Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

quieti sunt, ut se vacationem Iaboris habuerine, grais vitis laborent ; quia tanto deteriores cordis tumultus tolerant, quanto eis licentius ad cogitationes vacant: Quidam vero habent naturaliter animi puritatem , Κ quietem, per quam ad contemplationem sunt ais uti; qui si totaliter actionibus deputentur, detrime tum sustinebunt. Unde oregorius dicit in s. Moral. loci eis. quod quorundam hominum ita otiose men-

res sunt , ut se eos labor occupationis exeipiat , in ipsa operis inchoatione fuceumbant Sed , sicut ipse postea subdit, ibid. a med. sepe oe pigras mentes amor ad opus excitat inquietas in contemplarione timor refraenat. Unde & illi qui sunt magis apti ad activam vitam , possunt per exercitium activae ad contemplativam praeparari r & illi nihilominus, qui sunt magis ad contemplativam apti , pos uni exercitia vitae activae subire , ut per hoc ad contemplationem paratiores reddantur.

APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem tiostendas , & recte intelligas , merito insinuatum esse a Scripturis, & Gregorio , quod vita activa est prior, quam contemplativa . 1 Divo Grego-xio quidem: tit in arg. contri Vide eundem in text. art. 3. corp. ad fin. A Scripturis vero per hoc, quod Jacrib ad Rachelem vitae contemplativae typum su- spirantem dictum fuit Genes. 29. Non esi in loco no-fro consiuetudinis, ut minores ante tradamus ad n uinptias . Ubi typice vita contemplativa appellatur minor , & quia paucioribus exercetur, c ut etiam ex B. Gregorio in ad I. colligitur & quia volentes contemplationi vacare oportet minorari in emeri

xibus actionibus , iuxta illud Ecel. 38. utii minoratur actu, percipiet sapientiam idest sapidam scientiam , quae proprie contemplationi convenit. Per hoc ergo, quod Liam prius habui si e Iacob ex consuetudine loci illius , quam Rachelem, Scriptura testatur, quasi scholastice loquens, ait: Activa secundum consuetudinem praesentis vitae prior est , quam contemplativa. Vide art. 3. ap. unde & ad hunc iuvaberis. Secundo vides : quomodo ex lis, si bene Pen

422쪽

QUAEST. CLXXXIII. ART. I. 3'3 QUAESTIO CLXXXIII.

De Oficiis, γ υariis flatibus hominum, in generali, in quatuor articulos diυina. Consequenter considerandum est de diversitate statuum , & ossiciorum humanorum . Et primo considerandum est de ossiciis , & statibus his minum in generali. Secundo specialiter de statu peris

sectorum aEt tarea hoe queruntur quatuor . Primo. Quid faciat in hominibus statum. Secundo. Utrum in hominibus debeant esse dis versi status, sive diversa ossicia. Tertio. De differentia ossiciorum. arto. De differentia statuum.

Utrum satus in sui ratione impoνtet conditionem Iibertatis, vel servitutis.

AD Primum sic proceditur . Videtur , quod status in sui ratione non importet conditionem libertatis, vel servitutis. Status enim a stando dicitur . Sed stare dicitur aliquis ratione rectitudinis .

unde dicitur Ezech. a. Fili hominis sa supeν Aedes tuos. & Greg. dicit in 7 Moral. c c. II. eir. med. JAb omni satia rectitudinis depereunt , qui per noxia υerba dilabuntur: Sed rectitudinem spiritualem acquirit homo per hoc , quad subiicit suam voluntatem Deo . unde super illud Ulaim. 32. Rectos δε- eet collaudatio , dicit Glos otain. Aug. tom. ου. Rem funt, qui dirigunt eoν suum fecundum volυutatem Dei. Ergo videtur , quod sola obedientia divinorum mandatorum sumetat ad rationem status. a. Praeterea . Nomen status uidetur importare immobilitatem , secundum illud r. ad Corinth. Istabiles Vota, oe immobiles. unde Gregor. dicit suis per Erech. c homin et r. aliquant. a prino J Lapis quadrus es, oe quas ex omni lateνe flatum habee , qui causam in aliqua permutatione non babee r Sea virtus est , quae immobiliter facit operari , ut dici-

423쪽

3 4 QUAEST. CLXXXI . ART. I.

tur in z. Ethicor. c. I. a. tom. S. J Ergo videtur , quod ex omni operatione virtuosa aliquis statum adipi statur. 3. Praeterea . Nomen status videtur ad quandam altitudinem pertinere : nam ex hoc aliquis uat, quod

in altum erigitur a Sed per diversa ossicia aliquis fit altior alteror Simili si etiam per gradus , vel ordines diversos diversimode homines in quadam altis tudine constituuntur. Ergo sola diversitas graduum, vel ordinum , vel ossiciorum lassicit ad diversi ucandum statum.

Sed Contra est, quod in Decr. a. q. 6. c e. 4O. 3 dicituri Si quando in ea a capitali, vel causa satias interpellatum merit , nou per Procuratores , sed per seipsos Ct agendum : Ubi causa status appellatur pertinens ad libertatem , vel servitutem . Ergo idetur, quod non variet statum hominis , nisi id quod pertinet ad libertatem, vel servitutem. Respondeo dicendum , quod status , proprie Io- quendo, siqnificat quandam positionis disserentiam, secundum quam aliquid disponitur , secundum m dum suae naturae , quasi in quadam immobilitate . Est enim naturale homini , ut caput eius in superiora tendat, & pedes in terra firmentur , & caelera membra media convenienti ordine disponantur: Quod

quidem non accidit, si homo iaceat, vel sedeat, vel accumbat, sed se um quando erectus stat: Nec ruris fus stare dicitur, si moveatur, sed quando quiescit. Et inde est, quod etiam in ipsis actionibus humanis dicitur negotium aliquem statum habere secundum ordinem propriae dispositionis cum quadam immobis litate, seu quiete. Unde & circa homines ea quae de facili circa eos Variantur, & extrinseca sunt , non constitusnt st tum: puta quod aliquis sit dives , vel pauper , indignitate constitutus, vel plebeius, vel si quid aliua

est huiusmodi . Unde & in Iure Civili c I. Cagnus in sq. F. de Senatorib. dicitur , quod ei , qui a

senatu amovetur, nis*is dignitas , quam status aufertur. Sed solum id videtur ad statum hominis pertiuere, quod respicit obligationem personae hominis; prout scilicet aliquis est sui iuris, vel alieni: & hoc non ex aliqua causa levi , vel de facili mutabili , sed ex aliquo permanente : Et hoc est quod pertinet ad rationem libertatis, vel servitutis. Unde sartis peνtinet propνie ad libertutem , vel servitutem ,

Ad primum ergo dicendum, quod rectitudo , inquantum huiusmodi, non pertinet ad rationem Ratus a

424쪽

QUAEST. CLXXXIII. ART. II. 33ς

tus, sed solum inquantum est con naturalis homini, simul addita quadam quiete. Unde in aliis animalitas non requiritur rectitudo, ad hoc quod stare diei litur Nec etiam homines stare dicuntur , quantumcunque sint recti, nisi quiescant. Ad secundum dieendum , quod immobilitas nothlassicit ad rationem status e nam etiam sedens, Vel iacens quiescit, qui tamen non dieitur stare. Ad tertium dicendum , quod ossicium dicitur per comparationem ad actum: Gradus autem dicitur secundum ordinem superioritatis,& inferioritatis: Sed ad statum requiritur immobilitas in eo quod perti net ad conditionem personae.

APPENDIT.EX art. habes primo : quomodo per rationem Ostendas, merito a scripturis , & Deeretis fuisse insinuatum, quod status proprie dicit immobilitatem in eo , quod pertinet ad conditionem personae , recori sequenter per hoe desiqnat , aliquid esse sui iuris, vel alieni, idest libertatem , vel servitutem. RDecretis quidem , ut extenditur in argum . eont. Rscripturis vero per tu senes assurgentes sabant, Ioba'. & per ly Daniel sa in gradu ruo idest super

pedes rectus 3 oe fleti tremens, Dan. io. Seciando vides : quomodo, &c.

Uretim in EeeIesia debeae esse diversitas inclarum , seu flatuum. AD Secundum si e proceditur . Uidetur . quod in

Ecclesia non debeat esse diversitas ossiciorum , vel statuum . Diversitas enim unitati repugnate Sed fideles Christi ad unitatem vocantur , secundum it Iud Io. II. Ut sint unum in nobis , fleue oe nor uinnum stimus. Ergo in Ecclesia non debet era diversiistas ossiciorum, sive statuum. a. Praeterea. Natura non facit per multa , quod potest facere per unum/Sed operatio gratiae est mulisto ordinatior , quam operatio naturae . Ergo convenientius effet , quod ea quae pertinent ad actus gratiae , per eosdem homines administrarentur ; ita ut non esset in Ecclesia diversitas ossiciorum, & st

tuum.

3. Praeterea. Dcinum Ecclesiae maxime videtur ire pace consistere, secundum illud Psalm. 347. stus

425쪽

3 6 QUAEST. CLXXXIII. ART. II.

fuit sines tuos pacem . & a. ad Corinth. ult. dies tu= Pacem habete, Θ Deus pacis erit vobiscum; Sed diversitas est impeditiva pacis , quam similitudo cau. sare videtur, secundum illud EccI. 13. 9mne animal

diligit simile sibi, & Philos. dicit in I. Politic. cc. 4. to m. I. quod modica disserensia facit in ciuitate dissidium. Ergo videtur , quod non oporteat ita Ecclesia esse diversitatem statuum , & officiorum. Sed Contra est, quod in Psal. 44. ad laudem Eeia elesiae dicitur, quod est circumamicta vaνietate. ubi

1ν tim , ω puritate Virginum, oe lamento Paenitentium ornatur Regina, id est Ecclesia.

Respondeo dicendum, quod diversitas stattium, in officiorum in Eeelasia ad tria pertinet. Primo quidem ad persectionem ipsius Ecclesiae .

Sicut enim in rerum naturaliam ordine persectio , quae in Deo simpliciter , & uniformiter invenitur , in universirtate creaturarum inveniri non potest, nisi difformiter , Se multipliciter . Ita etiam plenitudo gratiae, quae in Christo sicut in capite adunatur, ad membra eius diversimode redundat , ad hoc quod corpus Ecclesiae sit perfectum . Et hoc est quod Amst. dicit ad Ephes. 4. Ipse dedit quosdam quidem

sposolos, quosdam autem Prophetas , aIios vero Eistiangelisas , alios autem Passores, oe Doliores ad eon summationem sanctoriam . Seeundo autem pertinet ad necessitatem acticinum , quae sunt in Ecclesia neces-fariae. Oportet autem ad diversas actiones diversos

homines deputari, ad hoc quod expeditius , & sine

confusione omnia peragantur . Et hoc est quod Α-Post. dicit ad 3. Rom. 32. Stetit in uno corpore multa

membra habemus, omnia autem membνa non eundem

actum habent ita multi tintim comtis stimus in Chrisio . Tertio hoc pertinet ad dignitatem , & pulchritudinem Ecclesiae . quae in quodam ordine consistit. Unde dieitur, 3. Reu. Io. quod videns Regina Saba omnem sapientiam Salomonis , oe habitaetila δενυ rum , oe ordines ministrantitim , non habebat ultra Diritum. Unde R Apost. dicit a. ad Timoth. a. quod n magna domo non festim sint vasa aurea , ω argentea, sed oe lignea, oe fictilia.

Ad primum ergo dicendum , quod diversitas statuum ,& ossiciorum non impedit Ecclesiae unitatem, quae perficitur p r unitatem fidei , & charitatis , &mutuae subministrationis , secundum illud Apostoli ad Ephes. 4. Ex quo totum eorpus in compactum , scilicet per fidem, oe convexum , scilicet per chari.

426쪽

QUAEST. CLXXXIII. ART. I . 3 7

tatem, per omnem iuncturam subminis rationis, dum

R. unus alii servit.

Ad secundum dicendum , quod si cur natura non facit per multa , quod potest facere per unum; ita etiam non coarctat in unum id, ad quod multa requiruntur , secundum illud Apostoli i. ad Cor. ia. Si totum comtis octilus , tibi auditus p Unde & iii Ecclesia, quae est corpus Christi , oportuit membra diversificari secundum diversa ossicia, status, de gra

Ad tertium dicendum , quod sicut in corpore naturali membra diversa continentur in unitate per

virtutem spiritus vivificantis, quo abscedente meminbra corporis separantur . ita etiam in corpore Ecclesiae conservatur pax diversorum membrorum virtute Spiritus sancti, qui corpus Ecclesiae vivificat, ut habetur Ioan. 6. Unde Apost. dicit ad Ephes. 4. Solicitἰ servare unitatem Diνitus in υinculo pacis. D j-scedit autem aliquis ab hae unitate spiritus , dum quaerit quae sibi sunt propria: Sicut etiam in terrena civitate pax tollitur ex hoc , quod civea singuli quae sua sunt quaerunt: Alioquin per ossiciorum, &statuum distinctionem tam mentis , quam civitatis terrenae magis pax conservatur; inquantum per haec plures sunt, qui communicant actibus publicis. Uninoe & Apostolus dicit i. ad Corinth. a 2. quod Deus

temperavit nos, tit non set schisma in corpore , sed pro inυicem solicita βnt membra. APPENDIX.

EX art. habes primo . quomodo per rationem vis stendas, merito a scripturis , 3e Concilio fuisseia sinuatum , quod convenienter in Ecclesia diversitas cissiciorum, statuumque invenitur. A Conc. Ddentino quidem ses L 23. cap. 4. ubi Ecclesiasticam

hierarchiam hanc optime ex cauticis Canticorum v eat, cUrorum aciem ordinatam , Si multa alia pulchra, scitu digna , Si ad propositum huius articuli faeientia ibi , 2 passim in capitulis de reformaticione, adducit. Sed 3: canon. 6. dicit . ,, Si quis di- xerit, in Ecclesia catholica non esse hierarchiam se divina ordinatione institutam, quae constat ex E- piscopis , Presbyteris , Sc ministris , anathemari sit. M Haec ibi . A scripturis vero , ut PDI. 4 cum glossa : secundum quod ponitur in aνgu. coni. Item a pluribus aliis scripturarum locis , quae Concilium praemissum aptissime disponit ibidem supra . De convenientia vero hosarum scripturarum in P

427쪽

3 8 QUAEST. CLXXXIII. ART. III.

ARTICULUS III. 866 Utrum osseia di inguaneu

per actus .

AD Tertium sie proceditur. Videtur, quod omela

non distinguantur per actus . Sunt enim infiniatae diversitates humanorum actuum tam in spiritua- Iibus, quam temporalibus r Sed infinitorum non potest esse certa distinctio . Ergo per diversitates actumn non potest esse humanorum ossiciorum certa di- sinctio.

dum actus distinguuntur , ut dictum est : g. i79. a. r. Sed abia videtur esse distinctio ossiciorum adistinctione vitarum. Non ergo ossicia distinguuntur

per actus.

tus, & gradus per actus distingui videntur . Si ergo ossicia distinguantur per actus , videtur sequi, quod eadem sit distinctio ossiciorum , graduum, & statuum . Hoc autem est falsum ; quia diversimode in suas Partes dividuntur. Non ergo videtur , quod ossicia distinguantur per actus. Sed Contra est , quod Isidorux in lib. 6. Elym.c e. i8. in prine. dicit, quod o cium ab effetendo es dictum, quasi sitsum, propter decorem sermonis , una mutata Hiera : Sed emcere pertinet ad actio. nem. Ergo ossicia per actus distinguuntur . Respondeo dicendum , quod , dcut dictum est , art. pνae. diversitas in membris Eeclesiae ad prioordinatur, scilicet ad perfectionem , actionem, S dein rorem. Et secundum haec tria triplex distinctio diveris statis fidelium accipi potest . Una quidem per resipectum ad perfectionem. Et sectindum hoe aeeἐρδεων disterentis fatuum , prout quidam sunt aliis perfe

ctiores a

Alia uero distinctio accipitur per respectum ad Mctionem a Et hae es di inctio odissertim. dicuntur mim in diversis ossiciis esse, qui sunt ad diversas actiones deputati. Alis autem per respectum ad ordinem pulchrituis dinis Eeclesiasticae : Et secti redum hoe astipitur ae s. feren 1ia graduum, prout scilicet etiam in eodem sta- - , vel ossicio unus est alio superior . Unde & in. Ptam.

428쪽

Psalm. 7. dicitur secundum aliam literanar c I. xx. Interpr. J Deus in gradibtis ejus cognoscetur. Ad primum ergo dicendum , quod materialis diis versitas humanorum actuum est infinita et Et secuniadum hanc non distinguuntur ossicia , sed secundum formalem diversitatem , quae accipitur secundum diis versas species actuum , secundum quam actus hominis non sunt infiniti. Ad secundum dicendum , quod vita dicitur a binis luter & ideo diversitas vitarum accipitur secundum diversos actus, qui conveniunt homini secundum seipsum. Sed e Scientia, a qua iam itur nomen ossicii, ut dictum est, c in argum. sed coni. importat actionem tendentem in aliud , ut dicitur in 9. Me taphys. ctem I 6. tom. 3. Et ideo ossicia distinguuntur proprie secundum actus , qui referuntur ad ais Itosi sie ut dicitur doctor habere ossicium , vel iudex & sie de aliis. Et ideo Isidorus dieit , c Ioc. δερ. eis. quod officium es , Me quisque ilia agar , suae nulli ossiciant, idest noceant , sed prosint omni .

Ad tertium dicendum , quod diversitas flatuum , pictorum, & graduum secundum diversa sumitur ,

ut dictum est . car. I . bυ. qu. ad 3. J Contingit tamen , quod ista eria in eodem concurrant : puta cum aliquis deputatur ad aliquem actum altiorem, simul ex

hoe habet & ossicium,& gradum, & ulterius quendam persectionis statum propter actus sublimitatem ;sicut patet de Episcopo. Ordines autem Ecclesiastiis ci specialiter distinguuntur secundum diversa ossicia. Dicit enim Isidorus in lib. 6. Etymol. Ioe. Dp. eis.

Feiorum ριωνima genera funt; sed preeipuum ,Iisdos, quod in sacris, diυinistie rebus habetur. APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem mstendas, merito fuisse insinuatum a Scripturis , di Isidoro, quod ossicia distinguuntur per actus. Ab Isidoro quidem , ut extenditur cum discursu in asegum. eont. A Scripturis vero per hoc , quod a pincerna, qui rediit ad actionem dandi potum Pharaoni, dicitur Gen. 4r. Redditus fum officio meo . Et

Nuner. 2. Levabimr tabernaculum tessimonii peν offeta Leυitatum. Hoc est . Per actiones Levitarum deputatorum rebus talibus, secundum ossicia sua. Et

ibidem 4. Noe es ossicium familia Gersonieariam , υτ

portent esuinas . Et I. Paralip. 23. ω Daυid , crmagi ratus exercitus, dedicato sibi offcio servientes. R O Item

429쪽

Item per hoc, quod Sacerdotes resistentes OZiae reispi Juda volenti adolere incensum dixerunt a. Paralip. 26. Non es tui escii, ut adoleas incensum. Hoc est, ut facias istam actionem. Seeundo vides: quo modo ex iis bene pensatis , & applicatis , doctrina praesens Angelica vicissim declaretur , atque confir

metur.

ARTICULUS IV. 8ώ

Ureum disserentia fatuum attendatuν seeundum incipientes, proscientes, oe perfectos. p. q. 24. a. 7. Et PDI. 24. Et Isa. 44.

AD Quartum se proceditur . Videtur, quod dis,

serentia statuum non attendatur secundum Pn-is ientes, praseientes , & perfectos . Diversorum enim generum diversae sunt & specie di flerentiae : Sed secundum hanc disterentiam inchoationis , Profectus , ae persectionis, dividuntur gradus charitatis, ut supra habitum est, q. 24. a. 9. eum de charitate a-Leretur . Ergo videtur, quod secundum hoc non fit accipienda differentia statuum. 2. Praeterea . Status, sicut dictum est , cari. I. his. qu. respicit conditionem servitutis, vel libertatis: ad quam non videtur pertinere praedicta differentia incipientium, proficientium, di persectorum . Ergo inconvenienter status per ista dividitur. . Praeterea. Incipientes, proficientes, & perfecti distingui videntur secundum mvis ,& minus; quod videtur magis pertinere ad rationem gradus : Sed a-

Ita est divisio graduum , & statuum , ut supra dictum est. a. a. or 3. priee. Non ergo convenienter

dividitur status secundum incipientes , proficientes ,re perfectos. Sed Contra est , quod Gregorius dicit in Moral. c ι. 24. e. 7. aliquant. a prine. es fune modi eon versoriam, inchoatio, medietas, at e perfectio. Et super EEech. chom . ig. aliquant. prine. dicit, quod

aliud sane vinulis exordis, aliud profectus , aliud perfectis. Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictum

est, c αν. r. hu. qu. status libertatem respirit, vesservitutem. invenitur autem in rebus spiritualibus duplex servitus, & dtiplex Iibertas. Una quidem est servitus peccati . Alteνa vero est servitus iustitiae .

Eimiliter etiam est duplex libertas : Una quidem a

430쪽

peceato AIta vero a iustitia, ut patet per Apostolum, qui dicit ad Roman. 6. Cum fertii essetis pe rati , liberi sui iis jUitia: nunc vero liberati a pe rato , fervi esis facti Deo . Est autem servitus peccati, vel iustitiae, cum aIiquis vel ex habitu peccati ad malum inclinatur, vel ex habitu iustitiae inclinatur ad bonum et Similiter

etiam libertas a peccato est , cum aliquis ab inclia natione peccati non superatur : Libertas autem a iustitia est, cum aliquis propter amorem iustitiae non retardatur a malo . Veruntamen quia homo secun dum naturalem rationem ad iustitiam inclinatur ,

peccatum autem est contra naturalem rationem , cnnis

sequens est quod libertas a peccato sit vera libertas. quae coniungitur servituti iustitiae ; quia per utrumque tendit homo in id , quod est conveniens sibi :Et similiter vera servitus est servitus peccati : cui coniungitur libertas a iustitia ; quia scilicet per hoc homo impeditur ab eo , quod est proprium sibi. Hoc autem quod homo esse latur servus iustitiae. vel peccati, contingit per humanum studium; sicut Apostolus dicit ibidem : Cui exhibetis υοι δενυυ ad obediendum , serυi eius esis, eui obedifir, βυε pe eati ad mortem, ηυe obeditionis ad iussiliam. In omni autem humano studio est accipere principium, medium , & terminum. Et ideo consequeus est, quod is status spiritualis servitutis, & libertatis secundum ,, tria distinguantur; scilicet secundum principium , ,, ad quod pertinet status incipientium; S medium, ,, ad quod pertinet statua proficientium ; I termiis num, ad quem pertinet status persectorum. Ad primum ergo dicendum, quod libertas a pecucatci fit per charitatem, quae distunditur in cordibus noβνis per Oiritum sanctum , qui datus G nobis, ut dicitur ad Roman. s. Et inde est , quod dicitura. ad Corinth. 3. Ubi Diritus Domini, ibi libertas. Et ideo eadem est divisio charitatis,&statuum pertinentium ad spiritualem libertatem . Ad secundum dicendum, quod incipientes, proficientes , S persecti , secundum quod per hoc status diversi distinguuntur , dicuntur homines non secun dum quodcunque studium, sed secundum studium eo- Tum, quae pertinent ad spiritualem libertatem, vel servitutem , ut dictum est. in eom. a. oe m. I. isti.

Ad tertium dicendum , quod , sicut prius dictum est, c art. mae. ad 3. nihil prohibet, in idem con

currere gradum, & statum. Nam & in rebus muri dania

SEARCH

MENU NAVIGATION