Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 α QUAEST. CLXXVIII. ART. II.

culorum : Sed Deus noli potest esse testis falsitatis . Ergo videtur, quod mali homines uou possint miracula facere.

4. Praeterea. Boni sunt Deo coniunctiores , quam mali : Sed non omnes boni faciunt miracula. Ergo multo minus mali faciunt. Sed Contra est , quod dicit Apostolus I. ad Corinth. I 3. Si habuero omnem fiam , ita ut montes transferam , charitatem autem non habuero , nihiι sum: Sed quicunque non habet charitatem, est malus; quia hoe solum donum Spirious sancti es, quod dividit inter Uios regni , ω filios perditionis , ut

dicit Augustin. is. de Trinitate. c c. I 8. in prinαω. 3.) Ergo videtur, quod etiam mali possint miracula

facere

Respondeo dicendum , quod miraculorum aliqua quidem sunt non vera, sed phantastica facta, quibus scilicet ludificatur homo, ut videatur ei aliquid, quod non est : Puadam vero sunt vera facta , sed

non vere habent rationem miraculi , quae fiunt vim tute aliquarum naturalium causarum . Et hae duo

possunt fieri peν daemones, ut supra dictum est . c art.

Sed vera miracula non possunt fieri nisi virtute divina. Operatur enim ea Deus ad hominum utiliis talem. Σt hoc dupliciteν : Uno quidem modo ad veritatis praedicatae confirmationem di alio modo ad demonstrationem sanctitatis alicujus , quam Deus hominibus vult proponere in exemplum virtutis . Priamo autem modo miracula possunt fieri per quemcunque , qui veram fidem praedicat , & nomen Christi invocat : Quod etiam interdum per ma Ios fit . Et feeiandum hunc modum etiam maIi pustina miractila facere . Unde super illud Matth. 7. Aonna in nomine tuo prophetavimus ' &c. dicit Hieronym.1, Prophetare, vel virtutes facere, & daemo- ,, nia ejicere, interdum non est eius meriti, qui o- peratur ; sed invocatione nominis Christi hoc a-ri git, ut homines Deum honorent , ad cuius invo- cationem fiunt tanta miracula. Secundo autem modo non sunt miraeuIa nise a Sanctis, ad quorum sanctitatem demonstrandam mi is racula fiunt vel in vita eorum, vel etiam post mo tem , sive per eos, sive per alios. Legitur enim Act. a 9. quod is Deus faciebat virtutes per manus Pauli, is di etiam desuper languidos deserebantur a cor P ,, re ejus sudaria, & recedebant ab eis languores. Et sic etiam nihil prohiberet, per aliquem Pec- ,, calorem miracula fieri ad invocationem alicuius is San

372쪽

QUIEsT. CLXXVIII. ART. U. 343

,, sancti r Quae tamen miracula non dieitur facere,, ille , sed ille , ad cuius sanctitatem demonstran- ,, dam haec fierent. Ad primum ergo dicendum , quod , sicut supra

dictum est , c g. 83. a. I 6. cum de oratione agere tur , oratio in impetrando non innititur merito , sed divinae misericordiae, quae etiam ad malos se exintendit. Et ideo etiam quandoque peccatorum oratio a Deo exauditur. Unde Augustinus dicit super Joan.

verbum taeeus locutus es, quase adhuc inunctus , idest nondum perfecte illuminatus , nam peccatores exaudit Deus . Quod autem dieitur , quod Oratio non audientis legem est execrabilis , intelligendum est , quantum est ex merito peccatoris Sed interdum impetrat ex misericordia Dei , ni propter salutem ejus qui orat ς sieut auditus est Publicanus , ut dicitur Lucae i8. MI etiam propter salutem aliorum, & gloriam Dei. Ad secundum dicendum , quod fides sine operibus

dicitur esse mortua quantum ad ipsum credentem , qui per eam non vivit vita gratiae . Nihil autem prohibet , quod res viva operetur per instrumentum mortuum : sicut homo operatur per haculum . Ethoe modo Deus operatur per fidem hominis peccato ris instrumentaliter. Ad tertium dicendum, quod miracula semper sunt vera testimonia eius, ad quod inducuntur. Unde a malis , qui falsam doctrinam enuntiant , num qu Amfiu ut Vera miracula ad confirmationem suae doctrinae ἰ quamvis quandoque fieri possint ad commendationem nominis Christi, quod invocant, & in virtute Sacramentorum , quae exhibent 4 Ab his autem , qui veram doctrinam enuntiant , fiunt quandoque

vera miracula ad confirmationem doctrinae, non au

tem ad testificationem sanctitatis. Unde August. dicit in lib. 83. qu. 79. a med. ι o. 4. ,, Aliter m R.,, gi faciunt miracula, aliter boni Christiani , aliis ter mali et Magi per privatos contractus cum dae

,, monibus e boni Christiani per publicam iuiti- tiam : mali Christiani per ligna publicae iustim tiae.

Ad quartum dicendum, quod , sicut Aug. dicit in lib. 83. m. Ioci eis. , , admonet nos Dominus ,

is ut intelligamus quaedam miracula etiam scelera- ,, tos homines facere, qualia sancti facere non posseis sunt Er, secue Augin. ibis. dicit , ideo non o-

,, mnibus Sanctis ista attribuuntur , ne perniciosi ita ,, simo errore decipiantur infirmi, aestimantes ita ta-

373쪽

344 QUAESTIO CLXXIX.

, , libus factis esse maiora dona quam in operibus i is 1litiae, quibus vita aeterna comparatur .

APPENDIX.

Ex artie. habes primo : quomodo per rationem Rostendas , & in vero sensu intelligas, merito insinuatum a Scripturis, & Augustino, quod mali mi-xacula facere possunt. A D. Augustino quidem , ut ad quartum. A Scripturis vero, ut I. Cor. I 3. secundum quod ponitur in argum. contr. Item Matth. 7. ΜαIii mihi dicent in illa die: Domine, nonne in nom ne tuo virtutes multas c id est miracula , art. I. ad 3. fecimus t Et ego eonstebor eis i quia nunquam Noυι vos. Nota ly noυi, scilicet notitia approbationis, g. i 2. arx. 4. append. Super illud Μatib. 7. viis de pulchra in compend. Alb. Mag. lib. s. caρ. I9. schol. De miraculis vero ibidem lib. I. e. 28. sebs. & Saticti Doctoris i. q. ros. art. 8cc. cum Elueid. Secundo vides : quomodo ex iis , sit bene pensentur , &applicentur, doctrina , Sc. a

QUAESTIO CLXXIX.

De dioisone vitae in actiυam , γ contemplativam , in duos articulos divisa.

onsequenter considerandum est de vita activa ,& contemplativa : Ubi quadruplex consideratio occurrit a Quarum ρνima est de divissione vitae peractivam , & eontemplativam et Sectinda de vita conis templativa: Tertia de vita activa : uuarta de com- raratione vitae activae ad contemplativam. Circa primum etiaruntur duo. Primo . Utrum vita convenienter dividatur pera.ctivam , & contemplativam .Fςcundo, Utrum haec divisio sit sumetens.

374쪽

QUAEsT. CLXXIX. ART. I. 34sARTICULUS I. 846

AD Primum sic proceditur . Videtur , quod vita

non convenienter dividatur per activam , & contemplativam . Anima enim est principium vitae per suam essentiam. dieit enim Philosophus in a. de anima, s tex. 37. to. a. quod viυere υiυentibus et esse: Aciionis autem, & contemplationis principium est anima per suas potentias. Ergo videtur , quod vita non convenienter dividatur per activam , & co templativam . a. Praeterea. Inconvenienter dividitur prius perdi Gferentias posterioris : Activum autem , R contemplativum , sive speculativum , & practi cuna , sunt differentiae intellectus , ut patet in s. de anima P rex. 46. ω 49. to. a. J Vivere autem est prius, quam intelligere : nam vivere inest viventibus primo secundum animam vegetabilem , ut patet per Philonin a. de anima. tex. 34. γ Sy. to. a. Ergo incoa

venienter dividitur vita per activam , & contemplativam.

3. Praeterea . Nomen vitae importat motum , ut patet per Dionysium 4. cap. de div. nom. p. I. lest. 7.s 8. 3 Sed contemplatio consistit magis in quiete , secundum illud Sap. 8. Intrans in domum meam conquiescam cum illa. Ergo videtur, quod vita nota convenienter dividatur per activam , & contempla

tivam .

Sed Contra est, quod Gregorius super Ezech. cy4. parum ante med. dicit; Duae sunt vise, in quibus nos Deus omnipotens per sacrum eloquium erudit : activa videlieet, oe contemρIati υa. Respondeo dicendum , quod illa proprie dicuntur

viventia, quae seipsis moventur, seu operantur . Il- Iud autem maxime convenit alicui per seipsum , quod est proprium ei, & ad quod maxime inclinatur. Et ideo unumquodque vivens ostenditur vivere ex operatione sibi maxime propria, ad quam maxime ineli natur et sicut plantarum vita dicitur in hoo consistere, quod nutriuntur , & generantur : ' II. generant f animalium vero in hoc, quod sentiunt , di moventur et hominum vero in hoc, quod intelli insunt, & secundum rationem astunt: Unde etiam in

375쪽

346 QUAEST. CLXXIX. ART. I.

hominibus vita uniuscuiusque hominis videtur esse id, in quo maxime deIectatur, &cui maxime intendit,& in quo praecipue vult quilibet convivere amico, ut icitur in Ethic. c c. q. R. cr Ia. t . S. Quia ergo quidam homines praecipue intendunt contemplationi veritatis , quidam vero intendunt principaliter exterioribus actionibus , inde est quod vita hominis convenienter diυiditur per activam, oe

Ad primum ergo dicendum , quod propria sorma uniuscuiusque faciens ipsum esse in actu , est principium operationis propriae ipsius . Et ideo vivere dicitur esse viventium ex eo , quod viventia per hoc quod habent esse per suam formam , tali modo ope

rantur

Ad secundum dicendum , quod vita universaliter sumpta non dividitur per activam , I contemplativam ; sed vita hominis, qui speciem sortitur ex hoc quod habet intellectum . Et ideo eadem est divisio intellectus, & vitae humanae. Ad tertium dicendum , quod contemplatio habet quidem quietem ab exterioribus motibus : nihilominus tamen ipsum contemplari est quidam motus intellectus, prout quaelibet operatio dicitur motus .r secundum quod dicit Philo ph. in 3. de anima,c tex. 28. tom. 2. quod sentire, R intelligere sunt motus quidam , prout motus dicitur actus persecti . Et hoc modo Dionys. q. cap. de div. nomin. par. I. lect. 7. ponit eras motus animae contemplantis,

scilicet rectum , eireularem, & obliquum. APPENDIX. EX artie. habes primor quomodo peD rationem mstendas, merito insinuatum esse a scripturis , di Gregorio , quod convenienter dividitur vita humana per activam , & contemplativam . A D. Gregorio quidem, ut in ars. contr. A Scripturis vero per hoe, quod addueunt alios vitam contemplativam vivenistes , alios activam . Ut Luc. Io. de B B. Magdalena, & Martha : Eosdem quandoque activam , quandoque contemplativam , ut I. a. Reg. variis in locis de Davide. Quod vero convenienter ponantur, quaecumque in Scripturis commendabiliter afferuntur c immo & universalissime de convenientia Scriptura

append. Secundo vides : quomodo ex iis , si bene pensentur, & applicentur, doctrina praesens Angeli-

376쪽

QUAE . CLXXIX. ART. II. 34 ARTICULUS II. 8

Dirum vita susscienter disidatuν per activam εω eontemptati m. p. a. I. ω De. ibi non Et 3. coni. e. 92.

AD Secundum se proceditur . videtur, quod vita

non sumetenter dividatur per activam, contemplativam. Philosophus enim in I. Ethicor. e . I. a prine. eom. S. dicit, quod tνes sunt vitae maxime excellentes; scilicet volωptuosa , eiυilis, quae videtur esse eadem activae, & eontemplatiυa. In sufficienter ergo videtur dividi vita per activam , &contemplativam.

I. Praeterea. Augustinus I9. de civitate Dei c eam a. γ Iy. tom. s. ponit tria vitae genera; scilicet oin frosum, quod pertinet ad contemplationem ς actus. fum, quod pertinet ad vitam activam ; ia addit temtirem ex utroque compositum . Ergo videtur , quod in sum cienter dividatur vita per activam, & contemplativam . 3. Praeterea . Vita hominis diversificatur ζ, secundum quod homines diversis actionibus student : Sed Plura quam duo sunt humanarum actionum studia . Ergo videtur , quod vita debeat in plura membra dividi, quam in activum, & contemplativum. Sed Contra est , quod istae duae vitae significantur Per duas uxores Jacob ; activa quidem per Liam ,

contemplativa vero per Rachelem: Et per duas mulieres, quae Dominum hospitio receperunt; contemplativa quidem per Mariam , activa vero per Ma tham , ut Greg. dicit in 6. Moral. cev. I 8. . bom. a . in Eetecis. ante med. ὶ Non autem esset haec eou-ςrua significatio , si essent plures quam duae vitae . Ergo lassicienter dividitur vita per activam, & contemplativam .

Respondeo dicendum , quod , sicut dictum eii ,

c a. praeci ad a. diuisio ista datur de vita humana , quae quidem attenditur secundum intellectum . I tellectus autem dividitur per activum , & contemplativum: quia finis intellectivae cognitionis vel est ipsa cognitio veritatis; quod pertinet ad intellectum contemplativum veι est at qua exterior actio; quod pertinet ad intellectum practicum , sive activum. Et ideo υita etiam susscienter dividitur per activam τω eontemplati m. Ad primum ergo dicendum , quod vita voluptuo

377쪽

348 QUAEST. CLXXIX. ART. III

sa ponit finem in delectatione corporali , quae comis munis est nobis, & brutis . . Unde, sicut Philos ibidem dicit, est vita bestialis . Propter quod non com . prehenditur sub praesenti divisione , prout vita humana dividitur in activam, A contemplativam. Ad secundum dicendum, quod media conficiuntur ex extremis: & ideo virtute continentur in eis r sicut tepidum in calido , & frigido , 8t pallidum in albo, & nigro. Et similiter sub activo , & contemplativo comprehenditur id, quod est ex utroque comis positum . Et tamen sicut in quolibet mixto praed minatur aliquod simplicium : ita etiam in medio genere vitae superabundat quandoque quidem contemis Plativum , quandoque vero activum. Ad tertium dicendum , quod omnia studia humanarum actionum , si ordinentur ad necessitatem prae sentis vitae secundum rationem rectam , pertinent ad vitam activam , quae per ordinatas actiones consulit necessitati vitae praesentis: Si autem deserviant concupiscentiae cuicunque , pertinent ad vitam voluptu iam, quae non continetur sub vita activa I Humana vero studia, quae ordinantur ad considerationem v eis ritatis, pertinent ad vitam contemplativam.

APPENDIX.

. . a

EX art. habes primo : quomodo per rationem mstendas , merito insinuatum suisse a Scripturisti Greg. quod vita hominis sum cienter dividitur peractivam , & contemplativam . A D. Greg. quidem , ut extenditur cum discursu in argum . contr. A scripturis vero, ut in art. I. aρρem cum istomet discursu hic posito. Vide & loea citata ibi, & scias, quod Convenientiam scripturarum coexigi subintelligitur, quod sum cienter tradant ea , de quibus loquuntur ,

Pro quanto sunt necessaria ad humanam salutem . Vide g. 378. an I. corp. Princ. & m. par. q. I. a. noris

ad secundum, & a. Io. ad primum cum Elucid. Ex quibus locis abunde colligitur sum cientia scripturarum in tractando sua. Secundo vides : quomodo ex iis, Sc.

378쪽

349 U EST. CLXXX. ART. I. U AE ST I O CLXXX.

Et eirca hoc quae Mntur octo. Primo . Utrum vita contemplativa pertineat tantum ad intellectum , au consistat etiam in alia sectu. Secundo . Utrum ad vitam contemplativam peristineant virtutes morales. Tertio . Utrum vita contemplativa consistat s lum in uno actu, aut in pluribus. Quarto . Utrum ad vitam contemplativam pertineat consideratio cuiuscunque veritatis. Quinto . Utrum vita contemplativa hominis in hoc statu possit elevari usque ad Dei visionem. Sexto. De motibus contemplationis, quos Dion Psius assignat 4. c. de divinis nominibus. Septimo. De delectatione contemplationis. Octavo . De duratione contemplationis.

. ARTICULUS I. 848

Utrum vita contemplativa nihil habeat in asse-ctu, sed totum in intellectia.

Ins. a. a. ad I. oe am p. ad a. Et 3. d. 33. q. I. a. a. oe veri q. I a. art. I i. ad 1.

AD Primum sic proceditur . Videtur , quod vita

contemplativa nihil habeat in affectu , sed i tum in intellectu. Dicit enim Philos in a. Metaph. c rex. 3. tom. 3. quod Mnis contemplationis es ver fas r Veritas autem pertinet ad intellectum totaliter. Ergo videtur, quod vita contemplativa totaliter in intellectu consistat. 2. Praeterea. Greg. dicit in 6. Μorat. c east. 8. iaminc. ω Hom. I in Eveeb. ante med. J quod Rachel , que interpretatur visum principium , vitam contemplativam signi at: Sed visio principii pertinet proprie ad intellectum . Ergo vita contemplati va proprie ad intellectum pertinet. a. Praeterea . Greg. disit super EZech. c hom. I 4.

379쪽

ante med. quod ad vitam contemplativam pertiaet ab exteriori actione quiescere: Sed vis affectiva, sive

appetitiva inclinat ad exteriores actiones . Ergo viis detur , quod vita contemplativa non pertineat aliquo modo ad vim appetitivam .

Sed Contra est, quod Greg. ibidem c I. 6. --νal. e. I 8. dicit, quod eontemplatiis vita es ehari. eatem Dei , ω proximi tota mente retinere , ω soli desiderio conditoris inhaereνe : Sed desiderium , & amor ad vim affectivam , sive appetitivam pertinent, ut supra habitum est. I. a. q. 23. a. i. ω Φ. Ergo etiam. vita contemplativa habet aliquid in vi affectiva, sive appetitiva. Respondeo dicendum , quod , sicut dictum est , c q. praee. a. I.) vita contemplativa illorum esse dici iatur, qui principaliter intendunt contemplationi ve- itatis . Intentici autem est actus voluntatis , ut supra habitum est 2 I. a. quis I a. r. I. J quia intentim est de fine , qui est voluntatis obiectum . Et ideo vita contemplatiis quantum ad iHbm essentiam actionis pertinet ad intellectum : Puantum autem adta quod movet ad exercendam talem operationem , pertinet ad votantatem, quae movet omnes alias potentias , & etiam intellectum ad suum actum , ut sum dictum est. I. a. q. 9. a. l. Movet autem vis appetitiva ad aliquid inspicie dum , vel sensibiliter , vel intelligibiliter . quandoque quidem propter amorem rei visae; quia, ut dicitur Matth. 6. Ubi es thesaurus tutis, ibi es oe corauum; quandoque autem propter amorem ipsius cognitionis , quam quis ex inspectione consequitur . Et propter hoc Gregor. Homia i q. λ Erach. anta med. constituit vitam. contemplativam in charitate Dei; inquantum scilieet aliquis ex dilectione Dei inardescit ad eius pulchritudinem conspiciendam. Et quia unusquisque delectatur , cum adeptus fuerit id quod amat i ideo vita contemplativa terminatur ad delectationem , quae est in affectu, ex quo etiam R-mor intenditur ..

Ad primum ergo dicendum , quod ex hoe ipso quod veritas est finis contem Rationis, habet rationem boni appetibilis, & amabilis , S delectantis r Et secundum. hoc pertinet ad vim appetitivam. Ad secundum dicendum, quod a1 ipsam visionem primi principii, , scilicet Dei , incitat amor ipsius .

Unde Greg. dicit super Ezech. c loe Dy. eis. quod

dendam faciem sui Creatoris inardescit . Ad tertium dicendum, quod vis appetitiva movet

380쪽

QUAEST. CLXXX. ART. I. 3sr

non solum membra corporalia ad exteriores acti nes exercendas , sed etiam intellectum ad exercenis dam operationem contemplationis , ut dictum est Vc in cor. a. γ

EX art. habes primo : quomodo per rationem Ο-stendas , a scripturis , & Gregorio merito in Mnuatum fuisse, quod vita contemplativa habet etiam aliquid in affectu ultra intellectum . A D. Greg. quidem , ut cum discursu ponitur tu ars . contra A scripturis vero z ut Ps. 38. In meditatione mea exarde Bea ignis . Differentia enim est inter sapientiam hanc, quam importat vita contemplativa hic tradita, & sapientiam , quae per studium pure acquiritur, ut optime Doctor Sanctus declarat in prima, quaesis prima , ortis. sexto ad tertium. Unde nec de ista meditatione , quae est vita contemplativa , secundum

quod hic tractatur, est sentiendum illud , quod de quadam arida meditandi forma B. Greg. in Pastorali dieit. Tune nonnulli , qui fuerit eum Diritualis praeeepta perscrutantur : sed, quae intelligendo penserant , viυendo conculcant . Repente doceat , ρυε non opere, sed meditatione didicerant . oe , quod υe his praedicant, moribur impugnant'. Haec ille. Nam contemplativa actio haec ultimo dicta , & a B. Gre-xorio in past. Partim vituperata, non est simpliciter dicenda vita contemplativa c sicut quae in praesenti articulo traditur , immo per totam quaeso I79. &38o. sed potius secundum quid , idest cum multa climinutione, ut quae nec in affectum , nee in opus honum extendatur, sed totaliter sistat in intellectu Cave igitur diliventer, ne error tibi contingat in texistu hoc, similibusque intelligendis , id , quod tunc fieret, si praemissarum contemplationum discrimeac ut oportet non attenderes. Secundo vides: qu modo ex iis bene pensatis , & applicatis , doctrinae praesens Angelica vicitan declaretur , & confirme

tur .

SEARCH

MENU NAVIGATION