장음표시 사용
381쪽
Utrum virtutes morales pertineant ad vitam contemplatiυam. IV qu. 18 I. art. I. ad 3. ω Σ. eom. ω art. q. ad I. Θ q. 182. a t. 3. cor. or opus. II. e. p. ad
tutes morales pertineant ad vitam eontemplativam. Dicit enim Gregorius super Ezech. hom. I ante med. quod eomtemplatiυa υita es ebaνitatem Dei, or proximi rota mente retinere: Sed omnes vim tutes morales , de quarum actibus dantur praecepta
legis, reducuntur ad dilectionem Dei , di proximi r quia plenitudo Iegis dilectio es, ut dicitur ad Rom.
3. Ergo videtur , quod virtutes morales pertineant ad vitam contemplativam. 2. Praeterea. Vita contemplativa praecipue ordina.
tur ad Dei contemplationem. dicit enim Gregoriua super Erech. loci eis. quod caleatis curis omnibus, ad videndam faciem sui Cνeatoris animus inardescit et Sed ad hoc nullus potest pervenire , nisi per munditiam , quam causat virtus moralis . dicitur enim Matth. I. Beati m&ndo eorde , quoniam ipsi Detim videbunt . & ad Hebr. II. Pacem sequiminν eum Ο-mnibus , oe sanctimoniam , sine qua nemo videbit
Deum . Ergo videtur, quoed virtutes morales perti neant ad vitam erintemplativam.
3. Praeterea . Gregorius dicit super EZech. c lociei M. quod eontemplarisa vita Deeiosa es in animo. unde significatur per Rachelem, de qua dicitur Gen. 29. quod erat pulchra Deie : Sed pulchritudo animi attenditur secundum virtutes morales, & Praecipue secundum temperantiam , ut Ambrosius dicit in I. de Offic. c eap. 43. 43. . 46. Ergo videtur,
quod virtutes morales pertineant ad vitam contem plativam a
Sed Contra est , quod virtutes morales ordinaritur ad exteriores acti oties: Sed Greg. dicit in s. Moral. c cap. I 8. Ioe. fum eis. quod ad contempI siυam vitam pertinet ab exteriori actione quiescere .
Ergo virtutes morales non pertinent ad vitam comtemplativam .
Respondeo dicendum , quod ad vitam contemplativam potest aliquid pertinere duplisiter : Uno modo
382쪽
essentialiter : Alio modo dispositive . EssentiaIitis
quidem virtutes morales non pertinent ad vitam conis stemplativam : quia finis contemplativae vitae est contas de ratio veritatis . Ad virtutes autem morales scire quidem , quod pertinet ad considerationem veritatis, parvam potesatem habet, ut Philosoph. dicit in a. E. t hic. c c. a. prine. oe lib. Io. e. uti. to. s. Unde Seipse in io. Ethic. e. 7. γ 8 to. S. virtutes morales dicit pertinere ad felicitatem activam, non autem ad contemplati Uam. Dispositiue autem virtutes morales pertinent ad vitam contemplativam , Impeditur enim actus conis templationis, in quo essentialiter consistit vita conis templativa , & per vehementiam passionum , per quam abltrahitur intentio animae ab intelligibilibus ad sensibilia , & per tumultus exteriores . Virtutes autem morales impediuat vehementiam passionum , N sedant exteriorum occupationum tumultus. Et ideo virtutes morales dissipestive ad vitam contemplativam pertinent.
Ad primum ergo dicendum , quod , sicut supra dictum est , c art. praee. ) vita contemplativa habet
motivum ex parte affectus : Et secundum hoc dilectio Dei , ia proximi requiritur ad vitam contem plativam . Causae autem moventes non intrant essentiam rei, sed disponunt, & perficiunt rem . Unde non sequitur, quod virtutes morales essentialiter pertineant ad vitam contemplativam .
Ad secundum dicendum , quod sanctimonia , id
est munditia, causatur ex virtutibus, quae sunt circa passiones impedientes puritatem rationis: Pax autem causatur ex iustitia , quae est circa operationes , se ineundum illud Isa. 32. Opus iUitiae pax; inquantum sei l. ille qui ab iniuriis aliorum abstinet , subtrahit
litigiorum, & tumultuum occasiones . Et sic uirtutes morales disponunt ad vitam contemplativam , inquantum causant pacem , & munditiam .
Ad tertium dicendum , quod pulchritudo , sicut supra dictum est , c i 43. art. a. b consistit in
quadam claritate, & debita proportione. Utrumque autem horum radicaliter in ratione invenitur : Ad quam pertinet & lumen manifestans , & proportionem debitam in aliis ordinare. Et ideo in vita conis templativa, quae consistit in actu rationis , per se , R essentialiter invenitur pulchritudo. Unde Ω Sap. s. de contemplatione sapientiae dicitur : Amatoν factus sum formae illius : in virtutibus autem moralibus invenitur pulchritudo participative , inquantum
stilic, participant ordinem rationis ἰ & praecipue ita
383쪽
temperantia , quae reprimit concupiscentias maxime lumen rationis obscurantes. Et inde est , quod virtus castitatis maxime reddit hominem aptum ad conintemplationem, inquantum delectationes venereae maxime deprimunt mentem ad sensibilia , ut Augustinus dicit in lib. I. Solitoquiorum. ccap. IO. ciri med.
Ex art. habes primo : quomodo per rationem iaostendas , & recte intelligas , merito insinua tum . a scripturis, & Greg. quod virtutes morales pertinent , & non pertinent ad vitam contemplativam . A B. Greg. quidem, quod pertineant, ut in argum. primo glossato: quod autem non pertineant , ut inarg. contri secundum quod extenditur cum discursu. A scripturis vero, quod pertineant ut in argum. 2.Rlossato et quod autem non pertineant , ut Sap. 8.Ιnerans in domum meam conquiescam eum Ela et MLuc. I o. de B. Maria Magdalena ab exterioribus occupationibus feriata. Secundo vides. quomodo di &c.
trum ad vitam eontemplarisam pertineanx diuers actus.
3. d. 33. qu. I. aria. Et q. d. s. qu. q. am. a. qu. I. ad a.
AD Tertium sie proceditur. Videtur, quod ad vitam contemplativam pertineant diversi actus . Richardus enim de Sancto Victore c lib. 1. de con-νempl. e. 3. distinguit inter contemplationem , me dilationem , & cogitationem: Sed omnia ista videntur ad vitam contemplativam pertinere Ergo videtur, quod vitae contemplativae sint diversi actus. a. Praeterea . Apostolus a. ad Corinth. 3. dicit rNos vero revelata faeie gloriam Domini speculantes ,: transformamuν - eandem elaritatem : Sed hoc pertianet ad vitam contemplativam. Ergo praeter tria Pret- dicta , etiam speculatio ast vitam contemplativam Pertinet in 3. Praeterea . Bernardus dicit in lib. I. de considenc e. titi. a med.) quod prima. oe maxima eontempta fio es admisatio majesatis: Sed admiratio secundum' DRmas num c. I. a. orth. M. c. is. ponitur species
384쪽
timoris. Ergo videtur, quod plures a ct iis ad vitam
contemplativam requirantur. 4. Praeterea . Ad vitam contemplativam pertinere dicuntur oratio , Iectio, & meditatio : Pertinet
etiam ad vitam contemplativam auditus ἐν nam de
Maria , per quam vita contemplativa significatur , dicitur Lucae Io. quod sedens ieetis pedes Domini audiebat verbiam illius. Ergo videtur , quod plures ainctus ad vitam contemplativam requirantur .
Sed Contra est , quod vita hic dicitur operatio , eui homo principaliter intendit. Ergo si plures sunt
operationes vitae contemplativae , non erit una vita
contemplativa, sed plures. Respondeo dicendum , quod de vita contemplativa nunc loquimur, secundum quod ad hominem pertinet . Haec autem differentia est inter hominem ,& angelum, ut patet per Dionysium p. cap. de div. nom. ante med. Iea. a. quod angelus simplici apprehensione veritatem intuetur : homo autem quo dam processu ex multis pertingit ad intuitum sim Plicis veritatis. Sic ergo ,, contemplativa vita unum ,, quidem actum habet, in quo finaliter perficitur , is Icil. contemplationem veritatis, a quo habet uni- tatem : Habet autem multos actus , quibus perinse venit ad hunc actum finalem e quorum quidam ,, pertinent ad acceptionem principiorum , ex qui- ,, bus procedit ad contemplationem veritatis : alii is autem pertinent ad deductionem principiorum ium Veritatem eius, cuius cognitio inquiritur : Ulti. mus autem completivus actus est ipsa contempla- ,, tio veritatis ἀAd primum ergo dicendum , quod cogitatio secundum Richardum de Sancto Uictore , c De. eis.
in argum. J videtur pertinere ad multorum inspectionem , ex quibus . aliquis colligere intendit unam simplicem veritatem. Unde sub cogitatione comprehendi possunt & perceptiones sensuum ad cognoscenis dum aliquos emelius , ia imaginationes , & discumsus rationis. circa diversa signa , vel quaecunque perducentia in cognitionem veritatis intentae Quamvis secundum Augustinum I 4. de Trinit. eu, 7. to.
3. coenitio dici possit omnis actualis operatio intellectus. Meditatio vero pertinere videtur ad procesi sum rationis ex principiis aliquibus pertingentibus ad veritatis alicuius contemplationem: Et ad idem perti et consideratio secundum Bernardum . c. loc- eis. in arg. 3. oe lib. a. e. I. 3 Quamvis secundum. Philosophum in 3. de anima omnis operatio intei
Iectas consideratio dicatur . Sed contemplatio perti-
385쪽
net ad ipsum simplicem intuitum veritatis. Unde iadem Richardus dicit : I. I. de eontempl. cap. 4. iuprine. quod contemplatio es perspieax , . libeν
contuitus animi in res perspiciendar : Meditatis auiseem es intuitus animi in veritatis inquisitione occupatur Cogitatio autem es animi respectus ad evagationem pronus. Ad secundum dicendum, quod speculatio, ut Glos August. ord. I. II. de Trinit. eap. 8. a princ. tom. 3.3dieit ibidem, dieitu ν a Deesse, non a Decula . Videre autem aliquid per speculunt, est videre causam per effectum, in quo eius similitudo relucet. Unde speculatio ad meditationem reduci videtur. Ad tertium dicendam, quod admiratio est species
timoris consequens apprehensionem alicuius rei excedentis nostram facultatem. Unde admiratio est actus consequens contemplationem sublimis veritatis. Dictum est enim, a. l. hu. q. quod contemplatio in affectu terminatur .
Ad quartum dicendum , quod homo ad cognitionem veritatis pertingit dupliciter . Uno modo per ea quae ab alio accipit : Et sic quidem quantum ad ea quae homo a Deo accipit, necessaria est oratio , secundum illud Sapient. 7. In votaυi , ω sente in me spiritus sapiensiae: Quantum vero ad ea quae accipit ab homine, necessiarius est auditus, secundum quod accipit ex voce loquentis; & lectio, secundum quod accipit ex eo, quod per scripturam est traditum Α-Ho modo necessarium est , quod adhibeat proprium studium. Et sic requiritur meditatio.
EX art. habes primor quomodo per rationem Rostendas , & in recto sensu intelligas , merito
insinuatum fuisse a Scripturis ; quod ad vitam contemplativam requiritur tantum unus actus , scit. intuitio veritatis . Ut Luc. Io. Unum es neeugaritim. Hoc enim dicitur de vita contemplativa, quam tunc B. Maria Magdalena exercebat . In cuius signum mox sequitur : mria optimam partem elegis . Ad partem ergo istam necessarium dixerat esse illud unum. Secianda vides, &c. ARis
386쪽
Uιν- vita eontemplativa solum consessat in contemplatione Dei, an etiam in consideratione
cujuscumque veritatis. Inf. a. p. eom. ει ρ. I 8l a. 4. ad 2. γ q. 82. a. a. cos. Et 3. d. 33, q. I. a. a. q. 3.
AD Quartum sic proceditur, Videtur , quod vita
contemplativa non solum consistat in contemis platione Dei, sed etiam in eonsideratione cuiuscumisque veritatis. Dicitur enim in Psalm. i 38. Mirabsita opera tua , in anima mea cognostis nimis r Sed eoiagnitio divinorum operum fit per aliquam contema plationem veritatis . Ergo videtur , quod ad vitant contempIativam pertineat , non solum divinam veωritatem, sed etiam quamlibet aliam contemplari. 2. Praeterea . Bernardus in lib. I. de consideratac cap. tile a med. dicit, quod is prima contemplain ,, tio est admiratio maiestatis : secunda est iudiciorum Dei r tertia est beneficiorum ipsius : quarta ,, est promissorum. Sed inter haec quatuor solum primum pertinet ad divinam veritatem , alia vero tria pertinent ad effectus ipsius. Ergo vita contemis Plativa non solum consistit in consideratiove divinae veritatis, sed etiam in consideratione veritatis circa divinos effectus. 3. Praeterea . Riehardus de sancto Victore I. r. de contempI. eap. 6. b distinguit sex species contemplationum i Quarum prima est secundum solam ima-
Minationem , dum attendimus res corporales: Secumda autem est in imaginatione secundum rationem ἀprout scit. sensibilium ordinem , R dispositionem consideramus: Tertia est in ratione secundum imaginationem : quando scilicet per inspectionem rerum υisibilium ad invisibilia sublevamur : Quarta autem est in ratione secundum rationem : quando scilicet animus intendit invisibilibus , quae imaginatio non novit sitiinta autem est supra rationem ς quando
ex divina revelatione cognoscimus ea , quae humana ratione comprehendi non possunt Sexta autem est supra rationem , & praeter rationem e quando scilicet ex divina illuminatione cognoscimus ea , quae humanae rationi repugnare videntur z sicut ea quae dicuntur de mysterio Trinitatis : Sed solum ultimum videtur ad divinam veritatem pertinere . Ergo contemplatio veritatis non solum respieit divi
387쪽
nam veritatem , sed etiam eam , quae in creaturia consideratur. . Praeterea. In vita contemplativa quaeritur cmn-
templatio veritatis , inquantum est persectio hominis : Sed quaelibet veritas est persectio humani intellectus. Ergo in qualibet contemplatione veritatis consistit vita contemplativa.
Sed Contra est , quod Gregorius dieit in 6. Moral. e. 18. anιe me2. quod in contemplatione primcipium , quod es Deus, quaeritur.
Respondeo dicendum , quod , sicut iam dictum
est, c a. a. hu. q. 3 ad vitam contemplativam pertiisnet aliquid dupliciter . Uno modo, principaliter: A-ιio mori secundario , vel dispositive . Principaliter euidem ad vitam eontemplati m pertinet contem platio divinae veritatis . quia huiusmodi contemplatio est finis totius humanae vitae. Unde August. diiscit in I. de Trinit. c e. 8. in med. pom. I. quod esu eemplatio Dei promittitur nobis , ut actionum omnium senis, atque aeteνna perfectis gaudiorum Quae quidem in futura vita erit perfecta, quando videbimus Deum facie ad faciem . Unde Sc perfecte beatos faciet. Nunc autem contemplatio divinae veritatis competit nobis imperfecte , videlicet per specu-1um, & in aenigmate. Unde per eam fit nobis quaeώdam inchoatio beatitudinis, quae hie incipit, ut in futuro continuetur. Unde & Phil. in Io. Et hic. c c. 7. ω 8. som. 5. in contemplatione optimi intelligibilis ponit ultimam felicitatem hominis. Sed quia per divinos effectus in Dei contemplati mem manuducimur, secundum illud ad Rom. I. Iu-
tisibilia Dei per ea, qua facta isne , intellecta eo
spiciuntuν , inde est quod etiam contemplatio diυ morum esse tuum seundario ad vitam contemplaenuam pertinet, prout scilicet ex hoc manuducitur homo in Dei cognitionem. Unde August. dicit in I ita
de vera religione , c. 29. parum a princ. rom. I. quod se in creaturarum consideratione non vana, &s, peritura curiositas est exercenda ; sed gradus ad ,, immortalia, & semper manentia faciendus. Sic ergo ex praemissis c an I. a. oe 3. praecedentib. patet , quod ordine quodam quatuor ad vitam conintemplativam pertinent: Primo quidem virtutes m Tales e Getindo autem alii actus praeter contemplaintionem : Tertio vero contemplatio divinorum effectuum : uuartum vero conpletivum est ipsa contemplatio divinae veritatis.
Ad primum ergo dicendum , quod David cognitionem Operum Dei quaerebat , ut ex hoc mariud
388쪽
QUAEST. CLXXX. ART. IV. 379ceretur in Deum . Unde alibi dicit , c PDI. i a. 3,, Meditatus sum in omnibus operibus tuis , I in se factis manuum tuarum meditabar : Expandi mas, nus meas ad te.
Ad secundum dicendum , quod ex consideratione diuinorum iudiciorum manu ducitur homo in con templationem divinae iustitiae r Ex consideratione autem divinorum beneficiorum , & promissiorum ma- nuducitur homo in cognitionem divinae miserico
diae, seu bonitatis, quasi per effectus exhibitos, vel
Ad tertium dicendum , quod per illa sex desi-
Enantur gradus , quibus per creaturas in Dei eonis
templationem ascenditur. Nam in primo gradu ponitur perceptio ipsorum sensibilium: In seeundo vero gradu ponitur progressus a sensibilibus ad intelligibilia e In tertio vero gradu ponitur diiudicatici sensibilium secundum intelligibilia : In quarto vero pradu ponitur absoluta consideratio intelligibilium , in quae per sensibilia pervenitur : In quinto vero gradu ponitur eontemplatio intelligibilium , quae per sensibilia inveniri non possunt , sed per rationem capi possunt In sexto gradu ponitur consideratio intelligibilium , quae ratio nec invenire , nec Capere potest ,' quae scilicet pertinent ad sublimem contemplationem divinae veritatis , in qua finaliter contemplatio perficitur.
Ad quartum dicendum , quod ultima persectio h
mani intellectus est veritas divinar Aliae autem veritates perficiunt intellectum in ordine ad veritatem
EX art. habes primo'. quomodo per rationem ovistendas, & in recla sensu intelligas, merito insinuatum fuisse a Scri Miris, Augustino, & Gregorio, quod contemplativa vita consistit sol viri in contemplatione Dei. A Beato Gregorio quidem, ut inarg. coni. A Beato Augustino autem per hoc , quod in s. Consession. Deum alloquens ait i is Infelix ho- mo, qui scit omnia illa , DK. creaturas : Beatus M autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat. Qui ve- ,, ro te, & illa novit, non propter alia beatior est , M sed propter te solum beatus . A Scripturis denique insinuatur per hoc , quod dicitur in Psal. 72. ,, Quid mihi est in coelo, & a te quid volui superis terram ' Deus cordis mei , I pars mea, Deus ia,, aeternum . Mihi autem adhaerere Deo bonum est . Ecce I
389쪽
Ecce, quod omnia, quasi nihil , transcendere cupit Per contemplationem , per quam soli Deo adhaerere, sibi esse antonomastice bonum, definit. Seeun flohabes: quomodo ex iis bene pensatis , ia applicatis doctrina praesens, &c.
Uινum visa eontemplativi seundum flatum brius vitae pol pertingere ad si onem diυina sisentiae .
I. q. I 2. ar. II. ω I. a. q. 93. a. 2. Et 3. d. 3 . q. a. a. a. Et 4. d. 49. q. a. a. 7, Et 3. con. c. 47. Et bene. IO. a. II. Et quOI. I. arr. I.
AD Quintum si e proceditur . Videtur , quod vita
contemplativa leeundum statum huius vitae possit pertingere ad visionem divinae essentiae . Quia,
ut habetur Genesis 32. Iacob dixit : Vidi Deum faeie ad faelem, oe salva DE a Gy anima mea : Sed
uisio faciei Dei est visio divinae essentiae . Ergo videtur, quod aliquis per contemplationem in praesenti vita possit se extendere ad videndum Dcum reressentiam.
a. Praeterea . Gregorius dicit in 6. Moral. eap. 37. versus fin. 3 se quod viri.contemplativi ad se- is metipsos introrsus redeunt, in eo quod spiritualiam rimantur, &nequaquam secum rerum corporalium se umbras trahunt, vel sortasse tractas manu discre- ,, tionis abigunt : Sed incircumscriptum lumen viis D dere cupientes, cunctas circumscriptionis suae ima-M gines deprimunt; & in eo quod super se continis is gere appetunt, vincunt, quod sunt: ,, Sed homo non impeditur a vitione divinae essentiae , quae est lumen in circumscriptum , ni er hoc quod necesse habet intendere corporalibus Mantasmatibus . Ergo videtur, quod contemplatio praesentis vitae potest se extendere ad videndum in circumscriptum lumen peressentiam. 3. Praeterea. Gregorius in I. Dialog. eap. 33. smed. dicit : Anima videnti Creatoνem angusta es Omnis ereatura . Vir ergo Dei, scilicet beatus Benedictus, qui in turri globum igneum, angeIos quoque ad caeleιm νedeuntes υidebat, hoc proeuldubio eerneνe nonnisi Dei lumine poterat . Sed beatus Benedictus adhuc in praesenti vita vivebat: Ergo contemplatio Praesentis vitae potest se extendere ad videndam Dei essentiam.
390쪽
sed Contra est , quod Gregorius dicit super E-gech. c Hom. I , inter med. su. si Quandiu in
se hac mortali carne vivitur, nullus ita in contemis, , plationis Virtute proficit, ut in ipso incircumsur, , , pti luminis radio mentis oculos infigat. Respondeo dicendum , quod, sicut Augustinus dicit 1 a. super Genesim ad literam , c eap. 27. circ. n. tom. 3. ) is nemo Videns Deum vivit ista vita , ,, qua mortaliter vivitur in istis sensibus corporis: ,, Sed nisi ab hac vita quisque quodammodo moria- tur, sive omnino exiens de corpore, sive aliena- ,, tus a carnalibus sensibus , in illam non subvehi- ,, tur Visionem . se quae supra diligentius pertractata sunt , c quaes. 7s. art. 4. s. J ubi dictum est de raptur & in primo, ubi actum est de Dei visio.
Sic ergo dicendum est , quod in hac vita poteste me aliquis dupliciter . Uno modo secundum actum; in quantum scilicet actualiter utitur se usibus corporis . Et se nullo modo contemplatio praesentis υitae potes pertingere ad videndum Dei essentiam. Alio modo potest esse aliquis in hac vita potentialiter, & non secundum actum ; inquantum scilicet anima eius est corpori mortali coniuncta ut forma ;ita tamen ut non utatur corporis scasibus , aut etiam imaginatione , sicut accidit in raptu : Et fiepotes contemplatio hujus υitae pertingere ad visonem divinae esentiae . Unde supremus gradus contemplationis praesentis vitae est, qualem habuit Paulus in raptu , secundum quem fuit medio modo se habens inter statum praesentis vitae, & futurae.
Ad primum ergo dicendum , quod , sicut Dionysius in epistola ad Caium monachum c quae es prima , circa med. dicit , se aliquis υidens Deum intellexit quod vidit , non ipsum τidit , sed aliquid eortim quae sunt eius . Et Gregorius dicit super E-κech. c Hom. sq. inter med. oe snem ) quod is nequa-
quam Omnipotens Deus iam in sua claritate con-
spicitur ; sed quiddam sub illa speculatur anima, is unde refota proficiat, &post ad visionis ejus glo- riam Pertii Rat. ,, Per hoc ergo quod Jacob dixit, Pidi Deum facie ad faciem, non est intelligendunt, quod Dei essentiam viderit, sed quod formam, scilicet imaginariam , vidit , in qua Deus Iocutus est ei: Vel quia per faelem quemlibet cognoscimus , cognitionem Dei faelem ejus vocaυit, sicut glos. Greg.c ota. I. 24. Moral. c. I. a med. 9 ibidem dicit. Ad secundum dicendum , quod contemplatio humana secundum statum praesentis vitae non potest ei se