Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i 8 QUAEST. CLXII. ART. VI.

Iiquis minoris tentationis impetu cadit , tanto ara vius peceat, ut Augustinus dicit. Alio modo dissiciis te est vitare aliquod peccatum propter eius latentiam : Et hoc modo superbiam di melle est vitare :quia etiam ex ipsis bonis occasionem sumit, ut dictum est. a. praeci ad 3. Et ideo signanter Au- Rustinus dicit, quod bonis operibus insidiatur. Et tu Psal. i i. dieitur; In via hac, qua ambulabam, absconderunt supeνbi laqueum mihι. Et ideo motus suis

perbiae occulte subrepens non habet maximam gravitatem, antequam per iudicium rationis deprehendatur r Sed postquam deprehensus fuerit per rationem, tunc facile evitatur : Tum ex consideratione

propriae infirmitatis, secundum illud Eccles. io. Quid supeνbis terra, ω eluist Tum etiam ex considera tione magnitudinis divinae, secundum illud Job 13. uuid tumet eontra Deum spiritus tutis hi Tum mi iam ex imperfectione bonorum , de quibus superint, it homo, secundum illud Isaiae 4o. Omnisrearo fae- .num, oe omnis gloria eius quasi fios ages . Et infra 'c. 64. sitias pannus mensrustae universa iusseras nos ae .

Ad secundum dicendum , quod oppositio vitii ad

virtutem attenditur secundum obiectum , quod conis sideratur ex parte conversionis et Et secundum hoc superbia non habet, quod sit maximum peccatorum, scut nee humilitas, quod sit maxima virtutum : sed ex parto aversionis est maximum, utpote aliis peccatis magnitudinem praestans . Nam per hoc ipsum infidelitatis peccatum gravius redditur, si ex super biae contemptu procedat , quam si ex ignorantia ,

vei infirmitate proveniat: Et idem dicendum est de desperatione . & aliis huiusmodi. Ad tertium dicendum , quod sicut in syllogismis

ducentibus ad impossibile quandoque aliquis convincitur per hoc , quod ducitur ad inconveniens magis manifestum : ita etiam ad convincendum superbiam hominum Deus aliquos punit, permittens eos ruere in peccata earnalia ; quae etsi sint minora , tamen manifestiorem turpitudinem continent. Unde Isidorus dicit in libro a. de summo bono, ce. 38. o- .mni vitio deteriorem esse superbiam , seu propter ,, hoc quod a summis personis, & primis assumitur, M seu quod de opere iustitiae, Se viettulis exoritur ,

D minusque culpa eius sentitur e Luxuria vero carnis ideo notabilis omnibus est 4 quoniam statim per se turpis est:& tamen, dispensante Deo, suisis perbia minor est: Sed qui detinetur superbia, Mis non sentit , labitur in carnis luxuriam , ut Per ε- ,, hanc

202쪽

,, hane humiliatus a confusione exurgat. Ex quo etiam patet gravitas ipsius superbiae. sicut enim medicus sapiens in remedium maioris moris hi patitur infirmum in leviorem morbum incidere :ita etiam precatum superbiae gravius esse ostenditur ex hoc ipso, quod pro eius remedio Deus permittit ruere homines in alia peccata.

APPENDIX.

EX art. habes primor quomodo per rationem ostendas, merito insinuatum fulta a Scripturis ;quod superbia est maximum peccatorum . Ut Psa .a 8. seeundum quod adducitur in arg. eontr. cum si ossa. Item per hoc, quod narrant, superbiam es se punitam modis valde miris, & inusitatis a Deo, qui tamen dixerat Deuteron. 23. pro mensura pete xi evir or plagarum modus . Superbia enim Nabuchodonosor Regis punita fuit per mutationem eius in bestiam, & eiectionem in sylvas , Daniel. 4. Su- verbia Holofernis per manum feminae , Itidith I3. Superbia Chore, Dathau, & Abiron , per deglutio nem ipsorum vivorum a terra aperta , Numeν. 16. Secundo vides: quomodo ex iis bene pensatis,& ain Plueatis, doctrina praesens Angelica declaretur, atque

confirmetur .

ARTICUL Us VII. 'o

Uirum sup/rbia si primum omnium peccatorum.

AD Septimum sic proceditur. Videtur , quod superbia non sit primum omnium peccatorum. Primum enim salvatur in omnibus consequentibus: Sed non omnia peccata sunt cum superbia , nec in riuntur ex superbia . dicit enim August. in lib. de Natura , & gratia , c eap. 29. in med. eo. 7. quod multa perperam sunt, quae nora sunt superbe . Ergo superbia non est primum omnium peccatorum. 2. Praeterea. Ecclesiast. Ioa dicitur, quod initium sperbiae in apinatare a Deo . Ergo apostasia a Deo est prius, quam superbia.

dum ordinem virtutum: Sed humilitas non est prima virtutum, sed magis fides . Ergo superbia non est primum peccatorum.

203쪽

quod principium malitiae hominis non sit a maximo peccatorum Sed superbia est maximum peccat rum, ut dictum est, e an praeci J Non est igitur pri

mum peccatorum. -

s. Praeterea. Id quod est secundum apparentiam,R fictionem, est posterius eo quod est secundum veriritatem: Sed Philos. dicit in 3. Et hic. c eap. 7. eis.

med. eo. s. quod superbiιν est Ff ον fortitudinis ,

oe audacia. Ergo vitium audaciae est prius vitio suis perbiae. Sed Contra est, quod dicitur Eccles. . Io. Initium omnis peccati G superbia. . 2 i. t

Respondeo dicendum, quod illud quod est per se, est primum in quolibet generet. Dictum est autem supra , c an pνερ. quod aversio a Deo , quae somm aliter complet rationem peccati , pertinet ad superbiam per se , ad alia autem peccata ex consequenti. Et inde est , quod superbia habest rationem primi peecati, γ es etiam ρνineipium Omnium pec-'caeorum, ut supra dictum est, qu. 34, an a. cum de caulis peccati ageretur, ex parte aversionis, quae est principalior in peccato.

Ad primum ergo dicendum, quod superbia dieitur esse omnis peccati initium, non quia quodlibet peωcatum singulariter ex superbia oriatur , sed quia quodlibet genus peccati natum est ex superbia oriri. Ad secundum dicendum , quod apostatare a Deci dicitur esse superbiae humanae initium , non quasi aliquod aliud peceatum a superbia existens, sed quia est prima superbiae pars . Dictum est enim, a. s. δω. q. quod superbia principaliter respicit subiecti

.m divinam, quam contemnit: ex consequenti a tem contemnit subiici creaturae propter Deum. Ad tertium dieendum, quod non oportet esse eun dem ordinem virtutum, & vitiorum . Nam vitium oest corruptivum virtutis. Id autem quod est prinium in generatione , est postremum in corruptione . Et ideo sicut fides est prima virtutum ; ita infidelitas est ultimum peccatorum, ad quam homo quandoque Per alia peccata perducitur . Unde super illud Psal. 336. Exinanite , exinanite usque ad fundamentum in ea, dicit Glossia, quod eoacervatione vitiorum subrepit diffidentia . Et Apostolus dicit i. ad Timoth. 3. quod quidam repelientes eonscientiam bonam tarea fidem naufragaverunt . Ad quartum dicendum , quod superbia dicitur esse gravissimum peccatorum ex eo, quod per se com-

Petit principio , ex quo attenduur gravitas in pec-

204쪽

eato . Et ideo superbia causat gravitatem aliorum. peccatorum . Contingit ergo ante superbiam esse ais Iiqua peccata leviora , ' an graυiora ' quae etiam ex ignorantia , vel infirmitate committuntur . Sea inter graviora peccata primum est superbia , sicut causa, per quam alia peccata aggravantur. Et quia

id quod est primum in causando peccata, est etiam ultimum in recedendo , ideo super illud Psalm. IMEmundaboν a delicio maximo, dicit Glossa, c intecl. hoe es a delicto superbiae, quod es tillinatim redeuntibus ad Deum, ω primum νecedentibus a Deo . Ad quintum dicendum , quod Philosophus ponit superbiam circa fictionem sortitudinis, non quia solum in hoc consistat, sed quia per hoc homo reputat magis se posse excellentiam apud homines coi sequi, si audax, vel sortis videatur.

APPENDIX.

EX art. habes pνimo: quomodo per rationem o stendas , merito a scripturis esse insinuatum , quod superbia est primum omnium peccatorum. Ut Eceles Io. secundum quod in argum. contra Item Tob. 4. Suprebiam nunquam in tuo sensu , aut iosus verbo, dominari permittas : in ius enim initium fumΜrt omnis perditio. Seeundo vides: quomodo ex

iis , similibusque c id , quod tuum est ubique pro Rudio indagare iuxta regulam pro lectoribus positam qu. 7 . aνt. I. aρmnae si bene pensentur , Mapplicentur , doctrina praesens Angelica vicissim declaretur, atque confirmetur.

ARTICULUS VIII. 791. Utrum superbia debeat poni vitium

AD Octavum se proceditur . Videtur, quod se

perbia debeat poni vitium capita e . Isid. e Nim , c ι. Comment. in Detia. e. 36. Cassianus c I. s. ae Insistia. Coenob. c. I. oe L 12. enumerant superbiam inter vitia capitalia.. a. Praeterea. Superbia videtur esse idem inani glo-xiae , quia utraque excellentiam quaerit . Sed inanis floria ponitur vitium capitale. Ergo etiam superbia debet poni vitium capitale. 3. Praeterea . August. dicit in libro de virginitate , c e. 3I. cim med. to. 6. quod superbia invidiam pa-

205쪽

isa QUAEST. CLXII. ART. VIII.

nitar vitium capitale, ut supra dictum est. q. a. q. Ergo multo magis superbia. Sed Contra est , quod Greg. 3 i. Moralium c cap. ap. a med. J non enumerat superbiam inter vitia capitalia.

Respondeo dicendum , quod , scut ex supradictis Patet , c a. a. hu. q. oe a. I. ad I. superbia dupi

citer conssiderari potest e Uno modo secundum se, prout scilicet est quoddam speciale peccatum p Alio modo , secundum quod habet quandam universalem influentiam in omnia peccata. Capitalia autem vitia Ponuntur esse quaedam specialia peccata , ex quibus multa genera peccatorum oriuntur. Et ideo quidam considerantes superbiam , secundum quod est quoddam speciale peccatum, connumeraverunt eam aliis vitiis capitalibus. Gregorrus vero considerans universalem eius influentiam , quam habet in omnia vitia , ut dictum est, c a. a. hia. q. non connumeravit eam Hiis ea.

piratibus vitiis, sed posuit eam reginam omnium viariorum, o matrem. Unde Gregori dicit in 3I. M ralium et c loe. sisp. eis. ,, Ipsa vitiorum regina su- M perbia, cum devictum plene cor ceperit, mox il- ,, lud septem principalibus vitiis , quasi quibusdam ,, suis ducibus devastandum tradit, ex quibus viti

is rum multitudines oriuntur.

Et per hoc patet responsio ad Primum . Ad secundum dicendum , quod superbia non est idem inani gloriae , sed causa eius . Nam superbia inordinate excellentiam appetit et sed inanis gloria

appetit excellentiae manifeltationem .

Ad tertium dieendum , quod ex hoc quod invidia , quae est vitium capitale , oritur ex superbia , Non sequitur quod superbia sit vitium capitale , seu

quod sit aliquid principalius capitalibus vitiis. APPENDIX.

EX art. habes primo . quomodo pet rationem Mostendas, S in sensu recto intelligas, merito insinuatum esse a scripturis , & Greg. quod superbia

est regina omnium vitiorum tanquam mater. A B. Gregorio quidem , secundum quod ex argum. contri& corr. fin. patet. A scripturis vero , ut Iob or.

I u es νex super omnes flior superbiae . Loquitur

enim de diabolo, assignatque ei superbiam, tanquam uxorem c primus enim eam invenit , sibique pro

semper an lavit ex qua generat filios , qui scit Nint vocantur superbi. Ipsum diabolum: ut p tex ,

206쪽

voeat regem ; per quod ad literam cointelligi da iatur, quod sua uxor est regina et huic autem reginae assignat filios, ut patet , per quod cointelligere ad Ilteram facit , quod regina haec , scilicet superbia, est etiam mater. Cum igitur superbi filii sini vitio. si , & , si loquamur de omnibus his filiis simul universaliter, sint omnibus vitiis involuti : constat, quod per illud seripturae dici una notificatur , quod superbia est omnium vitiorum regina , & mater. Seetinis vides; quomodo ex iis, &c.

U AESTIO CLXIII.

De peccato primi bominis, in quatuoν articulas divisa. DEinde eonsiderandum 1 est de peccato primi hominis, quod suit per superbiam . Et primo de peccato eius . Sectando de poena peccati . Tertio detentatione, qua inductus est at peccandum. chea primum queruntur quatuor. Primo . Utrum primum peccatum hominis fuerit superbia. Secundo. Quid primus homo peccando appetieritis

Tertio . Utrum eius peccatum fuerit gravius Omnibus aliis Peccatis. Quarto . Quis plus peccaverit , utrum vir , ve Imulier ω

ARTICULUS L F9zUtrum primi hominis peeeatum fuerit superbia.

AD Primum sie proceditur. Videtur, quod superbia non fuerit primi hominis peccatum . Dicit enim Apost. ad Rom. s. quod per inobedientiam υ-nitis hominiς precatores eonsituti fune multi : Sed primi hominis peccatum est , ex quo omnes pecca tores constituti sunt originali peccato . Ergo inobedientia suit *rimi hominis peccatum , 3e non sum Perbia.

a. Praeterea , Ambros dicit super Luci cc. 4. Dp.

207쪽

iliud r Dixit autem illi diabolus J quod eo offllae

diabolus Christum tentavit , quo primum hominem deiecit Sed Christus primo tentatus est de gula, ut patet Matth. 4. cum ei dictum est, Si stitis Dei

es , die ut Iapides si panes fant . Ergo primum

peccatum primi hominis non fuit superbia, sed gula. 3. Praeterea . Homo , diabolo suggerente , peccavit : Sed diabolus tentans hominem scientiam reis Promisit , ut patet Gen. 3. Ergo prima inordinatici hominis fuit per appetitum stientiae, quod pertinet ad curiositatem . Ergo curiosiuas fuit primum peccatum, & non superbia . . i4. Praeterea . Super illud I. ad Tim. I. mIDν

seducta in praevaricatione fuit , dicit glos c ordim

Augus. I. II. Dp Gen. ad iit. e. tiis. a med. tom. 3. ,, Hanc seductionem appellavit proprie Apostolus, m per quam id quod suadebatur, cum falsum esse , D verum esse putatum est; scit icet quod Deus lignum , illud ideo tangere prohibuerit, quod sciebat eos, ,, si tetigissent, velut deos futuros, tamquam eis eis vinitatem invideret, qui eos homines fecerat : is Sed hoc credere pertinet ad infidelitatem . Ergo

primum peccatum hominis fuit infidelitas , & nou

sii perbia. I '

Sed Contra est , quod dicitur Ecel. Io. Initium omnis peccati stiperbia : Sed peceatum primi hominis est initium omnis peccati, secundum illud Rom.

intraυit . Ergo pyimum precatum hominis fuit f perbia. Respondeo dicendum , quod ad unum peccatum multi motus eoncurrere possunt Inter quos ille habet rationem primi peccati , in quo primo inordinatio mvenitur. Manifestum est autem , quod primo invenitur inordinatio in motu interiori animae , quam in actu exteriori corporis e quia , ut Augusti nus dicit in i. de civ. Dei , c eap. I 8. a med. to n. s. non amἐttitur eorporis sanctitas 1 manente an

mae I anctitate . Inter motus autem interiores prius

movetur appetitus in finem , quam in id quod quaeritur propter finem . Et ideo ibi fuit primum peccatum hominis, ubi potuit esse primus appetitus 3nordinati finis . Sic autem homo erat in statu in no centiae institutus , ut nulla emet rebellio earnis ad spiritum . Unde non potuit esse prima inordinatio appetitus humani ex hoc , quod appetierit alis quod sensibile honum , in quod carnis concupiscen tia tendit praeter ordinem rationis. Relinquitur iRi-

ur , quod prima inordinatio appetitus humani suit

208쪽

ex hoe , quod aliquod bonum spirituale in ordinate appetiit . Non autem inordinare appetivisset, appetendo id secundum suam mensuram ex divina reis gula praestitutam. Unde relinquitur , quod primum peccatum hominis fuit in hoc , quod appetiit quoddam spirituale bonum supra suam mensuram, quod pertinet ad superbiam. Unde manifestum est, quod primum peccatum priami hominis fuit superbia.

Ad primum ergo di ndum, quod hoe, quod homo non obedierit divino praecepto , non fuit propter se ab eo volitum ς quia hoc non posset continissere , nisi praesupposita inordinatione voluntatis . Relinquitur ergo , quod voluerit propter aliquid aliud . Primum autem , quod inordinate voluit , fuit propria excellentia . Et ideo inobedientia in eo eausata fuit ex superbia. Et hoc est quod August. dicit ad Orosium, iu Dialog. P. u. 6 S. G. . ante med. to. a.) quod homo elatus superbia , suasioni sementis obediens, praecepta Dei eontempsit. Ad secundum dicendum , quod in peccato prim Tum parentum etiam gula locum habuit . Dicitur

enim Gen. q. Vidit mulier, quod ligniam esset bonum ad Descendum, oe putehrum ocialis , aDee sque des ctabiti ; o tutis de fructu eius , oe comedit . Non tamen ipsa bonitas, & pulchritudo cibi fuit primum motivum ad peccandum , sed potius suasio serpentis, qui dixit, Aperientur oculi ves, i, ω eritis fietit dii r quod appetendo superbiam mulier incurrit. Et ideo peccatum gulae derivatum est ex peccato su

perbiae. .

Ad tertium dicendum , quod appetitus scientiae causatus fuit in primis parentibus ex inordinato appetitu excellentim Unde & in verbis serpentis praemittitur: Eritis Aetie dii. de postea subditur, Selenter bonum, γ maltim . Ad quartum dicendum, quod, sicut Augustinus diis git D. super Genesim ad literam, c east 3 o. a med. to. 3. D verbis serpentis mulier non crederet , am bona, atque utili re divinitus se fuisse prohibitos, ,, nisi iam inesset menti amor ille propriae potesta- tis, di quaedam de se superba praesumptio. uoArion est sic miellietendum, quasi superbia praecesserit uasionem serpentis , sed quia statim post suasionem

serpentis invasit mentem eius elatio , ex qua conse-Cutum est, ut crederet verum esse quod daemonidicebat.

209쪽

186 QUAEST. CLXIII. ART. II. APPENDIX.

EX art. habes primo r quomodo per rationem Rendas , merito a scripturis insinuatum fuisse, quod superbia fuit primum peccatum primi hominis . Ut Eeel. io. ut extenditur in arg. eontν. Item Tob. 4. Superbiam nunquam in tuo DUM , aut verbo, dominari permitras ἰ in ipsa enim sumpse instrum omnis perditio. Seeωndo vides' quomodo ex iis bene pensatis, & applicatis, &c.

ARTICULUS II. 793

Utrum superbia primi hominis Derit in hoc , quod appetieris diυinam semilitudinem.

U. II. Iea. Σ. AD Seeundum sic proceditur. Videtur , quod suis perbia primi hominis non fuerit in hoc , quod appetierit divinam similitudinem. Nullus enim peccat appetendo id, quod sibi competit secundum suam naturam e Sed similitudo Dei competit homini secundum suam naturam. dicitur enim Gen. i. Faei mus hominem ad imaginem , ω fmilitudinem n Rram . Ergo non peccavit divinam similitudinem

appetendo. . . . .

a. Praeterea . In hoc videtur primus homo divinam similitudinem appetiisse , ut scientia boni , &mali potiretur . hoc enim ei a serpente suggerebatur: Eνitis sese dii , Dienres bonum , ω malum rSed appetitus scientiae est homini naturalis , secundum illud Philos in princip. Metaphys. Omnes homines natum seire Gydreant . Ergo non peccavit appetendo divinam similitudinem. 3. Praeterea. Nullus sapiens eligit id , quod est impossibile r Primus autem homo sapientia praeditus erat, secundum illud Eccles. r7. Disciplina intello estis reHeυit illos . Cum ergo omne Peccatum consistat in appetitu deliberato , qui est electio , videtur quod primus homo non peccaverit appetendo

aliquid impossibile : Sed impossibile est esse hominem similem Deo , seeundum illud Exod. II. uuis semilis tui in fortibus Domine i Ergo primus homo

non peccavit appetendo divinam simiIitudinem. Sed Contra est , quod super illud Psal. 68. uuae non raptii , tune exolvebam, dicit Augustinus to.

210쪽

QUAEST. CLXIII. ART. II. 38

Ioeytine divinitatem, oe perdiderunt felieitatem . Respondeo dicendum , quod duplex est simili tuis

do. Una omnimodae aequiparantiae : Et hane similia rudinem ad Deum primi parentes non appetierunt: quia talis similirudo ad Deum non cadit in apprehensione, praecipue sapientis.

Alia autem est similitudo imitationis, qualis possibilis est creaturae ad Deum ἰ inquantum videt ieet participat aliquid de similitudine ipsius seeundum tuum modum. Dionysius enim dicit in s. e. de div.

nom. a med. leel. 3. Eadem semilia sunt Deo, O di illa: a/Iud quidem feeiandiam contingentem

incitationem : Hoc autem , Deundum quod eausata minus habent a causa . Quocslibet autem honum in creatura existens est quaedam participata similitudoptimi boni . Et ideo ex hoc ipso quod homo appetit aliquod spirituale bonum supra suam mensu-xam , ut dictum est, c art. praeced. consequens es,

quod appetierit disinam similitudinem inordinate.

Considerandum tamen est, quod appetitus est proprie rei non habitae . Bonum autem spirituale, secundum quod creatura rationalis divinam participat similitudinem, potest secundum epia attendi. Primo quidem secundum ipsum esse naturaei Et talis similitudo ab ipso creationis principio fuit impressa, Rhomini , de quo dicitur Gen. r. quod Deus fecit hominem ad imaginem , m fmuitudinem suam , ΩΑngelo , de quo dicitur EZech. 28. Tia segnaetitam

fmilitudinis . Secundo vero quantum ad cognitionem: Et hanc etiam similitudinem in sui creatione Angelus accepit ψ unde in praemissis verbis cum dictum esset, Tia signacuItim similitudinis, statim is,ditur , Plenus sapientis Sed primus homo in sua

creatione istam similitudinem nondum actu adeptus erat , sed solum in potentia . Tertio quantum ad potestatem operandi : Et hanc ii militudinem nonis dum erant in adiit assecuti neque Angelus , neque homo in ipso creationis principio : quia utrique ressabat aliquid agendum , quo ad beatitudinem perin

Et ideo eum uterque sci licet diabolus , & pr mus homo ) inordinate divinam similitudinem ain

Petierit , neuter eorum peccavit appetendo similitudinem naturae . Sed primus.homo peccavit principaliter appetendo similitudinem Dei quantum ad seientiam boni, & maIi , sicut serpens ei suggessit aut scilicet per virtutem propriae naturae determinaret sibi , quid esset honum , & quid malum ad agendum ἰ vel etiam ut per seipsum praecognoscerer

SEARCH

MENU NAVIGATION