquis ad hoc , quod Rraviorem inferat poenam : Ad clementiam autem pertinet directe, quoast diminutiva poenarum . quod quidem impediri posse

set per excessum irae. Et ideo mansuetudo, inquantum refraenat impetum irae , conc&rrit in eundem effectum eum clementia . Disserunt tamen abinυicem ; inquantum clementia est moderativa exterioris punitionis; mansuetudo autem

proprie diminuit passionem irae. Ad primum ergo dicendum, quod mansuetudo pro. prie respisit ipsum vindictae appetitum; sed clementia respicit ipsas poenas, quae exterius adhibentur ad

vindictam Ad secundum dicendum, quod affectus homirus inclinatur ad minorationem eorum , quae homini per se non placent. Ex hoc autem quod aliquis amat.aliquem , provenit quod non placet ei per se eoena eius, sed solum in ordine ad aliud , puta ad justitiam, vel ad correctionem eius qui punitur. Et ideo

ex amore Provenit, quod aliquis sit promptus ad diminuendum poenas, quod pertinet ad clementiam N exodio impeditur talis diminutio. Et propter hoc Tullius dicit, quod animus coneltatur in odium, stilicet ad gravius puniendum, peν elementiam retinetiar, ne scilicet acriorem poenam inserat, non quod iclementia fit directe odii moderativa, sed poenae. Ad tertium dicendum, quod mansuetudini , quae est directe circa iras, proprie opponitur vitium ira cundiae, quod importat excessum irae : Sed crudeli-

133쪽

DO QUAEST. CLVII. ART. I i.

tas importat excelsum in puniendo. unde dicit Seneiaca in a. de clement. cap. o. quod crudeles υocanis stir , qui puniendi ea am habent, modum tamen nou/abent . Qui autem in poenis hominum propter se delebantur, etiam sine causa, Possunt dici saevi, vel seri, quasi affectum humanum non habentes, ex quo maturaliter homo diligit hominem.

APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem ostendas , merito fuisse a Scripturis , & Seneca

insinuatum : quod mansuetudo , & clementia non sunt penitus idem . A Seneca quidem : ut extendistur in arg. I. & arg. contr. A Scripturis vero ; ut DL II. D Ut pugnarent contra Israel,& caderent; ἡ & non mererentur ullam clementiam , ac peria ,, rent. Item Hess. II. convertit Deus spiritum re- ,, Ris in mansuetudinem. ,, Hoc est : Furibundam iram regis, de qua praedixerat. Per hoc ergo, quod clementia, secundum primam auctoritatena, Versatur

circa poenas: & mansuetudo, juxta sectandam , circa animi passiones , Scriptura , quasi scholastice Ioisquens, dixit : mansuetudo non est omnino idem cum clementia. Secundo vides 2 quomodo ea iis bene per sitis, atque applicatis, &e.

Utrum tam clementia, quam mans tura se virtus. Inf. a. 3. eos. Et a. d. 26. q. a. a. a. ad 4.l A D secundum sic proceditur . Videtur , quod ne-

, que clementia , neque mansuetudo sit virtus. Nulla enim virtus alteri virtuti opponitur et Sed utraque videtur opponi severitati , quae est quaedam Virtus . Ergo neque elementia , neque mansuetudo est virtus. a. Praeterea . Virtus corrumpitur per supernuum , S diminutum Sed tam clementia , quam mansu tudo in quadam diminutione consistunt et nam ct mentia est dimi uutiva poenarum . mansuetudo au tem est diminutiva irae. Ergo neque clementia, neque mansuetudo est virtus. 3. Praeterea . Mansuetudo , sive militas ponitur

Matth. s. inter beatitudines , & inter fructus ad

Gal. s. Sed virtutes differunt 2 a beatitudinibus,

134쪽

& a fructibus. Ergo non continentur sub virtute. Sed Contra est , quod dicit Seneca in a. de elea mentia : c cap. I. fn princ. Clementiam, o mansue-rtidinem omnes υiri boni praesabunt : Sed virtus est

proprie , quae pertinet ad bonos viros a nam virtus

es, qua bonum faeit habentem, oe opus ejus bonum νeddit , ut dicitur a. Ethic. c. cap. 6. eo. s. Ergo

elementia, & mansuetudo sunt virtutes. Respondeo dicendum , quod ratio virtutis moralis consistit in hoc , quod appetitus rationi subdatur, ut patet per Philos in I. Et hic. eap. ule. to.

s. J Hoc autem servatur tam in clementia, quam in mansuetudine . Nam clementia, diminuendo poenas, aspicit ad rationem , ut Seneca dicit in secundo de clementia: c cap. S. a princ. Similiter etiam mansuetudo secundum rationem rectam moderatur iras, ut dicitur in quarto Ethicorum. cap. eo. I. Uninde manifestum est, quod tam clementia, quam mansuetudo es virtus. Ad primum ergo dicendum , quod mansuetudo

non directe opponitur severitati . Nam mansuetudo est circa iras ; severitas autem attenditur circa exteriorem inflictionem poenarum. Unde secundum hoc videretiar magis opponi clementiae , qnae etiam circa exteriorem punitionem consideratur, ut dictum est . au. praee. Noh tamen opponitur : eo quod utrumque est secundum rationem rectam . Nam stinueritas innexibilis est circa inflictionem poenarum , quando hoc recta ratio requirit e- Clementia autem diminutiva est poenarum etiam γ secundum rationem

rectam, quando scilicet oportet, & in quibus oportet. Et ideo non sunt opposita, quia non sunt circa

idem . . l

Ad secundum dicendum, quod secundum Philosophum in o. Et hic. c cap. I. in prine. eo. I. J habitus

qui medium tenet in ira, est in nominatus. Et ideo virtus nominatur a diminutione irae , quae signifieatur nQmine mansuetudinis , eo quod virtus propin quior est diminutioni, quam superabundantiae, propter hoc quod naturalius est homini appetere vinis dictam iniuriarum illatarum , quam ab hoc defice re ; quia vix alicui nimis parvae videntur iniuriae

sibi illatae , ut dicit Sallustius . c in eonium Catinante med. oνat. Caesar. Clementia autem est diminutiva poenarum, non quidem in respectu ad id quod est secundum rationem rectam , sed in respectu ad id quod est secundum legem communem, quam re

135쪽

ox QUAEST. CLVII. ART. III

eernens hominem non esse magis puniendum. Unde dicit Seneca in secundo de Clementia : c eap. ultia med. Clementia hoc primum maestor , ut quos dimittit , nihil aliud illos pati aebuisse pronianiter: venia υero debita poenae remissio es , Ex quo patet: quod elementia comparatur ad severitatem , sicut Epicheia ad iustitiam legalem, cuius pars est severiistas , quantum ad inflictionem poenarum secundum 1egem: Differt tamen clementia ab epicheia , ut infra dicetur. c aν. seq. ad 1. 3 Ad tertium dicendum , quod beatitudines sunt ctus virtutum ; fructus autem sunt delectationes de actibus virtutum . Et ideo nihil prohibet , mansu tudia em poni & virtutem, & beatitudinem, S Du

ctum a

EX art. habes primo : quomodo per rationem Mostendas , & in recto sensu intelligas merito inis sinuatviri essie a scripturis, S Seneca , quod elementia, & mansuetudo funt virtutes. A Seneca quidem :ut extenditur cum discursu in arg. eontr. A scriptu-xis vero , ut Psal. 36. Mansueti hereditabunt terram. Quemadmodum & Matth. I. Beati mites, quoniam οβ pobsidebunt terram. Item Proverb. II. Clementia praeparat vitam, oe sectatio maloriam mortem . Patet autem , quod solum virtuosis pio haereditate datur possessio terrae viventium , & virtutibus praeparatur uita aeterna , sicut e contra malis , idest peccatia mors . Per auctoritates igitur praemisias scriptura , tua si scholastice loquens, dicit: Clementia, & ma aetudo sunt duae virtutes. Secundo vides, &c.

Utrum praediciae virtutes sene partes

temperantia. σωρ. q. I 43. Et ins q. 16 I. a. q. eor. Et a. d. 44. q. a. a. I. ad 3. Et 3. d. 33.

q. 3. a. a.

AD Tertium se proceditur . Videtur , quod praedictae virtutes non sint partes temperantiae . Clementia enim est diminutiva poenarum, ut dictum est: c ar. prae. Hoc autem Philosophus in s. Ε hic. e. IO. tom. I. ) attribuit epicheiae, quae pertinet ad justitiam, ut supra babitum est . c-12O. axe.

136쪽

2. Ergo videtur, quod elementia non sit pars temis

Perantiae.

2. Praeterea . Temperantia est circa concupiscentias . Mansuetudo autem , & cIementia non respiciunt concupiscentias, sed magis iram , & vindictam . Non ergo debent poni partes temperantiae. 3. Praeterea . Seneca dicit in secundo de Cleme

tia : c cap. 4. eis. med. J Cui voluptati saevitia es ,

possistimus insaniam vocare : Hoc autem opponitue clementiae, & mansuetudini. Cum ergo insania opis Ponatur prudentiae, videtur quod clementia, & mansuetudo sint partes Prudentiae magis , quam tempe

rantiae .

Sed Contra est , quod Seneca dieit in a. de Cle. ment. cap. 3. cis. princi quod clementia es rem perantia animi in potesate tiDiscendi . Tullius etiam i lib. a. de Inveni. aliquant. ante Fn. ponit

clementiam partem temperantiae.

Respondeo dicendum, quod partes assignantur virtutibus principalibus , secundum quod imitantur Dpsas in aliquibus materiis secundariis quantum admodum , ex quo principaliter dependet laus virtutis , unde & nomen accipit: Sicut modus, & nomen iustitiae in quadam aequalitate consistit; fortitud iis autem in animi quadam firmitate, temperantiae autem in quadam refraenatione, inquantum scilicet reis fraenat concupiscentias vehementissimas delectati num tactus. Clementia autem, & mansuetudo simia iter in quadam refraenatione consistunt : quia scilicet clementia est diminutiva poenarum , mansuetudo vero est mitigativa irae, ut ex dictis patet. I. ω a praeci ad εEt ideo tam clementia, quam mansuetudo adiunguntur temperantiae, sicut virtuti principali. Et s eundum hoc pontintur partes temperantiae. Ad primum ergo dicendum , quod in diminuti ne poenarum sunt consideranda ducl. Quorum unum est, quod diminutio poenarum fiat secundum inten-xionem legislatoris , licet non secundum verba leopis i Et laeundum hoc pertinet ad Epicheiam . Iiud autem est quaedam moderatio affectus , ut homo non utatur sua potestate in inflictione poenarum : Et hoc proprie pertinet ad clementiam . Ρr pter quod Seneca dicit , c lib. I. de element. ea . 3.ciri piane. quod clementia es temperantia animi in potestate tile fcendi . Et haec quidem moderatio animi provenit ex quadam dulcedine affectus, qua qu sabhorret omne illud , quod potest alium contrissare . Et ideo dicit Ssneca , Ioc. eir. quod elemos

137쪽

eis es quaedam lenitas animi . nam e converso a steritas animi videtur esse in eo , qui non veretur alios contristare.

Ad secundum dicendum , quod adiunctio virtutum

secundariarum ad principales magis attenditur secundum modum virtutis, qui est quasi forma eius, quam secundum materiam . Mansuetudo autem , iaclementia conveniunt cum temperantia in modo,

ut dictum est, c tu eom. art. J licet non conveniant

in materia.

Ad tertium dicendum , quod insania dicitur per

corruptionem sanitatis . Sicut autem sanitas corporalis corrumpitur Per hoc , quod corpus recedit a

debita complexione humanae speciei r ita etiam inis sania secundum animam accipitur per hoc, quod a nima humana recedit a debita dispositione humanae speciei . Quod quidem eontingit & secundum rationem , c puta cum aliquis usum rationis amittit J& quantum ad vim appetitivam ; puta cum aliquis amittit affectum humanum , seeundum quem homo est naturaliter homini amicus , ut dicitur in 8. EN hic. c cap. I. rem. I. Insania autem , quae excludit usum rationis, opponitur prudentiae . Sed quod alia quis delectetur in poenis hominum , dicitur esse ininsania ; quia per hoc videtur homo privatus affectu humano, quem sequitur clementia.

EX art. habes primo t. quomodo per rationem mstendas, merito insinuatum fuish a scripturis , Seneca, & Tullio: quod clementia , & mansuetudo sunt partes temperantiae . A Seneca quidem, &Tullio, ut tit in arm contr. Uide quam. I 43. A Scripturis vero per hoc, quod seniores suadentes Regi R boam, ut mitigaret , seu diminueret poenalia qua dam , dixerunt a. Paralip. io. Si lenieris eos verbis clamentibus, δενυient tibi omni tempore . Et Eaechias Populo , si Domino servirent , promittens miti Rationem poenalis captivitatis, dixit a. Paral. 3 . Geomens in Dominus υesser : γ non avertet faciem Dama vobis, si revem fueritis ad eum. Item de mitigatione passionis irae dicit Apost. a. Tim. Σ. Πνυum. Domini non oportet litigare; sed mansuetum esse ad

omnes. Quia enim Scripturae tam clementiam, quam mansuetudinem consistere monstrant in quadam refraenatione vel poenae, vel irae : ideo scholasticis ex hoc inferendum commonstrant , quod secundum Npsas clementia , & mansuetudo sunt partes tempe

138쪽

Utrum elementis, O mansuetudo sentpatus a virtutes. AD Quartum sic proceditur . Videtur , quod cleis mentia, ct mansuetudo sint potissimae virtutes. Laus enim virtutis consistit praecipue in hoc , quod ordinat hominem ad beatitudinem, quae in Dei cognitione consistit: Sed mansuetudo maxime ordinat hominem ad Dei cognitionem . dicitur enim Jacobi I. In mansuetudine suscipitae insitum verbum . & E cles. S. M s mansuetus ad audiendum verbum Dei. N Dionysius dicit in epist. ad Demophilum , c quae es 8. in princi Moysen propter multam mansuet dinem Dei apparitione dignum habitum. Ergo ma

suetudo est potissima virtutum. a. Praeterea. Tanto virtus aliqua videtur esse potior, quanto magis acceptatur a Deo , & ab hominibus Sed mansuetudo maxime videtur acceptari a Deo . dicitur enim Eccles. a. quod beneplaeitum ess Deo fides, oe mansuetudo. unde & specialiter ad suae manluetudinis imitationem Christus nos invitat, diis cens Matth. II. Discite a me, quia mitis sum , in humilis eorde. & 'larius dicit, can. 4. in Matth. parum a prine. quod per mansuetudinem mentis no- Ἐνae habitat Chri us in nobis . Est etiam hominibus acceptissima . unde dicitur Ecclesiast. tertio : Fili, kn mansuetudine persee opera tua, γ supeν hominum glariam diligeris. propter quod & Proverbiorum vigesimo dicitur , quod clemeatia ibrontit regius robo vatuν . Ergo manciuetudo , A clementia sunt potissi

mae virtutes.

3. Praeterea . Augustinus dicit in libro primo de sermone Domini in monte, eap. 2. a princ. so. q. a quod mites sunt, qui cedunt improbitatibus, oe non νesi sunt. mala , sed vincti ut in bono malum ἰ Hoc autem videtur pertinere ad misericordiam, vel pietatem , quae videtur esse potissima virtutum . quia suis

per illud i. ad Timoth. 4. Pietas ad omnia utilis es , dicit Glos Ambrosii , quod fumma religionis Chrysiame in pietate conseisit. Ergo mansuetudo, & cie

mentia sunt maximae virtutes. Sed Contra est, quia non ponuntur virtutes Principales, sed adiunguntur alteri virtuti quasi principaliori . Respondeo dicendum , quod nihil prohibet , aliquas virtutes non esse Potissimas simpliciter , nez quo in

139쪽

quoad omnia, sed secundum quid , & in aliquo genere . Non autem in possibile , quod eIementia , ω

mansuersia sint potisimae υirtutes sempIiciter ς quia

Iaus earum attenditur in hoc, quod retrahunt a ma- Io, inquantum scilicet diminuunt iram, vel poenam. Persectius autem est consequi bonum , quam carere

malo. Et ideo virtutes, quae simpliciter ordinant in bonum , sicut fides , spes , charitas , & etiam prudentia , & iustitia , sunt simpliciter majores virtutes , quam clementia, & mansuetudo.

Sed seundum quid nihil prohibet, eIementiam, oemansuetudinem habree quandam excellentiam inter virtutes, quae resi sunt affectionib&s praυis. Nam ira, quam mitigat mansuetudo , propter suum impetum maxime impedit animum hominis, ne libere iudicet veritatem . & propter hoc mansuetudo maxime facit hominem esse compotem sui . Unde dicitur Eccles Io. Fili, in mansuetudine μνυa animam tuam. Quamvis concupiscentiae delectationum tactus sint turpiores, & magis continue infestent. propter quod temperantia magis ponitur virtus principalis, ut ex dictis patet. qu. I*I. a. 7. ad a. Clementia vero in hoc, quod diminuit poenas , maxime videtur ac cedere ad charitatem , quae est potissima virtutum, Per quam bona operamur ad proximos , & eorum mala impedimus. Ad primum ergo dicendum , quod mansuetudo praeparat hominem ad Dei cognitionem removendo im .pedimentum. Et hoc duplieiteν. Primo quidem, faciendo hominem compotem sui per diminutionem irae , ut dictum est : in eωρ. art. Alio modo, quia ad mansuetudinem pertinet , quod homo non contradicat verbis veritatis ς quod plerunque aliqui faciunt ex commotione irae. Et ideo Augustinus dicit in a. de doctr. Christ. cap. 7. a prine. rom. 3. JMitescere es non contraduere diυina Seriptuse, sive

intellecta , se aliqua vitia nossra percutit , ηυe non intellectae, quasi nos melius sapere, veriusque percripere possemus. Ad secundum dicendum , quod mansuetudo , &clementia reddunt hominem Deo, & hominibus a

ceptum, secundum quod eoncurrunt in eundem est ctum cum charitate , quae est maxima virtutum, scilicet in subtrahendo mala proximorum.

Ad tertium dicendum, quod misericordia, & pietas conveniunt quidem cum mansuetudine , R clementia, inquantum concurrunt in eundem effectum, qui est prohibere mala proximorum . Differunt tamen quantum ad motivum . Pietas entin removet mala

140쪽

mala proximorum ex reverentia, quam habet ad ali-ruem superiorem , puta Deum, vel parentem: Mi-ericordia vero removet mala proximorum ex hoc, quod in eis aliquis contristatur, inquantum aestimat ea ad se pertinere , ut supra dictum est ; c. quaes. 3O. art. 2. quod provenit ex amicitia , quae facit amicos de eisdem gaudere, di tristari r Mansuetudo autem hoc facit, inquantum removet iram incitantem ad vindictam e Clementia vero hoc facit ex animi lenitate , inquantum iudicat esse aequum , ut aliquis non amplius puniatur.

APPENDIX.

EX artic. habes primo : quomodo per rationem &ostendas , & recte intelligas, merito insinuatum a scripturis , Seneca, & Tullio , quod clementia,& mansuetudo non sunt potissimae virtutes . A Seonec a quidem, & Tullio , ut in art. 3. πρend. iungendo ei discursum factum hic in arg. eont . A scripturis etiam , ut ibidem, adjungendo hoc idem . Item a scripturis per locum a simili citando subinis dicatis ἰ quaes. 736. art. 5. appen. & q. 628. art. I 2. append. Vide ibi, & pro quanto decet, tibi illis ad praesentem materiam deservias . Quod etiam ubique in similibus citationibus , & subintelligendum , &obseruaudum est. Secundo vides: quomodo, Sc.

QUAESTIO CLVIII.

De Iracundia, in octo aνtieulas dis a. Postea considerandum est de vitiis oppositis . Et

primo de iracundia , quae opponitur mansuet dini . Seeundo de crudelitate , quae opponitur cle

mentiae .

Circa Iracundiam qtideruntur octo.

Primo . Utrum irasci possit esse aliquando ii ἀ-

tum .

Secundo. Utrum ira sit peccatum. Tertio. Utrum sit peccatum mortale. Quarto. Utrum sit gravissimum peccatorum. Quinto . De speciebus irae. Sexto. Utrum ira sit vitium capitale. Septimo. Quae sint filiae eius. Octavo . Utrum habeat vitium oppositum . AR.

SEARCH

MENU NAVIGATION