장음표시 사용
131쪽
urbanitates, lepores,discipulos suos docet,qui ad ludum eius ventitant. ad suminam, haec Cupidine ipsum ei conicum ut dicitur ethi- . cumque ei fingit & exprimit. Huiusmodi porro lenocipiis actuum,
vultuum sc verborum, totiusque corporis affectuum, vernaculis de
nostratibus, satis quidem illis acribus atque protervis, suauiterque aculeatis de urticosis,accellit haud ita pridem rhythmorum Italis inigenius, tanquam ars quaedam venustae dialecticae, de Cupidinis eloquetiae,lepos orationis amatoriae, Pitho hypocritica omnium philtrorum vim superans : depereunteis amatores simulans, animosque despondenteis ecstatici amoris insania. Huiuscemodi cinctu virgines Sc mulieres complusculae ornatae, atque ad certamen iucundissismum accinctae,eόque sibi ornatu amantibusque placentes, venditatione sui gaudent iuuenum aemulorit,esse se in magistrae, in herae, in dominae mancipio silc enim est hominum oratio j certatim profitentium: tum dedititios sese deuotosque clientulos adiurantium: non tam sancto forsitan serioque, quam protervo venustoque iureiurando. Seruili enim auctoramento certant aemuli aut priores aut primas herilis amoris promereri: sicque macti esse gratia, quae summa est votorum amantium. Huius & illius obseruantiae indulgere, atque ei addictum esse vocant, qua cum negocium habere ocii instituerint, amorisque commercium: & vero lsi Seruatori placet seruitutem seruire conditionis dedititiae, nexusque Cupidinis. Hoc autem quaeso)homini sacrorum initialium memori, utrum est vitam inter Christigenas spiritu vernantes agere, an inter Adamidas veteris hominis deliciis indulgereὶ exuuias abiectas contra fide sacramenti resumeretperennes vero ferias vanitatis protervistinat instaurare post resipiscentiam Qu tus porro quisque, quotaque, hac
Sirene non caperetur quam hino Homerica, elu candidis ulnis amabilis de eximia,tamen a Venere quondam viedam sibi esse rogandam existimauit: curia Iouem suum amore praesentaneo actique inflammandum haberetὶ Non sum nescius ista urbanitatis causa sar pius, exercendaeque animi causa facundiae, atque protervitati honestae, quam ad Veneris patrandae spem fieri : ideoque in mores recepta esse hominum, pro negotio iusto ocium quouis modo de- liciarum conterentium. & quidem sine intertrimento integritatis puellarum ac matronarum, plerunque id factitari videmus. Sed
tamen eiusmodi vaniloquentia, auribus circuncisis atque euangelicis tam putida est, squarum est haec auscultatio in ut inter ludicrum certamen seriumque, no ita multum interes le videatur.Nam
132쪽
urticam seram qui tractant incautius, uredinem tandem sentiunt. Vtrobique etiam ludicri designator, commissor, applausorque, ne- sistus est genius, ex amantibus interdum amentes efficiens: atque in occasionem semper imminens catastrophae atrocioris, quam vico pertinere posse & euadere institutus actus placide, lususque videatur. Quod si oculi quorundam hominum fascino afficiunt eos in quos incubuerint: limos illos aspectus & protervulos, subassentientesque respectus, nec hebetes elle nec inertes sane credibile est. si tamen illos aspectus appellare debemus, qui oculi sunt verius emissilii: secum deferentes partem animi,vicissimque assensus non nihil referentes. Adde quod aliis quoque modis urbanitate pluris
riam lenocinante, eiusque institutis, virginum mentes & matronarum aliis incorruptae, nonnunquam afficiuntur, ut parcissime loquar. Certe aphrodysiorum ceremoniis quamlibet in mores hominum receptis deliciis studentium, dissentientes sunt admodum ritus initiales Christianismi. In uniuersum verὁ urbanitatis assectationem in sermone nimiam, quod iuuentutis lautae & elegantis
praecipuum est studium: Apostolus ad Ephesios seribens, Me M Mγψappellat, quasi putrem sermonem & marcidum. est autem putre. quod iam usum nullum praebere potest, ut inquit Chrysostornus in epistolam eiusdem ad Timotheum. Putris est igitur de quasi ve
miculosa in Christianismi disciplina, in homine spiritu imbuto &numine, huiusmodi lepos aut protervae aut alias improbae ac maleficae urbanitatis & comitatis: ut denique vetusti hominis exuviae, abiiciendae procul, non modo deponendae. Tales sunt igitur pe multae animarum plagulae, tum apertae, tum caecae, ideόque magis cauendae, ab illo quidem animarum aucupe & captatore in mundo dispositae: minime autem nobis suspectae atque formidolosae. Quibus tamen capeindis atque irretiendis oculu ille adiecit toruum ac Titanicu: si quidem aspectabilis esset oculis mortalibus. sed ciuilis hic sensus,vulgivagaque prudelia, plausus captans theatricos,captionis horredae securitate gaudent: totaque aut plurima est mens numana in cura rem nihil ad animorum conditionem pertinentium: quae utranque in parte ipsa, futura est sempiterna. Certe si plane 5
ad veru loqui licet vita dicta est in aure pnilosophiae pudor, pudicitia modus, modestia,candor moru & germanitas, officioru puritas, de gradu deiecta sunt existimationis priscae, propemodumque prostrata: iusta fas obtrita sunt,atque etiam hypocrisi cos celerata, iquidem ad amussim mores explorarentur euangelicam. Haesitantia
133쪽
fidem,contemptus religionem, licentia perdita Dei timorem excepit. Vnde autem abest offensandi religio, unde Dei reuerentia, ecquis ibi dubitat examen insidere crabronum Stygiorum , homini intestino mordicus perditeque inhaerentium Mundus igitur quod
mirari philosophia saepius dicta,& miserari possit frequentissime habitatur ab Tithono illo,homine veterrimo, Hellenismi alumno: in veritatis disciplina Christianitasque dormitatore & veternoso, etiam intra pomoeria sanctissimae ciuitatis . Rarissime autem idem mundui incolitur ab homine rediuiuo, manuque caelesti recocto atque reconcinnato,quem spiritualem scripta sacra aspiritu genitali nominant. Atque eiusmodi sunt beati illi designati, ab aeuo in album relati destinatricis prouideliae,vereque Christigenae,qui sensui communi assensionem semel renuntiarunt, atque optima fide. pro iisque demum Dei filius apud patrem deprecator esse voluit, eosque in fidem suam a delectu e mundo facto,in patrociniumque suscepit ut non mirum sit,tametsi valde dirum, paucos esse electos, qui aures habeant ipsit veritati & sapientiae efficaciter exaudiendae. Proinde mundus est,a quo Iesus ipse Christus, Deus idem & homo, existens alienus,alienatos quoque suos voluit, quod eius ille seruus a maiiu,testatus estὶ quanquam in meditullio orbis terrarum natus esset. Hic idem est: ille mundus, cuius sapientiam meram esse stultitiam apud superos, caelestium ille rerum ac diuinarum Paulus non
tantum auctor maximus,atque interpres consultissimus, sed arbiter
eo amplius & spectator quondam factus, testis est grauissimus , ac summa fide praeditus. Denique mundus hic est,cuius sapientiae genius, Argus est in rebus temporariis & opinabilibus:Tiresias & Phineus in aeternis,ac certis certioribus. quippe qui spiritus sapientiam quae coelitus delapsa est,ineptiam esse putet,& vertat in vicium exi-uimatione sensus communis & lucifugi: quod idem auctor ad Corinthios scripsit. Quapropter & germanae virtutes, & solida solum
bona, meritissimόque expetenda: & vero velis, remis,equis sutat ut persequenda iis qui sanae mentis sunt: a vita tamen ciuili atque vrbana veluti repudiata, e medio summota sunt: idque comitiis sutita dicam curiatis,tributis,centuriatis, equitum popul sque assensu: nec vero sine senatus, sine ordinis amplissimi luculenta auctoritate, cum profani, tum vero sacrosancti: succidaneaque pro illis recepta sunt, imaginaria bona, falsa,& adumbrata. Ita ad prudentiae humanae scita atque dictata iam reuoluti sumus,quae a Christo Seruatore confixa palam atque traducta, omninoque abrogata inter suos
134쪽
suerant,ut e faucibus Orci enata,vt oraculis restagantia caelestis sapientiae. Atqui stultitiam ipsa summam humanae redarguit sarientiae,& porro am ἱitiam illi exprobrat de vaecordiam. Ita in eiusdem fide atque auctoritate, nisi in huius maris traiectu,consilia vitae sita, rationumque nostrarum summam subductam habuerimus, constanterque collocatam, sid quod Themis iam dicta,auctor est ad oraculum eius religiose adeuntibus) ad portum aspirare qui tandem poterimus Coloniae beatissimae, aspiraturόsque sperare nosmetipsos
ad extremum Z Cum autem ita ferat de ciuilis vitae tenor, & in celebritate versantis vel urbica vel aulica ratio,ac mundi iam saepe dueetum magisterium,ut solertissimus quisque hominum dc acerrimus, a pueritia protinus, aut certe ea ab ineunte aetate quae in medium
proferre sele potest, specimenque indolis suae dare, ad speculum ut
semetipsum affingat communis sensus de prudentiae: mores etiami uos comparet,corpo isque assectus,ut aemulos eius oc simiolos merito inde euenit,eiusdem ut nuti iiij alumni, nutricisque eiusdem v-beribus lactati, eodem quoque lacte erroris imbuantur. Est autem haec disciplina sic moribus propemodum constituta, atque si praesultrice stultitia de chorum instituent , iuuentus magno studio restim perpetuam necteret, singulique certatim ad eam se adiunge
rent,tum eundem orbem voluerent erroneae disciplinae,a sapientiaque deuiae. Quam vitae stultitiam Democritus olim risisse,alter ille e contrario de leuisse diculur. Caeterum Threnodus vates Hebrius eandem lamentatus est miserabili carmine, non iam ut ineptiam de stultitiam,sed diram plane ut amentiam de v cordiam. Quod utinam fatis animaduerteremus,ut rei tantae par erat animum incumbere curae haud dubie antiquissimae, omnibusque prςuertendae. Naquid aliud pene omnes agimus, vitam ciuilem ambitiolamque agendo nisi post lotione lustralem, certatim & studiose ad illuuiem redimus Z Verum philosophicς exhedret atq; abstrusioris huiusmodi est commentatio, non disputationis symposiacς atque exterioris: quod si pe nobis contestandum est. 5c quidem,dixeris hcc intervaricosos centuriones,C5ti nub crassum ridet Vulpeius ingens. Quaquam quid dico inter centuriones Z immo vero primores inter o dinum inter vertices populi inter decora reipublicae, hic de similia astruere si coeperis, confestim tollent equites peditesque cachinnu. at hoc quid est aliud quam comicus risus in tragoedia atrocissima An Deum diuosque renidere censemus, nobisque arridere, cum in vineam Domini semina transferri videntes,aut ex campo ambitus,
135쪽
iis aut ex hortis voluptatis,aut e seminario hominum sacerdotalis innocentiet famam agnostere Verecundantium, in eo nos cauillandi argumenta libentes arripimus,ridiculisque gaudemusὶ Homines in amore Christi riuales,ut inter se amantissime affecti sunt,ita Chri
sti aemulatione praediti, vicemque publicam dolentes: minime ista risu,sed gemitu potiua prosequuntur, malisque omnibus. Hic etsi
vereri subit,ne mihi in noc opere vitio vertatur pliat homeria cuius tamen crime diuus Ambrosius in explanatione scripturet, in sermone de cruce minime veritus est versuram nihilominus iterum facie mus ab eodem ipso poeta,nec importunam ut reod nec usura dispendiosi. Vlyxi igitur iam dicto, non polytheic quidem ipsi , sed
orthodoxi ς alumno, cui nonnulli arbitrati sunt ad significationem prouidentis hominis nomen esse inditum: ego vero ab ςtymo nominis coniecturam faciens, viatoris nomen esse philosephi censeo, de salute sua bene in via, sociorumque merentis. Verum illi Vlyxi hoc magnopere videndum,ab ipsis ne Sirenibus in transitu ita retineatur, salutem ut suam posthabendam esse amoenis digressonibus viae compendiosae de salutaris, cum vulgo mortalium omnisgeneris atque ordinis, sentire videatur. Et quando tamen homini literaru non vulgariu amatissimo ad id enim genus tantum hominu habere me. nunc sermonem ipse memini,testatumque volui in v
stissimo pelago oberrandum est, eodemque pleno Sirenicis perlectamenti faexemplum ab illo ingeniorum principe,& simul auctore summo philosophiae vetustissimae, rogandum est nobis utendum: vel sumendum potius occupationis iure: si quidem tenere nos fommulam usurpandi iuris huius potuerimus. Et olim quidem illa tantassam ampla copia,tam varie locuples, in medium exposita est: de tamen adhuc libata potius ipsi videri potest,quam imminuta. Caeterum non cuiusuis, nec nostrum est fortasse,Corinthum illam adire, ut est in prouerbio. Quemadmodum igitur Vlyxes olim Ithacensis, usus consilio magae Circes, Sirenum cantus suaves quidem illos vehementer & iucundos,sed non minus exitiales & vitandos, quasi per transennam audiuisse dictus est ab Homero: eundem ipsum in modum homine suscepti sacramenti tanti memorem,principatum animi sui ad malum nauis alligare, vinculis legis euangelicae,eiusque seueritatis oportet. Sine eo autem malo fi)ei certae ac opificis & iustificae,in cruce Domini fixae & cofirmat ossicia cuncta nautica,ministeria omnia qualibet culta in speciem . armamen
136쪽
descriptio theatrica dc distinctio , nihil ad rem pertinent qua de re maxime & in primis agitur: nihil sin quam j vectoribus ad finem
propositum illis, aut certe proponendum conserunt. Quod malus autem in naui est: hoc est crux in Ecclesia, ut inquit Ambrosius. Vlyxena porro Homerus socios suos incolumes, auribus obstructis transmisisse cecinit,ut efferatos a Circe quae milii prudentia communis est Cyceonis potu,& tanquam Veneficio quodam magico: hoc dicere nunc possis cinnum urbanitatis auljcae, atque eius assinis aemulaeque,tametsi oppidanae. Quo cinno leuiter inebriata iuuentus,elegantis vanitatis studiosa,plausus captare solet leporis morum & facundiae: in eoque studio ingenium animumque exercere omni contentione. Verum hausto errore sensus communis va-.rio ic multiplici,capaces iam non erant Sirenum musicarum audiationis, Vlyxis Homerici socii: nam & vera se scire,& ficta gloriabantur.caeterum pro veris fallentia,quod Hesiodus etiam commemorauit in poemate Theogoniae, sub nomine musarum. Eundem igitur in modum,philosophum sanctioris sapientiae cupidum &discipulum,animi principatum suumque adeo hominem intestinum, ita comparatum habere oportet, sensus ut ille suos omneis in potestate habeat: vel obstructos vel apertos ad praescriptum rationis,
tanquam comites & administros ipsius. nimirum ut exurdatis auribus, ut oculis hebetatis, caeteris etiam ut sensibus aut enectis aut
torpefactis, qui a mundi contagione deprauati, quasique ab oculo Megaerae fascinati sunt,inuidiae Stygiae adde etiam & fortasse a diuturniore contubernio Musarum profanarum) spiritui tandem illi genitali rupide sinus pandat,in patriam propellenti per portum euthanasiae. Quem ad finem ipsiam unum summumque, sanctioris philosophiae studium a prudentibus non dubie institutum est. Et philosophus quidem prouectus,qui iani habitum virtutis consecutus est: quanquam tangitur voluptate ob lectionis amoenitatem, nonnihil etiam saepe titillatur ob imagines rerum quae comentanti occurrunt intellectui: sensus tamen petulantiam plaerunque dicto habet audientem sapientiae atque obtemperantem, utpote domitam iam & infractam. Vnde fit, ut subiectum primum secundo pr ualeat, & materia formet concedat: id quod hominis fert ratio,
naturet suς conscii ac memoris.Imperiti vero nulla lege rationis rectae vincti,ita demum pericula maris citra noxam evadunt memorabilem , si sensu vacent illecebrarum, ad perniciem certam viatore, 'trahetium.Nam Sirenes supradicti, velut aureolis quibusdam
137쪽
Iῖ catellis delinimentorum suorum, aures auditorum permul as, len- susque deuinciunt sicque de statu mentis impotentes iam sui mortales deiiciunt. At ex eo demum statu, tanquam ex edito quodam loco, recta potest esse iustaque veritatis atque sapientiae caelestis contemplatio & intelligentia. Quid autem inde sequatiir nemo fere non videt. Iam verb. medicamenta Circes esculenta & poculenta, apud eundem Homerum mortales immutasse legimus, in animantesque brutas vertisse diuersorum generum. Haec ego nunc veneficia referenda esse censeo ad cupiditatis immodicae quaestum,stipendiaque ambitus, tum ad fortunae ingentiores caecasque largitiones. Quarum rerum pharmacopolium , in conuentibus esse praecipue regiarum, luculentum & copiosum, nemo est quin nesciat. E
rum porro venenorum mentis atque animi, tantam vim esse viariisque eodeni ex ipso poeta intelligimus , eorum ut antidotum. unum tantum atque antipharmacum a priscis repertum sit ac proditum : quod ipse moly vocat. idque non hominum inuentioni, non fortuito casui: sed diuinae potius benignitati acceptum csse reserendum , auctor ipse censuerit. Cuius fabulae allegoria, cum vocabuli molyos etymologia, ad reconditioris disciplinae traditionem relata est, quae per Mercurium administrata e te dicitur, rectae rationis illum interpretem & magistrum . Cum igitur natura humana quoquo versus admodum versatilis sit, eaque de causa & Proteum de Vertumnum aliqui eam appellatam esse putarint, si commentationi philosophicae moly illud caeleste, diuinae indulgentiae allapsu accesserit: etiam ut Circes pocula doctrinae sacrosanctae ante utrierint, postliminio tamen rationis rectae, genitalem in sormam quodam modo restituemur interpolis humanitatis, tametsi interpolandorum mortalitura ossicina spiritalis, non iterum patet homini. Sub nomine autem molyos herbae Homerus philosophiae doctrina significasse symbolice creditura doctissimis. Cuius vim eam esse sui volunt) arbitratus est ille vir mortalium ingeniosissimus, eamque facultatem, mores ut hominum degeneres & eL feratos aut veterinarios factos, atque pecuarios, sibi tande illa, naturaeque humanae restitueret. Id quod si de Hellenica philosophia
dictum est, quae mortalium reuera inuentum fuit, quanto nos congruentius id tribuere diuinae disciplinae potuimus Inter moly enim nostrum atque moly Homericum,cum plurimum, tum hoc refert, quod illud e puteis sapientiae caelestis: hoc e terra effoditur, humanisque inuentis. Quare plus est oxymoriae in vita & moribus m. q.
138쪽
Hellenismi philosephiae,quam verae solidaeque sapientiae. Ad hominem vero pbilosophum perficie lum,qui ad regulam euangelicam, ad normam ut sic dicam atque perpendicu tu crucis dominicae eius demque seruatoriae respondeat,quales illi fuerut heroes apostolici, primae classis ac sensus spiritalis ciues in ciuitate caelesti: eorumque fortasse euestigio sequaces conscripti in centurias primae proximas: non satis est,opus este Promethei,nominem fictum quoquo modo,& plane lutu de corpus .cuiusmodi maxima pars est mortaliu Christiani dogmatis retinentium.Ne animantem quidem esse satis est, vel animale potius, nimiumque animae tribuentcissent enim quamplurimi, qui longe plus animae,quam animi ac spiritus habeant. Necesse est autem eo amplius, spiramento insignitum velut absolutum ultima manu sapientiae: id quod sit,cum Minerua caelestis, Prometheo naturae, spiritus diuini opificium atque expolitionem
addit. At talis philosophus vel verius theosophus, nihil aliud curae habet, nihil animo coplectitur, nisi Deummi hil amat nisi Christum,
ut quem propter dc mensam numulariam,vt olim unus e duodecim,& publicani sensa pro derelicto habere semel constituerit. Aliud est autem ad essgiem Dei factum esse, quod omnibus mortalibus contigit,qui ratione praediti sunt: aliud ad similitudine Dei in sotinari, quod significat ad amussim euagelicam vita suam exigere,ut inquit Basilius homilia decima in hexaemeron.& haec est disciplina ut ipse
culos in capite habere philotheorum docet, celsaque contemplari S caelestia, non terrena caducaque meditari,utide homilia sequenti
dixit e sententia Ecclesiastae. τοῦ ι ος οῦ γαρ ὀιθαλμοὶ νέro λῆ αυῶ. Uerum enim uero cum sit omnis nauigatio in mari periculosa, ideoque a quibusdam sapientum 'Vagnopere damnata: tamen cum haec qua de paulo ante agebamus, omnibus nobis sit proposita: nisi si quis in vitae tyrocinio, atque in ipsa statim crepidine coni,nentis , fato suo fungitur : tutissimum est opinorὶ tractum maris consectari quam minime aestuosum, tempestatibusque obnoxium: quoad fieri potest, procul a Sirenibus illis vehementioribus . quί-que cordatis hominibus & consideratioribus minus sit metuendus. Nam magnae parti hominum ingenio & industria pollentium , atque otiam multo ira aximae, scio id probari vix unquam
posse. quippo qui vela consiliorum suorum de studiorum, cupiditati, quaestui, ambitioni pandere, ac fatorum fauori, sicque pelago medio vel impendente procella se credere, gnauissimi hominis esse
139쪽
137seant,atque etiam consultissimi. Mea vero sententia,& multorum, quibus ici hominibus,mediocri,aut modica potius, Parcarum benignitate contigit,ut non tam late sparsis fusisque facultatibus quam digestis explicatisque, & composito magis quam copioso vitae degendae instrumento, hoc mare ut transmitterent: ij dc commodius viaticati, S: felicius instructi ad eam expeditionem sunt, quae per tot monstra vit tot aestus,tot scopulos nobis exanclanda est. Subductis enim ut videtur) & expeditis rationibus peregre euntibus opus est,ne ad itinerum laborem,vaserum quoque redundantium custodia accedat,curaque impedimentorum. Quicquid autem opulentia, quantumque secum trahat,quamlibet amplos fines census sui metetur: viatorium est nihilominus instrumentum vitae, atque diuersorium, non stationarium atque domicilii. Christus inter alia multa quae noua instituit censuram mundi exercens,ius stirpium atque gentilitatu in populo rediuiuo sustulit,&adoptionis induxit. Quare etsi principum & magistratuum imperium, atque auctoritatem
praerogatiuam,doctrina sua sanxit, ne rerum humanarum ordo antiquaretur : voluntatum tamen ciuilium aequationem sensuumque suasit, in ordinem se cogentium,fraternaque charitate inuicem sese
non grauate dedentium. Proinde in huiusmodi ciuilitate, quae theocratiae fundametis nixa est,& charitate Christi coagmentata,si quidem rationem elementorum suorum tenet: quid ciuem super ciues capite atque humeris extare, & veluti populares suos&adoptiuos fratres,calcibus obterere tantopere iuuat Θ Quid luxu, quid fastu,quid lare familiari praelauto ac splendido opus est 3 Quid instrumento vitae cumulato supra fastigium ciuile, atque ultra modum exaggerato praesertim cum Dominus auaritiam hominum compescere volens,apud Lucam scriptorem euangelicum dicat,vitae nostrς
praesidium δρ fiduciam, nequaquam in eo sita esse quod circunfluit,& abundat. Certe quidem utcunque de quantiscunque finibus,hominum cupiditas quaerendi consilia postidendique metetur,certus est tamen modus unicuique instituto vitae, ratione ciuili frugalitateque praestitutus: non communi quidem ille sensu ac vulgi uago attemperadus sed sanctiore potius atque philosephico nedum phi-Iostaurico. Nam quae prudentiae communi commoda sunt atque utensilia,eadem rationi philosephiae reiectanea sunt atque impedimenta . Ita putandae rationes nostrae falce philosophica : rescinde-da quae luxuriant: effundenda erogatoriis beneficetiae piae modulis
quae redundant: siquidem praeputati de circuncis desiderii hominem. iij.
140쪽
133 Christianum esse oportet,quod Dominus praecepit,non modo studiosum philosophiae. Quo detestabilior est atque deploratior e rum vitae ratio, qui in summa colligenda facultatum suarum,ne aliena quidem subducunt & male parta. Quas vero non is demum inter Dei adoptiuos locuples sit,qui auro probo, puro, suo ut fine olim in prouerbio diues est, indeque munificentiae misericordis sacrificium Deo facere solitus est. Et hactenus ita loquor, quasi theorica philosophia, modulos suos & decempedam, a ciuili prudentia, aut a Peripatetica disciplina mutuari debeat ad constituendos pos sessionum suarum fines, ad censusque ac pignorum temperandam
mensuram : non quasi Diogenis animo calcare rerum caducarum
mancipia eam deceat Socratissique stomacho inopiam de pauperiem ferre, in pignoribus suis factam , in aliisque facultatibus . nisi vero iuris praediatorii studium, nexorumque ciuilium atque mancipiorum haereditatum & caducorum scientiam cum studio iuris caele- . stis, quaerendaeque & cernendae haereditatis, a Christo suis ac legitimis desiponsae, consociari posse sine collisione credimus,mutuaque offensione. Quod si nunc iuris huius auctoritas forte & seueritas, in controuersiam lit est licentia huius aetatis) aut in dubium a communi prudentia quouis modo reuocetur: ecqua lex tandem qu sol ecqua sanctio,aut rata magis aut seuera esse potest,ob idque reuerenda, quam ea quς Verbo Dei promulgata est 3 quam quae in cruce Seruatoris fixa Z quς sanguine Christi sancta 3 nisi si nobis persuadere institerimus, longissimi temporis incuria, ac trisaeculari hominum,alteroque tanto,sesqualteroque fortasse, diuturniore seco dia,aut refigi legem illam potuisse, aut usu contrario tandem obso- leuisse. Sed scilicet liberum cum libera, philosephum cum theoria, commentari haec & huiuscemodi oportet, quae rem habere non possunt commodissime cum obnoxia conditione ciuilium studiorum, nedum atriensium: id quod nos experimenta quotidiana docent. Etenim disciplina euangelica, cuius alumnus esse debet quas que verna discipulus, homo philotheorus, quoddam est amplum euerriculum cupiditatis,ambitionis, auaritiae,voluptatis,omnisque stultitiae vanitatis & ineptiae: quς materia obiecta est & proposita ciuili prudentiae, discipulisque Circes illius variarum animantium opificis , quς D data eam ob causam a Virgilio appellata est . Quippe
Dominus noster Iesus Christus,clim ad dissoluendam principis mil-
, di tyrannidem superne missus esset, non Seruatoris tantum munere legisque latoris funistus est, sed etiam dictaturae honore dc impe-