Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

4 a QUAE . CLXXXVI. ART. VII.

Sed Contra est , quod dicitur extra de statu mois nach. c cap. Cum ad monasertum J quod cinodia eas iratis , oe abdicatio proprietatis sunt annexae regulae monaebali. Respondeo dicendum , quod Religionis status potest considerari eripliciter . Uno modo , secundum quod est quoddam exercitium tendendi in persectionem charitatis: Alio modo, secundum quod quietat animum humanum ab exterioribus solicitudinibus , seeundum illud I. ad Cor. 7. Volo vos fine solicitudiana esse: Tertio modo, secundum quod est quoddam holocaustum , per quod aliquis totaliter se , & sua offert Deo. Et secundum hoe ex his tribus votis integνatur Religionis fatus. Primo enim quantum ad exercitium persectionis Fequiritur , quod aliquis a se removeat illa , per quae posset impediri, ne totaliter eius affectus tendat in Deum, in quo consistit perfectio charitatis. Η iusmodi autem sunt triar Primum quidem cupiditas exteriorum bonorum , quae tollitur per votum paupertatis Seeundum autem est concupiscentia sensibilium delectationum , inter quas praecellunt dele

ctationes venereae, quae excluduntur per uotum cori

tinentiae . Tertium autem est inordinatio voluntatis humanae, quae excluditur per votum obedientiae. Similiter autem solicitudinis saecularis inquietudo praecipue ingeritur homini circa tria: Primo quidem circa dispensationem exteriorum rerum .' & haec solicitudo per votum paupertatis homini aufertur e Secundo circa gubernationem uxoris , & filiorum .

quae amputatur per votum continentiae: Tertio circa dispositionem propriorum actuum , quae am Putatur Per votum obedientiae , quo aliquis se alterius dispositioni committit . Similiter etiam holocaustum est, cum aliquis totum quod habet, ometi Deo , ut Gregor. dicit super EZech. bom. 2 o. uter med. γs. Habet autem homo rνiplex bonum , securidum Philos. in 1. Et hic. c-8. eis. prine. tom. s. Primo

quidem exteriorum rerum : quas quidem totaliter a.

liquis Deo offert per votum voluntariae pauperta tis r Secundo autem bonum proprii corporis : quod aliquis praecipue offert Deo per votum continentiae quo abrenuntiat maximis delectationibus corporis Tertium autem bonum est animae: quod aliquis totaliter Deo offert per obedientiam, qua aliquis OG seri Deo propriam voluntatem , per quam homo M-titur omnibus potentiis, & habitibus animae . El. ideo conυenienter ex tribus votis flatus Religionis in-

512쪽

Ad primum ergo dicendum , quod, sicut supra dictum est, c an I. Bu. q. votum Religionis ordinatur sicut in finem ad perfectionem charitatis , ad

quam pertinent omnes interiores actus virtutum , quarum mater est charitas, secundum illud i. ad C

Tinth. I 3. Charitas patiens es , benigna es Sc. Et ideo interiores actus virtutum c puta humilitatis , patientiae , & huiusmodi non cadunt sub voto Re-jigionis, quod Ordinatur ad ipsos sicut ad finem. Ad secundum dicendum , quod omnes aliae Rel, gionum obse fuantiae ordinantur ad praedicta tria principalia vota . Nam si qua sunt instituta in Religi nibus ad procurandum victum, puta labor , mendicitas, vel alia huiusmodi , referuntur ad paupertatem ; ad cuius conservationem Religiosi per hos modos victum suum procurant. Alia vero, quibus cor pus maceratur , sicut vigiliae , ieiunia , & si qua sunt hujusmodi , directe ordinantur ad votum conistinentiae observandum. Si qua vero in Religionibus instituta sunt pertinentia ad humanos actus , quia

hus aliquis ordinatur ad Religionis finem , scilicet ad dilectionem Dei, & proximi , c. puta lectio , oratio, visitatio infirmorum, vel si aliquid aliud est huiusmodi ) comprehenduntur sub voto obedientiae , quod pertinet ad voluntarem , quae secundum dispositionem alterius suos actus ordinat ad finem. De terminatio autem habitus pertinet ad omnia tria vota, tanquam signum obligationis . Unde habitus regularis simul datur , vel benedicitur cum professione .

Ad tertium dicendum , quod per obedientiam aliquis offert Deo suam voluntate mi cui etsi subiiciantur omnia humana. quaedam tamen sunt, quae specialiter sibi tanturn subduntur , st. actisnes humanae. nam passiones pertinent etiam ad appetitum sensitivum . Et ideo ad cohibendum passiones carnalium delectationum , & exteriorum appetibilium impedien tes persectionem vitae, necessatium fuit votum conistinentiae, & paupertatis: sed ad disponendum acti ues proprias , secundum quod requirit perfectionis

satus, requiritur votum Obedientiae.

. Ad quartum dicendum , quod , sicut Philosophus

dieit in 4. Et hic arum, c δεῖ cir. med. to. S. honor Proprie , & secundum veritatem non debetur nisi virtuti . Sed quia exteriora bona instrumentaliter deserviunt ad quosdam actus virtutum , ex conis, quenti etiam eorum excellentiae honor aliquis ex hisbetur; & praecipue a vulgo , quod solam excellentiam exteriorem recognoscit . Honori ergo , qui Deo a

513쪽

Deci , & Sanctis omnibus exhibetur propter virtutem, ut dicitur in Psal. I 38. Mihi autem nimis honorati sunt amici tui Deus, abrenuntiare nou comis petit Religiosis , qui ad persectionem virtutis te nisdunt: Honori autem, qui exhibetur exteriori excellentiae , abrenuntiant ex hoc ipso quod saecularem vitam derelinquunt : Unde ad hoc non requiritur specials votum .

APPENDIX.

EX art. habes primo - quomodo per rationem deis

struas errores in appendicibus art. 3. 4. S. 6. Prae narratos , atque damnatos : speciatim errorem

Caloini dicentis, quod nihil potest voveri Deo, nisi

quod ab eo praeceptum est. Et contra Ecclesiam Catholicam irrisorie quasi per cachinnum addentis rvota fieri possunt Deo de rebus non comprehensis in verbo : uel de rebus , quae non subiacent nostrae Potestati, ut perficiantur .' ut est votum coelibatus in viro , vel muliere non habente tale donum . Haec ipse in tabula articulorum , quos tanquam falsos, superstitiosos, atque Papisticos, abiurare docet suos Calvinistas , velut caecus caecis ducatum Prae stans . Vide Elueid. Addition. qu. 9. art. q. append. Secundo habes : quomodo per rationem ostendas , praedictos errores , I speciatim Calvini , damnari merito a Concilio Tridentino se T. 23. cap. I. de regular. Se monial. , , Sancta Synodus praecipit , ut O-M mnes regulares tam viri , quam mulieres vitam is initituant, & componant in primis ad suae profes-M sionis perfectionem, ut obedientiae, paupertatis , castitatis , ac si quae sunt alia peculiaria vota D ad eorum ess entiam pertinentia . Et infra. Si e- , , nim illa, quae bases sunt , & fundamenta totius is regularis observantiae, exacte non fuerint conserva- M ta , totum corruat aedificium , necelse est. Hae ibi. Item ab eodem se . 24. can. 9. Si quis dixerit , se Clericos in sacris ordinibus constitutos, vel reg M Iares castitatem solemniter professos , posse mari trimonium contrahere . contractumque validum ,, esse, non obstante lege ecclesiastica , vel volo : & oppositum nil aliud et se , quam damnare ma- ,, trimonium et posse que omnes contrahere matrimo nium, qui non sentiunt, se castitatis , etiamsi eam M voverint , habere donum : anathema sit e cum M Deus id recte petentibus non deneget, nec Patia se tur , nos supra id , quod possumus , tentari. DHaec ibi. Item damnari a supradictis ars. num. ψυ

514쪽

QUIEsT. CLXXXVI. ARΤ. VIII. 483

Item ab Elticia. Addition. articulorum nu. 266. Quia vero in fulcimentum illius erroris sui Calvinus iris rationabiliter dicit , nullum esse consilium in Euangelio, sed omnia ibi esse praecepta: ideo vide huius

erroris damnationem , q. 184. a. 3. append. Et Cominpend. Alber. Mag. lib. I. ea. 69. 7o. schon Tertio vides: quomodo ex iis , si bene pensentur , & applicentur, doctrina praesens Angelica vieissim declaretur, atque confirmetur.

ARTICULUS VIII. . 89

Utrum votum obedientiae sit potissimum inter tria tota Religionis. IV. . I 88. a. p. ad 3. AD Octavum sic proceditur . Videtur , quod voistum Obedientiae non sit potissimum inter tria vota Religionis . Persectio enim religiosae vitae a Christo sumpsit exordium : Sed Christus specialiter

dedit consilium de paupertate; non autem invenitur dedisse consilium de obedientia . Ergo votum paupertatis est potius, quam votum obedientiae. a. Praeterea. Eccl. 26. dicitur, quod omnis ponderatio non es digna animae eontinentis : Sed votum dignioris rei est eminentius. Ergo votum continet tiae e si eminentius, quam votum obedientiae. 3. Praeterea . Ruanto aliquod votum est potius . tanto videtur esse magis in dispensabile: Sed vota

Paupertatis , & continentiae sunt adeo annexa rcingulae monachali , ut contra ea nec summus Pontifex possit licentiam indulgere , sicut dicit quaedam Decretalis de statu monachorum ; e. Cum ad Μο-naseritim qui tamen potest indulgere , ut Religiosus non obediat suo Praelato. Ergo videtur, quod votum obedientiae sit minus voto paupertatis, & obedientiae. Sed Contra est, quod Grego. dicit in 33. Moral. c Gio. cir. prine. Obedientia υictimis iure praeponitur ; quia per victimas aliena earo, per obedientiam vero voluntas propria mactatur : Sed vota Religio. nis sunt quaedam holocausta , sicut supra dictum est. c art. i. hu. quaest. . art. 3. ad 6. Ergo v tum obedientiae est praecipuum inter omnia Religi

nis vota. I

Respondeo dicendum , quod υottim obedientiae es praecipuum inter tria vota Religionis. Et hoc tripu-ci ratione. Pri

515쪽

484 QUAEST. CLXXXVI. ART. VIII.

Himo quidem , quia per votum obedientiae aliis quid maius homo offert Deo, st. ipsam voluntatem , quae est potior, quam corpus proprium, quod osteri homo Deo per continentiam, & quam res exterio-xes, quas oneri homo Deo per votum paupertatis .

Unde illud, quod fit ex obedientia , est magis Deo acceptum , quam id quod fit per propriam voluntatem , secundum illud Hieronymi , quod dicit ad Rusticum monachum epi . q. aliquant. a med. Ad illud tendit oratio , tit doceam , te non tuo ambitrio dimittendum i Et post pauca subdit: Non facias quod vis ; comedas quod juberis . habeas quanis xum acceperis; vestaris quod datων . Unde & ieiunium non redditur Deo acceptum cum propria υ

Iuntate , secundum illud I sidae s 8. Eece in diebus ieiunii sestri invenitur vestinias Nesra . Secundo , et uia votum obedientiae continet sub se alia vota red non convertitur . nam Religiosus, etsi teneatur ex voto continentiam servare, & paupertatem ἰ tamen haec etiam sub obedientia cadunt , ad quam pertinet multa alia praeter contientiam , & pauperi te in servare . Tereio, quia votum obedientiae proinprie se extendit ad actus propinquos fini Religionis. Quanto autem aliquid propinquius est fini , tanto

melius est. Et inde etiam est , quod votum obedientiae est Religioni ementialius . Si enim aliquis absque voto Obedientiae voluntariam paupertatem , & continentiam etiam voto servet , non propter hoc pertinet ad statum Religionis , qui praesertur etiam ipsi virginitati ex voto observatae . Dicit enim August. in

Iibro de virginitate: c e. 46. in fn. tom. 6. Nemo , quantum puto , austis fuerit υirginitatem praefferresnouaseνio. t al. Martyrio fAd primum ergo dicendum , quod consilium obeis dientiae includitur in ipsa Christi sequela . qui enim

obedit, sequitur alterius voluntatem, . Et ideo magis pertinet ad persectionem , quam votum pauper-

fectionis es, addidis Petruι , eum dixit: Et secuti

sumus est.

Ad secundum dicendum , quod ex verbo illo non habetur, quod continentia praeseratur omnibus aliis actibus virtuosis, sed coniugali castitati , vel etiam exterioribus divitiis auri, & argenti , quae pondere mensurantur . Vel Per continentiam intelligitur universaliter abstinentia ab omni malo, ut supra habitum est . c q. I S. a. . ad I.

516쪽

QUAEST. CLXXXVI. ART. VIII. 4gs

Ad tertium dicendam , quod Papa in voto obeis dientiae non potest siccum Religioso dispensare, ut nulli Praelato teneatur obedire in his , quae ad perinsectionem vitae pertinent: non enim potest eum a sua obedientia eximere . Potest tamen eum eximere ab inferioris Praelati subiectione ; quod non est iu v to Obedientiae dispensare.

APPENDIX.

EX art. habes primo et quomodo per rationem O. stendas, merito a scripturis , & Gregorio fuisse Insinuatum : quod votum obedientiae est poti ismum inter alia. A seripturis quidem per hoc, quod dieiis tur de Christo Phil. 3. Faetus obediens usque admorsem . Clarum est enim , quod in Christo non tantum obedientia , sed etiam patientia , castitas ,

Paupertas, humilitas, immo & omnes virtutes perinfectionem importantes erant et & tainen universas a. lias , quasi in aliquo uno moralium praecipuo colligavit Apostolus, per ly factus obedient . Ac si ad

Propositum aperte dicat . Obedientiae votum est minxius, quam castitatis, S paupertatis. Item per hoc, quod dicitur a. Tim. a. Deus negare seipsum nompotes. Haec est in proposito. Deus non potest a sua obedientia eximere hominem , faciendo scilicet , quod homo non sit obligatus obedire ipsi met Deo :quoniam hoc esset, Deum negare seipsum, ut patet. Cum igitur Deus possit dispensare in castitate , ut Iegitur Osea eap. I. R in paupertate , ut colligitur

Exod. II. II. in obedientia vero sui non , ut declaratum est et constat , quod secundum Scripturam illam a. Tim. I. obedientiae votum est potius inter

alia. Prae missa tibi eaptu faciliora fient, si videris maiorem propositionem argumenti stertii, & responsionem quoad ly Papa non potin a Da obedientis aeimere . A B. Gregorio autem illud ipsum insinuatur 2 S. Morri. ut extenditur in argum. coni. Pro quo nota , quod hoc suum dictum est tanquam expositio sententiae illius r. Reg. 33. ΜΓων est obedientia . quam victima. Consequenter ergo etiam hoc Ioco a Scripturis insinuatur maioritas voti obedientiae prae votis duobus aliis. Seeundo vides: quomodo, Sc.

517쪽

.8ε QUAEST. CLXXXVI. ART. IX. ARTICULUS IX. 3ρα

AD Nonum sic proceditur . videtur , quod Reliis

giosus semper peccet mortaliter transgrediendo ea quae sunt in regula . Facere enim contra votum

est peccatum damnabile ; ut Patet per id quod Apostolus dicit I. Timoth. s. quod vidua qua votana nubere , damnationem habens ς quia primam memseritam fecerunt : Sed Religiosi voto professionis ad

regulam astringuntur. Ergo peccant mortaliter transgrediendo ea quae in regula continentur.

lex quaedam et Sed ille qui transgreditur praeceptum legis, peceat mortaliter . Ergo videtur , quod M nachus transgrediens ea quae sunt in regula , peccet mortaliter.

Ie : Sed quieumque frequenter aliquid iterat , quod non debet facere , videtur ex contemptu peccare . Ergo videtur , quod si Religiosus frequenter trans. grediatur id' quod est in regula , peccet mortalis

ter.

Sed Contra est , quod status Religionis est lac xior, quam satus saecularis vitae . unde Gregor. iuprine. Mor. c sci in epise. ad Leand. Episci stip. empini. lib. Iob e. I. a princi comparat vitam saecul xem mari fluctuanti, vitam autem religionis portui tranquillo: Sed si quaelibet transgressio eorum, quae in regula continentur, Religiosum obligaret ad pe catum mortale , status Religionis esset periculosissimus propter multitudinem observantiarum . Non erisso quaeIibet transgressio eorum, quae in regula eo tinentur, est peccatum mortale. Respondeo dicendum , quod in regula continetur aliquid dupIuiter, sicut ex dictis patet . c. a. 7. M. q. ad I. oea. Uno modo sicut finis regulae ; puta ea quae pertinent adactus virtutum. Et ,, horum trans. ,, gressio , quantum ad ea quae cadunt communiter se sub praecepto, obligat ad mortale; quantum vero ,, ad ea quae excedunt communiter necessitaten pra ,, cesti, non obligat ad mortale, nisi propter co B tem

518쪽

QUAEST. CLXXXVI. ART. IX. 48

,, temptum ζ ,, quia, sicut supra dictum est , ca. a. hu. qu. Religiosus non tenetur e Te perfectus ; sed

ad perfectionem tendere: cui contrariatur perfectionis contemptus.

Alio modo continetur:aliquid in regula pertinens ad exterius exercitium; sicut sunt omnes exteriores observantiae; inter quas sunt quaedam , ad quas o Iigatur Religiosus ex voto professionis . Uotum autem professionis respicit principaliter tria praedicta, sta paupertatem, eontinentiam, oe obedientiam ' alia vero omnia ad haec ordinantur . Et ideo transgresso hortim erium obligat ad mortale r Aliorum auis rem transgressio non obligat ad mortale . nise υel propter contemptum regula; quia hoc directe contrariatur professioni , per quam aliquis vovit regularem vitam : -I propter praeceptum sive ore tenus a Praesato factum, sive in regula expressum ς quia hoc esset

facere contra obedientiae votum.

Ad primum ergo dicendum , quod ille qui profitetur regulam, non vovet servare omnia, quae sunt

in regula ; sed vovet regularem vitam , quae essen tialiter consistit in tribus praedictis. Unde & in quihusdam Religionibus cautius aliqui profiteritur non quidem regulam, sed vivere secundum regulam , idest tendere ad hoc, ut aliquis mores suos informet secundum regulam, sicut secundum quoddam exemplar : Et hoc tollitur per contemptum . In quibul-dam autem Religionibus adhuc cautius profitentur obedientiam secundum regulam : ita quod professioni non contrariatur, nisi id quod est contra praece-Ptum regulae: transgressio vero, vel omissio aliorum obligat solum ad peccatum veniale: quia , sicut dictum est , char. 7. θω. q. ad a. huiusmodi dispositiones sunt ad principalia vota. Peccatum autem veniale est dispositio ad mortale, ut supra dictum est,c I. a. qu. 88. art. I. inquantum impedit ea, quitius aliquis disponitur ad observanda principalia praecepta legis Christi , quae sunt praecepta charitatis . In aliqua tam ea Religione, scilicet ordinis Fratrum Praedicatorum, transgressio talis, vel omissio ex suo

genere non obligat ad culpam neque mortalem, ne

que venialem , sed solum ad poenam taxatam sust nnendam : quia per hunc modum ad talia observanda obligantur: Qui tamen possent venialiter , vel mortaliter peccare ex negligentia, vel libidine, seu

contemptu.

Ad secundum dicendum , quod non omnia quae continentur in lege , traduntur per modum praece pii ; sed quaedam proponuntur per modum ordina-X a tim

519쪽

488 QUIEST. CLXXXVI. ART. IX.

tionis cuiusdam , vel statuti Obligantia ad certam voenam . Sicut ergo in lege civili non facit semper dignum poena mortis corporalis transgressio legalis saluti e Ita nee in lege Eeelesiae omnes ordinaticiis nes , vel publica statuta obligant ad mortale: Et similiter nec omnia statuta regulae. Ad tertium dicendum , quod tunc committit aliis quis , vel transgreditur ex contemptu , quando vo- Iunias eius renuit subiici ordinationi legis , vel regulae . & ex hoc procedit ad faciendum contra I sem , vel regulam. Quando autem e converso pro. Pter aliquam particularem causam, puta concupisceα-xiam, vel iram, inducitur ad aliquid faciendum eo tra statuta legis , vel regulae , non Peccat eT c nistemptu, sed ex aliqua alia causa; etiamsi frequenter ex eadem causa , vel alia simile peccatum iteret rSicut di August. dicit in libro de natura, & gratia,c ea. 29. a med. eom. 7. quod non omnia peccata eom mitt&ntur ex contemptia stiperbia. Frequentia tamen peccati dispositive inducit ad contemptum, seeundum illud Prover, I 8. Impius, cum in profundum υσnerit peccatorum, eontemnis.

APPENDIX.

EX art. habes prima et quomodo per rationem mstendas , merito insinuatum fui me a Gregorio , Et constitutionibus quorundam, quod religiosus non semper peccat mortaliter transgrediendo ea , quae sint in regula. A B. Gregorio quidem I. moria. secundum quod extenditur, cum discursuque applicatur, in argum. contri A Constitutionibus vero ardinis fratrum praedicatorum, tamquam a simili si insiliis nihil aliunde obstet. ,, Ut igitur unitati, Sm paci totius ordinis provideamus; volumus, & deisti, claramus, ut regula nostra, & constitutionea no- ,, strae non obligent nos ad culpam , nisi propter di, praeceptum, Vel contemptum . Praeceptum autemo, in regula nullum c nisi , quod de natura sua est,s, ratione trium votorum, vel divinae, aut Ecclesia ,, Ricae legis contineri volumus , & declaramus .

,, Et idem in constitutionibus , nisi , ubi poniturdi, sententia excommunicationis , aut sor maliter ex-s, primitur per verbum praecipimus in virtute sati-

,, ctae obedientiae . Et hoc idem in ordinationibus ,s, S praelatorum verbis, & literis , intelligi volus, mus . Porro praelati omnes a multitudine praeces, piorum abstineant : ne laqueum animabus subdi- ,, torum iniiciant. Nec propter desectum unius, vel H Pau-

520쪽

M paucorum , quem , vel quos non audent corrigeo D re , communitatem involvant . is Haec ibi . Ex quibus cum Beato Gregorio patet , quam male uinciant pro se, & subditis illi si qui tunt qui praeceptis multiplicatis tranquillum statum religionis reddunt & onerosum valde , S periculosissimum . Quod si non parcerent virgae, parcerent autem praeinceptis tunc religionem, ut tranquillo portui similem, S sibiipsis, S subditis c exemplo maiorum e docti conservarent . Seeundo vides a quomodo ex iis, si bene pensentur Sc.

Uινam Religosus eodem genere peccasi gravius pecce , quam saecularis. p. q. 18 . a. 8. eor. s. ω 4. d. Io. g. r. a. S. q. 3. ad 3. AD Decimum se proceditur . Videtur , quod Religiosus eodem genere peccati non gravius Peccet , quam saecularis . Dicitur enim I. Paralip. 3o. D Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto D corde requirunt Dominum Deum patrum suorum 'M S non imputabit eis , quod minus sancti fieat ,. sunt ,, Sed magis videntur Religiosi ex toto eo de Dominum Deum patrum suorum sequi , quam saeculares , qui ex parte se , & sua Deo dant , ex parte sibi reservant , ut Gregor. dicit super EZechac Al m. ao. inter med. γ f. Ergo videtur , quod minus imputetur eis , si in a Iiquo a sanctificatione

deficiant. a. Praeterea. Ex hoc quod aliquis bona opera faeit , minus contra peccata eius Deus irascitur . diiscitur enim 2. Paralip. I9. ,, Impio praebes auxilium,

,, & his qui oderunt Dominum , amicitia iungeris e, , & idcirco iram quidem Domini merebaris , sed ,, Mna opera inventa sunt in ter ,, Religiosi autem plura bona opera faciunt, quam Deculares. Ergo si aliqua peceata faciunt , minus contra e Deus irascitur. 3. Praeterea. Praesens vita sine mecato non tranis

figitur, secundum illud Iacobi 3. In multis Mendimus smnes . Si ergo peccata Religiosorum ementpraviora peccatis saecularium , sequeretur quod Re lietosi essent peioris conditionis, quam saeculares: Et sic non esset sanum consilium ad Religionem transire.

SEARCH

MENU NAVIGATION