Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

i et . EST. CLXXXIV. ART IR

necessaria pro ingressu ad vitam , patet, quod illud, quod post haec omnia subiungitur , scilicet , δε vis perfectus esse, vade, vende, &c. non est de manda- iis illis antonomastice dictis , idest necessariis . Alio. quin Christias iuveni quaerenti iam de substantia mandatorum, per ly quae, videretur non respondisse sufficienter; id , quod attribuere Christo esset ei iniuriam magnam , insipientiamque irrogare. Ergo ly limis perf/dius esse, vade , vende, Sc. est consilium . In cuius itynum non amplius dicit; β υis ad vitam

ingredi, sed , β vir perfectus es , id est in illa vita maiorem gradum praemii coelestis habere, vade, &c. Item ab eodem Domino ibid. damnatur per ly funemnuobi , qhi se calyraserunt Propter regutam rael νum , scilicet facilius liae impedimento , ex Apost Io I. Corinth. 7. consequendum . Non enim ad hanc audientes servandatri eunuchi Eationem obligat : sed quasi in arbitrio illorum ponens, an velint , subdit ly qui pore' capere, capiat; & quid plura' Patentissime habemus rib Apostolo, i. corinth. 7. quod deservanda virginitate , aut coelibatu, ipse praeceptum Domini non habet . Verbis ergo illis supradictis Do. minus hortatur ad eunuchizationem illam propterregnum coelorum facilius habendum: non autem sunt praeceptiva. Et hoc manifestissimum ex Apostolo tenendum est . Nisi forsan quod absit J Apostolominus , quam Calaino aliquis in apertissimam sui damnationem, credendum putet . Ex iis omnibus ,σres illos errores sina illatim applicando, exclusos ad plenum conspiciet lector intelligens. Πνtis vides: quomodo ex iis, si bene peniuntur, & applicentur, docti tua , Ic.

ARTICULUS IT 8 et Utrum quicunque m per Dictus, se in saruperfectionis. si Mol. I. a. Iq. ad a. Et opus I 8. e. 18. AD Quartum sic proceditur . Videtur, quod quicunque est perfectus , sir in statu persectionis . Sicut enim per augmentum corporale pervenitur ad perfectionem corporalem; ita per augmentum spirituale pervenitur ad persectionem spiritualem, ut dictum est . ar. prae. ad 3. Sed post augmentum corporale aliquis dicitur esse in statu persectae mi a-αS- Ergo etiam videtur, quod post augmentum ipN

442쪽

rituale, cum quis iam adeptus est persectionem, sit in statu persectionis .

a. Praeterea . Eadem ratione qua aliquid movetur de contrario in contrarium, movetur etiam aliquid

de minori ad maius , ut dicitur in I. Physic. c um

I9.to. 2. Sed quando aliquis transmutatur de peccato ad gratiam, dicitur mutare statum, prout distinguitur status culpae a statu gratiae . Ergo videtur , quod pari ratione cum aliquis proficit de minorix ratia ad maiorem , quousque perveniat ad persetium, adipiscatur persectionis statum. 3. Praeterea . Statum adipiscitur aliquis ex hoc , quod a servitute liberatur : Sed per charitatem aliquis liberatur a servitute peccati quia Mniυersa dein icta operit charitas, ut dicitur Proverb. Io. Sed perofectus dicitur aIi quis secundum charitatem , ut dictum est. c ar. I. M.qu. Ergo videtur, quod quicunque

habet persectionem, ex hoc ipso habeat perfectionis

natum a

sed Contra est , quod aliqui latit in statu persectionis, qui omnino charitate, & gratia carent; sicut mali Episcopi , aut mali Religiosi . Ergo viis

detur , quod e contrario aliqui habent perfectionem Vitae , qui tamen non habent persectionis sta

tum a

Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictum

est, c q. prae. ar. I. b status proprie pertinet ad conditionem libertatis , vel servitutis . Spiritualis autem libertas, vel servitus potest iii homine attendi dupliciter . Uno modo secundum id , quod interius agitur : Alio modo secundum id , quod agitur exterius . Et quia , ut dicitur i. Reg. I 6. Homines vi de ne ea quae parent , sed Deus intuetur ων , inde est quod secundum interiorem hominis dispositionem acci ptur conditio spiritualis status in homine per comparationem ad iudicium divinum: Secundum auistem ea quae exterius aguntur , accipitur spiritualis natus in homine per comparationem ad Ecclesiam . Et sic nunc de itatibus loquimur , prout st. ex diversitate statuum quaedam Ecclesiae pulchritudo com surgit.

Est autem considerandum , quod quantum ad homines, ad hoc quod aliquis adipi lcatur statum libemtatis, vel servitutis , requiritur primo quidem obli- Ratio aliqua, vel abso uio. Non enim ex hoc quod aliquis servit alicui essicitur servus ; quia etiam Ii- heri serviunt , secundum illud ad Gal. s. Per charitatem Diritus servite invicem : Neque etiam ex hoc

quod aliquis desinit servire, emcitur liber; sicut Pa- . Tom. XI. S iet

443쪽

tet de servis sugitivis : Sed ille proprie est servus , qui obligatur ad serviendum ; di ille est liber, quia servitute absolvitur. Secundo requiritur, quod Ob- Iisatio praedicta cum aliqua solem uitate fiat ; sect& caeteris , quae inter homines obtinent perpetuam firmitatem, quaedam solemnitas adhibetur. Sic ergo

se in statu perfectionis proprie dicitur aliquis esse , ,, non ex hoc quod habet actum dilectionis perfectae , M sed ex hoc quod obligat se perpetuo cum aliquati solemnitate ad ea quae sunt perfectionis. Contingit etiam , quod aliqui se obligant ad id quod non servant, & aliqui implent ad quod se non obligaverunt Ut patet Matth. ai. de duobus filiis , quorum unus Patri dicenti , ,, Operare in vinea , M respondit, Nolo, & postea abiit; alter autem re M pondens ait, EO, & non ivit . Ea ideo nihil prohibet, ,, aliquos esse perse hos , qui non sunt in statu per- fectionis, & aliquos ei se in statu persectionis, quis, tamen non sunt perfecti. Ad primum ergo dicendum , quod Per augmentum corporale proficit aliquis in his quae pertinent

ad naturam. & ideo adipiscitur naturae statum e prae sertim quia quod est secundum naturam , quodammodo immutabile est, inquantum natura determinatur ad unum. Et similiter per augmentum spiritu

te interius aliquis adipiscitur statum perfectionis quantum ad divinum iudicium; Sed quantum ad dis tinctionem Ecclesiasticorum statuum non adipiscitur aliquis statum perfectionis, nisi per augmentum in his

quae exterius aguntur.

Ad secundum dicendum , quod illa etiam ratio Procedit quantum ad interiorem statum : Et tamen cum aliquis transit de peccato in gratiam , transit de servitute ad libertatem; Quod non contingit per simplicem prosectum gratiae , nisi cum aliquis obligat se ad ea quae sunt gratiae . Ad tertium diceudum, quod illa etiam ratio procedit quantum ad snteriorem statum : Et tamen licet charitas variet conditionem spiritualis seruit uistis , & libertatis: hoc tamen non facit charitatis augin

mentum .

APPENDIX.

EX art. habes primo r quomodo per ratioclem stendas , merito insinuatum fuisse a scripturis , quod non quicunque est perfectus , est in natu persectionis . Ut per hoc, quod dicitur i. Reg. I 6. H mo videt ea stias patent : Deuι autem intuerur cor . Hoc

444쪽

QUAEST. CLXXXIV. ART. V. 4

Noe est: secundum interiorem affectum cordis attenditur mensura principaliter, qua Deus mensuratres, di secundum exterius apparentia attenditur proprie mensura, qua homines mensurant res . Ac si ergo

per dictum illud , scholastice loquens, in hoc proposito Scriptura dixerit. Potest aliquis secundum mensuram Dei, idest intrinsecus, este perfectus ; quod

tamen secundum mensuram hominibus concessam, Ldest extrinsecus, non erit perfectus e & sic erit corde perfectus, idest erit in charitate , art. 2. simulque actu exteriori non erit perfectus, id est in statu Persectionis, siti. I 83. art. I. a. Cum enim sint duae mensurae, & secundum diversa attendantur; non est necesse, quod, quicquid secundum unam illarum est tale , sit etiam tale secundum alteram . Secundo vi.

des: quomodo ex iis , similibusque cid, quod semper juxta regulam pro lectoribus positam qu IO. art. I. append. tuum erit inquirere bene pensatis , &applicatis, declaretur vicissim Angelica doctrina praesens, & confirmetur.

perfectionis . Ost e. 18. c. I 6.

AD Quintum se proceditur . Videtur, quod Prae lali , & Religiosi non sint in statu perfectionis.

Status enim persectionis distinguitur contra statum incipientium, & proficientium : Sed non sunt aliqua uenera hominum deputata specialiter statui proficie tium, vel etiam incipientium. Ergo videtur , quod nec etiam debeant esse aliqua genera hominum deis suta a statui perfectionis. 2. Praeterea. Status exterior debet interiori statui respondere ς alioquin incurritur mendacium , quod

non solum es in falsis verbis, sed etiam in semulatis

Meribus, ut Ambros. dicit in quodam serm. se. 44. As Temp. ante med. Sed multi sunt Praelati , vel Religiosi , qui non habent interiorem persectionem Charitatis. Si ergo omnes Religiosi , & Praelati sint in statu perfectionis, sequitur quod quicumque eorum non sunt persecti, sint in peccato mortali, tanquam

simulatores, & mendaces. s. Praeterea. Persectio secundum charitatem attenditur, ut supra habitum est: a. i. hu. ρυ. Sed per sectissima charitas videtur esse in Martyribus, securi S a dum

445쪽

416 QUAEST. CLXXXIV. ART. V.

dum illud Jo. II. Majorem dilectionem nemo habee , quam ut animam suam ponat quis pro amicis Dis .ae super illud ad Heb. I 2. Nondiam enim usque ad sanguinem &c. dicit plos. Aug. ferm. 37. de verb. Dos. eap. I. cir. med. rom. Iz. Perfectior in hae ita nulla dilectio est ea , ad quam sancti Μartyrespeνυeuerunt , qui contra peccatum usque ad sangui-ncm certaυerunt. Ergo videtur , quod magis debeat perfectionis status attribui Martyribus, quam Religiosis, & Episcopis. Sed Contra est , quod Dionis. S. c. Eccles Hier. . cire. med. attribuit persectionem Episcopis tanquam persectioribus: Et in s. cap. eiusdem libri can-M med. attribuit persectionem Religosis , quos vocat monachos, vel Θερο robτα ς therape vias, id e si Deo famulantes, tanquam perfectis. Respondeo dicendum , quod , sicut dictum est .c art. praeci ad statum persectionis requiritur obli- Latio perpetua ad ea quae sunt perfectionis, cum aliqua solemnitate . Utrumque autem horum compe rit Religiosis, o Episcopis. Religiosi enim se voto Astringunt ad hoc , quod a rebus saecularibus se a sineant, quibus licite uti poterant, ad hoc quod li- herius Deo vacent: in quo consistit perfectio praesentis vitae. Unde Dion. dicit 6. cap. ccl. Hier. Ioe. eit. de Religiosis loquens : Alii quidem thera- ,, peutas , idest famulos Dei, ex puro servitio , &famulatu : Alii vero monachos ipsos nominant ex M indivisibili, & sngulari vita uniente ipsos ex inisse divisibilium sanctis convolutionibus, ides contem-M plationibus , ad dei formem unitarem , & amabi-Α, lem Deo perfectionen . D Horum etiam obligatio ἴt cum quadam solemnitate professionis, & benedictionis . Unde & ibi d. subdit Dion. ,, Propter quod perfectam ipsis donans gratiam sancta legislatio , , , quadam ipsos dignata est sanctificativa invocatio.

Similiter etiam Episcopi obligant se ad ea quae sunt perfectionis, Pastorale assumentes officium, ad quod pertinet, ut animam suam ponat pastor pro e vibus suis, sicut dicitur Joan. io. Unde Apostol. dicit i. ad Timoth. ult. Confessus bonam eonsessonem eoram vitillis resibus, id est in sua ordinatione , ut glos. c inteνI. ibidem dicit. Adhibetur etiam quaedam solemnitas consecrationis simul eum prosem ne Praedicta , secundum illud a. ad Timoth. r. Ref eι- res gratiam Dei, quae es in te per impositionem ma-muum mearum; quod ηlos inter. exsonit de gratia episcopali. Et Dionys dicit 3, c. Eceles. Hierar. vers.

446쪽

QUAEST. CLXXXIV. ART. v. 4r c verss. quod summus sacerdos , idest Episcopus ,

, , in sua ordinatione habet eloquiorum super ca- se put sanctissimam superpositionem : ut significetur, , , quod ipse est participativus integrae totius hieram chicae virtutis, & quod ipse non solum sit illii ini- , , nativus omnium c quod pertinet ad sanctas locu-

,, tiones, & actiones , sed quod etiam hoc aliis, s tradat .

Ad primum ergo dicendum , quod inchoatio , &augmentum non quaeritur propter se , sed propter persectionem. Et ideo ad solum persectionis statum aliqui homines cum quadam obligatione, & solemnitate assumuntur.

Ad secundum dicendum , quod homines statum persectionis assumunt , non quasi profitentes stipsos perfectos esse , sed profitentes se ad persectionem tendere. Unde & Amst. dicit ad Phili p. 3. Non quod iam comprehenderim, aut iam perseetur sim ἰ sequor autem, se quo modo eomprehendam . Et postea subdit: auicumque ergo perfecti sumus, hoc sens iamo rUnde non committit aliquis mendacium, vel siniu- lationem ex hoc quod non eli persectus, qui statum persectionis assumit , sed ex eo quod ab intentione perfectionis animum revGcat. Ad tertium dicendum , quod martyrium in actu perfectissimo charitatis consistit. Actus autem persectionis non sume it ad statum faciendum , ut dictum est. a. prac, APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem furi-ditus destruas errores Ioannis Uvictoe dicentis, Monachum in religione privata existentem csse in . habilem ad observantiam mandatorum Dei , nisi apostataverit ab ea: & Monachorum neminem salva-xi posse in religione privata . item errorem Pauste eum de Lugduno dicentium , ut refert sunt m a F Υeconeli S. par. e. a. in Bibliotheca Vaticana manu

scripta: quod Episcopi sunt scribae, & Pharisaei, Apostolorum persecutores . Item haeresim pessimam eiusdem Joannis Uυicles dicentis , ut narratur in Concilio Conflantiensi session. 8. ubi & damnatur, a Domino Papa, hic est Episcopus primus , usque a aultimum religiosum omnes sunt haeretici . Seeuno habes : quomodo per rationem ostendas , praedictos errores merito damnari a Diony. ca. I. eccl. hierar. Pontificum, inquit, ordo quidem est consummatiυus ,

447쪽

4is QUAEST. CLXXXIV. ART. VI.

cap. 6. eccl. hier. ubi dicit monachorum , hos ipse v eat Therapeutas, id est famulos Dei, satum esse vi. tae perfectissima: quia alios antecellere oportet , eum id promittant . Item a Concilio Consantiense sess. 8.ubi damnantur speciatim omnes praedicti errores ,

ae haereses Ioannis Uυicloe . Item a I. Tim. 3. Si quis episcopartim desiderat , bonum opus desedeνat . Ne. Ubi patet: quod episcopi , ut episcopi , sunt in

statu perfecto ; tantum abest, ut sint scribae, & Phais risaei, a Papa ae laxandro in privilegio. Ex alto, e in alio , non sine multa. Ubi excommunicatos pro nunciat omnes illos, qui praedicare,. docere, vel defensare prauum unt, quod fratres praedicatores , vel minores , non sint in statu persectionis . A qua ex comi unicationis sententia non pos Iunt absolvi; nisi Iersonaliter sedi Apostolicae se praesentent. Item ab lucid. Addition. articularum num. I 66. 233. Itemper Veritates aureas super totam legem veterem ,

ARTICULUS VI. 873 Utrum omnes Presati Ecclesiastici sat inflatu perfectionis .

AD Sextum si e proceditur. Videtur, quod omnes. Praelati Ecelesiastui sint in statu persectionis . Cici' enim Hieron. super Ep. ad Tit. c c. i. Dy.i 2 ις ' Consiluas teν ciυortes oe e. Olim idem Pre byt. - up is Episcopus . Et postea subdit: sicut e L res teri fiunt , se Ecesectae eonsuetudine et , ςWλ si μυο situs fuerit, e sis subditos: iιa Episc pi noverint, se magis consuetudine, quam dispositi rara dominicae vertiate Presbyteris esse majores, . in ' i debere Ecelesiam regere . Sed Episcopi laut. a. u perfectionis . Ergo α Presbyteri habente

Curani animarum.

Praeterea. Sicut Episcopi suscipiunt curam animarum cum consecratione , ita etiam Presbyteri Curati, & Archidiaconi; de quibus super illua Act. 6. Uderate , fratres , visos boni resimonii septem dic. d icit Glos. c ordim Bedae Hie discernebant Aposoli per Ecclesiam consistit septem Diaconor, qui visenν sublimioνis gradus, oe quasi columnae proxim.

ἔrca aram . Ergo videtur , quod ipsi etiam sint in.ctatu persectionis.

3. Prae

448쪽

QUAEST. CLXXXIV. ART. VI. 41'

3. Praeterea . Sicut Episcopi obligantur ad hoe quod animam suam ponant pro ovibus suis , ita &Presbyteri Curati, & Archidiaconi: Sed hoc pertinet ad perfectionem charitatis, ut lapsa dictum est .c a. a. hu. q. ad 3. Ergo videtur, quod etiam Presisbyteri Curati , & Archidiaconi sint in statu persectionis. Sed Contra est , quod Dion. dicit in I. c. eccles. hierar. c tiri med. 3 Pontiscum qtiidem ordo consummativus es, ω perfectiυus: Sacerdotum autem ΠΙ- minatiυtis, γ Itieidatiuus . Min rantium υero pu sativus, oe discretivus. Ex quo patet, quod perfe-io solis Episcopis attribuitur. 3 Respondeo dicendum . quod in Presbyteris, & Di eonibus euram habentibus animarum duo possune considerari; se. ordo, R eusa. ordo autem ipse ordinatur ad quendam actam in divinis ossiciis . Un

ctio ordinum sub distinctione ossiciorum continetur . Unde per hoc quod aliqui suscipiunt sacrum

ordinem, accipiunt potestatem quosdam sacros actus perficiendi r non autem obligantur ex hoc ipso actea quae sunt persectionis , nisi quatenus apud Occidentalem Ecclesiam in susceptione sacri ordinis mittitur continentiae uotum, quod est unum eorum quae ad perfectionem pertinent , ut infra dicetur .e q. I 86. a. 4. Unde patet, quod ex hoe quod ri euis accipit sareum ordinem , nou ponituu simpliciarer in satu perfectionis ἔ quamvis interior persectio ad hoc requiratur, quod aliquis digne huiusmodi a

ctus exerceat. diib in

similiter etiam me ex pWte eurs , qua 'sisApiunt, ponuntων inflatu perfectionis. Non enim obis linantur ex hoc ipso vinculo perpetui voti , ad hociquod curam animarum retineant - sed possunt eam.

deserere, vel transeundo ad Religionem, etiam abs que licentia Episcopi, ut habetur in Decretis ly. q. a. c e. Duae sunt vel etiam cum licentia Episcopi potest aliquis Archidiaconus Archidiaconatum , vel Parochiam dimittere , ia simplicem praebendam aecipere sine curat Quod nullo modo liceret , si esset in Ratu perfectionis. Nemo enim manum mittens ad aratrum , or respiciens retro, optus es νegno Dei , ut dicitur Luc. y. Episcopi autem , quia sunt in statu persectionis , non nisi auctoritate summi Pontificis , ad quem et iam solum pertinet in votis perpetuis dispensare , Dossunt Episcopalem curam deserere , & ex certia causis, ut infra dicetur. q. I 85. a. Unde mani

449쪽

4ao QUAEST. CLXXXIV. ART. VI.&stum est , quod non omnes Praelara fune in Raeta perfectionis, sed soli Episcopi.

Ad primum ergo dicendum , quod de Presbytero , & Episcopo dupliciteν loqui possumus. Uno modo quantum ad nomen r Et sic olim non distinguebantur Episcopi , & Presbyteri . Nam Episcopi ducuntur ex eo, quod superintendunt, sicut dicit Aug. I9. de civit. Dei. c c. 19. a med. tom. I. a Presbyteri autem in Graeco dicuntur quasi seniores . Unden Apostolus communiter utitur nomine Presbyter rum quantum ad utrosque , cum dicit I. Timot. s.

sui bene praesunt Presbyteri , dupliei bonore digni habeantur: Et similiter etiam nomine Episcoporum. unde dicit AE . ao. Presbyteris Ephesinae Ecclesiae loquens : Attendite Nobis , s uui υerso gregi , in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere E elesiam Dei . Sed secMndum νem semper inter eos fuit distinctio, etiam tempore Apostolorum , ut patet per Dion. 3. e. eccl. hierar. c eir med. & Lue. Io. super illud , Pas haec autem designavit Domi

modum tamen ad schisma vitandum necessarium fuit, ut etiam nomina distinguerentur ; ut Q. m iores dicerentur Episcopi, minores autem Presbyteri. Dicere autem, Presbyteros non differre ab Epistopis , inter dogmata haeretica numerat August. iα

lib. de haeres c Leerit 33. tom. 6. ubi dicit , iquod Arriani dicebant , Presbyterum ab Episcopo nulla differentia debere discerni. Ad seeundum dicendum , quod Episcopi principaliter habent euram ovium suae dioecesiis r Presbyteri autem Curati , & Archidiaconi habent aliquas suboministrationes sub Episcopis. Unde super illud i ad Cor. Ia. - Alii opitulationes , alii gubernationes ,

se dieit GIU interI. 3 opitulationes, ides eos quim maioribus ferunt opem; ut Titus Apostolo ; vel M Archidiaconi Episcopis : Gubernationes , scilieeem minorum personarum praelationes ἰ ut Presbyteri ri sunt , qui plebi documento sunt . Et Dion=sis dieit s. e. Eeel. Hierar. ante med. quod sicut u- ,, niversam hierarchiam videmus in Jesu termina- ,, tam ἰ ita unamquamque functionem in proprio di-- vino Hierarclia. idest Epitcopo . Et I 6. quaes. r. C. Cunctis dicitur: omnibus Presbyteris , M., Diaconibus attendendum est, ut nihil absque pro- ,, prii Episcopi licentia agant. ,, Ex quo patet ,

quod ita se habent ad Episcopum, sicut balivi, vel: . Prae.

450쪽

praepositi ad Regem . Et propter hoc sicut in munis danis potestatibus solus Rex benedictionem solemnem accipit , alii veria per simplicem commissionem instituuntur : ita etiam in Ecelefia cura Epi. scopalis eum solemnitate consecrationis committitur; cura autem Archidiaconatus , vel Pleba natus cum simplici iniunctiorie et Consecrantur tamen in susceptione Ordinis etiam antequam curam habeant .

Ad tertium dicendum , quod sicut Plebant , &Archidiaconi non habent principaliter curam , sed ab Episcopo committitur: ita etiam ad eos non pertinet principaliter Pastorale officium , nec obligatio ponendi animam pro ovibus, i ea inquantum participant de cura. Unde madis habent quoddam officium ad persectionem pertinens , quam obtineant persectionis statum .

APPENDIX.

EX art. habes pνimo : quomodo per ravionem ostendas, merito insinuatum si scripturis, ti Dion . fuisse , quod itatus perfectionis non convenit omnibus ecclesiasticis praelatis, sed solis Episcopis . A S. Dion. quidem ; ut in arg. eonte. A scripturis vero

per hoc, quoa Psal. 98. dicitur , Morbes , γ Aarora in sacerdot ibus ejus . Super quo dicio cum similib. tanquam exponendo ipsum , inquit Concilium HU- palense seeundum c. I. In divinis literis, praecipiente Domino , solus Aaron in tabernaculo erexit alimee : solus ipse tinxit , quia summus Dei sacerdos e-νat , sicut scriprum est de eo , Μo es oe Aaron iosaeerdoti s ejur . Ideoque id , qtiod tamen faceνe principibus sacerdotum Iussum es , quarum typum Moyses, oe Aaron tenuerunt, presbyteri, otii fit rum Aaron sedant Muram, arroere nos praesumant ,&e. Haec ibi. Per hoc ergo, quod a scriptura illa, Con- euio exponente , Episcopi , velut principes decernuntur in sacerdotibus, idest inter alios sacerdotes , pluraque ipsis possunt, ut ibi in Concilio subiungitur, quae brevitatis causa tacentes innuimus per ly ,&e. insinuatur scholasticis Theologis intime perscrutantibus , quod & Episcopi sunt persectivi, id est sunt in statu persectionis, & sacerdotes , seu sub illis tanquam principibus existentes, non sunt in stata perfectionis. Setiando vides et quomodo ex his uenepensatis, & applicatis declaretur vicissim Augelica ,

SEARCH

MENU NAVIGATION