Homeri Odyssea latinis versibus expressa

발행: 1783년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Nunc equidem tua jussa sequar, veniamque precabor, Atque ensem hunc ex aere dabo, cui Iucidus ardet Argento capulus, totumque nitens elephanto IneIudit vagina et haud est ignobile donum'. i. Haee dicens rutilum manibus simul accipit ensem Pauca simul satur . sis, o pater optime, felix, i. Fudimus ct verbum si quod male, ventus in undas Abripiat vanum . se o tibi conjugis ora 45OCernere, sic patrios tandem dent numina fines lGi Laertiades: ct tu sis, inquit, amice, Felix, dique tibi semper fausta omnia donent; . Nee te adeo posthac, quem nune mea pestora dictis Supplicibus placans donasti, torqueat ensis. Dixerat, atque humeris aptum demisit ab altis. Sol ruit interea, totaque ex urbe seruntur Μunera ad Alςinoi sedes. quae euncta recensent Μagnanimi regis gnati, ponuntqua parentem Ante suam lato clara. splendentia Iuce. 46OIamque etiam Alcinous gradiens prior alta subibat Atria, ductoresque alii post terga sequuti. Ut venere, altis considunt sedibus omnes; D senior: ser, ait, quae pulcrior omnibus, areamo conjux dilecta mihi, tunicamque recentem, ' Et chlamydem super ipsa para. jamque adsit ahenum

FIammea vis circum, calidis ut sontibus artus Abluat, utque videns heic lango ex ordine cuncta, Eximii dederunt quae large munera cives, Et dapibus sestis 2 cantu gaudeat hospes. 4ro Illi praeterea signis auroque nitentem Ηane pateram nune serre dabo, non immemor umquam Ut

192쪽

LxnER OCTAVUs Ut nostri libetque diis magnoque Tonanti. Audiit Arete , facilesque hortata puellas Ocyus imponi flammis de more lebetem Imperat ingentem. tripodem quae protinus aptant Bore superfuso plenum, congestaque flammae Pabula subiiciunt: latam circumdedit alvum Flamma sonans, mmorque cavo tepefactus aheno est. Regina interea pulcram penetralibus arcam 48OExtulit, imposuitque viro, quae clara dedere fΜunera Phaeaees, vestemque, aurique talenta, Adjunxitque super tunicam, laenamque rubenti Μurice fulgentem placido sie ore loquuta meo manibus tu claude tuis, ct vincula circum Injice, he quis iter carpeptem ct molliter artus Compositum somno noctis te saltat in umbra.

Sie illa: audivit quae postquam divus Ulysses,

Ipse suas occludit opes, circumque tenacem.

Implicuit nodum, docuit quem subdola Circe. Moi Queis actis subito famulae duxere lavatum Apposito in labro. subit ille, ct rore tepenti Perfundi gaudet: nam postquam tecta Calypsus

Liquerat auricomae, non umquam talia sensit

Μunera. diva quidem superis caelestibus aequans Illum laeta prius studio omni atque arte fovebat. Ut famulae lavere, & pingui corpus Elivo Lustrarunt, tunicamque humeris chlamydemque nitentem Induerunt, gradiens iterum processit in aulam, Mosit medium sese potantibus intulit heros. Nausicaa extemplo celsi pulcherrima tecti

Adstitit ad postes, formamque atque oris honorem

193쪽

1s6 ΗΟΜERIODYs IRAE Admirata novum, pudibundaque in hospite figens Lumina: salve, inquit, semper; patriaque potitus

Sis memor ol primae debes cui munera vitae. ς Ille autem: Alcinoi sata claro o sanguine nympha, Sic reducem sistat patriis me Iuppiter oris, Jactatumque diu tranquilla per aequora ducat; . Semper honore meo, semper celebrabere votis 5 Io Diva vetui; vitam tu virgo namque dedissi. Haec ait, ct sponda sedit compostus in aurea -Μagnanimum juxta regem. jamquae incita pubes Partiturque dapes O vina liquentia miscet. Nee minus & earum popula cantuque potentem Demodocum praeeo ducens protraxit, ct ipsum In medio posuit subnixum terga columna. Atque Ithaeus subito tosto de tergore partem Abstindens pars magna suis nam proxima dextrae, Et circum tenera candens pinguedine stabat) 5aς

Praeconem alloquitur. grata haee o munera serto Demodoco, quem vel tristi praecordia luctu Saucius, eximio gratus complectar amore. Omnibus in terris clari celebrantur honore Praecipuo vates: namque illos aurea cantum Μusa docet, earumque genus nomenque tuetur. Dixerat: st praeco celerans data munera vati

Porrigit. ille capit dono laetatus opimo, Et simul ipse, si ut reliqui convivia ducunt. Inde ubi pulsa suis, compressus & ardor edendi; 53o Rursum Ithaeus: cunctis ego te mortalibus, inquit, Demodoce antefero, seu dulcis carmina musa,

deu docuit eithara pharetraque insignis Apollo. Usque

194쪽

LIBER . O C T A v u.S Usque adeo ornato cantu sera fata Pelasgum Concelebras, casusque doces, durumque Iaborem, Quem passi quondam, ceu si vel miles ad altam Ilion adiueris, vel DItem certus ad aures

Nuneius adtulerit famam. quin ordine verso Die ingentis equi molem, quam struxit Epeus

Pallade cum socia, sammaque locavit in areo so

Insidians Ithacus laetam latitantibus armis lExcidiumque Phrygum & fatum exitialo laturam. Si reseres haec rite, memor late undiqua laudes Ipse tuas nomenque seram, cui numine divum Talia contigerunt jucundi munera cantus. Nec plura. ille deo plenus sie ora resolvit Carminis hine seriem repetens, vecta carinis Pars Danaum ut longe phrygio de litore cessit Ignibus injectis in uastra; at moenia Tetriae Altera pars ingressa ingentibus abdita claustris, 55o Et glomerata Ithacum cirea consederat urbe In media . nam sponte sua dementibus orsis Ipsi Troes equum traxere in Palladis arcem. Sie medius stetit ille: at eireum plurima mussant Dardanidae variis curarum flestibus acti, In partesque abeunt diversas. namque placebat, Aut latebras uteri serro terebrare repostaS,Dejicere aut proeto molem de culmine, & arce Praeeipitare sacra, scopulisque illidere acutis, Aut sinere aeternis nulli violabile donum 56o Esse diis, quorum sub numine Pergama stabist. Haec vicit, potiorque alia sententia visa, Nec Troes potuere aliter . nam lata serebant i

195쪽

Exitium certum, postquam intra moenia magnus

Conscendisset equus, delecta ubi corpora pubis Grajugenae, primique duces, capita alta, sedebant Supremum excidium Phrygibus letumque serentes. 3 Dein canit, ut late populantes Pessiama Graji Eruerint patefacta effusi e roboris alvo, Egressique dolis, loca per diversa vagantes IN

Diversos memorat, vastantesque ignibus urbem k . i.

Hst Ithaeum irrupisse domum armipotentis in altam. Deiphobi, ceu Μartem ipsum, dicebat Atrida Stipatum Μenelao horrendam hgie proti s armis : Conserere illum ausum pugnam , facilique Minervact

Auxilio fietum tandem vicisse canebat. . . i. . . Finierat vates: cantu commotus at heros i

merebat, lacrimisque genas atque ora rigabat. Ac veluti carum luget quum semina sponsum

Collapsum patriae celsis sub moenibus urbis, 58o

Dum cladem a gnatis carisque a civibus arcet: Illa videns multo lapsantem in sanguine, ct aegrum Vitam exhalantem super incubat anxia tristes Ingeminans questus . contra hostes vulnera telis Adjiciunt, caeduntque humeros ct colla retrorsum, Captivumque trahunt, tanto magis aestuat illa, Aegrescitque dolens, atque implet Iumina fletu . . 'Sic tum etiam tristi ductor Laertius imbra Ora rigans flebat; nec quisquam in sedibus illumi Viderat effusis foedantem pectora guttis,AIcinoum praeter . qui istis ut sederat olli Proximus, ingenti suspiria crebra trahentem Cum gemitu audivit sic intersatus amicos.

196쪽

Audite o cives clarum genus: aurea ponat . o

Demodocus jam plectrat, haec sors non omnibus aeque Dulee sinant. ex quo dapibus consedimus una, Et res a incepit modulari carmina Vates,

Ex illo numquam tabescere desiit hospes Luctibus indulgens: aliquis dolor insidet aegro

Μagnus. st assiduo convellit viscera morsu. 6oci Verum agite, edico, Vates iam cesset; ut omnes Laetitia excipiat, nosque una ct gaudeat hospes, Id istius multo est. Olli hune celebramus honore , Donaque largimur faciles, reditumque paramus:

Quippe homini, cui tantum aliquis sub pectore sensusi Vivit adhuc, ipsb pro fratre est hospes habendus.

dee Vero quaecumque petam, tu eallidus astu Vera tegas, oro: fu i quin omnia praestat. Dic nomen, quo te genitrix, genitorque vocabant, Et cives, ct rura urbi vicina thnentes 2 6soriamque hominum nemo est sine nomine, ut ortus in auras Prodiit aeterias primum, sive improbus ille, Sive probus contra est: simul ac genuere parentes, Nomina jucundis gaudent imponere natis . . Die patrios etiam fines, dic moenia gentis, Ut reserant te sponte alienae haud mentis egentes Consiliique rates 2 nostris non puppibus ullus Rector adest, clavoque docet per caerula cursum. Ipsae hominum mentemque vident penitusque reposti Sensa animi; norunt urbes, ct pinguia rura, Quae diversa locis habitant late undique gentes 62OOmnigenae, voluerique iuga maris aequora tranant Aere & obscura circum caligine septae,

Quin

197쪽

Quin metuant vel damna pati, vel mergier undis. 'Sed memini haec solitum quondam memorare parentem Nausithoum ct nobis portendere tristia sita, 'Neptunique iras ob talia munera. namque Adlare dicebat tempus, quum pinea navis - Laeta mari rediens, subito spumantibus undis . Maerebit, nostraeque ingens mons ingruet urbi.

Eaee genitor: quae dicta velit sive irrita numen ' mo Sive rata, ut placitum menti est, sie denique eedant, Tu vero mihi fare . atque haee super adde roganti Queisnam jactatus terris, quas vectus ct oras Adpuleris' populosque doce, cultusque Ioeorum Quaeque gerunt gentes injusta atque essera corda, Quae contra hospitibus faciles pia numina servant 2 'Cur Danaum Argivumque vicem se pectore tristi, 'Iliaeaeque urbis casus, auditaque leges Funera, quae statuere dii, st persecta tulere

In cantum seris venturae nepotibus olim. An tibi sub Troia ge nerum mors invida fortem, Vel socerum rapuit, quos nobis numina earos

Ante alios dederunt post prolem ' germina prolis Anne aliquis pεriit tibi dulci eognitus usa, Eximiusque animi seeius non fratris amori r Praetulerim, virtus quem fidum eandida junxit

198쪽

LIBER NON U S. .

Alia quaerenti contra Laertius heros Orsa refert. inter magnos o maxime reges Alcinoe , hunc vatem simili dis voce canentem Dulce audire mihi est. neque enim magis ulla voluptas Grata Venit, quam quum populum diffusa per omnem Laetitiae vis alma' viget, santuque fruuntur ordine dispositi convivae, ubi mensa renidet Plena epulis, puerique suos fragrantia circum In cyathos magno vina e cratere ministrant: Ab Iove nil equidem melius nec pulerius optem. IOTu vero easusque meos, ct tristia quaerens Supplicia, infandum cogis renovare dolorem, Quem primum quem deinde tibi ' reseramque supremum Casibus e tantis, quos me fortuna subegit Ferre diu 2 primum dicam tibi nomen; ut icti, Longa licet nostras via dividat aequore terras, Hospitii maneant semper rata laedera nobis. Sum Laertiades late celebratus Ut es Ingenioque dolisque, ct isma ad sidera notus, Apricamque Ithaeam teneo, qua vertice ad auras m Neriton aetherias surgit, circumque coluntur

Ioniis erebrae sese inter Echinales undis, i Dul,

199쪽

Duliehiumque Sameque & silvis alta Zacynthus. mee propior terris longo stat in aequore ad Arctus posita, illae autem versae resonantibus austris: . Aspera, sed javenum nutrix' bona: non ego quidquam Dulcius optarim, patriae quam visere fines. Μe tenuit sub rupe cava sermosa Calypse, 'Aurieomi pariter Solis me fi Iia Qtee Insula in Aeaea tenuit, conjungier ardens Utraque connubio stabili iustisque hymenaeis: Nee tamen ulla meos inflexit pectore sensus. Nil adeo dulci patriae telluris amore Suavius est. nee regna placent, ditissima quamvis Auroque argentoque fluant, si nota suorum Pectora, si cari longe cessere parentes. Sed jam age, poscenti reserens iter omne retexam, . Triste quod a Troia reduci Iovis adnuit ira. Principio Ciconum vexit me ventus ad alta Ismara, ubi ferro gentem populatus & urbes Ingentem praedam sociis captivaque matrum Corpora divisi, ne quis non laetus abiret. Hinc subito celerare fugam, terrasque jubebam Linquere nequidquam nautas. at jussa morantes,

Consiliisque acti stultis non secius illi

Pocula siccabant laeti, multasque bidentes, Flexipedesque udo mactabant litore tauros. Interea Cicones fugientes undique cogunt Auxilia, ct late vicinis agmina terris Conclamant, genu S aere virum, ct concurrere ad arma soAut ab equo assuetum, aut pedibus, quum tempora poscunt.

Ergo aderant, quot vere novo se frondibus arbos Induit

200쪽

Lx BE a N o u sc , Induit, Λ vario flores nascuntur in horto Μane sub auroram. nobiS tum nigra repente . Ab 'Iove tempestas ct inhorruit aspera, clades. JXec morai consistunt acies, ratibusque sub ipsis Pugnam ineunt, longi'ne ruunt in vulnera telis. Nos vero, radiis sub primae lucis. ct axem Dum medium caeli sol scanderet, agmine raro tExcipimus belli nubem &. defendimur armis.' Sed prono quum sole boum iuga Rivit arator, Tum domitos saevi Cicones vertere Pelasgos. t Et feni jaeuiis confossi e quaque carina

Procubuere viri. sugimus nos cetera turba , - 1 Ingressique rates Vehimur per caerula ponti merentes dira sociorum caede peracta. 'Nee tamen ante cavae poterant procedere pinus,

Ingenti quam quisque viros ter voce vocasset, Quos rapuit Ciconum miseros mors invida campis. Iuppiter extemplo boream cum turbine magno . NMelit, ac nebulis horrentibus abdidit omnem Telluremque fretumque: polo intempesta ruit nox. In Iatus obliquant se naves, velaqua venti In diversa trahunt validi, discissaque frangunt. Nos trepidi Iςgimusque sinus, letumque paventes In terram e rabido subducimus aequora classem. :Heic geminas noctes totidemque ex ordine luces Egimus & curis & fracti corda Iabore Assiduo. dein pulcra comis ubi tertia caelo Extulit os aurora, iterum sustollere malos, 8οCarbasaque instamus ratibus per transtra locati, Pxovehimurque salo. classis cita labitur undis,

SEARCH

MENU NAVIGATION