장음표시 사용
51쪽
ου ΗΟΜΕRI ODYssu AEVera quidem referam, quaecumque o amice rogasti. Mentes Anchiali proles ego dicor, ct omnes Με Taphii observant late regemque salutant. Cain sociis navique hae e Vestra ad litora veni aco Longum iter aggressas: Temeses ad moenia tendo Aera relaturus, Vehitur mihi copia ferri. Nee procul hinc religata stat uda ad litora navis Ante urbem portu in Rhethro sub Neio alto. Hospitia alterno jamdudum foedere nobis Icta vigent: nee vana fides mea dicta sequetur, Laertem heroa adeas modo, quem procul urbe Degere nune perhibent, solosque errare per agros Vitamque vulgi strepitum, curisque graVatum Et senio; una epulas ubi custos fida ministrat a ci Olli anus, infirmos quoties subrepit in artus a
Languor oberrantis per consita vitibus arva. Veni autem, nam fama tuum rediisse parentem Attulerat mendax, quum tristem fata morantur, Dique procul. neque enim terris decessit Ulysses
Sed circum clausus maris alti a gurgite vivit Rupe aliqua in sola; sors & gens effera captum Detinet, invitumque domo procul arcet aVita. Nunc te, si qua fides dictis, quae numina caeli Inspirant sub corde mihi, eventura docebo Vaticinans, sim nee vates licet ipse, nee augur. Adveniet cupido genitor, nee tempore longo Exsul erit, non si teneant vel serrea vincla et Ille fugam inveniet non ulla segnis in arta- lAt mihi tu contra, si fas, dic pauca regami:
lium satas ex ipso juvenis jam lassus Ulyssis
52쪽
LIAE R ΡRTΜos Ia viridi flores aevo 8 sie ora gerebat, Sic oculos, se ille caput mihi cognitus usa Haud parvo, ante ratem quam scandens iret ad altum Ilion, argivum pubes quo prima ruebat: uJo Numquam ego post illum, numquam me vidit Ulytas. Huie breviter juvenis. poscis quaeecumque, fatebor Vera, hospes: genitriX natum me dicit ab illo,
Sed non certus ego; neque enim quo sanguine cretus,
Nosse potis quisquam est. ol si quem tarda senectua Exciperet propriis felicem in sedibus, auctor
Ille seret generis, non se miserabilis aevum Ipse adeo exigerem fortuna oppressus iniqua. Dis aliter visum: fama est ex omnibus unum Quem miserum vixisse magis mortalibus, illo a Μe genitore satum, quando haee vis noscere, dicunt. Haec ubi Telemachus, rursum sic diva loquuta est: P on tibi di generis spondent ignobile nomen, Spero equidem, talem genuit quum te inclita fama Penelope. sed pauca mihi precor insuper addas. Quodnam epulum, quaenam turba haec Τ sollemnia sacra Connubia anne paras 2 non haec socialia mensae Gaudia sunt, dulces non hic mos inter amicos: Usque adeo insueto misceri tecta tumulturi spicio indignans. nemo tam turpia cernens as
Facta, nisi insanus fuerit, sibi temperet ira. Cui juvenis. dicam, quando haec te cura fatigat Ignarum: iuit olim haud ulli obnoxia culpae,
Atque opulenta domus, genitor dum regna tenebat. Nunc aliter superi voluere insanda parantes
Damna mihi, passique meum sine honore rarentem
53쪽
,6 ΗΟΜ ERI ODYss A Concidere exstinctum. nec flerem ita tristis ydemptum Si socios inter miles cedidisset in oris Dardaniis, interve manus jam victor amicas. Grajugenae ingenti decorassent mole sepultum, θα
Partaque venturos esset mihi fama per annos. At nunc harpyiae indecorem rapuere, nee ulli Occidit heu notus, luctumque & triste reliquit Exitium gnato. nee tantum caussa doloris Ille mihi: graviter miserum premit altera clades. Regnant finitimis proceres nam quotquot in oris Dulichioquo Samoque alta viridique Zacyntho, Quotquot & apricis Ithacae dominantur arenis,
Tot matrem poscuntque meam, meaque omnia vastant, Ipsa autem nec amans nec dedignata petentes a PCuni latur, nectitque moras. ruit omnis ab imo Interea domus alta, ct mors mihi certa paratur. Dixerat . indoluit Pallas, miserataque curas:
Absentem haud frustra suspiras, inquit, Ulyssem, Qui juvenum tales alisus tamque improba facta Comprimat, ae subitus scelerum super ingruat ultor. P Iam veniens primo si nunc in limine staret Protectas clipeo, galeaque, ct bina coruscans Longa manu valido praefixa hastilia ferro;qualis erat, nostris quum primum in sedibus pliin ego Vidi gaudentem dapibus ludoque, reversum Ex Ephyra; puppi nam curva vectus ad Ilum germe riden procul hinc virus Ietale petitum
I verat aeratas cupiens armare sagittas. Nec tamen ille deos veritus concessit: at ultro
Ipse meus caro genitor donavit amico.
54쪽
L I B E R. ΡRIMus ii Eos adeo juvenes inter si talis adesset, Flerent angustumque aeVum tristesque hymenaeos. Id tamen obscura fatorum in lege repostum Scilicet est, ultorne idem sita tecta revisat, 29o An secus 2 interea tibi prima ea cura recurset Usque animo, hane diram quamprimum avertere turbam. Jamque age quae dicam, memori tu pectore conde: Cras in concilium Graiis de more Vocatis
omnibus haec edie, sint dicto & numina testes. Tecta proci sua quisque petant: si jungier optat
Connubio mater, generosi regna parentis Illa sui repetat . claro comitata hymenaeo,
Atque opibus ditata novis, dotabitur illic Dote, patrem gnatae quantam largirier aequum est. 3 His actis, ni sorte sequi mea jussa recusas, Instrue his deno volitantem remige pinum, Optatique diu genitoris nuncia captans I procul hinc alias in gentes, sicubi vocem Audieris vulgi, demissamue ab Iove magno
Famam, quae summo mortales nomine clarat.
Primum neleis dium pete Nestora terris, Tum Spartam ct flavi Μenelai ad limina tende, Ultimus Argivum patrias qui venit ad oras. Vivere si audieris patrem, teditumque parare, 3IO
Omnia adhuc unum praestat mala ferre per annum: Sin vero exstinctum fors nunciet ulla, nee aura
Amplius aetheria vesci, persolve supremas Inserias patri, atque ingens attolle sepulcrum', Nupta alias genitrix taedas thalamumque sequatur. Verum adeo haec postquam perliceris omnia rite, . Μultum
55쪽
Multum animo reputes jubeo, quo robore quave Arte procos perimas, seu Vi congressaS aperta, , Sive dolo insidians y an non pervenit ad aures moFama tuas, retulit nuper quam clarus Orestex Insignem in cunctis, patriae quum tristia caedis Crimina nil metuens Aegisthi morte piavit Tu quoque, nam valido florentem corpore cerno, Aude animo, sileant ne te venientia secta. Ipse autem ad socios, qui me iam forte morante Increpitant, celerans ibo, navimque revisam Litora fida petens; tu dicta haec omnia servae. Sie ait; ae juvenis, dum diva abscedere tentat: Cara quidem mihi sunt, inquit, quaecumque loquutus 33O Ut genitor gnato es; memori stant omnia mente. Verum age, paullisper, quamVis iter urgeat, oro, Eeic maneas. jam jam lotusque animumque refectas Velivolam repetes pinum, sociosque revises Dona ferens te digna, mei quae pignus amoris Sint tibi, & spitii foedus testentur amicum.
Cui dea tum breviter: ne me discedere aventem Jam teneas. quaecumque paras nunc tradere dona,
Haec reduei post ferre dabis, quum litora adibo Rursum eadem; ingratae dederis nee munera dextrae. 34OHaee ubi dicta dedit Pallas, velut ales in auras Miscuit aetherias sese. simul addita virtus,
Atque habilis iuveni venit vigor, ipsaque patris
Acrior ardentem subiit cura. ille volutat Omnia dum secum monstro defixus, ct haeret, Haud dubiis sensit caelestia numina signis.
Jamque prucos Visuriis adit, quos carmine dulci
56쪽
Mulcebat vates tacitos atque auribus omnes Intentos cupidis . reditum tum sorte canebat,
Dissicilem a Troia dederat quem Ρallas Achivis. τ35o At cantum postquam testi in penetralibus altis Audiit Icarii magni pulcherrima proles Penelope, extemplo sedes descendit ad imas Hinc atque hinc geminis propius comitata puellis. Atque ubi devenit, juvenum qua densa caterva Parte sedet, postes stetit aulae ingressa sub ipsos 'Tenuia praetendens niveis redimicula malis: Stant pariter famulae cireum, custodia fida. Nee mora; sic vatem Iaerimis affatur obortis:
Phemie, namque alios cantus & plurima nosti 3ω Gesta hominum divumque, solent quae dicere vates, Dulce aliquid modulare precor, dum pocula pubes Haurit plena sedensi iamque isto desine cantu, Qui miserae laniat jamdudum pectora curis. Me me hie luctificus nimium tabescere cogit Heu dolor ante alias cupientem cernere frustra Conjugis amissi earum caput, inclita cujus Hellada per tota, mediumque it sema per Argos. Sic ea; Telemachus reserens sed talia reddit: o genitrix quid cara vetas, ne carmina Vates, 3 o Quae libitum sit cumque, eanat non sponte seruntur. Juppiter at Vates agitat, fingitque canentum
Ingenia ipse regens nutu pater ora potenti. Hune. etiam voluit Danaum memorare labores, Dissicilemque iugam: tangunt super omnia mentes, Quae nova sunt, famaque vigent eelebrata recenti.
Qu in tu animum obfirmans ferto haec haud mollia quamquam: Audi
57쪽
Audi,u; neque enim est reditu fraudatus Ulysses' Unusi apud Trojam multi periere Pelasgum. Si renuis ; tua pensa colum telamque revise ago In thalamum scandens, operique instare puellas fCura sit una tibi. non haee sunt auribus apta Femineis, sed digna virum virtute meaque Ante alios. uni cui summa hete tradita rerum est. Dixerat: at gnatum genitrix mirata loquentem Continuo paret dictis, thalamumque repostum Scandit, ubi lacrimans famulantum septa corona 'Plorabat Laertiaden, dum lumina somnus Clauderet armigerae submissus munere divae. At magno juvenum fremuere obseura tumultu 39s Atria, ct accensi studiis certantibus ignes , ' Optantum propius discumbere . queis ita fatus Telemachus: vesana, inquit, genitricis amatae
Turba, proci, menae nunc tempus; Ionite voces Implacidi. satius vatem exaudire canentem
Diu similem liquidae mira duleedine vocis. Vos ego, quum primo lux crastina sulserit ortu, Conei lium cogam in magnum, certusque iubebo Deserere has sedes, aliasque requirere mensas, - Scilicet ae vestro convivia ducere sumptu. goo Aequius at vobis contra si sorte videtur Unius heu miseri sic omnes pendere census, Perdite certantes; jam nil moror. ipse deorum
Numina testabor, si quando Iuppiter aequus
Supplicia eXposcat scelerum, sortemque rependat, Et vos haec eadem testa intra perdat inultos.
Sic ait: at juvenes presserunt hispida morsu ' Labra
58쪽
Labra omnes, fixique haesere loquentis in ore . ci rantes animum pariterquet minacia dicta. Tum se Antinous, di, credo, talia fari 4io Te docuere ipsi altiloquum, magnumque sonantem. εQuid si Ithaces etiam regnum Saturnia proles . , Spondeat, ae patrium tibi sceptrum deserat ultro Tantum effatus; & ille haud contra muria moratus: Antinoe, irascare mihi licet, eloquar, inquit, . Ipse tamen. si fata velint, ac Iuppiter auctor,
Begnum etiam cupio 3 nee enim deterrima regum Conditio, nec triste viros frenare potenti .
Justitia. subito partis aggesta renidet Divitiis domus alta, ct primo gaudet honore. 42 Cui mens aequa deum regni concessit habenas. Verum alii proceres multi juvenesque senesque Sunt Ithaca in diti; regnet, cui candida Iaudem 'Fata dabunt, oris postquam discessit Uinses A si peris . rex ipse domus serar, unus ' omnes Pace regam famulos, genitor quos liquit habendos . Dixit: at Eurymachus Polybi de languine cretus Excipit his juvenem compellans vocibus ultro. Telemache, obscura superi caligine condunt, i Pec populos Ithaces olim quia regnet Achivum 43o Sceptra tenens. tibi parta quies, ct copia rerum Tuta manet: solus patria dominabere in aula, Quin metus impediat, ne quis tua barbarus hostis riggrediens impune serat, dum cultor habebit Haec loca, nee selae stabunt per litora rupes. Nunc age pauca mihi quaerenti effarer . quis ille Hospes, ct xinde domo τ qua se regione serebat Quava
59쪽
Quave satum de stirpe Τ'an cari nuncia patris Ulla tulit veniens, an vasta per aequora vectus Appulit hue longis repetens compendia terris 3 4M Ut citus eripuit sese, neque noscier ulli Sustinuiti vis magna tamen se corpore magno Prodebat, nee erat deformi ignobilis ore. Haee ubi finierat, juvenis sic orsa vicissimore resert. reducem jam spes mihi nulla videndi, Eurymache, est misero patrem, nec nuncius ultro. Si veniat, nee fida reor satis auguris ora, Si qua meae accitus ferat haud ingrata parenti. Ille Tapho e viridi sertur vetus hospes Ulysset, magnanimo Anchialo generatus, nomine Mentes, 45o Oppositasque mari Taphium dat iura per oras. Haec juvenis, certoque deam sub corde volutat Vera tegens. choreis pubes, ct carmine capta Nil metuens genio indulget, dum vesper ab undis Prodeat. occiduo postquam de litore nigrum Extulit os, tum quisque suos petiere penates. Nec non Telemachus pulcrum de more cubile, Olli celsus ubi thalamus surgebat in aula, Μulta putans animo subiit. praeit aurea quassans Lumina taedarum, servare adsueta pudorem, 46e Clarum Opis Pisenoridae genus, Euryclaea. Pro qua vernanti primaevo in flore juventae Bila nos capita alta boves persolverat olim Laertes, magnoque ipsam complexus amore Haud tetigit, fugiens offensae eonjugis iras. Ergo eadem ardentes juveni tum sedula taedas
Portabat, teneris fuerat quae semp0r ab annis, Carior
60쪽
' L T B Ε R ΡRIMUS. Carior. ante alias. jamque ut penetrale rectulit, Ille toro sedit, mollemque exutus amictum Longaevae thalami dat sueta in parte loeandum. Ipsa plicans Utansque datum suspsndit. ad alti Fulera tori: dein versa retro v stigia flectens Postibus attractis, niveo qua lucidus ardet Annulus argento, stridentia robora clausit, Firmavitque arcto ferrata repagula neXu.