Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

46 QUAEST. CLXXI. ART. I.

De Prophetia autem quadruplex consideratio o

currit .

Quarum prima est de essentia eius. Secunda. De causa ipsius. Tertia. De modo propheticae cognitionis. Quarta. De divisione prophetiae. circa primum quaeruntur sex. Primo . Utrum Prophetia pertineat ad cognitio

nem .

Secundo. Utrum sit habitus. Tertio . Utrum sit solum futurorum contingenotium a

uario. Utrum Propheta cognoscat omnia prophetabilia. Quinto ' Utrum Propheta discernat ea quae divinitus percipit , ab eis quae proprio spiritu videtis

Sexto. Utrum Prophetiae possit subesse falsum. ARTICULUS I. si aDtrum Propbetia pertineat ad

cognitionem. Insa. I. eor. Est 3. q. p. a. 8. Et ver. q. I 2. ar. I. Et Isaia I. princ. γ I. Cor. Iq. princ.

Ei Neb. in em 7. AD Primum sic proceditur . Videtur , quod Proinphetia non pertineat ad cognitionem . Dicitur enim Eccl. *8. quod corpus Elisei morttium prophetaυit. Et infra c. 49. dicitur de Ioseph , quod ossa ipsius visitata sunt, . pin mortem prophetaυerunt:

Sed tu corpore, vel in ossibus post mortem non re manet aliqua cognitio . Ergo Prophetia non peribnet ad cognitionem . a. Praeterea . I. ad Cor. I 4. dicitur: si ui propherat , hominibus sequitur ad aedificationem : Sed locutio est effectias cognitionis, non est autem ipsa cognitio . Ergo videtur, quod Prophetia non pertineat ad cognitionem. 3ia Praeterea . Omnis cognoscitiva persectio excludit stultitiam , & insaniam . Sed haec simul possunt esse cum Prophetia . dicitur enim Osere 9. Scitote Israel βultum Prophetam, insanum. Ergo Prophetia non est cognoscitiva persectio. q. Praeterea . Sicut revelatio pertinet ad intellectum

272쪽

QUAE . CLXXI. ART. I. 247

ctum, ita inspiratio videtur pertinere ad affectum; eo quod importat motionem quandam Sed Prophetia dicitur esse inoiratis , vel reυelatis , secundum

videtur, quod Prophetia non magis pertineat ad intellectum, quam ad aflectum.

Sed Contra est , quod dicitur i. Reg. 9. Qui enim Propheta dicitur hodie, olim υoeabatur Videns : Sed visio pertinet ad cognitionem . Ergo Prophetia ad

cognitionem pertinet.

Respondeo dicendum , quod Prophetia primo, γprincipaliter consis it in cognitione ; quia videlicet Prophetae cegnoscunt ea quae sunt procul , & rem ta ab hominum cognitione. Unde possunt dici Prophetae a πρου pro, quod est procul, &ῖοι phanos, quod est apparitio ; quia scilicet eis aliqua, quae sunt procul, apparent. Et propter hoc, ut Isidorus dieit in lib. 7. Etymolog. eap. 8. J in veteri reflamento appellabantur Videntes , quia videbant ea quae caeteri non videbant , oe pro osciebant quae in mysterio abscondita evant . Unde & Gentilitas eos appellabat

Vates a vi mentis. Sed quia, ut dicitur I. ad Cor. I 2. unicuique da-

νυν manifessatio Diristis ad utilitatem , & infra c. 14. dicitur , Ad edineationem Ecclesae quaerite , tirabundetis , inde est quod Prophetia fecundario eon. Die in Iocutione ς prout Prophetae ea , quae divinitus edocti cognoscunt, ad aedificationem aliorum an

nuntiant , secundum illud Isaiae 2 i. siue audivi a Domino exereituum, Deo Israel , annuntiaυi Nobis. Et secundum hoc , ut I si dorus dicit in lib. 7. Et molog. c cap. 8. possunt dici Prophetae quasi P fatores; eo quod porro faueuν , idest a remotis sanis

tur, & de futuris vera praedicunt. Ea autem quae supra humanam cognitionem diviis nitus revelantur, non possunt confirmari ratione huis mana, quam excedunt, sed secundum operationem virtutis divinae , secundum illud Marci uit. ,, Praeis dicaverunt ubique , Domino cooperante , & ser- ,, monem confirmante sequentibus signis. Unde ter- ,, tio ad Prophetiam pertinet operatio miraculo. rum , quasi confirmatio quaedam propheticae an is nuntiationis. Unde dicitur Deuteronom. DIt. Nouis surrexit Propheta ultra in Israel , sicut Moyses , is quem nosset Dominus facie ad faciem in omnibus,, dgnis, atque portentis. Ad primum ergo dicendum, quod auctoritates illae loquuntur de Prophetia quantum ad hoc tertium: quod assumitur ut Prophetiae argumentum. r

273쪽

α 8 QUAEST. CLXXI. ART. I.

Ad secundum dicendum , quod Apostolus ibi Io-quitur quantum ad propheticam enuntiationem . Ad tertium dicendum , quod illi , qui dicuntur Prophetae insani, & stulti, non sunt veri Prophetae, sed falsi ; de quibus dicitur Ieremiae 23. ,, Nolite ,, audire verba Prophetarum, qui prophetant vobis, ,, & decipiunt vos Visionem cordis sui loquuntur, ,, non de ore Domini. Et E ech. I 3. Haec dicit Do-M minus, Vae Prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, & nihil vident. Ad quartum dicendum , quod in Prophetia requi. Titur, quod intentio mentis elevetur ad percipienda divina . Unde dicitur EZech. a. Fili hominis , Rasuper pedes tuos, oe loquar tecum. Haec autem elevatio intentionis fit Spiritu sancto movente . Unde

ibidem subditur: Et ingressias es in me Disistis, s

fatuit me super pedes meos. Postquam autem intentio mentis elevata est ad superna , percipit diuina. Unde subditur ibidem : Et audisi loquentem ad me. Sie igitur ad Prophetiam requiritur inspiratio quanis tum ad mentis elevationem , secundum illud Iob 32. Inspiratio omnipotentis dat intelligentiam ; Revelatio autem quantum ad ipiam perceptionem divinorum: Iii quo perficitur Prophetia, & per ipsam removetur obscuritatis, ia ignorantiae velamen , secundum illud Job ia. uui revelat profunda de tenebris .

APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo Per rationem Rineudas, & in recto sensu intelligas, merito in-1inuatum esse a Scripturis: quod prophetia consistit in cognitione , & quod ad ipsam pertinet locutio ,

di miraculorum ore ratio . Ut de cognitione l. Reg. s. secundum quod est in arg. contr. Nomina enim imponuntur rebus, secundum quod res ipsa requirit: ut elicitur ex Genes. 2. ly omne, quod vocavit Adam animae viventis , illud es n men ejus . Item de coisAnitione Jo. 4. in υideo , Propheta es tia . Samaritana enim dixit , Dominum nostrum esse Prophexam , ex eo quod Dominus , ipsam habuisse tot viros, cognoverat . Et hinc Euangelista scholasticis innuere vult, quod prophetia, etiam secundum comis munem antini conceptionem c quomodo mulier haec loquebatur consistit in cognitione. Insinuatur autem de locutione ExOd. p. saron frater tuus erit Propheta tuur. A simili enim hoc argumentando ad propositum videbis intentum articuli. Innuitur vero

274쪽

QUAEST. CLXXI. ART. II. Myde miraculorum operatione Ioan. 6. Ciam vidissent, quod fecerant segnum , dixeruns : his es vere Prophoea. Secundo vides: quomodo, &c.

AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod Pr phetia sit habitus. Quia, ut dicitur in a. Et hic.c cap. s. eo. I. tria sunt in anima, potentia , passo , oe habitus . Sed Prophetia non est potentia ;quia fie inesset omnibus hominibus , quibus Potentiae animae sunt communes ζ Similiter etiam non est passio; quia passones pertinent ad vim appetitivam , ut supra habitum est: c i. a. q. et a. a. a. Prophetia autem pertinet principaliter ad cognitionem, ut dictum est. c ar. pree. Ergo Prophetia est habitus.

semper est in actu , est habitus : Sed Prophetia est quaedam animae perfectio , non autem semper est ianitu ; alioquin non diceretur dormieur Propheta . Ergo videtur, quod Prophetia sit habitus.

gratis datas : Sed gratia est habituale quoddam in anima, ut supra habitum est. I. a. qu. II o. a. a. aEreto Prophetia est habitus. Sed Contra. Habitus es, qua quis agit, eum υ Iuerit , ut dicit Commentator in 3. de Anima: ceomment. I 8. Sed aliquis non potest uti Prophetia , cum voluerit: Sicut patet 4. Reg. 3. de Helisaeo, ,, quem cum Iosaphat de futuris requireret, & Pro- phetiae spiritus ei deesset , psaltem fecit applica- ri, ut Prophetiae ad hunc spiritus per laudem psal ,, modiae descenderet , atque eius animum de ven- ,, turis repleret , , , ut Gregorius dicit super EZech. hom. I. inter med. oe f. Ergo Prophetia non est habitus.

Respondeo dieendum , quod , sicut Apostolus dieit ad Ephes s. omne quod manifestatur, lumen esse

quia videlicet sicut manifestatio corporalis visioni gfit per Iumen corporale ; ita etiam manifestatio visionis intellectualis fit per lumen intellectuale. Oportet ergo , quod manifestatio propintionetur lumini, per quod fit ; sicut effectus proportionatur suae cau-

275쪽

aso QUAEST. CLXXI. ART. II.

sae. Cum ergo Prophetia pertineat ad cognitionem, quae supra naturalem rationem exist it , ut dictum

est, aν. praec. consequens est , quod ad Prophetiam requiratur quoddam lumen intellectuale excedens lumen naturalis rationis. Unde Micheae 7. Cum

sedero in tenebris, Dominus line mea es . Lumen autem dupliciter alicui inesse potest : Uno modo per modum formae permanentis ς sicut lumen corporale est in Sole in igne : Alio modo per modum cujusdam passionis, sive impressionis transeuntis ς sicut lumen est in aere ς Lumen autem ρω- pheticum non ines intellecttii Prophetae per modum forma permanentis r alias oporteret , quod semper Prophetae adesset facultas prophetandi : Quod patet esse falsum . Dicit enim Gregorius super Ezechielem : c bom. i. inter med. ω F. J M Aliquando pro-

is phetiae spiritus deest Prophetis, nec semper eorum ,, mentibus praesto est, quatenus cum hunc non ha- ,, bent , se hunc cognoscant ex dono habere , cum ,, habent. Unde Heliistis dixit de muliere Sunamite, , 4. Reg. 4. Anima eius in amaritudine est, & Do-M minus celavit a me, & non indicavit mihi. Et huius ratio est , quia lumen intellectuale in aliquo existens per modum formae permanentis , M persectae, perficit intellectum principaliter ad cognoscendum principium illorum , quae per illud lumen manifestantur sicut per lumen intellectus agentis praecipue intellectiis cognostit prima principia omnium

aliorum, quae naturaliter cognoscuntur. Principium autem eorum, quae ad supernaturalem cognitionem

pertinent , quae per Prophetiam manifestantur , est ipse Deus, qui per essentiam a Prophetis non videis tur : Videtur autem a Beatis in patria , in quibus huiui incidi lumen inest per modum cuiusdam formae Permanentis , & persectae , secundum illud Psal. 33. In lumine tuo υidebimus lumen. Relinquituν ergo , quod lumen propheticum insistanimae ' ρhetae per modum cuisdam passonis , υel impressionis transeuntis . Et hoc siqnificatur Exodi 3I. Cumqtie transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae &e. Et 3. Reg. 39. dicitur ad Heliam: Egredere , oe fa in monte coram Domino I oe eece Dominus transit , ,e. Et inde est , quod sicut aer semper indiget nova illuminatione; ita etiam mens Prophetae semper indiget nova revelatione : sicut discipulus, qni nondum est adeptus principia artis,ind get ut de singulis instruatur . Unde & Isaiae So. dicitur : Matre erigit mihi aurem , ut audiam quas magisrum. Et hoc etiam ipse modus loquendi Proinphe.

276쪽

QUAEqΤ. CLXXI. ART. II. II rphetiam designat, secundum quod dicitur, quod locutus es Dominus ad talem, vel talem Prophetam;

aut quod factum es υerbum Domini , si υe metuus

Domini super eum . Habitus autem est forma permanens . Unde manifestum est , quod Propbetis,

proprie loquendo, non es habitus. Ad primum ergo dicendum, quod illa divisio Philosophi non comprehendit absolute omnia quae sunt in anima , sed ea quae possunt esse principia moralium actuum : Qui quandoque fiunt ex passione, quandoque autem ex habitu , quandodue autem ex potentia nuda; ut patet in his qui ex iudicio rationis aliquid operantur, antequam habeant habitum. Potest autem Prophetia ad passionem reduci , si tamen nomen passionis pro qualibet receptione acci piatur, prout Phil. dicit in 3. de anima, c tex. I a.

ro. a. J quod intelligere pati quoddam ess . Sicut

enim in cognitione Maturali intellectus possibilis patitur ex lumine intellectus agentis: ita etiam in connitione prophetica intellectus humanus patitur ex illustratione divini luminis. Ad secundum dicendum, quod, sicut in rebus corporalibus, abeunte passione, remanet quaedam habilitas ad hoc quod iterum patiantur ; si cur lignum semel inflammatum facilius iterum inflammatur rita etiam in intellectu Prophetae , cessante actuali illustratione, remanet quaedam habilitas ad hoc quoa facilius iterato illustretur r sicut etiam mens semet ad devotionem excitata, facilius postmodum ad devotionem pristinam revocatur . Propter quod Augustinus in libro de orando Deum D. Eps. Disc. 9. ein med. lom. 2. J dicit , esse necessarias crebras orationes , ne concepta devotio totaliter extin

guatura

Potest tamen dici, quod aliquis dicitur Propheta, etiam cessante actuali prophetica illustratione , ex deputatione divina , secundum illud Jeremiae I. Ee Prophetam in gentibus dedi te. Ad tertium dicendum , quod omne donum gratiae hominem elevat ad aliquid , quod est supra naturam humanam. Quod quidem potest esse dupliciteν .

Uno modo quantum ad substantiam actus , sicut miracula taeere , & cognoscere occulta , & incerta dἱ-vinae sapientiae : Et ad hos rictus non datur homini donum gratiar habituale . Alio modo est aliquid supra naturam humanam quantum ad modum actus, non autem quantum ad substantiam ipsius ; sicut diligere Deum , & cognoscere eum in speculo creaturarum; Et ad hoc datur donum gratiae habituale.

277쪽

23a QUAEST. CLXXI. ART IlI. APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem c stendas, merito fuisse a Scripturis insinuatum, quod prophetia non est habitus . Ut 4. Reg. 3. s eundum quod extenditur cum discursu in arg. contri Item per hoc, quod 4. Reg. 4 narratur, quod Helisaeus desideraverat scire., quid circa Sunamitem aingeretur , eiusque familiam c in cuius signum mi serat Giezi ad dicendum ei : Recte ne agitur , &c. b& tamen hoc non cognovit per spiritum prophetiae . Id , quod & ipsemet expressit dicens : Anima uius in amaritudine ess: oe Dominus celavit a me , Er non indicavit mihi. Cum igitur habitus sit, quo quis agit , cum voluerit, patet hinc intentum a Scriptura notificari scholasticis. Seeundo vides : quom do ex iis bene pensatis , & applicatis doctrina praeis sens Angelica vicissim declaretur, & confirmetur.

ARTICULUS IIL Si

Utrum Prophetia sit solum futurorum

contingentium. I g. Iga. a. I. cov. f. oe ad 4. oe veri. q. I a. a. a. oe Is i. princ. ω Rom. I a te t. a.

AD Tertium sic proceditur . Videtur , quod Prophetia sit solum futurorum contingentium. Di

eventus immobili veritate denuntians r Sed eventus pertinet ad contingentia futura . Ergo de solis contingentibus futuris fit revelatio prophetica.2. Praeterea . Gratia Prophetiae dividitur eontra

sapientiam, R fidem , quae sunt de divinis , & disecretionem spirituum , quae est de spiritibus creatis , & scientiam . quae est de rebus humanis , ut patet 1. ad cor. I 2. Habitus autem , & actus distinguuntur secundum obiecta , ut patet per ea quae supra dicta sunt. c i. a. q. 34. ιg. 2. Ergo Videtur, quod de nullo pertinente ad aliquod horum sit Prophetia . Relinquitur ergo , quod sit solum de stituris contingentibus. 3. Praeterea. Diversitas obiecti causat diversitatem speciei, ut ex supradictis patet. I. a. q. a. a. bSi ergo Prophetia quaedam sit de futuris contingentibus, quaedam autem de quibusdam aliis rebus, viis detur

278쪽

QUAEST. CLXXI. ARTO III.

detur sequi quod non si eadem species Prophetiae. Sed Contra est , quod Gregor. dicit super EZechoc ho m. i. eis. Princ. quod ,, Prophetia quaedam est

de futuro; sicut id quoδ dicitur c Isai. e 7. Ecce se virgo concipiet , & pariet filium : Quaedam deis praeterito; sicut id quod dicitur c Gen. I. In prin-

,, erpio creavit Deus coelum , & terram : Quaedam

is de praesenti; sicut id quod dicitur c I. ad Cor. 14.

D Si omnes prophetent , intret autem quis infide- , , lis , occulta cordis eius manifesta fiunt . 6 Non ergo est prophetia solum de contingentibus futuris. Respondeo dicendum , quod manifestatio, quae fit per aliquod lumen, ad omnia illa se extendere potest, quae illi lumini subiiciuntur: sicut vi io corporalis se extendit ad omnes colores & cognitio naturalis animae se extendit ad omnia illa , quae subduntur lumini intellectus agentis . Co nitio autem prophetica est per lumen divinum , quo possunt Omnia cognosci tam divina , quam humana , tam spiritualia, quam corporalia. Et ideo revelatio prophetica ad omnia huiusmodi se extendit : sicut de his quae pertinent ad Dei excellentiam , & Angeli corum spirituum ministeria revelatio prophetica facta est Isaiae cap. 6. ubi diciturr Fida Dominum se . clantem super solium excelsam , o eleυatiam . Qstinetiam Prophetia continet ea quae pertinent ad corin vora naturalia, secundum illud Is qo. Quis menstis es pugillo aquas&c. Continet etiam ea quae ad mores hominum pertinent, secundum illud Is 38. Frange esurienti panem tuum Sc c. Continet etiam ea quae Pertinent ad futuros eventus , secundum illud Isaiae

47. menient tibi duo in die una subito, serilitas, ervii itiἡtas. Considerandum tamen est , quod quia Prophetia est de his quae procul a nostra cognitione sunt ,

tanto aliqua magis proprie ad Prophetiam pertinent, quanto longius ab humara cognitione existunt. Horum autem est triplex gradus. Quorum untis est eorum , quae sunt pyracul a cognitione huius homini; sive secundum sensum , sive secundum intellectum ,

non autem a cognitione omnium hominum : si et zsensti cognoscit aliquis homo , quae sunt sibi praesentia secundum locum; quae tamen alius humano senisse, utpote sibi absentia, non cognoscit . Et sic Helisaeus prophetice cognovit , quae GieEi discipulus e ius in absentia fecerat, ut habetur 4. Reg. I. Et similiter cogitationes cordis unius alteri prophetico manifestantur, ut dicitur I. ad Cor I 4. Et per hunc modum etiam ea quae unus scit demonstrative, alii

279쪽

possunt prophetice revelari. Seetindus autem gradux est corum , quae excedunt universaliter cognitionem omnium hominum; non quia secundum se non sint cognoscibilia , sed propter defectum cognitionis humanae: sicut mysterium Trinitatis , quod revelatum est per Seraphim dicentia , Sanctus, Sanctus, Sanctus , St. ut habetur Isaiae 6. Ultimus autem nradus est eorum , quae sunt procul ab omnium hominum cognitione ; quia in seipsis non sunt cognoscibilia: ut contingentia futura , quorum veritas non est determinata. Et quia quod est universaliter, & secundum se , potius est eo quod est particulariter , &per aliud , ideo ad Prophetiam propriissime pertiner

phetiae sumi videtur . Unde Greqor. dicit super tadech. hom. I. M prine. Et eum ideo Prophetia didia sit , quod futura praedicat , quando de pret vito , vel praesenti loquitων , rationem sui nominis

amittit.

Ad primum ergo dicendum , quod Prophetia ibi definitur secundum id, quod proprie significatur nomine Prophetiae . Et per hunc etiam modum Pr phetia dividitur contra alias gratias datas. Unde patet responsio ad Secundum. Quamvis posisit diei . quod omnia quae sub Prophetia eadunt conveniunt in hae ratione , quod non sunt ab homine cognoscibilia , nisi per revelationem divinam: Ea vero quae pertinent ad sapientiam , & scientiam . R interpretationem sermonum, possunt naturali ratione ab homine cognosci ; sed altiori modo manifestantur per illustrationem divini luminis ia Fides autem etsi sit de invisibilibus homini , tamen ad ipsam non pertinet eorum cognitio quae creduntur , sed quod homo per certitudinem assentiat his , quae sunt ab aliis coRnita . Ad tertium dicendum , quod formale in. coqui. tione prophetica est lumen divinum , a cuius uni. late Prophetia habet unitatem speciei; licet sint diis versa , quae per divinum lumen prophetice manis

stantur

APPENDIX.

EX articulo habes pr-o : quomodo per rationem& ostendas, S recte intelligas, merito insinuatum fuisse a scripturis ,. quod prophetia non est s Ium futurorum eventuum is Ut Gen. I. item I. μασinth. I4. Cum expositione Beati Greetorii . secundum quod adducitur in argum. contra Quia vero di:

280쪽

QUAEST. CLXXI. ART. IV. In

suturis secundum se continuentibus a Deo cognitis per certitudinem , & per Prophetas simili certitud: nec qua scilicet aliter fieri min posset pronunciatis, fit mentio ex Isai 7. ideo ad pleri iorem huius dicti

textualis intelli centram sanam vide I. quae β. Id. arris. N 33. etim Eltieid. item lib. I. tone. geut cap. 67ω ubi dicitur ly, ,, Non enim Deus rerum, quae apud ,, nos nondum sunt, videt suum esse, quod habent

,, in suis causis , sed etiam illud , quod habent in se se ipsis, . cap. 68. ubi dicituν lν divinus intelleis,, ctus ab aeterno counoscit res , non solum secun- ,, dum esse , quod habent in causis suis , sed etiam ,, secundum esse . quod habent in seipsis . - Nihil igitur prohiber, ipsum habere aeternam co*nitionem de contingentibus in fallibilem . Haec ibi. Item lib. 3. coni. aeni. e. IS a. ubi dicitur ly ,, in nitio, quae ,, de futuris habetur ex revelatione divina secundum M gratiam prophetalem est omnino certa : sicut M,, divina praecounitio est certa . Non enim Deus,, praecognoscit sutura solum prout sunt in suis cauisse sis , sed in fallibiliter , secundum quod sunt in ,, se ipsis . Unde & cognitio prophetica per eundem ,, modum datur homini de futuris cum certitudine,, perfecta. , , Haec 'bir Seeundo vides: quomodo ex iis bene pensatis, &cis

Utrum Propheta per ειυinam reυelationem eognoscat omnis , quae possunt prubetice tognosci. Per. q. I 2. a. I. ad Ee Rom. II. Dct. 3. in ρνεια

AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod Pr

pheta per divinam revelationem coenoscat mnia, quae possunt prophetice coenosci. Dicitur eis

nim Amos v Non faeiet Dominus Deus verbum, mi β νeυeωυeris semetiam suum ad ferυos suos Propberas di Sed omnia , quae prophetice revelantur , sunt verba divinitus facta . Nihil ergo eorum est , quod

non reveletur Prophetaeo

2. Praeterea . Deι perfecta fune opera , ut dicitur Deuter. 32. Sed Prophetia est divina revelatio , ut dictum est. ca. meo. Ergo est perfecta: .ucid non esset , nisi persecte omnia prophetabilia prophetice revelarentur; quia perfectum est, cui nihil dein, uvdicitur in 3. Physic rex. 63. to. 2. Ergo Prophe Iar omnia prophetabilia revelantur. I. 6 3. Prae.

SEARCH

MENU NAVIGATION