Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

nis est convenientissimus poenitentiae locus . Unde in Decr. 33. qu. a. cap. admonere , consulitur euiri' dam, qui uxorem occiderat, ut potius monasterium

ingrediatur, quod dicitur esse melius, & levius, quam quod poenitentiam publicam agat, remanendo in saea

Ex art. habes primo : quomodo per rationem deis struas , tanquam ad radicem malae arboris seis eurim ponens, errores Ioannis Uvictes di entis, quod monachus nemo salvari potest in religione privata;& quod monachus existens in religione privata quacunque inhabilis est ad observantiam mandatorum Dei: N quod omnes religiones indifferenter introisductae sunt a diabolo :& quod viventes in religionibus privatis non sunt de religione Christiana ; &quod Augustinus, Benedictus , Bernardus , & alii ,

instituendo religiones privatas , peccaverunt, & dam nati sunt, nisi poenituerint de hoc , quod institue. runt, & intraverunt religiones. Item Arnoldi dicenistis, quod elaustrum incolentes omnes sunt extra chais Titate ni, ideo damnantur . N falsificant , quotquot

sunt, doctrinam Christi. Per hoc enim, quod articulus praesens D. Thomae demonstrat , quod religio dicit statum perfectionis, patet , quod errores illos radicitus evellit. Nam hinc liquIdo constat , quod claustrum incolentes, ut sie, id est, ut claustrum incolentes , seu , quod idem est , quod religiosi , ut sic, ident ut reliviosi, non sunt extra charitatem , neque falsificat doctrinam Christi; item, quod non sunt inhabiles ad custodiam mindatorum Dei: item ,

quod ipsi possunt salvari : quod ipsi valde sunt de

religione Christiana, quod institutores religionum , sic agendo, ' contra diabolum castra moverunt,&salvari meruerunt , & aliis salutis Deilem semitam aperuerunt. Quinimmo exinde clarissimum formalia terest, quod monachorum , se ii religiosorum , seu claustra incolentium , ut sic idest ut tales sunt, nul. lus est, qui nou sit valde habilis ad observantiam mandatorum Dei, qui non sit in via facili ad salutem, qui non defendat etiam factis ipsis veritatem doctrinae Christi , qui non sit contra diabolum , qui non sit admodum coniecturaliter in charitate , &sratia Dei. Haec enim omnia, atque similia virtualiter includuntur in hoc, sc. religio est status perfectionis et ut prudens quisque faeillime cognoscere Po test ex oensideratione dictorum in texIu corporis .

492쪽

Serundo habes: quomodo per rationem ostendas, ita Ios omnes errores Ioannis Uυliaest, quos & fess. 8.recitat partim illis, partim aequivalentibus verbis , a Concilio Consantiense merito damnari. Post quo-Tum , multorumque aliorum saepius factam examin tionem , atque reprobationem , Concilium ipsum ibidem Dronunciavit haereticum Ioannem Uviciesr, ac eiusdem memoriam condemnavit ἰ mandavitque ossa ipsius ex humari, & cremari. Item per articuli rationem estendere potes , merito damnari a supra dictis articul. num. 872. Item a Veritatibus aureis

super totam legem veterem, Exod. 3. conclus. 2. Levit. II. concitis. II. e. Σ. eonia. 3. Item a Divi Thomae v c. I9. contra impugnantes religionem. Hoeipse fecit ad instantiam summi Pontificis , ubi diffusissime inimicos Ecelesiae auctoritatibus , I rationibus in ipsorum sophisticis Omnibus cavillationibus singillatim convicit. Hoc ipse summus Ponti sex, tanis quam vere catholicum approbavit, & libellum conistrarium , religionem scilicet impugnantium , tanquam haereticum , & nefarium condemnavit, ipsius libelli auctoribus eum complicibus de cathedra magistratus ipsorum depositis , e studio Parisiensi, ubi tunc erant, expulsis , omnique dignitate privatis . Tertio vides ς quomodo ex iis , si bene pensentur , R applicentur , doctrina haec Angelica vicissim de-elaretur, atque confirmetur.

ARTICULUS II. 88s

. Utrum quilibet Religiosus teneatur ad

omnia consilia. . d. I. q. a. a. 6. q. a. ad 3.

AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod quilibet Religiosus teneatur ad Omnia consilia . Quicunque enim profitetur statum aliquem, tenetur ad ea, quae illi statui conveniunt: Sed quilibet Religiosus profitetur statum persectionis. Ergo quilibet Religiosus tenetur ad omnia consilia , quae ad per sectionis statum pertinent. a. Praeterea. Gregorius dicit super Ezech. hom. ao. nter med. ω s. st quod ille qui ρνaesens saeculum e seν e, G agit omnia bona quae Ualet, quass jam AEgypto derelicta, sacriscium praebet in eremo: Sed deierere sarculum, specialiter pertinet ad Religiosos. Eruo etiam eorum est agere omuia bona , quae Va- m. XI. V lent:

493쪽

461 QUAEST. CLXXXVI. ART. II.

Ient: Et ita videtur, quod quilibet eorum teneatur ad omnia consilia implenda . 3. Praeterea . Si non requiritur ad statum perseo .ctionis. quod aliquis omnia conssilia impleat , iussi. ciens esse videtur, si quaedam consilia impleat : Sed hoe falsum est ; quia multi in-saeculari vita existen. tes aliqua consilia implent, ut patet de his qui continentiam servant. Ergo videtur, quod quilibet Religiosus, qui est in statu persectionis , teneatur ad omnia quae sunt persectionis : Huiusmodi autem sunt omnia consilia. Sed Contra . Ad ea, quae sunt supererogationis, non tenetur aliquis , nisi ex propria Obligatione rSed non quilibet Religiosus obligat se ad Omnia , sed ad aliqua determinata, quidam ad haec, quidam ad illa. Non ergo omnes tenentur ad omnia. Respondeo dicendum , quod ad persectionem aliquid pertinet triueiciter . Uno modo essentialiter: Et cle, sicut supra dictum est, c q. I 84. a. 3. ad perseis ctionem pertinet perfecta observantia praeceptorum charitatis. AIio modo ad perfectionem pertinet aliquid consequenter sicut illa quae consequuntur ex Perfectione charitatis: puta quod aliquis maledice et i benedicat, I alia huiusmodi impleat : quae etsi secundum praeparationem animi sint in praecepto , ut scilicet impleantur , quando necessitas requirit ; tamen ex superabundantia charitatis procedit , quod etiam praeter necessitatem quandoque talia impleantur . Tertio modo pertinet aliquid ad persectionem instrumentaliter, & dispositive οῦ sicut paupertas , continentia, abstinentia, & alia hujusmodi. Dictum est autem , c a. praee. quod ipsa perfectis charitatis est finis status Religionis . Status autem Reliqionis est quaedam disciplina, vel exercitium adversectionem perveniendi ; ad quam quidem aliqui Pervenire nituntur exercitiis diversis : sicut etiam medicus ad lanandum uti potest diversis medicamentis. Manifestum est autem, quod ille, qui operatur ad finem, non ex necessitate convenit quod iam a Dsecutus sit finem , sed requiritur quod per aliquam viam tendat ad fi uera . Et ideo ille is qui statum M Religionis assumit, non tenetur habere persectam ,, charitatem; sed tenetur ad hoc tendere , & ope-M ram dare, ut haueat charitatem perfectam. Et eadem ratione non tenetur ad hoc quod il-s, ta impleat , q*ae ad perfectionem charitatis conis 3, sequv.riur: lenetur a talem ut ad ea implenda inins, tendat: contra quod facit contemnens. unde non

494쪽

QUAEST. CLXXXVI. ART IL

,, similiter etiam non tenetur ad omnia exercitia, se quibus ad persectionem pervenitur, sed ad illa , ,, quae determinate sunt ei taxata secundum regulam , is quam professus est. Ad primum ergo dicendum, quod ille qui transit ad Religionum , non profitetur se esse perfectum sed profitetur se adhibere studium ad persectionem consequendam : Sicut etiam ille qui intrat scholas , non profitetur se scientem, sed profitetur se studentem ad scientiam acquirendam. Unde , sicut Augustin. dicit in 8. de civitate Dei, c e. a. a princ. tom.

pientia amatorem. Et ideo Religiosus non est transgressor professionis, si non sit perfectus, sed solum si contemnat ad perfectionem tendere . Ad secundum dicendum , quod sicut diligere Deisum ex toto corde tenentur omnes; est tamen aliqua

totalitas Persectionis , quae sine peccato praetermitti non potest, aliqua autem, quae sine peccato praetermittitur, dum tamen desit contemptus, ut supra dictum est et q. t 84. a. a. ad 3. Ita etiam omnes tam Religiosi, quam saeculares tenentur aliqualiter facere, quicquid boni possunt : Omnibus enim communiter dicitur Eccl. 9. uuodcunque faceνe potes manus tua, insanter operare. Est tamen aliquis modus hoc, Praeceptum implendi, quo peccatum vitatur; sc. si nomo faciat quod potest, secundum quod requirit conditio sui status: dummodo contemptus non adsit agendi meliora, per quem animus firmatur contra spiritualem prosectum. Ad tertium uicendum , quod quaedam consilia sunt, quae si praetermitterentur, tota vita hominis implicaretur.negotiis saecularibus a puta si quis haberet pr prium, vel matrimonio uteretur, aut aliquid huiusmodi faceret , quod pertinet ad essentialia vota Religionis: Et ideo ad omnia talia consilia observanda Religiosi tenentur. Sunt autem quaedam eou.

filia de quibusdam melioribus particularibus abibus, quae praetermitti possunt , absque hoc quod vita hominis saecularibus actibus implicetur; Unde non Portet, quod ad omnia talia Religiosi teneantur.

EX art. habes primo 2 quomodo per rationem Ostendas, merito fuisse insinuatum a Scripturis quod non quilibet religiosus tenetur ad omnia comis Ita . Ut a Psal. 44. per locum a simili , per ho

scilicet, quod dicit Q Reginam a dextris Dei assise et

495쪽

lem esse emundatam ordinata varietate . Ac si per haec ad propositum dicatur: quod religiosus quilibet non tenetur ad omnia consilia c nisi tria essentialia sint sed solum ad sibi taxata secundum ordinatam

Tegulae varietatem, quam profitetur; alioquin adinvicem non distinguerentur religiones: nec cognosceis Tetur, quia cui instituto adscriptus esset, ut manife- se constat. Hinc pro hac pulcherrima Reginae v ais

xietate legimus BB. Joannis Baptistae vestitum de Pilis camelorum ; Iacobi Apostoli lineam tunicam, apsum capillosum, pedibus nudis, barba horrisa it cedentem ; Pauli Thebaidis tunicam palmulis conis etextam r Antonii Magni cucullum , Basilii Magni , Benedicii, Augustini, &e. diversas quoad accidenta4Ita consilia c ut in i esp. ad 3. regulas, & constuistiones. Secundo vidςs quomodo, &c.

ARTICULUS III. 886

. Utrum paupertas requiratυν ad perfectionem Religionis.

ΙQ. a. q. eo. ω ad λ ω opus. I 8. e. I. ω 8. AD Tertium sic proceditur. Videtur , quod paupertas non requiratur ad persectionem Religi, Dis . Non enim videtur ad statum perfectionis pertinere illud, quod illicite fit: Sed quod homo omnia sua relinquat, videtur esse illicitum . Apostolus enim a. ad Corinth. 8. dat formam fidelibus eleemosynas faciendi, dicens, Si voIuntas prompta es, fecundum id quod habet, accepta es, idest , ut necessaνia retineatis. Et postea subdit ζ Non enim tit a.

mus; non tamen omnino abjicienda sunt hae temporalia. Ergo videtur, quod Voluntaria Paupertas non Tequiratur ad perfectionem Religionis. a. Praeterea. Quicunque se exponit periculo , peccat: Sed ille qui omnibus suis reIictis, voluntariam Paupertatem sectatur, exponit se periculo , Ee spi-xituali, secundum illud Prov. 3o. Ne forte egessata compulsus Dreν, ω periurem nomen Dei mei. & Eccl. 27. Propteν inopiam multi deliquerunt; Ee etiam corporali. dicitur enim Eccl. 7. Sicut protegit sapia

σntia, sc protesit cor pecunia. & Philos. dicit in o. Et hic.

496쪽

Et hic. c e r. patiis a prine. eom. quod videtur sitiae dam perditio ipsius hominis eqse corruptio diυitiarum ;quia per has homo vivit. Ergo videtur , quod Voluntaria paupertas non requiratur ad persectionem religiosae vitae. 3. Praeterea. Virtus in medio consistit, ut dicitur in a. Et hic. ce. 6. to. SQ Sed ille qui omnia dimittit per voluntariam paupertatem , non videtur in medio eonsistere, sed magis in extremo. Ergo nota agit virtuose: Et ita hoc non pertinet ad vitae perfectionem . q. Praeterea . Ultima persectio hominis in beatitudine consistit: Sed divitiae conserunt ad beatitudinem . dicitur enim Eccl. 33. Eeatus dives , qui inventus es sine macula . & Philos dicit in r. Ethie. e. s. eirca M. oe e. Io. ω I. IO. ea. 8. tom. S. quod odigantee diυiria deserviunt ad felicitatem . Ergo v luntaria paupertas non requiritur ad persectionem Reis ligionis . . S. Praeterea . Status Episcoporum est persectior , quam status Religionis : Sed Episcopi possunt proprium habere, ut supra habitum est. qu. praec. a

6. Praeterea. Dare eleemosynam est opus maxime

Deo acceptum , & sicut Chrysost. dicit, c Hom. 9. in epist. ad Hebri declinando ad Fn. medicamentum , quod maxime in paenitentia operatur: Sed paupertas excludit eleemosynarum largitionem. Ergo videtur, quod paupertas ad persectionem Religionis non per

Sed Contra est, quod Gregor. dicit in 8. Moras.c e. II. a princi ne nonnuΠῆ iussorum , qui aseomprehendendum eulmen persectionis aceincti , dum altiora interitis appetunt, exterius euncta derelinqu-iant : Sed accingi ad comprehendendum culmen perfectionis , proprie pertinet ad Religiosos, ut dictum est: c a. I. ω a. pree. Ergo eis competit, ut per voluntariam paupertatem cuncta exterius derelino

Respondeo dicendum , quod , se ut supra dictunt est , c ar. praee. status Religionis est quoddam exercitium, & disciplina , per quam pervenitur ad ne sectionem charitatis . Ad quod quidem necessarium est, quod aliquis affectum suum totaliter abstrahata rebus mundanis. Dicit enim Aug. in io. Constitic e. 29. to. I. ad Deum loquens : Minus te amae, qui tectim aliquid amat, quod non propter te amat .

497쪽

466 QUAEST. CLXXXVI. ARΤ. III.

cupiditatis, perfeotio nulla cupiditas. Ex hoc autem quod aliquis res mundanas possidet , allicitur animus eius ad earum amorem . Unde Aug. dicit in

Epist. ad Paulinum, & Therasiam , c quae es 34. a

med. to. a. quod is terrena diliguntur arctius adeis,3 Pta, quam concupita. Nam unde iuvenis ille tri-

,, si is dii cessit, ni si quia magnas divitias habebat t,, Aliud est enim nolle incorpora re quae desunt : ais is liud iam incorporata divellere Illa velut extra. ,, ne a repudiantur, ista vero veluti membra praesci ,, duntur. Et ChrU. dicit super Matth. c hom. 64. is ante med. quod appositio divitiarum maiorem ,, accendit flammam, I vehementior fit cupido. ,, , , Et inde est, quod ad persectionem charitatis a ,, quirendam primum fundamentum est voluntarias, Paupertas, ut aliquis absque proprio vivat, dicenis te Domino Matth. I9. Si vis perfectus esse, vade, ., vende omnia quae habes, & da pauperibus, & veos, ni, sequere me.

Ad primum ergo dicendum , quod , sicut Glosic interi. ibid. subdit, nou ideo dixit Apostolus, scit.

ut vobis non sit tribulatio , id est paupertas , quimmelius esset omnia dare , sed insrmis timet, sitior sic dare monet, ut egestatem non patiantuν. Unde similiter etiam ex Glossa alia non est intelligendum , quod non liceat omnia temporalia abiicere , sed quoa non ex necessitate requiritur. Unde & Ambros. dicit in I. de Om c. c c. 3 o. ante med. Dominus non vult , scit . ex necessitate praecepti. simul effundi opes, sed dispensari . nisi forte ue Heliseus boυes suos occidit, in pavit pauperes ex eo quos habuit, ut nulla cura teneretur domestica. Ad secundum dicendum, quot ille qui omnia sua dimittit propter Christum, non exponit se periculo neque spirituali, neque corporali . Spirituale enim Periculum ex paupertate provenit , quando non est voluntaria: quia ex affectu congregandi pecunias , quem patiuntur illi qui in voluntarie sunt pauperes, incidit homo in multa peccata , secundum illud I. ad Timo t. vlt. uui vota ne disites fieri , incidune intentationem, oe in laqueum diaboli. Iste autem affectus deponitur ab his , qui voluntariam paupertatem sequuntur: Magis autem dominatur in his , qui divitias possident, ut ex supra dictis patet. cxneor. art. J Corporale etiam periculum non imminet illis, qui intentione sequendi Christum omnia sua relinquunt , divinae providentiae se committentes . Unde Aug. dicit in lib. a. de serm. Domini in monte i c c. i7. in princ. to. q. uuaerentibus prinatim regnum

498쪽

QUAEIT. CLXXXVI. ART. III. 46 gnum Dei, oe iussitiam eius, non debet subesse fo-

lieitudo , ne necessaria desint . . Ad tertium dicendum , quod medium virtutis se- eundum Philos. in a. Et hir. e. 6. eom. I. aecipitur secundum rationem rectam , non secundum quantitatem rei . Et ideo quicquid potest fieri secundum rationem rectam , non est vitiosum ex magnitudine quantitatis, sed magis vituosum . Esset autem praeter rationem rectam , si quis omnia sua consumeret per intemperantiam , vel absque utilitate . Est autem secundum rationem rectam, quod aliquis divitias abiiciat, ut contemplationi sapientiae vacet . quoaetiam Philosophi quidam leguntur fecisse . Dicit e nim Hieronym. in Epist. ad Paulinum; c quae G i 3. non unge a prine. se Crates ille Thebanus, homo is quondam ditissimus, cum ad philosophandum A- , thenas pergeret, magnum auri pondus abiecit; nec ,, putavit se posse simul divitias , & virtutes pomis ,, dere. ,, Unde multo magis secundum rationem Tectam est, ut homo omnia sua relinquat , ad hoc quod Christum perfecte sequatur. Unde Hieron. dieit in Epist. ad Rusticum monachum: c eps. . io f. 3 Chrisum nudum nudus sequere. Ad quartum dicendum , quod duylex est beatit do, si ve felicitas: Una quidem persecta , quam e X-pectamus in futura vita : Alia vero impersecta , secundum quam aliqui dicuntur in hae vita beati. Uitae autem praesentis selicitas est duplex Una quidem secundum vitam activam : Alia vero seeundum vitam contemplativam, ut patet per Philosin Io. Ethic. c e. 7. σου. eo. s. Ad felicitatem autem vitae activae, quae consistit in exterioribus operationibus', instrumentaliter divitiae coadiuvant: quia, ut Philos. dicit in i. Et hic. c e. 8. ad si tom. I. mtiIta ope mur per amicos, . per divitias, oe peν civium poseuriam, sicut per quaedam organa. Aa selicitatem a

tem contemplativae Vitae non multum operantur, sed

magis impediunt, inquantum sua solicitudine imp diunt animi quietem , quae maxime necessaria est contemplanti . Et hoc est quos Philosoph. dicit in Io. Ethicor. ce. 8. ante med. tom. s. 3 quod ad acti nes muItis opus es : Deculanti vera nulla talium , se ilicet exteriorum bonorum, ad operationem nee

seas, sed impedimenta fune ad Deculationem . Adfuturam vero beatitudinem ordinatur aliquis per charitatem. Et quia voluntaria paupertas est emcax exercitium perveniendi ad persectam charitatem , ideo multum valet ad coelestem beatitudinem conseque

dam. Unde & Dominus Matth. I9. dicit : Vade ,

499쪽

vende omnia qua habes , Θ da pauperibus , oe fimbebis thesaurum in coelo . Divitiae autem habitae per se quidem natae sunt persectionem charitatis impediis re principaliter alliciendo animum, & distrahendo .

Unde dicitur Matth. i 3. quod DIicitudo saetili , γfaliseia dis tiartim suffoeane verbum Dei z quia, ut Greg. d icit , c Hom. i5. in Evang. in med. dum bonum desiderium ad eor intrare nou sinunt , quasi aditiam status υitalis vetant . Et ideo difficile est , charitatem inter divitias conservare. Unde Dominus dicit Matth. i'. quod dives difficile intrabit in νε-gnum eaelorum: Quod quidem intelligendum est de eo, qui actu habet divitias : nam de eo qui ameiactum in divitiis ponit, dicit hoc esse impossibile, secundum expositionem Chrysost. c Hom. 64. in Μasaia ante med. cum subdit et Faeuius es camelum perforamen acus transire , quam diυitem intrare in νε-gnum Caelorum . . EccI. 3I. Et ideo non simpliciter

vives dieitur esse beatus , sed qui inυentus es sine macula, oe pose aurum non abiit. & hoc ideo, quia rem di cilem fecit. Unde subditur: Otiis in hie , laudabimus eum t feeit enim mirabilia in visa sua , ut scilicet inter divitias positus divitias non ais

maret.

Ad qu Intum dicendum , quod status Episeopalis

non ordinatur ad persectionem adipiscendam , sed Potius ut ex persectione, quam quis habet, alios qu- hernet, non solum ministrando spiritualia , sed etiam temporalia . quod pertinet ad vitam activam ,

in qua multa Operanda occurrunt instrumentaliter

per divitias, ut dictum est. cIo D tit. praee. Et i-ueo ab Episcopis, qui profitentur gubernationem stregis Christi, non exigitur ut proprio careant , sicut exigitur a Religiosis, qui profitentur disciplinam perfectionis acquirendae.

Ad sextum dicendum, quod abrenuntiatio propriarum divitiarum comparatur ad eleemosynarum Iaris Ritionem , sicut universale ad particulare , & hol caustum ad sacrificium . Unde Gregor. dicit super

Ezech. Hom. χα inteν med. γ fn. quod se illiis 3ui ex possessis rebus subsidia gentibus ministrant, M in bonis quae faciunt, sacrificium offerunt ; quia se aliquid Deo immolant, & aliquid sibi reservant:

, , qui vero nihil sibi reservant , offerunt holocauis,, itum, quod est maius sacrificio. Unde etiam Hie- ,, ron' m. eontra Vigilantium c e. eis. Fn. ω inenis pit: Μulta in orbe dieit Quod autem affe-m ris, eos melius facere, qui utuntur rebus suis , &D paulatim fructus possessioniim suarum pauperibus,, divis

500쪽

QUAEST. CLXXXVI. ART. III. 46'

,, dividunt, non a me eis , sed a Domitio respou- debitur: Si vis persectus esse se. Et posses sudui ita ,, Iste, quem tu laudas, secundus & tertius gradus is est, quem & nos recipimus dummodo sciamus se prima secundis, & tertiis praeserenda . Et ideo ad ,, excludendum errorem Vigilantii dieitur in lib. do Eeel. dogmatibus , cc. 17. id ter op. Aug. to. 3.) ,, BO- ,, num est facultates cum dispensatione pauperibus,, erogare: melius est pro intentione sequendi Domi- num insimul donare, & absolutum solicitudine e- ,1 gere cum Christo.

Ex art. habes primo, quomodo per rationem de struas errores Ioannis Spangebergii dicentis , Paupertatem voluntariam esse frustraneam. Et Gus helmi de S. Amore dicentis , paupertatem habitu a Iem esse licitam , non actualem : quia c inquit promptitudo animi solum licita est ad relinquendum omnia pro Christo , cum urget necessitas , qua necessitate exclusa, illicita est. Et Desiderii cuiusdam haeresiarchae dicentis, paupertatem voluntariam nota solum esse inutilem , sed etiam noxiam . Unde iac ut ait D. Thomas in opust. i'. condemnat statum eorum, qui relictis omnibus egere volunt eum Christo. Patet enim eonsiderant i , S c ut decet bsingillatim applicanti r quod articulus praesens pecrationem tum directam, idest in corpore positam , tum in directam, idest persolutiones argumentorum, impugnat, & expugnat praedictos errores . Seeundociabes: quomodo per rationem ostendas , eosden merito damnari ab exemplo totius perfectionis, iadest Christo. Is enim tantae paupertatis ac ualis suit , ut, unde tributum solveret, non haberet. Ut colligit glossa ex Matth. II. Vade ad mare, γ mitte ba mum, &c.' Et ex Luc. 9. Vulpes foueas habent. Hoc est , secundum glossam. Ego sum tantae paupertatis , tit nee hospitium quidem habeam, nec meo utar tecto. item ab Apostolis, in quibus post Christum perfectio euangelica , & religionis , maxime claruit is Nam hi relictis retibus, L navi, secuti sunt Dominum Μatth. 4. In quorum etiam omnium persona ait Petrus Matth. Iy. Eece nos reliquimur omnia. l-tem a B. Hieronymo ad Hedibiam. Vis esse per- ,, secta, & in primo stare fastiqio dignitatis' 'Fac , se quod fecerunt Apostoli: vende omnia , quae ha - bes, & da pauperibus , I sequere Salvatorem .' Mis nudam , solamque crucem nuda sequaris , & s

SEARCH

MENU NAVIGATION