Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

α18 QUAEST. CLXVII. ARΤ. II.

nullo addito dico. J Ut errorem Licinii Imperatois

ris V. dicentis, quod literae appellandae sunt virus, ac pestis. Et Arnoldi, dicentis, Scientias philosophicas omnes esse damnandas . Et Eiblisarum dicentium , Nullas philosophicas scientias esIe addiscenis

das. Et Ioannis Uvieleν dicentis , quod studia generalia, Universitates, Collegia, Graduationes , de Magisteria, a Papa, vel Episcopis in Ecclesiam Dei de sunt valia gentilitate introducta, & non plus E

clesiae prosunt, quam diabolus . Tertio habes: qu modo per rationem Ostendas, errores praedictos m rito reprobari ab Ecelas. I. Sap. 7. Hebr. 4. I. Reg. a. SS. Hieron. Augus. ut habes in argumentis. Nam hae auctoritates de literis secundum se acceptis loquuntur . Item ab Elueid. I. parn articul. num. S. 376. Item ab Elueid. Addit. σα. nu.i46. i6. Item a dictis per Uerritates aureas super legem veterem, num. q. eoneI. 7. stumio vides r quomodo ex iis, &c.

Utrum vitium euristatis sit circa sensilvam coguiationem a

AD Secundum sic proceditur. Videtur , quod vitium curiositatis non sit circa sensitivam cognitionem . Sicut enim aliqua cognoscuntur per senissum visus ; ita etiam aliqua cognoscuntur per sensus tactus, & gustus: Sed circa tangibilia, & gustabilia non ponitur vitium curiositatis , sed magis vitium luxuriae, I gulae. Ergo videtur, quod nec circa ea quae cognoscuntur per visum , sit vitium curiositatis. 2. Praeterea. Curiositas videtur esse in inspectione ludorum . unde Augustinus dicit in s. Confessic e. 8. in med. is. I. quod .quodam pugus eas cum clamor ingens totius poρuli υehementer AlipiumpuI fasset, curiositate misitis apeνtiit oculas . Sed inspectio ludorum non videtur esse vitiosa ς quia hi iusmodi inspectio delectabilis redditur propter repra sentationem, in quo homo naturaliter delectatur , ut Philosophus dieit in sua Poetica. c e. a. to. 6. J Non ergo circa sensibilium cognitionem est vitium curios,

talis . 3. Praeterea. Ad curiositatem pertinere videtur actus proximorum perquirere , ut dicit Beda : c Dy. illud I. Jo. a. Concupisentia carnis, oee. Sed Per quirere facta aliorum non videtve esse vitiosum :quias

242쪽

Q EST. CLXVII. ART. II. et '

quia , sicut dicitur Eccles. II. unicuique mandavis Deus de proximo stio. Ergo vitium curiositatis non est in hujusmodi particularibus sensibilibus eogn

scendis.

Sed Contra est, quod Augustinus dicit in lib. de

vera relig. e. 38. cir. med. tom. I. quod concupiscentia oculorum reddit homines curiosos: Ut autem dicit Beda, c Ioc. cit. eoncupiscentia oculorumen non solum in discendis magisis artibus , sed etiam in eontemplandis spectaculis , ω in dignoscendis , oe carpendis υitiis proximorum r quae sunt quaedam particularia sensibilia . Cum ergo concupiscentia oculorum sit quoddam vitium, sicut etiam super-hia vitae, & concupiscentia carnis , contra quae dividitur i. Joan. 2. videtur, quod vitium curiositatis si circa sensibilium cognitionem. Respondco dicendum, quod cognitio sensitiva o di natur ad duo . Uno enim modo tam in hominibus, quam in aliis animalibus ordinatur ad corporis sustentationem : quia per huiusmodi cognitionem homines , ia alia animalia vitant nociva , iaconquirunt ea quae sunt necessaria ad corporis su-itentationem . Alio modo specialiter in homine oris di natur ad cognitionem intellectivam , vel speculativam, vel practicam. Apponere ergo studium circa sensibilia cognoscenda, duplieiteν potest esse vitiosum . Uno modo, inis quantum cognitio sensitiva non Ordinatur in aliquid utile , sed potius avertit hominem ab aliqua utili consideratione . Unde August. dicit in io. Confessi.c e. 3I. paulo ante M. tom. I. Canem currentem ,, post leporem iam non specto, cum in circo fit . D At vero in agro , si casu transeam , avertit me , , fortassis ab aliqua magna cogitatioue , atque adis se convertit illa venatio : & iam mihi demon- strata infirmitate mea cito admoneas , vanus heis besto. Alio modo, inquantum cognitio sensitiva ordinatur ad aliquod noxium : sicut inspectio mulieris ordinatur a 1 concupiscendum ; & diligens inquisitio eorum quae ab aliis fiunt , ordinatur ad detrahen

dum .

is Si quis autem cognitioni sensibilium intendit, , ordinato propter necessitatem sustentandae natu- ,, rae , vel Propter studium intelligendae veritatis , ,, est virtuosa studiositas circa sensibilem eogniti

Ad primum ergo dicendum , quod luxuria , Rgula sunt circa delectationes, quae sunt in usu rerum

243쪽

lam ibilium: Sed circa delectationem cognitionis Oamnium sensuum est curiositas; & vocatur concupiis scientia oculorum , quia oculi sunt ad eognoscendum in sensibus ρrinr0ales. unde omnia fensibilia videri dicuntur , ut Augustitius dicit in Io. lib. Confessic c. 33 . a princ. tom. s. J Et , sicut Augustinus ibidem subdit, is ex hoc evidentius discernitur , quides volun ptistis, quid curiositatis agatur per sensus , D quod voluptas pulchra, suavia, canora , lapida , , , lenia sectatur et Curiositas autem etiam hic con- ,, traria tentandi causa , non ad subeundam mole-M stiani, sed experiendi, nostendique libidinem. Ad secundum dicendum , quod inspectio i pectaculorum vitiosa redditur, inquantum per hoc homo fit pronuς au vitia vel lasciviae , vel crudelitatis , pex ea quae ibi repraeseri tantur . Unde Cnrysostomus di

ctiones .

Ad tertium dicendum , quod prospicere facta aliorum, vel inquirere bono animo , vel ad utilitatem propriam, ut scilicet homo ex horais operibus Proximi provocetur ad melius , vel etiam ad utilietatem illius, ut scilicet corriuatur, si quid ab eo agitur vitiose, secundum regulam charitatis, S debitum ossicii, est laudabile , secundum illud ad Hebr. Io. Coetsiderate vos inυicem in pro υocationem chariatatis , 9 bovorum operum. Sed quod aliquis intendat ad conlideranda vitia proximorum , ad despiciendum , vel detrahendum , vel saltem inutiliter inquietandum, est vitiosum. Unde dicitur Proverta 24. M insidieris, or quaeras impietatem in domo ,α- si, neque Oses requiem ejus.

EX art. habes primo : quomodo per rationem Sostendas , & in recto sensu intelligas , merito

intinuatum a scripturis, & Aug. & Beda , quod vitium curiositatis esse potest circa sensitivam cognitionem. A D. Aust quidem , & Beda , ut extenditur cum discursu in ars contri Ubi per ly concupiscentia ocuIorum circum lci ibitur curiositas ; ut in ad primum. Ac si diceretur . Curio litas reddit hOmines vitiosos, 3c curiositas est non solum in discetiis dis magicis artibus, sed etiam in , dic. Per curio sit tem vero intellige appetitum , live conquisitionem cognitionis, vel utilis, vel ab utilibus avertentis, vel etiam noxiae . Non enim appetitus , strue coii-

244쪽

quisitio cognitionis utilis , si vo sit cognitio sensitiva, sive intellectiva, potest dici proprie curiositas , sed studiositas. A seripturis autem insinuatur per hoc, quod contra curiosos , de his vide in ad primum ,

dicitur Eccl. i. Non satiatur OcDIus visita, nec auris auditu impletων . Item per hoc , quod de curiositate in videndis spectaculis Dyna notatur , vituperatur , talemque curiositatem, ut eam et se vitium ostendatur, ei-cessisse in malum eventum non tantum sui, sed etiam aliorum multorum demonstratur Gen. 2 . Secundo vides: quomodo ex iis, &c.

UAESTIO CLXVIII.

- . - . De Μodesta, Iecundum quod consiste in exterioribus corporis motibus, in q&atuor artictilo, diυUa. Postea considerandum est de Modestia, secundum

quod consistit in exterioribus motibus corporis.... Et eirca hoc quaeνuntur quatuor. Primo . Utrum in exterioribus motibus cor o ε' ris , qui serio aguntur , possit esse & virtus , ti vitium. Secundo. Utrum possit esse aliqua virtus circa actiones ludi. Tertio. De peccato, quod fit in excessu ludi. Quarto. De peccato ex desectu ludi.

ARTICULUS I. 8a

Utrum in exteriovibus moribus corporis fealiqua virtus.

4. Et hic. Iect. 16. princ. AD Primini sic proceditur. Videtur, quod in exinterioribus motibus corporis non sit aliqua viristus. Omnis enim virtus pertinet ad spiritualem animae decorem , secundum illud Psalm. 44. Omnis gloria ejus ylia νegis ab intus : Glos. inteνL Aυ-stis. tom. H. 3 id est. in eo cientia: Sed motus cor Porales non sunt ad intus , sed exterius. Ergo circRhuiusmodi motus non potest esse virtus . a. Praeterea. Virtutes non insunt nobis a natura, ut patet per Philosophum in a. Ethicor. c eap. I. to. 5. Sed motus corporales exteriores insunt homini-

Tom. XI. K bus

245쪽

ὐα QUAEST. CLXVIII. ART. I.

hus a natura, secundum quam quidam sunt velocis motus, & quidam tardi motus: & idem est de atiis

differentiis exteriorum motuum. Ergo circa tales in tus non attenditur aliqua virtus. 3. Praeterea . omnis virtus moralis est circa acti

nes, quae sunt ad alterum , sicut justitia, Vel circa passiones, sicut temperantia, & sortitudo Sed existeriores motus corporales non laut ad alterum , n que etiam sunt passiones. Ergo circa eos non est a Iiqua virtus . a 4. Praeterea . In omni opere virtutis est studium

adhibendum , ut supra dictum est: c qia. 166. ar. r. arg. I. ω arr. a. ad I, J Sed adhibere studium iu dis- Pontione motuum ex reriorum est vituperabile . diiscit enim Ambrosius in a. de officiis et c e. 18. eir. med. Est gressiis probabilis , in quo sit speciesse auctoritatis, gravitatisque pondus , tranquillitatisse vestigium ; ita tamen si studium desit , atque as.., sectatio, sed motus sit purus, ac simplex. E

po videtur, quod girca co Ositionem exteriorum motuum non consistat virtus.

Sed Contra est, quod decor honestatis pertinet ad virtutem : Sed compositio exteriorum motuum peristinet ad decorem honestatis . dicit enim Ambrosius in 1. de ossi c. c. eap. 39, in f is Sicut molliculum, se & infractum aut vocis sonum, aut gestum corpori ris non probo, ita nec agrestem , aut rusticum :,, Naturam imitemur; emgies eius formula discipliam nae, sorma honestatis est. D Ergo circa compositionem exteriorum motuum est virtus.

Respondeo dicendum , quod virtus moralis convisistit in hoc, quod ea quae sunt hominis, per rati in

nem ordinantur, Manifestum est autem , quod eriteriores motus hominis sunt per rationem ordinabia Ies. ad imperium enim rationis exteriora membra moventur. Unde manifestum est , quod eirea borum mot&um ordinationem virtus moralis consistit. iordinatio autem horum motuum attenditur qua tum ad duo : Uno quidem modo secundum conveniemtiam personae: Alio modo secundum convenientiam

ad exteriores personas, negotia, seu Ioca. Unde diiscit Ambrosius in lib. i. de Oriciis: ciso sum eis. Hoc es pulehritudinem vivendi tenere, conυenientiaeuique siexui, Θ personae reddere : Et hoc .pertinet ad primum. Quantum autem ad Beundum., subditur: Hic ord. goiorum optimus , hic ornatus ad mmnem actionem accommodus .

Et ideo circa huiusmodi exteriores motus ponit Andronicus duos scilicet ornatum , qui respicit con

246쪽

QU FIT. CLXVIII. ART. I. 213

venientiam personae; unde dicit , quod est scientia eisca decens in motu, & habitudine; & bonam ord nationem , quae respicit convenientiam ad diversa negotia , & ea quae circumstant . Unde dicit , quod

est experientia separationis , idest distinctionis acti

num.

Ad primum ergo dicendum, quod motus exteriores sunt quaedam signa interioris dispositionis, secundum illud Eccles. 19. Amictus eorporis, Θ visus dentium , oe ingressus hominis enuntiam de illo . Et Ambros dicit in I. de ossiciis, e. 18. ante med. quod habitus mentis in eorporis satia cernisur ς α quod υox quaedam animi es eorporis motus. Ad seeundum dicendum , quod quamvis ex nat rati dispositione habeat homo aptitudinem ad hanc , vel ad iIlam dispositionem exteriorum motuum, ta men quod deest naturae, potest suppleri ex industria rationis. Unde Ambrosius dicit in a. de Ome. c e. 18. a med. Motum natura informet ς Si quid sano in narem Oitia es, indusiris emendet. Ad tertium dicendum , quod , sicut dictum est , c in reo. ad i. exteriores motus sunt quaedam signa interioris dispositionis, quae praecipue attenditur

secundum animae passiones. Et ideo moderatio exinteriorum motuum requirit moderationem interiorum

passonum. Unde Ambros dicit a ii I. de ome. c e I g. ante med. quod hine , sci licet ex motibus e terioribus , homo eordis noseri absconditus , συν ιμυior, aut iactantior, aut turbidior , aut contra gra Dior , . conflantior, re piarior, o maturior aesima- tue et Per motus etiam exteriores alii homines de nobis iudicium eapiunt , secundum illud Eeci. Ist. Ex visia cognoscitur vir, oe ab occursia faciei cognoscitiar sensatus . Et ideo moderatio exteriorum moriisum quodammodo ad alios ordinatur, secundum it

Iud quod Augustinus dicit in Regula r c sid. vi

129. partim a med. tom. a. In omnibus motibus v

Iris mihil fas, quod eui quam ostendat aspectum,

sed quod seMam detest san litatem . Et ideo m deratio exteriorum motuum potest reduci ad duas virtutes, quas Philosophus tangit in Ethic. cos.. 7. m. I. Inquantum. enim per exteriores motus ordinamur ad alios , pertinet exteriorum motuum

moderatio ad amisistam, vel assabilitatem, quae attenditur circa deIectationes , & tristitias , quae sunt in verbis, & factis in ordine ad alios, quibus homo

Convivit: Inquantum vero oteriores motus sunt signa interioris dispositionis, pertinet eorum modera

tio ad virtutem veritatis , secundum quam aliquis E a talem

247쪽

talem se exhibet in verbis, & factis , qualis est in

terius.

Ad quartum dicendum, quod in compositione exteriorum motuum studium vituperatur , per quod aliquis fictione quadam in exterioribus motibus utitur, ita quod interiori dispossitioni non conveniant .

Debet tamen tale studium adhiberi , ut s quid in eis inordinatum est , corrigatur. Unde Ambrosius dicit in 1. de Ometis: c e. I 8. partim a med. Ara Aest, non dest eorrectio.

APPENDIX.

Ex arti habes primo: quomodo per ratio m o. stendas, merito insinuatum fuisse a Scripturis ,

S Ambrosito, quod virtus potest eme circa exteri Tes motus. A D. Ambrosio quidem , ut extenditur cum discursu in argum. conte. Item ab eodem in lib.

α. de virginibus , ubi loqueris de B. Virgine matre Dei, inquit. ,, Nihil torvum tu oculis, nihil in m orbis procax , nihil in actu inverecundum. Non ,, gestus fractior , non incessus solutior , non vox,, petulantior: ut ipsa corporis species simulacrum, , fuerit mentis, figura probitatis. o Haec ille . Ex quibus intelligenti patet intentum. A Scripturis v eis To per oppositum , ex eo scilicet , quod ponunt, &damnant vitia circa exteriores motus . Ut Proverta

. ,, Homo apostata, vir inutilis, x raditur Ore perino, veri O , annuit oculis , terit pede , digito loqui-m tur , pravo corde machinatur malum , & omni,, tempore iurgia seminat. D Item per hoc , quod

Iaonstrant, Dominum odisse exteriores actus incom-Positos; puta, is oculos sublimes , linguam menda-di, cem, manus.effundentes sanguinem , pedes velos, ces ad currendum in malum , proserentem men- , , dacia, testem sallacem , seminantem uiscordias, is cap. eod. & visum curiosum Num. q. in ly alii n&IIa curiosiuate υiderent , & in compactam, aut curiΟ-

iam tuquelam Luc. a 3. per ly intereosabat illum niti sis sermonibus, at ipse nihil ei νυpondebat , & ex-

Ieriores gestus inordia atos Act. i7.' Ad nihil aliud ,, vacantes, nisi ut dicant , aut videant, aut aulai- ,, ant aliquid novi . Item 2. Thes. 3. Inquiete am- ,, bulantes, nihil operantes , sed curiose agentes . ,, Item I. Tim. I. ociosos , curiolos , circum-m euntes per domos , Vagabunde discurrentes , sese , Ostentantes , scurras , stultiloquos , linquo S. ,, Scripturae enim ab oppositis scholastice inferre tunc volunt , quod virtus potest circa actus exteriores

248쪽

eonsistere: quando exteriorum actuum vitia narrant ,& ipsos actus, tanquam vitiosos , Deo esse odibiles ostendunt. Seeundo vides quomodo, &c.

ARTICULUS II. 8o Ii Utrum in Iudis pugit esse aliqua virtus.

q. d. I 6. q. q. a. r. q. I. eo. 9 3. con. c. 23. ω ID. d.

Ied . s. princi oe 4. Ethic. Iect. 6. prine. AD Secundum sic proceditur . Videtur , quod imIudis non possit esse aliqua virtus. Dicit enim Ambros. in I. de ossiciis: ce . 23. Dominus ait: Vae υobis qui ridetis , quia Aebitis . Non DIum ergo profusos, sed etiam omnes iocor declinandos arbitror e Sed illud quod potest virtuose fieri , non est totaliter declinandum. Noli ergo circa ludos potest eis:

virtus.

I. Praeterea. Virtus es, quam Deus in nobis sine nobis operatur, ut supra habitum est ἰ I. a. q. II. a.

4. Sed Chrysostomus dicit: c Hom. 6. in Matth. aliquant. ante fi Non dat Deus ludere , sed diabolus . Audi, quid aliquando ludentes passi sunt. Sedit popuIus manducare, oe bibere, oe jurrexerunt Iudere . Ergo circa ludos non potest esse virtus. 3. Praeterea. Philos. dicit in Io. Et hic. cc. 6. a te meda tom. 3. quod operationes ludi non ordinantur in aliquid aliud: Sed ad uirtutem requiritur , uepropter aliud eligens operetur ,' sicut patet per Philoc in a. Ethie. e. q. tom. I. Ergo circa Iudos no a potest esse aliqua virtus. Sed Contra est, quod Aug. dicit in I. Musicae rc c. uir. in si to. I. Volo eandem tibi parcas. nam sapientem deret interdum remittere aciem rebus age uindis intentam a Sed ista remissio animi a rebus agen dis sit per ludicra verba, & facta. Ergo his uti interdum ad sapientem , di virtuosum pertinet. Philos etiam c I. 4. Ethie. e. 8. eo. ponit virtutem Eutrapeliae circa Iudos , quam nos possumus dicere Iucunditatem . Respondeo dicendum , quod sicut homo indiget corporali quiete ad corporis refocillationem ς quia non potest continue laborare propter hoc, quod habet finitam virtutem , quae determinatis laboribus proportionatur: ita etiam est ex parte animae , cu ius etiam est virtus finita ad determinatas operatio nes proportionata.. Et ideo quando ultra modum suum in aliquas operationes se extendit , laborat s

249쪽

ais QUAEST. CLXVIII. ART. II.& ex hoe fatigatur e praesertim quia in Operationibus animae simul etiam laborat corpus, in quantum scilicet anima intellectiva utitur viribus per organa Corporea operantibus . Sunt autem bona sensibilia eonnaturalia homini . Et ideo quando anima supra sensibilia elevatur, operibus rationis intenta , nasci tur exinde qua dam fatigatio animalis , si ve homo intendat operibus rationis practicae , sive speculatiis vae ς magis tamen si operibus contemplationis inistendat ; quia per hoc magis a sensibilibus elevatur et quamvis forte in aliquibus operibus exterioribus rationis practicae maior labor corporis consistat . In utrisque tamen tanto aliquis magis altero fatigatur, quanto vehementius operibus rationis intendit. Sic ut autem fatigatio corporalis solvitur per corporis quietem; ita etiam oportet , qaod fatigatio .anim lis solvatur per animae quietem. Quies autem animae est delectatio , ut supra habitum est , c I. a. q. 23. a. a. Θ q. 31. a. i. ad 2.3 cum de passionibus ageretur . Et ideo oportet remedium contra fatigationem animalem adhiberi per aliquam

delectationem, intermissa intensione ad insistendum studio rationis i Sicut in Collationibus Patrum ceoniae. 2 . e. 2I. J Iegitur , quod B. Joannes Euange- Iista, cum quidam scandaliEarentur, quod eum cum discipulis suis ludentem invenirent, dicitur mandaς se uni eorum, qui arcum gerebat , ut sagittam traheretr quod cum pluries seciiset , quaesivit utrum hoc Continue facere posset; qui respondit , quod si hoc continue faceret , arcus frangeretur : Unde Beatus Ioannes subintulit , quod similiter animus hominis frangeretur , si nunquam a sua intensione relaxa retur . Huiusmodi autem dicta, vel facta, in quibus non quaeritur.nisi delectatio animalis vocantur ludicra, vel .ioeota . Et ideo necesse in talibus interdum uti, quasi ad quandam anima quietem .

Et hoc est quod Philosophus dieit in a. Et hic.

8. tom. s. quod in huius vita eonυerfatione quadam requies eiam Iudo habetur. Et ideo oportet tuis terdum aliquibus talibus uti . Circa quae tamen vi dentur tria esse praecipue cavenda . Quorum primum,

S principale est, quod praedicta delectatio non quaein Fatur in aliquibus operationibus , vel verbis turpibus, vel nocivis . Unde Tullius dieit in I. de OG

fraenum. AI ud autem attendendum est , ne totaliter gravitas animae resolvatur. Unde Ambros dicit

Cooste

250쪽

ne tam relaxare animum volumus, sol mus omnem hamoniam , quasi eoneentum quenaam bonorum ope-νtim . Et Tuli. dicit iu i. de Ome. c. immediate ante eap. de scurrilis. quod sicut pueris non omnem Iudendi licentiam damus , sed eam que ab bonesis E ianitas non sit aliena: se in ipso ioco aliquod pr

bi ingenii lumem eIueeas . Tertio autem attendendum est, sicut & in omnibus aliis humanis actionibus, ut congruat personae, tempori, & loeo, & Ω- eundum alias circumstantias debite ordinetur . ut scilicet sit tempore, oe homine digntis , ut Tullius

dicit ibidem c in tit. de scurrilit. J Huiusmodi autem secundum regulam rationis ordinantur : Habitus autem secundum rationem operans est virtus moralis.

Et ideo Hrea Iuris poes eqse aliqua υirtur, quam Philosophus c loe. Dp. eis. Eutrapesiam nominat: Et dicitur aliquis eutrapelus a bona conversione ἄquia scilicet bene convertit aliqua dicta , vel facta in solatium ; & inquantum per hanc υirtutem homo refraenatur ab immoderantia Iudoνum, sub modesta

continetur.

Ast primum ergo dicendum , quod , sicut dictum est, com an iocosa debent congruere negotia iv, ti personis . Unde & Tullius dicit in I. Rhetoc seti de Inveni. inteν prine. med. quod quando auditorer sunt defatigati, non est inutile ab aliquare nova, aut rivieula oratorem iocipere, si tamen rei dignitas non adimit inraudi faetilaatem. Doctrina a tem sacra maximis rebuς intendit , secundum illua Proverb. 8. Audite , quoniam de rebus magnis Deu-sura sum . Unde Ambrosius non excludit universa- Iiter iocum a conversatione humana , sed a doctriam sacra. Unde praemittit Liret interdum honesta ioca, ac suavia sint: tamen ab Eeclinastiea abhorrene regula, quoniam os in Sinistaris sanE is non repe- imus , ea quemadmodum usurpare possumus' Ad secundum dicendum, quod verbum illud Chrysostomi est intelligendum de illis, qui inordinare ludis utuntur, & praecipue eorum , qui finem tu delectatione luat constituunt e Sicut de quibusdam dicitur Sapientiae is. imaveνunt, esse Itidum vitamnoseram. Contra quos dicit Tullius in 1. de officiis rc in tit. Fontem esse modeste, tie appetitus obedias rationi Non ita generati a natura sumus, ut ad

maiora .

. Ad tertium dieendum, quod ipsae operationes t

SEARCH

MENU NAVIGATION