Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s8 QUAEST. CLV. ART. I.

Andronicus, quod continentia in habitus invictus a delectatione . Ergo continentia est vi tus. Respondeo dicendum , quod nomen continentiae dupliciter sumitur a diuersis . uuidam enim contiis Mentiam nominant , per quam aliquis ab omni deis lectatione venerea abstinet. Unde & Apostol. ad Gal. I. continentiam castitati coniungit. Et sic continentia persecta principalis quidem est virginitas, secundaria velo viduitas. Unde secundum hoc eadem ratio es de continentia, quae de virginitate, quam supra diximus virtutem. q. IS 2. a. 3. Alii vero dicunt, continentiam esse, per quam aliquis resistit concupiscentiis pravis , quae in eo vehementes existunt . Et hoc modo accipit Philolaia Phus continentiam in 7. Et hic. Hoc etiam modo aecipitur continentia in Collationibus Patrum . es. Iat. I 2. c. IO. ω II. Hoc autem modo continentia habet aliquid de ratione virtutis, inquantum scilicet ratio firmata est contra passiones , ne ab eis deducatur et Non tamen atringit ad persee am rationem misistis moralis , secundum quam etiam appetitus sensitivus subditur rationi sic , ut i eo non in furingant vehementes passiones rationi contrariae . Et ideo Philosoph. dicit in Φ. Et hic. e. ult. to. s. quod continentia non es υirtus, sed quaedam mixta ; inquantum scit. habet aliquid de vistulς , ti in aliquo

deficit a virtute. Largius tamen accipiendo nomen virtutis pro quolibet principio laudabilium operum, possumus dice- e , continentiam Ure virtutem. Ad primum ergo dicendum , quod Philosoph. Conintinentiam condividit virtuti quant m ad hoc, in quo deficit a virtute, Ad secundum dicendum , quod homo proprie est id quod est secundum rationem. Et ideo in hoc diiscitur aliquis in seipso se tenere, quod tenet se in eo quod convenit rationi . Quod autem pertinea ad

perversitatem rationis, non est conveniens rationi . Unde ille tolus vere continens dicitur, qui tenet lain eo quod est secundum rationem rectan ab non au tem in eo quod est secundum rationem perversam is Rationi autem rectae opponuntur concupiscentiae pravae , sicut & rationi pcrversae opponuntur concupiscentiae bonae : Et ideo proprie , ia vere contineus est , qui persistit in ratione recta , abstinens a con cupiscentiis pravis ; non autem qui persistit in ratione perversa, abstinens a concupiscentiis banis ;sed hic magis potest dici obstinatus in malo.

. Ad tertium dicendam , quod Glossa ibi loquitar

112쪽

de continentia secundum primum modum , secunis dum quem continentia nominat quandam virtutem Perfectam , quae uon solum abstinet ab illicitis bonis, sed etiam a quibusdam licitis minus bonis, ut totaliter intendatur perfectioribus bonis.

M X art. habes primo: quomodo per rationem & uendas , R in recto tensu intelligas, merito fuis-xe Inmisatum a Scripturis, & Andronico, quod continentia est virtus . Hinc ergo agnosces , quomodo oc per rationem , & per Andronicum , A per scripturas, destruere debeas errorem quorundam Phil sophorum, ut refert Diruet. inquisit. a. par. q. 4. diis centium : quod continentia non est virtus. Ab Andronico quidem : ut in arg. contr. Vide quaesi. 143. ore. I. A scripturis vero, per hoc, quod dicitur Eccl. 26. Omnis ponderatio non es digna cantinentis.ani mae. Item Sap. 8. Scisi; quoniam alite= non possem esse continens ; nisi Detir det . Per haec enim monis1tratur ibi, continentiam Sc essedonum Dei, & magnae quidem dignitatis j atque ideo commonstratum rationabiliter scholasticis intelligitur , quod continentia est virtus. Secundo vides quomodo ex iis bene pensatis, &c.

ARTICULUS i I. 7 II

Utrum materia eontinentiae sine concupiscentiae , deIecitationum. radius. ι- a AD Secundum sic procectitur . Uidetur, quod ri mteria continentiae non sint concupiscentiae delectation utri tactus. Dicit enim Ambros. in I. de Ome. cv. q6. cis. princ. Generale decorcim ira est, ae μ quabilitim formam , atque aurυersitatem ho uestatis babeat in omni anti suo continantum : Sed non omnis actus humanus pertinet ad delectationes tactus . Erm continentia non est solum. circa concupiscen tias delectationum tactus . . ita Praeterea. Nomen continentiae ex hoc sui uitur', quod aliquis tenet se in bono rationis recta , i cui

dictum est . c are. Praec. Sed quaedam aliae passiones vehementius adiuueunt hominum a ratione recta , quam concupiscentiae delectabilium tactus ; sicut timor periculorum mortis , qui stupefacit homi-

113쪽

so QUAEST. CLV. ART. II.

cit . clib. I.de ira, ev. i. J Ergo continentia non in citur proprie circa concupiscentias delectationum ta

ctus.

3. Praeterea. Tullius dicit in a. Rhet. fetide Tm veni. aIiquant. ante Mn. quod continentia es , per quam cupiditas consilii gubernatione regitur . Cupiditas autem magis consuevit dici divitiarum , quam delectabilium tactus , secundum illud I. ad Timcit. ult. Radix omnium malarum es eupiditas. Ergo conisti uentia non est proprie circa concupistentias dese-bationum tactus. 4. Praeterea. Delectationes tactus non solum funuin rebus venereis , sed etiam in usu ciborum : Selcontinentia solum circa usum venereorum consuevit diei. Ergo non est propria materia eius concupiscentia delectationum tactus. 3. Praeterea. Inter delectationes tactus quaedam sunt non humanae, sed bestiales, tam in cibis , utpote si quis delectaretur in esu carnium humanarum, quam etiam in venereis, puta in abula besti rum , vel puerorum ς Sed circa hujusmodi non est continentia, ut dicitur in 7. Et hic. c. ωρ. S. eo. I. Non ergo propria materia continentiae sunt concupiscentiae deletiationum tactus.

Sed Contra est , quod Philosophus dicit in Z vthie . c eap. 4. to. S. quod continentia , ω ineontinentia sunt circa eadem , circa ques temρerausia, oe intemperantia : Sed temperantia , R intemperantia sunt circa coacupiscentias delectationum tactus , ut sum habitum est. quaesione I i. articulo Ergo etiam continentia , & incontinentia sunt

circa eandem materiam.

Respondeo dicendum , quod nomen continentiar refraenationem quandam importat; inquantum scilicet tenet se aliquis , ne passiones sequatur . Et i eo propria continentia dicitur circa illas passiones ,

quae impellunt ad aliquid prosequendum, in quibus Iaudabile est ut ratio retrahat hominem a prosequendo: Non autem proprie est circa illas passio-Nes, quae important retractationem quandam ; sicut

timor, & alia huiusmodi. In his enim laudabile est firmitatem servare in prosequendo , quod ratio diactat, ut supra dictum est . c quas. Ia 3. articula 3.

Est autem considerandum , quod naturales inclis nationes principia sunt omnium supervenientium , ut supra dictum est. c elisitiar ex qu. 26. ar. 3.7. ω'8. J Et ideo passiones tanto vehementius impellunt

ad aliquid prosequendum , quanto magis sequuntur

114쪽

inelloationem naturae , quae praecipue inclinat ad ea quae sunt sibi necessaria , vel ad conservationem individui, sicut sunt cibi, vel ad conservationem speis ciet, sicut sunt actus venerei, quorum delectationes ad tactum pertinent . Et ideo continentia , oe incontinentia prurie dicuntur circa concupiscentias deis Iectationum tactus. Ad primum ergo dicendum , quod sicut nomen temperantiae potest communiter accipi in quacumque materia; proprie tamen dicitur in illa materia , in qua est optimum hominem refraenari: ita etiam continentia proprie dicitur in materia, in qua est opti-nrum , & dissicillimum contineri , scit. in concupiscentiis delectationum tactus ς communiter autem ,& secundum quid potest dici in quacumque alia materia . Et hoc modo utitur Ambrosius nomine comtinentiast.

Au laeundum dicendum, qaod circa timorem non Proprie laudatur continentia , sed magis firmitas a. nimi , quam sortitudo importat , Ira autem impe tum quidem facit ad aliquid prosequendum: Iste tamen impetus magis sequitur apprehensionem anima- Iem, prout scilicet aliquis apprehendit se esse ab alio laesum, quam inclinationem naturalem. Et idecidicitur quidem aliquis secundum quid continens ,-- Tast, non tamen simpliciter.

Ad tertium dicendum , quod huiusmodi exterio-Ta hona, sicut honores, divitiae , & huiusmodi , ut Philosophus dicit in septimo Ethicorum , c cap. 4.σ Princ. tom. I. ) videntur quidem secundum se esse eligibilia , non autem quasi necessaria ad eonservationem naturae. Et ideo circa ea non dicimus simvliciter aliquos continentes, vel in continentes , sed secundum quid , apponendo quod sint continentes , vel incontinentes lucri, vel honoris, vel alicuius hu-3usmodi . Et ideo vel Tullius communiter usus est nomine continentiae , prout comprehendit i sub se tiam continentiam secandum quid ; vel accipit e

viditatem stricte pro eoncupiscentia delectabilium t

Ad quartum dicendum , quod delectationes uene

morum sunt vehementiores , quam delectationes eiis horum . Et ideo circa venerea magis consuevimus continentiam , & incontinentiam dicere , qum circa cibos; licet secundum Philolaphum circae utrumque possit dici Ad quintum dicendum , quod continentia est bonum rationis human . & ideo attenditur circa paλfiones , quae Possunt ςsse homini tonnaturales. Un-

115쪽

s1 QUAEST. CLV. ART. III.

de Philosophus dicit in 7. Ethicor. c cap. I. a me Leom. I. quod si aliqus tenens puerum concupiscat eum , vel comedere , vel ad Venereorum inconvenientem delectationem , five sequatur concupiscenistiam, sive non, non dicetis simpliciter continens , sed secundum quid .

EX art. habes primo r quomodo per rationem mstendas , merito a scripturis, & Philosopho insinuatum fuisse, quod continentiae materia sunt con inconcupiscentiae delectationum tactus . A Philosopho quidem, secundum quod extenditur cum discursu in aweont. A scripturis vero , ut Tob. 6. Tia autem , ctim acceperis eam, ingressius cubiculum per tres dies continens e so ab ea. Ac si, ad propossuum, scholastice dicat . Continentia est circa hoc , tanquam materiam propriam , quod refraenat concupiscentias delectationum tactus Veneret. Secundo vides : quomodo ex his bene pensatis, &c.

ARTICULUS ILI. 73 6

Utrum subiectum eontinentiae sit vis concupiscibilis.

p. q. 53. a. s. ad 3. Et T. a. q. 38. s. 3. ad 2. Et 3. d. 33. q. a. a. d. qu. a. Et 7. Eib. Iely. m.

AD Tertium sic proceditur . Videtur, quod subisiectum continentiae sit vis concupiscibilis . Subiectum enim alicujus virtutis oportet esse proportionatum materiae: Sed materia continentiae , sicut dictum est, c articulo pνecedenti sunt concupiscentiae delectabilium tamis, quae pertinent ad vim concupiscibilem . Ergo continentia est in vi concupiscibili. a. Praeterea . Opposita sunt circa idem sed inis continentia est in concupiscibili , cuius passiones superant rationem. dicit enim Andronicus , quod incontinentia es malitia eo itupi sibilir , fecundum quam eligit pravas delectationes, probibente ration ιi. Ergo di continentia pari ratione est in concupi- stibili . - 3. Praeterea. Subiectum virtutis humanae vel est

x iis , vel vis appetitiva , quae dividitur in volittis

116쪽

tatem concupiscibilem , & irascibilem r Sed continentia non est in ratione ; quia sic esset virtus in et ei Iectualis: neque etiam in voluntate ; quiae continentia est circa passiones , quae non sunt iu voluntate : nec etiam est iu irascibili; quia non est proprie circa passiones irascibilis, ut dictum est . c ara praeci ad Ergo relinquitur quod sit in concupiscibili . Sed Contra. omnis virtus in aliqua potentia ex is Rens aufert malum actum illius potentiae: Sed continentia non aufert malam actum concupiscibilis rhahet enim continens concupiscentias pravas, ut Phi-Ios. dicit in 7. Et hic. c cap. 9. cim sn. tona. I. Ergo continentia non est in concupiscibili. Respondeo dicendum , quod omnis virtus in alia quo subiecto existens facit illud differre a dispositione, quam habet , dum subiicitur opposito vitio . Concupiscibilis autem eodem modo te habet in eo qui est continens , & in eo qui est incontinens ;quia in utroque prorumpit in concupiscentias pravas vehementes. Unde manifestum est , quod eontinentia non in in eo neupiscibili, sicut in subjecto.

Similiter etiam ratio eodem modo se habet in uistroque quia tam continens , quam incontinens habet rationem rectam ; & uterque extra passionem existens gerit in proposito concupiscentias illicitas non sequi . Prima autem differentia eorum invenitur in e tactione : quia continens , quamvis patiatur vehementes concupiscentias , tamen eligit non sequi eam propter rationem : incontinens autem eligit sequi eas , non obstante contradictione rationis . Et

ideo oportet , quod eontinentia se , sicut in subi Eio , in tua vi anime , eritis actus es elee io . Et

haec est voluntas, ta supra habitum est. c I. a. q. II. n. s. . ' Ad primum ergo dicendum , quod continentia habet materiam concupiscentias delectationum t ehus, non sicut quas moderetur, c quod pertinet adtem Perantiam , quae est in concupiscibili J sed est circa eas, quasi eis resistens . Unde oportet , quod sit in alia vi ; quia resistentia est alterius ad alte

rum.

Ad secundum dicendum, quod voluntas media est inter rationem , & concupiscibilem , & potest ab

utroque moveri . In eo autem qui est continens , movetur a ratione ; in eo autem qui est incontinens, movetur a concupiscibili. Et ideo continentia

potest attribui rationi, sicut primo moventi , & in coatinentia concupiscibili: quamvis utrumque imme-

117쪽

diate pertineat ad voluntatem , sicut ad proprium subieciam. Ad tertium dicendum , quod licet passiones non sint in voluntate, sicut in subjecto ; est tamen in mistestate voluntatis eis res stere . Et hoc modo voluntas continentis resistit concupiscentiis.

APPENDIX.

EX artio habes primo: quomodo per rationem Ostendas , merito insinuatum esse ab Ecclesia , Seripturis, Κ Philosopho, quod eontinentia non est in concupiscibili, tanquam in subiecto . A Philos pho quidem ut discurritur in arg. contri A Script ris autem per hoc, quod dicitur at Corinth. 12. D ius in mihi fimtilus earnis mea, Angelu ς Sathan , qui me eolaphisee. Propte quod , &c. Et Dominus dixit mihi : osseu tibi gratia mea . Ecce r quod Apostolus , qui utique erat continens , iuxta illu I. Corinth. 7. Volo , omnes hamine3 esse , sicut me psum , concupiseentias pravas habebat , AZ quibus , S per Mei gratiam viriliter resistebat . Ex hoc te tur loco si argueris , ad similitudinem textus iusin. coni. videbis : quod secundum Scripturam continentia non est in concupistibili. Ab Erclesia vero insinuatur idem i dum B. Hieronymum , Franciscum , Benedictuna , narrat publice in festivitatibus ipsorum , quod concupiscentias carnales habebant , di ruis , vel laborum asperitate , inedia, viqiliis , austeritata ferme incredibili, vel se nudos in nivis, aut aquε, spinarum, sive urticarum projiciendo congeriem , sorti animo contra nitebantur. Ex his argumentare ad propositum scholasticum .r ut supra . S eundo vides : quomodo , &c.

ARTICULUS IV. 757

Utrum continentia sit melior , quam

temperantia.

AD Quartum sic proceditur . Videtur , quod e n

118쪽

Timoth. I. Non coronabit&ν , nise qui legitimo ee et averit ' Magis autem certat continens , qui patitur vehementes passiones , & concupiscentias pravas , quam temperatus , qui non habet eas vehementes. Ergo continentia est potior virtus , quam tempe

rantia.

3. Praeterea. Voluntas est dignior potentia, quamvis concupiscibilis . Sed continentia est in voluntate , temperantia autem in vi concupiscibili , ut ex dictis patet. c ar. praee. in tori oe ad I. Ergo continentia est potior virtus, quam temperantia. Sed Contra est, quod Tulli , c lib. a. de InventiaIiquan. ante fn. & Andronicus ponunt continentiam adiunctam temperantiae , sicut principali uirtuti . Respondeo dicendum , quod , sicut Iupra dictum est, L a. l. hu. qu. ) nomen continentiae dupliciter accipitur. Uno modo , secundum quod importat cessationem ab omnibus delectationibus venereis : Et sieitimendo nomen eontinentia , continentia es potis temperantia simpIDiteν dicta ; ut patet ex his quae supra dicta sunt c qu. II a. a. I. J de prae eminentia virginitatis ad castitatem simpliciter dictam. Alio modo potest accipi nomen continentiae , secundum quod importat resistentiam rationis ad concupiscentias pravas , quae sunt in homine vehememtes : Et fecundum hoc temperantia U multo potior, stiam continentia ; quia bonum virtutis laudabi e est ex eo, quod est secundum rationem. Plus autem viget bonum rationis in eo qui est temperatus , in quo etiam ipse appetitus sensitivus est subjectus rationi, & quasi a ratione edomitus, quam in eo qui est continens , in quo appetitus sensitivus vehementer resistit rationi per coneupiscentias pravas. Unde eontinentia comparatur ad temperant3am ,

secue imperfectum ad perfectum. Ad primum ergo dicendum , quod auctoritas illa potest diapueiteν intelligi . Uno modo , secundum

quod accipitur continentia, prout abstinet ab omnibus venereis: Et hoc modo dicitur, quod omnis ponderatio non es digna animae eontinentis in genere castitatis ; quia nec etiam foecunditas carnis , quae quaeritur in matrimonio, adaequatur continentiae virginali, vel viduali , ut supra dictum est . q. II a. a. q. oe 3. Alio modo potest intelligi, secundum quod nomen

continentiae sumitur communiter pro omni abstinentia a rebus illicitis : Et sic dicitur , quod omnis moderatio non es digna anima continentis , quia

119쪽

non recipit aestimationem auri , vel argenti , quae

commutantur ad pondus.

Ad secundum dicendum , quod magnitudo concupiscentiae, seu debilitas eius ex duplici causa procedere potest . uuandoque enim procedit ex causa corporali . Quidam enim ex naturali complexione sunt magis proni ad concupiscendum , quam alii :Et iterum qbidam habent opportunitates delectatio num concupiscentiam inflammantes magis paratas, quam alii . Et talis debilitas concupiscentiae diminuit meritum ; magnitudo vero auget . utiandoque vero debilitas , vel magnitudo concupiscentiae provenit ex causa spirituali laudabili , puta ex vehementia charitatis, vel fortitudine rationis, sicut est in homine temperato . Et hoc modo debilitas concupiscentiae auget meritum ratione suae causae ; ma-ma nitudo vero minuit.

Ad tertium dicendum, quod voluntas propinquior est rationi , quam vis concupiscibilis . Unde bonum rationis, ex quo virtus laudatur, maius esse ostenditur ex hoc , quod pertingit non solum usque ad voluntatem , sed etiam usque ad vim concupiscibilem, quod accidit in eo qui est temperatus , quam si pertingat solum ad voluntatem , ut accidit in eo qui est continens.

APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem Seostendas , R in sensu recto intelligas , merito insinuatum fuisse a scripturis, Tullio, & Andronico,

quod temperantia est potior virtus, quam continentia. Α Tullio quidem , &Andronico: ut inarg. coni. Vide q. 343. ar. I. A scripturis vero per hoc , seu per simile , quod , ut eminentiam singularem Iosaphat Tegis describerent, dixerunt. I. Paralip. II. ly nec omnia regna terraνum pest g=rum Iuda audebant beta

Iare contra Josaphat . Et Iudith virilitatem mirandam significarunt per ly in omni I patio vite ejus non fuit, qui perturbaret Israel, Θ pos mortem ejus

annis multis . Judith 16. Sed & magnitudinem victoriae exercitus Iosue adversus inimicos denotarunt

per Iy nullus eontra Vios Israel mutire ausus es. Josue ro. Quin & perfectissimam Domini notiri tum in solvendis dubiis , tum in proponendis quaestionibus ab intellectu adversariorum insolubilibus, sapientiam designarunt per ly ne tist ausus fuit quisque ex illa idie eum amplius interrogare . Matth. 22. Ex Praedictis enim tamquam a simili concludendum icho

120쪽

Iasticis Tlleologis reliquerunt quod temperantia. eo , quod contra eam domitae passiones vix mutire audent, est potior, quam continentia, contra quam passiones adhuc vehementer insurgunt . Seeundo vides : quomodo ex iis bene pensatis , & applicatis,

De Iiscontinentia, in quatuor articulos divisa.

A Ostea considerandum est de Incontinentia.

Et eirca hoe queruntur quatuor. Primo . Utrum in continentia pertineat ad animam, vel ad corpus. Secundo. Utrum incontinentia sit peccatum. Tertio. De comparatione incontinentiae ad intem. perantiam . Quarto. Quis sit turpior, utrum incontinens irae , vel incontinens concupiscentiae.

Utrum Incontinentia pertineat ad animam, an ad corpus.

AD Primum sic proeeditur. Videtur, quod incon

tinentia non pertineat ad animam , sed ad corpus. Diversitas enim sexuum non est ex parte ani mae , sed ex parte corporis : Sed diversitas sexuum facit diversitatem circa incontinentiam . dicit enim Philos. in 7. Et hic. e. I. ante med. tom. I. quod mulieres non dicuntur neque conιinentes , neque in continentes. Ergo in continentia non pertinet ad animam, sed ad corpus. I. Praeterea. Id quod pertinet ad animam , non sequitur corporis complexionem Sed incontinentia sequitur corporis complexionem . dicit enim Philos. in 7. Eth. cap. I. inf/r. eo. I. quod maxime acuti, , des cholerici, γ melancholici Iectindum iνrefraenatam concupiscentiam sunt ineontinentes. Ergo incontinentia pertinet ad corpus.

3. Praeterea. Victoria magis pertinet ad eum qui vincit, quam ad eum qui vincitur Sed ex hoc dicitur aliquis este incontinens , quod caro concu Pi scens adversus spiritum superat ipsum. Ergo incoa

SEARCH

MENU NAVIGATION