Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

,, peribit. , , Ergo fornicatio simplex non est pece

tum mortale.

6. Praeterea . sicut August. dicit in libro de bono conivg. e. in princ, to. 6. 3 quod es eibus ad salutem corporis , hoe es concubitus ad salutem gemeris : Sed non omnis inordinatus usus ciborum est peccatum mortale. Ergo nec omnis inordinatus conis cubitus . quod maxime videtur de fornicatione simplici, quae minima est inter species enumeratas. Sed Contra est, quod dicitur Tobiae quarto: attende tibi ab omni fornicatione , oe pyaeter uxorem suam nunquam patiaris crimen scire. Crimen autem importat peccatum mortale. Ergo fornicatio, & ωmnis concubitus, qui est praeter uxorem, est pecca

tum mortale.

Praeterea. Nihil excludit a regno Dei, nisi pecca- Ium mortale : Fornicatio autem excludit , ut patet per Apost. ad Gal. I. ubi praemisia fornicatione , &quibusciam aliis vitiis, subdit: si Mi talia agunt, ν gnum Dei non consequentur. Ergo fornicatio simplex est peccatum mortale. Praeterea. In Decretis dicitur 22. quaest. i. c east. Praedicandum ,, Nosse debent , talem de periurio,, poenitentiam imponi debere , qualem de adulte- ,, rio, & fornicatione, &de homicidio sponte comisis mi Io , & de caeteris criminalibus vitiis. ,, Ergo fornicatio simplex est peccatum criminale, seu mortale.

Respondeo dicendum , quod absque omni dia is renendum es , quod fornicatio semplex sit peceatum

mortale , non obstante quod Deuteron. 23. super il-

Iud , Non erit meretrix , &c. dicit Glossa, c ordin. Augus. lib. de usi. in Deuter. ρυ s. 37. tom. 4. Jad meretrices pro bibet accedere , quarum es venalis turpitudo. Non enim debet dici venialis, sed ven

Iis , quod est proprium meretricum . Ad huius autem evidentiam considerandum est, quod peccatum mortale est omne peccatum , quod committitur directe contra vitam hominis . Fornicatio autem simplex importat inordinationem , quae Uergit in nocumentum vitae eius , qui est ex tali concubitu naiciturus. Videmus enim in omnibus animalibus , in quibus ad educationem piolis requiritur cura maris , & sceminae , quod in eis non est vagus concubitus , sed maris ad certam foeminam, unam , vel plures t sicut patet in omnibus avibus Secus autem est in animalibus , in quibus sola sce

mina sufficit ad educationem scelus , in quibus est vagus concubitus; ut patet in canibus , di huiusmin

82쪽

QUAEST. CLIV. ART. II. sy

di aliis animalibus . Mani festum est autem , quod

a educationem hominis non solum requiritur cura matris , a qua nutritur , sed multo magis cura patris , a quo est instruendus , & defendendus , & inhonis tam interioribus , quam exterioribus Promo vendus. Et ideo contra' naturam hominis est, quod utatur vago concubitu ἰ sed oportet quod sit maris ad determinatam foeminam, cum qua permaneat uori per modicum tempus , sed diu , vel etiam per totam vitam. Et inde est, quod naturaliter inest maribus in specie humana solicitudo de certitudine pro . lis : quia eis imminet educatio prolis : Haec autem certitudo tolleretur, si esset vagus concubitus. Haec autem determinatio certae foeminae matrimonium vocatur. R ideo dicitur esse de iure naturali. Sed quia concubitus ordinatur ad bonum commuis ne totius humani generis , bona autem communia cadunt sub determinatione legis , ut supra habitum est, c t. a. q. 9o. a. 3 consequens est, quod ista coniunctio maris ad foeminam , quae matrimonium dicitur , lege aliqua determinetur . Qualiter autemst apud nos determinatum , in tertia parte huius

trimonii Sacramento tractabitur . Unde cum fornicatio sit concubitus vagus , utpote praeter matrimonium existens , est eontra bonum prolis educandae.& ideo est peccatum mortale . Nec obstat , si aliquis larnicando aliquam cognoscens lassicienter pr videat proli de educatione et quia id quod eadit sub legis determinatione , iudieatur secundum id quod communiter accidit , & non secundum id quod tu aliquo casu potest accidere. Ad primum ergo dicendum , quod fornicatio illis connumeratur , non quia habeat eandem rationem culpae cum aliis , sed quantum ad hoc quod ex his quae ibi ponuntur, similiter poterat dissidium generari inter Iudaeos , & Gentiles , ia eorum unas nimis consensus impediri : Quia apud Gentiles sorsenicatio simplex non reputabatur illicita propter cor. ruptionem naturalis rationis : Iudaei autem ex lege divina instructi eam illicitam reputabant . Mia vero, quae ibi ponuntur , Iudaei abomietabantur propter consuetudinem legalis conversationis. Unde Α-postoli ea Gentilibus interdixerunt , non quasi semcundum se illicita , sed quasi Iudaeis abominabilia, ut etiam supra dictum est. c r. a. qu. Io 3. a. Ad seeundum dicendum , quod fornicatio dicitur

esse peccatum , inquantum est contra. rationem re.

83쪽

ctam . Ratio autem hominis recta est , iecundum quod regulatur voluntate divina , quae est prima,ti summa regula . Et ideo quod homo facit ex voluntate Dei , eius praecepto Obediens , non est con

tra rationem rectam , quamvis videatur esse contra communem ordinem rationis .:. Sicut etiam non est contra naturam , quod miraculose fit virtute divi na, quamvis sit contra communem cursum naturae.

Et ideo sicut Abraham non peccavit , filium innocentem volendo occidere , propter hoc uuod obedivit Deo, quamvis hoc secundum se consideratum fit Communiter contra rectitudinem rationis humanae: ita etiam Osee non peccavit fornicando ex praece pio divino: Nec talis concubitus proprie fornicatio debet dici, quamvis fornicatio nominetur reserendo ad cursum communem . Unde Augustin. dicit 3.

Consess. c eap. 8. a princip. tom. r. b is Cum Deus M aliquid contra morem , aut pactum quorumlibet M jubet , etsi nunquam ibi factum est , faciendum, , est. Et possea subdit . Sicut enim in potestatibus

is societatis humanae maior potestas minori ad obe- , , diendum praeponitur, ita Deus omnibus.

Ad tertium dicendum , quod Abraham , S Iacob

ad ancillas accesserunt , non quasi fornicario concubitu , ut infra patebit , c Non eomplevit. vid. 4. sene. cum de matrimonio agetur . Iudam autem non est necessarium a peccato excusare , qui etiam auctor fuit venditionis Ioseph - Ad quartum dicendum , quod fornieatio simplex contrariatur dilectioni proximi , quantum ad hoc quod repugnat bono prolis nasciturae , ut ostensum est ; c in eorpore are. dum scilicet dat operam generationi , non secundum quod convenit proli na

sciturae.

Ad quintum dicendum , quod per opera pietatis

ille qui lubricum carnis patitur , liberatur a perditione aeterna ; inquantum per huiusmodi opera dis. Ponitur ad hoc quod gratiam consequatur, per quam Poeniteat , & inquantum per hujusmodi opera sati facit de lubrico carnis commissis i Non autem ita quod si in lubrico earnis perseveret impo nitens uiaque ad mortem, per pietatis topera liberetur. Ad sextum dicendum, quod ex uno concubitu potest unus homo generari . Et ideo inordinatio conis cubitus , quae impedit bonum prolis nasciturae , ex ipso genere actus est peccatum mortale, & non solum ex inordinatione . concupiscentiae . Ex una autem comestione non impeditur bonum totius vitae

unius hominis : Et ideo gulae actus ex suo genere

84쪽

non est peccatum mortale : Esset tamen , si qui scienter cibum comederet , qui totam conditionem vitae eius immutaret; sicut patet de Adam. Nec tamen fornicatio est minimum peccatorum , quae sub

luxuria continentur. minus enim est concubitus cum

uxore, qui fit ex libidine. APPENDIX. et EX arti habes primo : quomodo per rationem deis

a struas errorem Graecorum, & Balaamitarum dicentium , quod fornicatio simplex non est peccatum. Item errorem Rabbi MOUis, ut refert Directorium inquis r. a. par. q. q. dicentis, quod sornicatio simplex nullo modo est peccarum de iure naturae, secliolum ex prohibitione legis : unde J udas non peccavit cum Thamar , quia fuit ante tempus legis, ruo licitum erat sornicari. Secundo habes: quom o Per rationem ostendas, praediis os errores merito damnari ab Elueid. Addition. articularum num. 27 r. Item a I. Cor. 7. Proρter fornicatiouem autem , icilicet vitand m , tin quisque Dam uxorem habeat, unaquaeque Dum vistim . Patet enim , quod R-Postoluo non hortaretur ad coniugium in casu fornicationis vitandae, nisi teneret, sornicationem simplicem, de tali enim loquitur ad litoram, esse recincatum mortale : maxime , cum intentum suum ii

illo capitulo sit, exhortari ad virginitatem, S coe- Iibatum , quod & iacit . Item ab eodem Hebr. II. Fornicatores, oe adulteros iudieabit Deus, idest condemnabit. Item a Matth. is. De corde exeunt fornia estioner , adulteris , &c. haec coinquinant hominem. Item a Luc. II. per hoc quod ille filius lolutus, qui cum meretricibus , idest mulieribus solutis vixerat

luxuriose quod est simplex fornicatio b dixit postea Patri, peccaυi in caelum , s eoram te , & ami ferat stolam priman , id est, gratiam ut exponunt Doctores qua post contritionem , & consessionem iterum indutus est. Item a Concit. Trid. fess. . e. S. de re fori ubi etiam excommunicationem contra simplices fornicarios serendam statuit , aliis quoqueps nis additis. Item a locis citatis in aeg. coni. Ubi Tob. g. ncta ly ab omni, hoc est, etiam simplici. Et decr. a a. nota ly fornicatione . seiunctim a ly adulterio . De Balaam1ris autem patet damnatio specialis in Apoe. a. sub nomine mulieris Hiegabet , quae se dicit propheten . item specialiter damnantur a 2. Pet. a. Hi vero , velut irrationabilia pecora , in sua corruptions Puribusit z voluptatem.e istima

85쪽

εα QUAEST. CLIV. ART. III.

tes diei delitias , coinquinationes , oee. Iuxurianisse tes, maledictionis filii, derelinquentes rectam eris,, raverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, oee. Item es Decialiter a Iuda , cap. I. Veh illis , qui errore Balaam est usi sunt . Hi sunt , oee. despumantes,, suas confusiones. ,, Uide de Balaam, in Num. 24. Caeterum quoad dictum Rab. Μονss . de jure naturae, & de Iuda , iam ad plenum satisfactum est in

do , Sca

ARTICULUS III. 74

Utrum fornicatio sit gravissimum peccatum is

Mai. q. I. a. I. ad 3. γ st. a. a. IO. cor. oe q. I viari. 2. ad 6.

AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod fornicatio sit gravissimum peccatum . Tanto enim videtur peccatum gravius, quanto ex maiori libidine procedit . Sed maxima libido est in fornicatione . dicitur enim in Glos. c interi. implieit. ω ex Lνrano super illud , Melius es nubere 3 I. ad Corinth. 7. quod ardor libidinis in luxuria es maximus. Ergo videtur , quod sornicatio sit gravissimum pes

catum .

a. Praeterea . Tanto aliquis magis peccat , quanto in rem sibi magis coniunctam delinquit ; sicut gravius peccat, qui percutit patrem, quam qui percutit extraneum : Sed , sicut dicitur I. Corinth. 6. qui foνnicatur, tu corpus suum peccat, quod est homini coniunctissimum . Ergo videtur, quod fornica tio sit gravissimum peccatum . . 3. Praeterea . Quanto aliquod bonum est maius, tanto peccatum, quod contra illud committitur, vi detur esse gravius : Sed peccatum fornicationis videtur esse contra bonum totius humani generis , ut patet ex praedictis : c ars. praeced. Est etiam contra Chri si uiri, secundum illud I. ad Corinth. 6. I-lens membra Chrisi, faciam membra meretricis i Eringo fornicatio est gravissimum peccatum. Sed Contra est, quod Gieg. dicit , c implis. I. 33. Mores, cap. I. Parum ante med. b quod peccata car- Malia sunν minoris euo quam peeeata spiritualia αRespondeo dicendum , quod gravitas alicuius peccati potest attendi duplieiter : Uno modo secundum se: Alio modo secundum accidens. Secundum sequidem attenditur gravitas peccati ex ratione suae spe diei a

86쪽

QUAEST. CLIV. ART. m.

ciei, quae consideratur secundum bonum, cui pece

tum opponitur. Fornicatio autem est contra bonum hominis nascituri . Et ideo is est gravius peccatum secundumis speciem suam peccatis, quae sunt contra bona ex ,, teriora, sicut est furtum, & alia huiusmodi: Mi- nus est autem Peccatis , quae sunt directe contra se Deum, & peccato quod en contra vitam hominis

,, iam nati, sicut est homi eidium . Ad primum ergo dicendum , quod libido , quae

aggravat peccatum, est quae consistit in inclinatione voluntatis. Libido autem, quae est in appetitu sensitivo , diminuit peccatum quia quanto aliquis ex maiori passione impulsus peccat , ianto levius est peccatum . Et hoc modo libido in fornicatione est maxima . Et inde est quod Augustinus dicit in lib. de agone christiano id hab. express ferm. 2Io. de

Temp. cap. I. ante med. to. Io. quod inter omnia

Chrisianoνtim eertamina duriora sunt praelia eas ita iis, Mi es quotidiana pugna, G rara vietoria . Et Isido εus dicit in lib. a. de summo bono, c cap. 39. eirca ima quod magis per famis luxuriam humanum genus subditur diabolo , quam per aliquod aliud. quia se ilicet dissicilius est vincere vehementiam huiusmodi passionis. . Ad secundum dicendum , quod ille qui sornicatur , dicitur peccare in corpus suum , non soluiri quia sornicationis delectatio consummatur in carne quod etiam in gula accidit ; sed etiam quia contra bonum proprii corporis agit , qui fornicatur', inquantum scilicet indebite re Blvit illad , di inquinat,

di alteri commiscet . Nec tamen propter hoc sequatur, quod sornicatio si gravissimum peccatum ; quia ratio in homine praevalet corpori . unde si sit peccatum magis repugnans rationi, Rravius erit.

Ad tertium dicendum, quod precatum fornicati nis est contra honum speciei humanae , inquantum impedit generationem singularem unius hominis nascituri. Magis autem pertingit ad rationem spe iei,

sui acta iam participat speciem , quam qui est votentia homo, . Et secundum hoc etiam homicidium AEst gravius , qua mi fornicatio , & omnis luxuriae spe- acies, tanquam mMis b'no speciei humanae reptagnans . Bonum etiam divinum est maius bono speciei humanae. Et ideo etiam peccata 4 quae sunt con tra Deum , sunt, maiora . Nec sornieatio est directe Peccatum in Deum , quasi fornicator Dei ostensam intendat . sed ex consequenti . sicut & omnia PQς-cata mortaIta a Sisut autem membra corporis suilli

87쪽

sunt membra Christi ; ita etiam I spiritus nosse eest unum cum Christo , secundum illud i. ad C rinth. 6. Mui adhaeret Deo, unus spiritus es. Unde etiam peccata spiritualia sunt magis contra Christum ,

quam fornicatio .

APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem mstendas , merito a scripturis, & Gregorio fui mainsinuatum , quod fornicatio non est gravissimum peccatorum . A B. Gregorio quidem z tit in argu. contri A Scripturis vero in simili , au. I 8. art. 3. nend. & qu. II 8. art. S. append. Secundo. vides et quomodo, &c.

ARTICULUS IV. 74

Utrtim in tactibus, oe Vestis consi aspeecatum mortale. T. 2. q. 74. a. Io. Et ver. q. II. art. q. ων. Es mal. ρυ.

II. an. 2. ad I 8. Et Eph. s. m. 3.fn. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod in laictibus , 8e osculis non consistat peccatum moris tale. Apost. enim ad Ephes. 5. dicit: Fornieatio ameem, oe omnis immunditia, aue avaritia nec nomi-rietυν in sobis , sicut deeet sanctos : Subdit autem, Aut turpitudo , Glos interlin. ut in Oseulis , oeamplexibus t Aut Iultiloquitim , ut blanda verba e Aut scianilitas, quae a stillis otirialitas dicitur , id- est iocularitas et Postea autem subdit : Hoe enim se rota intelligentes , quod omnis fornieator , aut immundus , aut avarur , quod es idoIortim servitus, non habet hereditatem in regno Cissei, ω Deir Ubi non replicat de turpitudine , sicut nec de stultis loquio, aut scurrilitate . Ergo ista non sunt pecca

ta mortalia. ε . . . la

a. Praeterea. Fornicatio diditur esse peeeatum mortale ex hoc , quod per eam impeditur bonum prolis generandae, & educandae: Sed ad hoe nihil ope- Tantur oscula , & tactus , sive amplexus . Ergo tu his non contingit esse peccatum mortale . . 3. Praeterea . Illa quae secundum se sunt peccata mortalia, nunquam possust bene fieri r Sed ostula, R tactus, & huiusmodi possunt quandoque fieri abnque Peccato . Ergo non sunt secundum se peccata

88쪽

sed Contra. Minus est aspectus libidinosus, quam tactus, amplexus, vel osculum: Sed aspectus libidinosus est peccatum mortale , secundum illud Mati. s. usi viderit mulieνem ad eoncisiscendum eam, jam moeebatus es eam in corde suo . Ergo multo magis osculum libidinosum , &alia huiusmodi sunt pec

cata mortalia ε r . . N .

Praeterea. Cyprianus ad Pomponium de virginit te c m. D eps. I ri errea med. a dicit.: Certe ipseri concubitus, ipse amplexus , ipsa confabulatio, Sis osculatio , & conia centium duorum turpis & sc ,, da dormitio , quantum dedecoris & criminis sit, , , confitetur l Ergo per praedicta homo fit reus

eriminis, idest peccati mortalis. 3 . . . . Respondeo dicendum , quod aliquid dicitur esse peccatum mortale duplieiter . Uno modo secundum speciem suam: Et hoe modo osculum, amplexus, vel factus seeundum stiam rationem non nominant pee-eatum mortale . . Possunt enim haec absque libidine fieri , vel propter consuetudinem patriae , vel propter aliquam necessitatem , aut rationabilem cau

sam.

Alio modo dicites aliquid ege pereatum mortale ex sua eausa : Sicut ille qui dat elec mosynam , ut aliquem inducat ad haeresim , mortaliter peccat pro-' pter intentionem corruptam . Dictiam cst autem suis Pra, cti Meg. 74. a. 7. m 8. quod consensus in delectationem peccati mortalis est peccatum mortale, S non solum consensus is actu . Et ideo eum fornicatio sit peccatum mortale , & multo magis aliae luxuriae species , consequens est, quod consensus in delectationem tali si peecati sit peccatum mortale, Ze non solum consensus in actum Et ideo cum o- . scula, & amplexus huiusmodi propter delectationem huiusmodi fiant , eonsequens est quod sint peccata mortalia : Et sic solum dicuntur libidinosa . Unde

hujusmodi , secundum quod libidinosa sunt , suns

peecata mortalia. . .

Ad petimum ergo dieendum , quod Apostolus ideo non resumit illa tria, quia non habent nomen peccati , nisi secundum quod ordinantur ad praecedentia. Ad secundum dicendum , quod oscula, & tactus, quamvis secundum se non impediant bonum prolis humanae, procedunt tamen ex libidine, quae est radix huiusmodi impedimenti: &ex hoc habent rationem peccati mortalis. Ad tertium dicendum, quod ratio illa concludit, quod huiusmodi non sunt peccata secundum suam

89쪽

66 QUAEST. CLIR ART. V. APPENDIX.

Ex articulo habes 'primo : quomodo per rationem S. ostendas, & .in sensu recto intelli merito insinuatum esse, a scripturis , titanti Augustiuo, R quidem a fortiori r quod oscula , Iactus , ampi xuς , fudit peccata mortalia at A scripturis quidem :ait discurritur, & extenditur in arg. eoutν.,A B. A sustino autem in Regula . M Cum: se invicem sibi- , , mei, etiam tacente lingua, conspectu mutuo cor ,, da nunciant impudica ἔ & alterutro delectantur ,, ardore t etIam intactis ab immunda violatione se corporibus , fugit cassitas ipsa de moribus. Non m enim propter conspectum mutuum talem fugeretis castitas: nisi conspectus talis esset peccarum mor-j, tale . D Per haec B. Augustinus claram' reliquisse intendit, quod multo magis oscula, tactus , amplexus libidinosi eum tali minis , seu concupiscibilis, ardore, sunt peccata mortalia. Secundo vides; quo

. . .

ARTICULUS V. is Utrum polistis nocturna βι pereatum.

AD Quintum si e proceditur. Videtur, quod noctu

na pollutio sit peccatum . Meritum enim , &demeritum habent fieri circa idem di Sed dormiens potest mereri ; sicut patet de Salomone , qui dormiensa Domino donum sapientiae impetravit, ut dicitur 3. Reg. 3. & 2. Paral. I. Ergo in dormiendo potest aliquis demereri : Et ita videtur, quod noctuma pol. Iulia sit peccatum- . a. Praeterea. Quicumque habet usum rationis, potest peccare : Sed' in dormiendo aliquis habet usum. rationis , quia frequenter aliquis in somnis ratiocinatur 1 & praeeligit unum alteri , consentiens , vel dissentiens. Ergo in dormiendo potest aliquis pecca Te Et ita propter somnum nocturna pol tutis . non impeditur, quin sit Peccatum, cum exigenere actus

sit peccatum. W3.

3. Praeterea. Frustra increpatur, Rinstruitur, qui non potest agere secundum vaticinem V Mei contra rationem r Sed homo in semnis instruitur a Deo , A

increpatur, secundum illud Iob a a. Per somniam s.

90쪽

QUAEST. CLIV. ART. V. 67

misione nocturna , quando sapor solet occupare homines , tunc verit aurex virorum , ω erudiens eos inis It is diserplina. Ergo in somnis potest aliquis agere secundum rationem, Vel contra rationem , quod est bene agere , Vel peccare : Et sic videtur, quod nocturna pollutio sit peccatum. Sed Contra est, quod August. dicit ia. super Gen. ad lit. ce. 35. in med. tom. 3. Ipsa phantasia, quae fit in cogitatione sermocinantis , cqm ita exisse pressa fuerit in visione somniantis , ut inter illam, & veram commixtionem corporum non discernari tur , continue movetur cam , & sequitur , quod se eum motum sequi solet, cum hoc tam sine pecca- ,, to fiat, quam sine peccato a vigilantibus dicitur , ,, quod ut diceretur, sine dubio cogitatum est. Respondeo dicendum, quod nocturna pollutio duis plieiter potest considerari. Uno modo secundum se: Et hoe modo non habet rationem peccati . Omne eis nim peccatum dependet ex iudicio rationis: quia etiatam primus motus sensualitatis non habet quod sit peccatum , nisi inquantum iudicio rationis reprimi potest. & ideo, sublato iudicio rationis, tollitur ratio peccati . In dormiendo autem ratio non habet

Iiberum iudicium . Nullus enim est dormiens , qui non intendat aliquibus similitudinibus phantasmatum , velut rebus ipsis, ut patet ex his quae in primo dicta sunt. 84. a. 8. Et ideo id quod agit homo dormiens , qui non habet liberum iudicium rationis, non imputatur ei ad culpam , sicut nec illud quod

agit furiosus, aut amenS Alio modo potest considerari nocturna pollutio per comparationem ad suam causam . Quae potest esse relatex. Una quidem corporalis . Cum enim humor seminalis superabundat in corpore, vel cum facta est humoris resolutio , vel per nimiam calefactionem corporis , vel quanicunque aliam commotionem, somniat dormiens ea quae pertinent ad expulsionem huiusmodi humoris abundantis , vel resoluti ; sicut etiam contingit , quando natura gravatur ex aliqua alia superfluitate , ita quod quandoque sormantur in imaginatione phantasmata pertinentia ad emissionem talium superfluitatum . ,, Si igitur superAbun-

dantia talis humoris sit ex causa culpabi Ir, c pura ,, eum ea ara es ex stipesvitate eoi , vel potus

,, tunc nocturna pollutio habet rationem culpae ex ,, sua causa. Si autem superabundantia, vel resolu- tio talis humoris non sit ex aliqua causa culpabu,, Ii, tunc riodiurna pollutio non est culpabilis, neQ in se, nec in su- causa - . . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION