장음표시 사용
431쪽
ΗOMERI ODIssu AEIncumbunt epulis alacres; nec secius ipsum , Versans arte dolos, Ithacum considere jussit Te emaehus celso bene structae in limine sedis, Vilis ubi spreto stat sella & mensa parata. Μox etiam dedit exta viro, laticemque lyaeum Μiscuit aurato in cyatho sic voco loquutus: a age nil metuas ; lauere una heic munere baeehi: Ipse manus rapidas arcebo, ct foeda minantum 3 Dicta procum non haee certe sunt atria vulgi Publica, verum Ithaci multo mihi parta Iabore. Ergo omnes cohibete manus, ct jurgia linguae, Ne qua luat magno nobis discordia motu .Haee ille: inlaemuit pubes, labrumque momordit Admirans pariterque animum Vocemque loquentis; Ae subito Antinous sic interfatus amicos :Dura licet sint dicta, tamen serte omnia fortes
- socii, nimis ille minaci pectore fatur.
Μonstra Iovis vetuere; aliter jam magna sonantem a IoSedibus in tacitis mersisset funere Parca. Dixerat Antinous; nee talibus ille movetur.
Et Iam praecones sollemnia sacra per urbem Ibant ducentes, populumque ad festa ciebant Μunera; conveniunt Phoebi jaculantis opaeum In nemus, ct molli sternunt se in gramine cives. Postquam autem pubes tostos detra rat armos, Partibus aequatis gaudens convivia curat, Indulgetque epulis. nee non sua dona ministri qua serunt regi pariter, ceu jusserat ante 3ao Telemachus magno proles dilecta parenti.
At non passa diu est juvenes Tritonia laedis
432쪽
Parcere flagitiis, major quo luctus in imo
Orde furens Ithaci saevas accenderet iras. Forte aderat mediis, scelus omne audere paratus,
Ctesippum dixere, Samos patria alta superbum Miderat fretus qui gaza opibusque paternis
Penelopen alios inter poscebat amanteS; ' : Atque his tunc sari socium sic coepit ad agmen. Accipite haec animis comites, generosa juventus, 33o' Quae dicam: ut meruit, jampridem forte potitus Aequali est: senior; neque enim fas spernere quemquam Telemachi ad sides quicumque adcesserit hospes. Hoc super ipse dabo, nostrum testatus amorem Seilicet: ille autem pro magno munere contra, Cui libitum toto famulantum eX agmine, donet. Sie fatus validis intorsit viribus actum Corripiens de lance pedem bovis . ocius heros Submisitque caput pronus, torvusque repente Sardoum in morem risit super evolat alte 3 loΜissile, ct adverso vires in pariete frangit. Tum vero alloquitur Ctesippum, atque increpat ultro Telemachus: salvum te fors inopina tuetur; Haud feriisse datum, avertit sese hospes ab ictu . 'Namque aliter ferro medium per penus adacto t . Concideres, maestusque tibi pro optato hymenaeo Hele genitor funus, bustumque informe parare: Ρarcite, neu diro sese quis crimine jactet Μe coram; fas omne animo discernere quippes Atque nefa didici: iueram puer inscius olim . 3so: Nunc quoque balantumque greges, armentaque caedi, Et cererem passim raptari ct munera vini
433쪽
HoΜERI ODYss E AAspiciens utcumque sero, vi praelis acerba, Auxilioque carens; tot enim compescere solus Haud va 'eo: hostilem at saltem prohibete furorem. Quod si ardor vos tantus habet me sternere ferro, Sternite, nil renuo; mulioque occumbere praestat, Cernere quam semper scelerosa atque impia facta, Hospitiumque fero violatum vulnere, ct ipses Vexatas sne more mea intra tecta puellas.
Vix haec fatus erat, cunctisque silentia lacta Per tacitas late sedes; stupor altus ubique. Inde Damastorides Age aus ita incipit ore:
Ne vero vestrum ne quisquam j iusta monenti Audeat irasci, dictis aut obvius ire . . Jam saevas eohibete manus, ct parcite quemquam Laedere, contemptos veriti per tecta penates Telemacho vero matrique haec dicta profabor Haud ingrata ferens, audire invitus uterque Ni renuat. donee fuerat spes ulla videndi Sedibus in patriis praesentem rur is Uissem; Nil vetuit traxisse moras, ct ducere longa
spe juvenes satius tibi multo id namque fuisset,
Si patrias genitor salvus remeasset ad oras); Nune aliter manifesta fides jam credere cogit. Quare age ct ineertam precibus tu Vince parentem; Illa sibi jungat, fuerit cui plurima Virtus, Et mnora dabit qui dona: ita laetus avita Tu potiere domo, patriisque epulabere mensis.
Ipsa novos thalamos, alienaque tecta sequetur. Haec ubi finierat, contra se natus Ulysia Pauca refert: non matris ego connubia carae
434쪽
Ρerque Iovem, casusque mei genitoris acerbos, Qui procul hinc periit, longis aut errat in oris, Non, Agelre, veto; jubeo quin saepe morantem Nubere, cui malit, cui dent sua praemia laudem
Sed putet invitam nostris expellere tectis . Vi dura; vos o I di taem avertite culpam Conticuit vix ille, procis Tritonia risum . . . Excitat insuetum, mentesque erroribus implet. 39o Ingeminant omnes sienis gwdia malis, - - Sanguineasque Vorant epulas, turgentiaque una sis Lumina stant lacrimis, gustitque in pectore luctus.' i Quos inter m gno circum resonante tumultu LDia Theoclymenus sic satis ora resolvit; Αe subito: heu miseri, quae tanta insania turbat En vestrum no atra caput circumvolat umbris, Per vultusque affusa horret trepidantiaque infra L . Genua metu. querulis aer uiuatibus ardet, '' Volvunturque imbres oculis. jam sanguine muros' i o Atque trabes, atque alta super laquearia cerno i Sparsa novo , formis simulacra volantia miris Vestibulumque aulamque implent, ac pallida tatis Regna petunt i Elebo. loca subdita: purpureo sol Lia Axe fugit; nigris densantur euncta tenebris. Τalia dicebat :. vasto magis omnia risu l L, 's'. Insonuere. atque Mic Polybo genitore superbus Eurymachus et sine mente furit novus advena; vanum tDucite continuo e laribus, mediaque locate Urbe citi o juvenes, quando ossi heic noetis imagoe est. Io Cui vates; mitte hanc pro me de petrare curam, -- r.
435쪽
3M HONERI ODYssRAEIncolumesque pedes ambo mihi; flat quoque menti' Vis eadem ; his fugiam fretus. vos as ra clades, Exitiumque manet, quod nulli evadere silvomae dabitur, quotquot όuvat his in sedibus ultro
Uimque inferre viris, molirique impia vota. Haec dicens alto subito de limine cessit, Piraeumque adiit; laetus qui excepit amicum Protinus, ct multo lavit solatus amore. At juvenes circumspiciunt, risuque furentes Telemacho magis atque magis succendere pectus
Instant, multa super sociis indigna loquuti. Atque aliquis: dic o, quis te prioribus, inquit, Hospitibus gaudet, sate UInse ' hune dira fatigat
Errantem ingluvies ventris, vinique dapumque Ρerniciem . non ars olli, non pectore virtus Ulla subest; tantum stit pondus inutile terrae: Ille furit vates, ae fata horrentia fingitta mediis surgens, ac divum nunciat iras. Verum age, si qua fides, non te cessisse pigebit Iam facilem, ac sero quamvis mea dicta sequentem Navibus impositum curvis mittamus utrumque Trinacrium ad . litus; pretium nee Vile redibit. :Talibus instabant dictis: nihil ille movetur, 'Sed tacitus patrem observat, cupidusque precatur, . Incipiat conserre manus, ct surgat ad arma.
ah ct Icarii proles, pulcherrima nympha, Ρenelope, ac solio contra subnixa resedit Gaudens illa quidem juvenum cognoscere dicta. MoNec minus hi lautis agitant convivia mensis,
436쪽
Lin En VI c EsIΜus. Plurima. non illa potuit sed caena parari Grata minus, structurus erat quam maximus heros, Divaque bellipotens morituris: quippe priores - Sunt scelere atque odiis ausi certare nefandis.
437쪽
PΕnelopi haee inter pallas Ditonia mentem
Subdidit, in mediis Ithaci penetralibus arcum Ponere, ' arma Procis 1 dirum certaminis omen, Principiumqtie simul eaedis . tum Notinus ditis Nixa pedes gradibus conscendit limina nota, Accepitque manu bene flexam ex aere nitenti, Artis opus rarae, clavem, eui parte sub ima Lucet ebur, manibus qua se tractoata revolvit Hinc subit extremum, sociis comitata puellis, In thalamum secreta petens, ubi regia stabet IcGaza, aurique labor, ferrique, atque acre micans aes . Letifer heic laxis pendebat cornibuS arcus, Et pharetra, inque ipsa clades horrenda sagittae, Congrellas quae dona viro Lacedaemone quondam Iphitus Eurytides dederat, caelestibus heros Assimilis. varia ingenam e parte profecti Devenere duces una, testisque sub isdem Hospitio Hortilochus gaudens exceperat ambos. Venerat hue Ithacus pretium mulctamque reposcens Α populo: pecudes tercentum averterat olli uoNam patrio e regno pastoresque insuper ipses Effugiens ratibus curvis Μessenia pubes. Haez
438쪽
Haec repetens heros longinqua per aequora venit Tunc etiam impubest genitor nam jusserat ire, Atque alii proceres, magni capita alta senatus. Iphitus at contra bissex quaerebat abactas Acer equas, totidemque notho de sanguine pullos,
Exitii heu cauisam: Iovis almo e semine postquam Μagnanimum Alciden adiit, super aethera notum Indomita pariter virtute 2 grandibus ausis; 3o Qui miserum dulci spoliavit lumine vitae Improbus, haud superos veritus, mensamque saeratam, Quam poscit venienti, ipsoque in Tartara misso
Cornipedes violentus equas impune subegit, Detinuitque diu clausas praesepibus altis. Ille has tum quaerens domibusque exceptus eisdem iFerre Ithaco dederat lunatis frontibus arcum Ingentem, genitor magnus quem gesserat olim Eurytus, ct moriens nato post sata reliquit.
Cui Laertiades ensemqi' hastamque vicissim sFulmineam dederat, praesenti munere firmans Hospitium . sed non sociis accumbere mensis Post umquam potuere: prius nam proditus heros Iphitus Alcidae dextra jura omnia contra Occubuit. cujus donum Laertia proles Haud secum extulerat properans Μavortis ad arma; Sed cari cupiens monumentum ut semper amici
Adforet in domibus, suspensum in sede reliquit Multas inter opes: solum tellure gerebat In patria ornatus quondam juvenilibus annis . 5o Ergo ubi Penelope tetigit penetrale repostum, Conscenditque altum querno de robore limen,
439쪽
s96 HoΜERI ODYss EAE Quod faber extuderat, multaque poliverat ollinΛrte regens parili surgentes limite postes, Aeratoque addens rutilas in cardine valvas; Protinus adstrictis haerentia vincula nodis SoIvit, ct obstantes immissa clave removit
In soribus vectes agitans. tum murmure acuto,
Ceu quum luxurians mugit per prata juvencus, Insonuere ictae patefacto in limine valvae. 6o Illa sub t, superatque alte tabulata, ubi clausae intus odoratae stabant sua munera vestes; Pendentem e celso capit arcum 2 pariete dextra Indutum vagina, ipsum quae lucida obibat.
Nec mora: curvatis genibus reclinat, acri
Icta gemens luctu fulgentem e tegmine ducit . Ut vero tristi fletu satiata quievit, Egrediens thalamo, celerat vestigia tectis, Invisitque procos portans arcumque pharetramque In manibus jaculis horrentem. pone sequuntur et Et famulae in calathis perfecta ex aere ferentes
Arma, quibus certans olim se exercuit heros.
Quum juvenum propior regina advenit in agmen Constitit auratae solidis sub postibus aulae milia demittens niveis redimicula malis Hine atque hine fidas inter media ipsa ministras. Tum subito se sata: animos advertite vestros His dictis, juvenes, clarum genus, heie male quotquot Ducitis assus nimio convivia luxu, Rege absente diu; vobis praetexere caussam, DConjugium optatum praeter taedasque jugales, Haud aliam tanti sceleris licet. ergo agite omnes, Vestra
440쪽
Vestra habeant finem demum hoc certamine vota.
En arcum: melior quicumque intenderit ipsum, Bissenosque idem missis per inania telo, Sortitus fortunam oculis, trajecerit orbes; Hunc sequar antiqui tandem penetralia linquens Conjugis heu frustra mihi cara, opibusque superba, Saepius ingratae referet quae noctis imago. Dixerat, Eumaeumque vocans jubet ocius arcum MFerre procis . orbesque simul, quo spicula tendant. Ille capit; largoque humectans lumina rore Flet simul ipse, simul diversa in parte bubulcus Arma videns miseri nimium sibi cognita regis. Quos subito Antinous vesana turbidus ira
Increpuit dicens: o longum nata labore Mercere diem gens stulta, agrestia corda ,
Quid miseri fletis, vestroque incendere luctu Pergitis heu multis reginae saucia curis Pectora, dilectum rapuit cui Parca maritum g ImVel taciti heic epulis considite, vel proeul ambo
Iis domo, si flere juvat, si rumpere questus.
Ponite at arma prius dura in certamina pubi. Haud facile hunc nostris intendi viribus arcum Posse reor: neque enim quisquam nos inter Ulysi Μagnanimo aequandus, quotquot sumus. illum ego primo Sat memini, Vidi puer admiratus in aevo. Talia dicebat simulans, tacitoque fovebat
Spem tamen adversam dictis in pectore, jam jam Ipse sibi visus trajecto praemia ferro IIo Tollere . nequidquam: nam vulnere stratus Ulysaei Debuerat sceleri poenas prior, omnibus idem