장음표시 사용
431쪽
danis illi qui sunt liber, , non solum sunt aIterius status , quam servi , sed etiam sunt altioris graia
EX art. habes primo . quomodo per rationem mstendas, merito esse insitisatum a Scripturis, &Gregorio , quod differentia statuum attenditur secundum incipientes, proficientes, S perfectos. A D. Gregorio quidem, ut bis citatur in atatim. contri AScripturis vero per hoc, quod fidelium bonorum qui dam ad orientem, quidam ad meridiem, alii ad occidentem , statuuntur et sic ordinante Domino mismer. a. c Non supputantur nunc hic, qui ad partem Aquilonis erant: quoniam hi fideles malos moribus donotabant. Nam ad orientem existentes significabant statum incipientium , ad meridiem vero st tum proficientium, ad occidentem autem statum perinsectorum . Omnia enim in figura contingebant illis, a. Corinth. Io. Et ideo pro tanto in praesenti loco tanquam ad propositum apte facientia adducuntur . Vide veritates aureas super totam legem veterem Num. a. eonet. I. Quo in libro etiam c. i. eones. q. &
bes multa ex Script. deservientia tibi pro praemissis art. si recte noveris adaptare . Secundo vides: qu modo, Sc.
Do his quae pertinent ad flatum perfectionis ἡn eommuni, in octo articulos divisa. DE inde considerandum est de his quae pertinent ad statum perfectionis, ad quem alii status
ordinantur. Nam eonsideratio officiorum, quantum quidem ad alios actus, pertinet ad legis positores ;quantum autem ad sacra ministeria , pertinet ad considerationem ordinum , de quibus in tertia Parte Mgetur. morte mamentus non complevit a Circa statum autem perfectorum triplex confider tio occurrit. Primo quidem de statu persectionis in Communi. Secundo de his quae pertinent ad perfectionem Episcoporum . Terris de his quae pertinent ad persectionem Religiosorum.
432쪽
circa primum quaeruntur octo. Primo . Utrum perfectio attendatur secundum cha
Seeundo. Utrum aliquis possit esse perfectus in hae
Tertio . Utrum persectio huius vitae consistat principaliter in consiliis, vel in praeceptis. Quarto. Utrum quicunque est perfectus, sit in sta. tu persectionis . Quinto . Utrum Praelati , & Religiosi specialite esint in statu perfectionis. Sexto. Utrum omnes Praelati sint in statu persectionis . Septimo. Quis status sit perfectior , utrum Reliis Riosorum , vel Episcoporum. octavo. De comparatione Religio rum ad Plebais nos, & Archidiaconos .
Varum peνfectio Christanae viis attendatuν Decialiter secundum charitatem.
Philip. 3. Iect. 2.AD Primum sic proceditur. Videtur, quod pers ctio Christianae vitae non attendatur specialiter secundum charitatem . Dicit enim Apostolus r. ad Corinth. 34. Μalitia parυtili estote , sensibus aiatem perfecti r Sed charitas non pertinet ad sensum , sed magis ad affectum . Ergo videtur , quod perfecti , Christianae vitae non consistat principaliter in cha-xitate . I. Praeterea. Ad Ephes ult. dicitur.' Accipite a
maturam Dei, ut pol stis re si flere mo die malo, oe iis omnibus perfect, stare: De armatura autem Dei su iunstit, dicens; State furelucti tumbos vestros in ve-Hrata, γ ἡnduri Iorisam iωβisiae. in omnibus sumenses sutum fidei. Ergo perfectio Christianae vitae non solum attenditur secundum charitatem , sed etiam
3. Praeterea. Virtutes specificantur per actus , sicut & alii habitus: Sed Iacobi I. dicitur, quod ps Men is opus perfectum habet . Ergo videtur , quin salax
433쪽
status perfectionis attendatur magis secundum patientiam. Sed Contra est, quod dicitur ad Colos . 3. Stinersmnia ebaritatem habete, qua est vinetitum 'erfectionis l. quia scilicet omnes alias vertutes quodammodo ligat in unitatem persectam. Respondeo dicendum , quod unumquodque dicitur esse persectum, inquantum attingit proprium finem, qui est ultima rei persectio. Charitas autem est, quae unit nos Deo , qui est ultimus finis humanae menistis: quia qui manet in charitate , su Deo manet, oenetis in eo ς ut dicitur I. Joan. 4. Et ideo seu nisatim charitatem Decialiter attendituν perfectio Christiana vit .
Ad primum ergo dicendum , quod persectio humanorum sensuum praecipue in hoc videtur consistere, ut in unitatem veritatis conveniant , secundum
illud i. ad Corinth. i. Sitis prefecti in eodem sen-D, ω in eadem sententia . Hoc autem fit per chari tatem , quae contensum in hominibus operatur . Et
ideo etiam perfectio sensuum radicaliter in pei&ctione charitatis consistit. Ad secundum dicendum , quod dupliciter potest dici aliquis perfectus . Uno modo simpliciter . Quae quidem persectio attenditur secundum id, quod pertinet ad ipsam rei naturam ; puta si dicatur animaI perfectum , quando nihil ei deficit ex dispositione membrorum , A aliis huiusmodi , quae requiruntur ad vitam animalis. Alio modo dicitur aliquid persectum secundum quid e Quae quidem persectio attenditur secundum aliquid exterius adiacens ς puta inalbedine, vel niqredine, vel aliquo huiusmodi. Viista autem Christiana specialiter in charitate consi- sit, per quam anima Deo coniungitur. Unde dicitur i. Joan. 3. sttii non diligit, manet in morte. Et ideo secundum charitatem attenditur simpliciter perfectio Christianae vitae , sed secundum alias virtutes secundum quid. Et quia id quod est simpliciter, est principalissimum , , maximum respectu aliorum , inde est, quod persectio charitatis est principalissima respectu persectionis , quae attenditur secundum alias virtutes.
Ad tertium dieendum, quod patientia dicitur habere opus persectum in ordine ad charitatem ἰ inquantum scit. ex abundantia charitatis provenit , quod
aliquis patienter toleret adversa έ secundum illud ad Rom. 8. Quis nos separabit a charitate Dei' tribu- Iatis , an ans ias dic.
434쪽
QUAEST. CLXXX lv. ART. II. 4os APPENDIX.
EX art. habes primo e quomodo per rationem oωstendas, merito insinuatum fuisse a scripturis , quod perfectio Christianae vitae attenditur simplieister, seu specialiter , seu principaliter ς haec enim tria pro eodem sumuntur, secundum charitatem. Ut C lossi 3. secundum quod extenditur in ars. contri Proculus intellectu adhuc ampliori , cum a Spiritusanincto sit charitas, vide q. 3. I 8. a. a. ad tertium. Item insinuatur a I. Cor. I 3. ,, Si habuero omnem fidem, is oeci si distribuero omnes , oeci si tradidero coros, Pus, orc. charitatem autem non habeam i nihil
,, sum, nihil mihi prodest. D Ecce, quod perfectio Christianae vitae adeo consistit in charitate, quod fine illa nec homo Christianus est aliquid vita aeterisna dignum, nee aliquid a se habitum , factum , vel toleratum, sibi ad hanc, tanquam inde promeritam, prodest : etiam si alias virtutes , & moralia bona haberet . Quid ergo per hoc suum dictum vult brevibus monstrare Apostolus ' Quod perfectio Chrisii ianae vitae simpliciter secundum charitatem attenditur, immo & totaliter , inquantum sc. nihil perfectionis est alibi , quod non mendicetur radicalitera charitate. Secundo, Sc.
ARTICULUS II. 86 Utrum aliquis in hae vita possit esse
perfectias. p. e. 2Φ. a. 8. Et 3. d. 29. q. I. a. S. q. a. oe M. q. a. a. I. s Estb. 6. Iect. 4. γ Pbil. Iect. a. σlect. 3. princ. ω Cor. I. f.
AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod nullus in hac vita possit esse perfectus. Dieit enim Apostol. i. ad Cor. II. Cum venerit quod perfectum es, evacuabitur quod ex parte in . Sed in hac vita non evacuatur quod ex parte est e manent enim in hac vita fides,& spes, quae sunt ex parte. Ergo nullus in hac vita est perfectus. 2. Praeterea . Perfectum est , cui nihil deest , ut dicitur in 3. Phys crem 63. to. a. Sed nullus est in hac vita , cui non desit aliquid . dicitur enim Jaeo-bi 3. In m Mitis offendimus omnes. Se in Psalm. i 38. dicitur; Imperfectum meum viderunι oeuli tui. Ergo nullus est in hac vita perfectusis
435쪽
3. Praeterea. Perfectio vitae Christianae , sieut dictum est, aνt. pree J attenditur secundum chartistatem, quae sub se comprehendit dilectione in Dei ,& proximi: Sed quantum ad dilectionem Dei, noti potest aliquis perfectam charitatem in hac vita habere : quia , ut Gregor. dicit super EZech. c Hom. Iq. parum a med J Amoris ignis, qui hic ardere imchoat , cum infum, qtiem amat, υiderit, amplius in amore imius ignescit: Neque etiam quantum ad di Iectionem proximi: quia non possumus in hac vita omnes proximos actualiter diligere , etsi habitualiter eos dilidamus; Dilectio autem habitualis imperisfecta est . Ergo videtur , quod nullus in hac vita possit esse perfectus. sed Contra est , quia lex divina non indueit ad impossibile r Inducit autem ad persemionem, secundum illud Matth. s. E ea perfecti, sicut oe Pateν
vesteν caeles is perfectus et . Ergo videtur, quod aliis quis in hac vita possit esse perfectus. Respondeo dicendum, quod , sicut dictum est, care. praee. perfectio vitae Christianae in charitate confiis sit. Importat autem persectio quandam universaliotatem: quia , ut dicitur in 3. Physic. tex. 63. to. a. perfectum est, cui nihil deest. Potest ergo tria meae perfectio considerari. Una quidem absoluta, quae
attenditur non solum secundum totalitatem ex par-
re diligentis, sed etia in ex parte diligibilis ; prout scit. Deu g tantum diligitur, quantum diligibilis est: Et ealis peUectio nou es possbilis alictii ereatura , sed competit soli Deo , ia quo bonum integraliter .
R essentialiter invenitur. Alia autem est persectio , quae attenditur secunis dum totalitatem absolutam ex parte diligentis ; proueti. affectus secundum totum suum posse semper actualiter tendit in Deum . Et resis peffectio non es possibilis in uia, sed erit in patria.
νtia autem est persectio , quae neque attenditur secundum totalitatem ex parte diligibilis, neque secundum totalitatem ex parte diligentis , quantum ad hoc quod semper actu seratur in Deum, sed quantum ad hoc quod excludantur ea , quae repugnant
motui dilectionis in Deum : sicut Augustin. dicit in lib. 83. QQ. c qu. 36. non longe a princ. tom. 4. I quod venenum charitatis eo cupiditas, perfectio nuru Ia eupiditas. Et talis perfectio pote' in hae vita habeνi. Et hoc dupliciteν. Uno modo , inquantum ab affectu hominis excluditur omne illud, quod contrariatur charitati; sicut est peccatum mortale: Et sine tali persectione charitas esse non potest . unde est
436쪽
de nece state salutis. Alio modo, inquantum ab asinfectu hominis excluditur non solum illud , quod est eharitati contrarium, sed etiam omne illud , quod impedit ne affectus mentis totaliter dirigatur auDeum : Sine qua perfectione charitas esse potest epula in incipientibus, & proficientibus. Ad primum ergo dicendum , quod Apost. ibi I quitur de perfectione patriae , quae non est in via
possi bilis. Ad secundum dicendum, quod illi qui sunt in hae
vita perfecti, in multis dicuntur offendere secundum Peccata venialia , quae consequuntur ex infirmitata praesentis vitae r Et quantum ad hoc etiam habent aliquid imperfectum per comparationem ad perfectioncm patriae. Ad tertium dicendum , quod sicut status praesem iis vitae non patitur , ut homo semper actu feratur in Deum di ita etiam non patitur , quod actu fer tur in omnes proximos singillatim i sed sufficit, quod feratur communiter in omnes in utriversali , S in singulos habitualiter , S secundum animi praeparationem . Potest autem etiam circa dilectionem proximi duplex persectio attendi, sicut & circa dilectio nem Dei; Una quidem , sine qua charitas esse non potest; ut se. homo nihil habeat in affectu , quod sit contrarium dilectioni proximi ; Adria autem, sine qua charitas inveniri potest. Quae quidem attenditur triplieiter. Primo quidem secundum extens nem dilectionis , ut scilicet aliquis non solum diligat amicos, & notos, sed etiam extraneos, & ulterius inimicos . hoe enim , ut dicit Augustinus in Enis chirid. ce. 73. tons. 3. est perfectorum Diorum Dei. Getindo secundum intentioqem , quae ostenditur ex his, quae homo propter proximum eontemnit ; ut scilicet homo contemnat non solum exteriora bona propter proximum , sed etiam afflictiones corpor Ies, & ulterius mortem , secundum illud Ioan. I s. Maiorem dilemonem nemo habet, quam ut animam suam ponast quis pro amicis suis . Tertio quantum ad effectum dilectionis ; ut scilicet homo pro proximis impendat non solum temporalia beneficia, sed etiam lpiritualia, & ulterius seipsum , secundum il- Iud Apostoli a. ad Corinth. ia. Ego autem libentis
fine impendam , ω superimpendar ipse pro animabus
437쪽
4o8 QII EST. CLXXXIV. ART. III. APPENDIX.
EX art. babes primo: quomodo per rationem & ostendas, & in recto sensu intelligas, merito esse a scripturis insinuatum, quod aliquis in hac vita potest eue perseelus. Ut Matth. I. secundum quoa extenditur tu arsum. eontr. Pro quo sc. quod Deus numquam praecipiat impossibilia; vide contra haeresina
titheri Veritates aureas super totam legem veterem, Gen. I. eones. Octava. Et c. 29. eonesus. I. Item
Deuteron. 3O. conclus. 2. Item vide Elucid. pri. pari artici nu. 3o6. Insinuatur idipsum a Phili p. tertio :Quieunque ergo perfecti sumus, hoe fentiamus. Itema. Cctrinth. 33. Gaudete ; perfecti Vote. Vide q. 24. artie. 8. v. Secundo vides: quomodo, &c.
Utrum pessectio eonsi βat in praeceptis, an in consiliis.
AD Tertium se proceditur. Videtur, quod per initio vitae non consistat in praeceptis, sed in consiliis. Dicit enim Dominus Matth. I9. Si vis perfectus esse, vade, vende omnia ςtiae habes, oe da pauperibus , oe veni, sequere me : Sed istud est consilium . Ergo perfectio attenditur secundum consilia , di non secundum praecepta.
mnes tenentur ; cum sint de necessitate salutis . Si ergo persectio Christianae vitae consistat in praecemptis , sequitur, quod persectio fit de necessitate salutis,& quod omnes ad eam teneantur . quod patet esse falsum.
secundum charitatem, ut dictum est: c a. I. hia. q. Sed persectio charitatis non videtur consistere in o servantia praeceptorum: quia perfectionena charitatis praecedit & augmentum, & inchoatio ipsius , ut patet per Aug. super Canonic. IO. c Tract. s. υers med. ro. φ. Non autem potest charitas inchoari ante o servationem praeceptorum 1 quia, ut dicitur Io. I Si quis diligie me, seνmonem meum servabit . Ergo perfectio vitae non attenditur secundum praecepta ,
438쪽
Sed Contra est, quod dicitur Deut. 6. Diliges Dominum Detim tuum ex toto corde tuo. & Lev. i'. diiscitur: Diliges proximum tuum, sectit teipsum : Haec autem sunt duo praecepta, de quibus Dominus dicit Matth. aa. In his dtiobus praeceptis uniυersa lex pendet , ω Prophetae: persectio autem charitatis, secundum quam dicitur vita Christiana esse perfecta, attenditur secundum hoc , quod Deum ex toto corde diligamus, & proximum sicut nosipsos . Ergo videtur , quod persectio consistat in observantia praece
Respondeo dicendum, quod perfectio dicitur in aliquo consistere dupliciteν. Uno modo per se , & eL sentialiter: Alio modo secundario, & accidentaliter . Per se quidem , & essentialiter consistit persectio Christianae vitae in charitate ἡ principaliter quidem se eundum dilectionem Dei, secundario autem secunis dum dilectionem proximi, de quibus dantur praece. pia principalia divinae legis, ut dictum est. c q. 44. n. a. γ 3. Non autem dilectio Dei, & proximi cadit sub praecepto secundum aliquam mensuram ; ita quod id quod est plus , sub consilio remaneat ut Patet ex ipsa forma praecepti, quae perfectionem demon strat: Ut cum dicitur , Diliges Dominum Deum
tuum ex toto corde tuo : totum enim , N perfectum
idem sunt, secundum Philos in 3. Phys. c tex. 64.ro. a. Etἰ cum dicitur, Diliges proximum tuum, sicupreipsum: unusquisque enim seipsum maxime diligit. Er hoc ideo est, quia snis praeeepti e haritas est, ut
Apost. dicit i. ad Timoth. s. in fine autem non adhibetur aliqua mensura, sed solum in his quae lant ad finem, ut Philos. dicit in I. Polit. e. 6. a med. eo. I Sicut medicus non adhibet mensuram , quantum sanet , sed quanta medicina , vel diaeta utatur
ad sanandum. Et sic patet, quod perfectis essentia- Ilier consistit in praeceptis. Unde Au ust. dicit in lib. de Perfectione iustitiae: e. 8. vers. f. es. 7. Cur e go non praeciperetur homini isa persectio , quamvis eam in hae vita nemo habeati Secundario autem , oe infrumentaliteν perfectio eon-ssis in consiliis et Quae omnia , sicut & praecepta ,
ordinantur ad charitatem : Sed aliter , & aliter . . Nam praecepta alia a praeceptis charitatis ordinantur ad removendum ea , quae sunt charitati contraria , cum quibus scilicet charitas esse non potest :Consilia autem ordinantur ad removendum impedimenta actus charitatis , quae tamen charitati non contrariantur ; sicut est matrimonium , occupat ira
negotiorum sarcularium , & aIia hujusmodi . Unde
439쪽
4io QUAEST. CLXXXIV. ART. III.
Augustinus dicit in Enchirid. c. m. to. 3. steti cunque mandat Deus ex quibus unum es , Nothmoechaberis ω quaecunque non 'ubentur , sed Deciali consilio monentur ex quibtis unum es, Bonum est homini mulierem non tangere tunc recte fune, eum referiantur ad diligendum Deum, Θ proximum propteν Deum , ω' in hoc saeculo , oe in futtiro . Et inde est quod in Collationibus Patrum c Collat. I. e. p. a med. y dicit Abbas Moyses: M Jejunia, vigi-
liar, meditatio Scripturarum , nuditas , ac priva-M tio omnium facultatum, non persectio , sed per- , sectionis instrumenta sunt: quia non in ip Iis con-
sistit disciplinae illius finis , sed per illa perveni tur ad finem . Et supea premisit , quod ad per- ,, iactionem charitatis istis gradibus ascendere niti
Ad primum ergo dicendum , quod in illis verbis Domini aliquid ponitur quasi via ad persectionem ;hoa sc. quod dicitur , coade , vende omnia quae M. bes , oe da pauperibus . Aliud autem subditur , in quo persectio contistit , st. quod dici r , Et sequere me. Unde Hieron. dicit super Matth. ea. I9. δερ. illud : Eece nor reliquimus oee. quod quia non suffieit tantum relinqtiere, Petrus at tangit ρωod perfectum esse Et secuti sumus te. Ambr. autem super illud Lucae Sequere me , dicit: Sequi Abest noueorporis gressa, sed mentis affectu ; quod fit per cha.
ritatem . Et ideo ex ipso modo loquendi apparet , quod consilia sunt quaedam instrumenta perveniendi
ad persectionem, dum dicitur : Si vis perfectus esse, vaὰe, vende &c. quasi dicat Hoc faciendo ad hiane
Ad secundum dicendum, quod, sicut Aug. dicit ialibro de persectione iustitiae, e. 8. ad s. rom. I.
perfectio ebaritatis homini in hae υita praecipitur . quia non recte curritur , si quo eurrendum est , n sciatur et si uomodo autem scireeur, si nullis praeceptis Q enderetων' Cum autem id quod cadit sub praecein Pto, diversimode possit impleri, non emcitur transegre r praecepti aliquis ex hoc quod non optim anodo implet, sed lassicit, quod quocunque modo impleat iIlud . Persectio autem divinet dilectionis unia versaliter quidem cadit sub praecepto ; ita quod etiam per fetito patriae non excluditur ab illo praecepto, ut dicit August. loci eie. Sed eransgreisonem
Fraecepti eυadit , qui quscunque modo perfeGionem Aiυine dite itionis attingit. Est autem infimus divi in Mae dilectionis gradus, ut nihil supra eum, aut Con-ἀca eum , aut aequaliter ei diligatur a a quo Rradu
440쪽
persectionis qui deficit , nullo modo implet praeceis plum. Est autem alius gradus persectae dilectionis , qui non potest impleri in via, ut dictum est: c ar. pree. a quo qui deficit , manifestum est quod non
est transgressor praecepti. Et similiter non est trans. pretar praecepti , qui non attingit ad medios persectionis gradus, dummodo attingat ad infimum. Ad tertium dicendum , quod sicut homo habet quandam persectionem suae naturae, statim cum nascitur, quae pertinet ad rationem speciei; est autem alia perfectio, ad quam per augmentum adducitur: Ita etiam est quaedam perfectio charitatis pertinens ad ipsam speciem charitatis ; ut scilicet Deus super omnia diligatur, & nihil contra eum ametur: Est autem alia persectio charitatis etiam in hac vita , ad quam aliquis per aliquod spirituale augmentum pervenit ἰ ut puta cum homo etiam a rebus licitis abstinet, ut liberius divinis obsequiis vacet.
EX art. habes primo: quomodo per rationem tum directam c Haec est in corp. tum indirectamc haec est solutio argumentorum . Alias docuimus , duplicem huiusmodi rationem debere semper intelligi in appendicibus per ly quomodo per rationem bdestruas radicitus errores tres Calvini dicentis , &quod consilium nullum est in Evangelio , & quos
inter consilium, atque praeceptum est nullum discrimen , & quod omnia commendata a Christo in F Dangelio sunt praecepta. Quae ipsemet per multa meri-dacia conficta contra Monachos , eisque falsissime imposita , probare contendit in De inmitie. restitit religion. Chrim capit. quarto, sec. decimatertia . tesse Gabriele Prateolo tittit. Calυinis . Sectindo habes: quomodo per rationem radicaliter ostendas, illos errores merito damnari a dictis in Compendio
Alberti Magni , lib. I. capitulo 6'. septuagesimo ,
schol. Item a Christo Domino per hoc, quod, post inquam dixerat Matth. Ist. Si vis ad istam ingredi , ferva mandata . iuveni dicenti: s, scilicet mandata servanda sunt, ut ad vitam ingrediar respondit dicens: Non homicidium facies , non adulterium , non facies furtum , non falsum tesimonium dices , honora parentes tuos , oe majores, diliges proximum sutim sicut tei um . Subiungentem vero iuvenem , quod omnia ista custodisset a iuventute sua , ipse DO- minus c secundum Marci Io. intuitus eum dilexisteum: Cum ergo nou adducat Christus alia manua R