G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE TRANS . HEL L.

33tatem sermoni euangelico, sed qui vel quicquam derogant ac detrahunt fidei atque auctoritati euangelicae. In geometria cum elementa concesseris, necesse est ut theoremata quoque ex ipsis coagmentata itidem fatearis: & cum primum theorema,secundum, tertium, de deinceps,ut demonstrata dederis de concesseris, disciplinae placita poscunt,ut reliqua etiam concedas,ut ordine posteriora, sic necessarib consequentia: alioqui tute improbus videbere, aut stare non poterit constitutio geometriae,scientiae copertissimae. In theoriae porro disciplina de sacrosanctae philosophiae , quae non lineas imaginarias, non formas quadamtenus opinabile, ut geometria, speculatur: sed diuinam ipsam maiestatem pro obiecto & subiecto

commentationis habet, naturaru omnium certis limo,atque eo amplius res alias abstractas δρ caelestes ab ipso dc in ipso sempiternas futuras: in ipsa igitur disciplina tantarum rerum contemplatrice, enunciata veritatis suapte auctoritate rata, ponimus utique omniusuffragio, ea quae Deus idemque Dei filius,inter homines agens, sub corporis integumento ore suo pronunciauit, ac de patris voluntate spiritusque diuini aspiratione sanxit de promulgauit. Ita quicquid cum euangelicis praeceptis aut interdictis discrepat, noxiς diret tandem fore inficiando non sumus. Atqui ipse ad quadrantem rationem reposciturum sese de exacturum, conceptis Verbis palamque pronunciauit: scriptumque de consignatum ita reliquit,ut ne causari ignorationem huiusce iuris de sanctionis, aut obliuionem excusare quouis modo possimus. Quid me igitur, quid te lector,quid unoquoque futurum est nostrum,e moribus de institutis sensus comunis, vitae suet tenorem comparantium, quς manifeste pugnare cum monumentis sapientiς cςlestis, legeque euangela intelligimus, cum sanctionis terribilis de capitalis clausula promulgata Z dc in tam dissoluta supinaque animaduersione, Sc incuria tam pollicitationu, tum minarum Domini,serui insigni nequitia praediti,audemus nobis promittere adeundae hqreditatis copiosissim et facultatem, adoptiuis Dei promissam Si scripturet credimus,Dei filius δc sermo,interpres prius fuit inter Deum de Abrahamum, quasi stipulatorem quendam delectae uniuersitatis hominum, qui veritati de sapientiqui parenti, licto audientes futuri erant,fidemque habituri. Iterum idem Dei filius interuentor fuit inter Deum patrem omnium dc genus ipsum humanum, commercisque caelestis δc aeterni pactor atque transactor.Hoc porro pactum foedusque admirabile, non minus admirabili pignore fallistum est de confirmatum . Siquidem

62쪽

I9 Abrahamo quem diuinitas ipsa in deliciis habuit, ineffabilem Deus pollicitus haereditatem, quo fiduciam ipsi,eiusque gerimnae post ritati plenissimam faceret,sanctissime adiurauit. Quid inquies, per Stygos paludem,dii cuius iurare timent de fallere numen8Minime. Quid ergoὶterram,mare,sidera Ne id quidem. iurat per semetipsum Deus,ratum id pactum aeternumque futuria, quando ne Deus quidem ipse,tametsi omnipotes, maius iurisiurandi pignus sinctiusque dare potuit:id enim Paulus ipse testatur & admiratur.Tametsi iusiurandum illud Deus non patriarchae gratia pollicitationi suae addidit: quippe cuius strenuam fidem nouerat de cunctatione vacuam, non praescientia modo diuina, sed etiam clarissimo recenisque exemplo. Caeterum nostram aliorumque mortalium ignauissimam Gdem prouidens,corneaque viscera Adamidarum, alumnorum pertinaciae atque contumaciae. contra quam testimonium perhibet insignis ipsitus patriarchae fides, graue,clarii,& irrefutabile. Hic si quis me roget, cum receptissima sit merito auctoritas scripturae,cum interdum sensuum sublimium miracula inter commentandum in ipsa emicantia,fidem rerum diuinarum manifestam faciant: sic ex aenigmatibus illis diuini sermonis raptim coruscatia,quasi fulgetra quς-dam rapida,e nubibus altissimis erumpentia:denique cum exempla tot prodita sint certissimae fidei a viris sanctissimis, quoru nos me- moriam colimus ut venerandam & consecratam: hic igitur si quis quaerat,cur adhuc affines esse pergimus apithiae gentilitiae,Nihil aliud habeo potius quod respondeam, ni bit quod causificer, quam

hebetem sensum communem & evanidum,quo nos magistro pas sim utimur,rerumque diuinarum humanarumque aestimatore.Nos enim tum Dei,tum eius sapientiae odorem quendam, vel succisiuis horis commentando captamus, vel tantisper dum operam damus sacris auscultationibus: interirnque dum odor rerum diuinaru quasi unguenti suauissimi fragrat, admiratione earum & suauitate ducimur. Simulac autem res alias agere institimus quod nunquam non ferme facimus sensibusque vamre, de rebus vanisiimis, aut certὸ ab

illis diuersissimis, ad principatum animi reserentibus, quasique ad

senatum ciuilis prudentiae odor tunc ille natura fugax,protinus e- uanidus abit, Jc memoria eius interit. Nec Vero ex eorum numero

sumus,qui dicere cum Paulo potuerunt,Gratiam Deo habemus,qui odorem cognitionis Christi in omni loco manifestum per nos fecit. Etenim qui hoc dicebat,quocunque locorum ipse, gentiumque se conserebat, una quoque odorem cognitionis Dei, Christique

63쪽

disciplinae circunferebat videlicet illa est tyrannis principis mundi abrogata tantum a Christo inter filios Dei, tui in regno eius agiit. Quem principem idem apostolus ad Ephesios scribens, imperat rem huius taculi, & potetatus acris nuncupauit: ideό ut cesset Chry- stomus quod ipsi natura humana sese, partem quidem longe maximam,in nexum ultro dedit & mancipium adque fit hodie ab ipsa,

iudicio tam praepostero, ac de salute propria dirum in modum morito,ut Christo Dei filio nemo pene attentionem accommodet,etsi tanta nobis taliaque pollicenti,eademque perpetua: principi autem ipsi mundi,consertim mortales sese agminatimque,tanquam duci

proprio agglomerent, asseclasque sese praebeant,praesentia quidem illis festivaque,sed temporaria promittenti fallaciaque. Cuiusmodi

auctoramento mortales Dbligati tyranno teterrimo,sacramenti im-

. memores quo in verba Seruatoris adacti sumus,salutarem militiam regni Dei beatamque detrectamus, atque e numero delectorum Christi, aut certe euocatori , in numeros protinus uiui ut dicitur)videntesque transcribimur noxae Stygiae destinatorum. Miserum ac perditum, lirumque consilium. hanccine vim cupiditatis, hanc ambitus, hanc voluptatis, eiusmodique annonae militiae in sernatis, ut iis stipendiis allecti homines, nec caelestes postea numeros copiasque beatas recordetur,eorumque emerita stipendia, sempiterna

futur Hae sunt scilicet praestigiae & fallaciae Caci illius Stygii,auersis .

vestigiis caecisque, mortales in illud Orci specu vastum horrendumque rapientis. Lacessit enim in nobis acer ille instinctor,aemulationem cupiditatem, lasciuiam,libidinem aliosque igniculos cognatos inferorum,insitos naturae deprauatae: atque iis consternatae & velut fanaticae mentis cestris, caeci sique furiarum aculeis,aut praecipites agit homines,aut transuersos eos rapit in exitium aeternum. Quem - casum praecipitiumque tartareum,u vitare ipsi prouisum de auersari cupimus oculos protinus retorquere ad Seruatorem oportet: qui in crucem mirifice sublatus,atque undique conspicuus,expassis etiam ulnis sinum in suum nos ac praesidium euocat assidue: ac tergeminus quidem in persona atque in numine Deus, unus in natura &substantia, a primordiali statim noxia, occlusos sapientiae thesauros habuerat, mireque inuolutos & obsignatos in oraculis sitis. Iesus au tem ipse Christus, nunquam sine praefatione Seruatoris hominum a nobis appellandus: idem Dei filius, de verbum, & sapientia eiusdem, in ollicina paracletica corpus humanum factus,clauem illam

antea inauditam mundo acthlit gazophylacii caelestis, scriniaque

64쪽

reseravit inexhaustae sapientiae atque beatissimae. A cruce autem eius tanquam a perenni fonte salutis, a capiteque manantis per orbem fluminis verae & aeternae sapientiae, ducenda est ratio prima & vltima philosephiae,commentationsique summa pertinentis ad theoriam: quae dubio procul ipsa contentione animi probi atque sublimis,attentioneque eiusdem perpetua dignissima est. Pandito nunc occlusa Deus, aureissique nostras ieiunas mysticae disciplinae, verbo suo mirifico ac spiritu impleat:eiusque vi aculeata suauiter, S: flexanima stupentia praecordia cieat. Plus est enim infinitis partibus aspirans paracteti numen in oraculari studio, quam actio asseruiens &pronunciatio, quamlibet animata in oratione humana: ut mirari desinamus non perinde constare omnibus eius studii rationem,euentuque eodem cedere. Refert enim non quatenus quisque se ingurgitet aquis ex illo flumine exundantibus,sed quo sipiritu assiatus,&quam sitiens immortalis sapientiae tum homines quida crudi,concoquere non possinat aquas, haustas quidem saepe auiditatis curio congio magis, quam fidei bonae cyatho & charitatis Dei. nisi vero putare debemus bono stomacho eos esse, qui esculentam carnem Christi veram, & potulentum sanguinem, auribus admittere sine symbolo nequeunt, nedum scripturae elogio renuunt, totque animarum sanctarum priscarumque auctoritati credere:qubsque Christus ipse augustissimi sacramenti conditor, cum iis valere iussi, qui ipsum olim de hoc sermocinante serre non potuerunt:ut est apud clivum illum Ioannem scriptum, a manu eius seruuin fidum atque dilectissimum. Agedum igitur,agamus nos inquam quod agitur invita pr cipue: siquidem rationalis animatis,a ratione recta,non item ab obliqua & peruersa, finitionem suam accepit. Lignum ligno no

maliter incubans,caduceum pacificatoris est e, non dicamus modo, sed ducamus etiam,ac mente perme mori teneamus. quem inter diuinam humanamque naturam interuenisse, Sc diuinis elogiis,& traditae per manus auspicato initiatas auctoritati non dubie credimus. sic enim maiorum gentium senatus ille censuit, aetatuinque heroi carum germana, docta,inspirata, incorruptaque prudentia. sic centuriae primae clasiis, diuinis ornamentis ac dignitate eraeditae,ob idque non dubie praerogatiuae, sciuerunt ac iusserunt. sic capitali pignore cauerunt,uc fide sua ingenti & admiranda eme iusserunt; gmina illa numerosa testiti, vel innumera potius, qui vades pro Christo semetipsos offerre saeuisiimis tyranis ac truculentissimis minime detrectarunt. Sic denique rei evidelia fateri nos cogit, quae in oculos fj,

65쪽

quidem illa incurrit: sed hebetatos rationis rectae conniventia, nebula insuper offusos a Caco exhalata ex antro illo tetro, tartarid rum domicilio, draconisque faucibus. Age igitur rursus, hoc insigne salutis, hoc symbolu pacis superum impetratae, hanc notam, hoc monumentum adoptionis diuinae,iusque cernendae haereditatis opimae atque beatissimae,pro amuleto circunferamus alexicaco in sinu id gestemus,apprimamus id praecordiis, videamusque magnopere ne discinctis aut male cinctis excidat. totos enim nosmetipses contactu eius atque osculo, lustratos esse merito confidimus: quippe qui illa veluti caelestis Herculis claua, tria Cerberi tetra capita,concisa

atque elisa, ternas fauces confractas esse norimus, voluptatem, cupiditate,fastum: quaru prim voracissim , secudae hiantissim , tertit

sunt tumentissimae. Orci quoque repagula antea intacta & immota, illo veluti sacro vecti couulsa citi, scimus: custodiasque vetustas vindice Seruatore extractas, quς claus in caligine, desiderio lucis supernaeiandiu tenebantur. nam tulit hinc illis aliqua lo optantibus aetas auxiliu aduentumque Dei: Alcidesque magnus ouans victoria venit, clauator diuinae maiestatis: opima subinde spolia illaturus in aerarium caeleste,visendii,splendidit, dc copiosum. Tum primum manes

. Cacum videre trementem,turbatumque animo. Hanc denique tes.seram esse gloriati iure possumus,initi & contracti hospitii perpetui

inter caelum 5 terram, Deum inter mortalesque,incolas huius orbis. Commercii cuius erg5,paeana saepenumero nostrum canimus in

obsecrationibus de precationibus,quae fiunt in templis sanctissimis, interim dum pacem Dei superumque exposcimus. Scimus & in hoc ligno, lultralique adebexpiabilissim6que signo, duas inesse normas: ad quas omnem lapidem exploratum oportet, qui quidem quadraturus sit in structura fani mystici. Hoc idem porro lignum inuertere tute si institeris,trutinam statim exactam in eo inueneris,quae tanquam in aequilibrio iustitiae constituta,ueupram in partem ver

fit nam in libra iugum ita porrectum ut stet ad exactum aequi-ibrium,utrinque rectum viati essicit,ut Aristoteles inquit in Mechanicis.ad eundemque modum brachia expansa in porrecto ligno, corpore in sublica ad perpendiculum extenso,singulos rectos utrinque figurant,& tanquam deliniant. In hoc lecto poenarum Christus iacens,emptor ipse familiae ut verbo vetustissimo iuris utar haeres in asse relictus aeterni patrimonii, testamentum suum condidit, vel conditum potius confirmauit. in quo quidem testamento ab octo beatorum gradibus eos ipse reliquit ex haeredes, quos

66쪽

ciuilis prudentia selices,ac frugi homines esse iudicat: cum interim fidissimis suis amicis, quibus pacem suam dederat ut legatum

uberrimum & in primis expetendum , doloris atque aerumnae ab-

snthium propinauerit in calice philotesio . Verum id genus supplicii mirum id dictu, stupendumque meditatu sieruile apud priscos& detestandum,a Christi Seruatoris morte cultuque venerandum, sacrosanctum,augustum esse coepit, atque etiam laureatum, laque meritissimo. Siquidem Iesus Christus, e cruce velut ex ara quadam insigni,edita & conspicua,quasi e loco superiore, principem illum mundi cum copiis suis fudit, fugauit: ex arce etiam oraculari, in qua sibi numen ille diuinumque cultum usurpaverat luculente deiecit, praecipitemque deturbauit.Opima praeterea spolia eiusdem e regia

retulit,vasa automata atque ani mantia, argentea aureaque,c medio

atque e penetralibus AEgypti repetita,asiportataque, ad ornamenturedis suae delegit,quam e lapidibus delectis,ex eodemque principatu ac tyrannide ereptis, statuerat iam olim ab aeuo arci allectari, atque aedificanda locare . Hic AEgypti ipse tyrannus gladio suo iugulatus es . Nam qui morte seruatoris funellum facere regnum Dei existimabat, omnia illic sella laureataque secit, ipsius supplicio de asseclarum eius fidissimorum. Circa hoc diuine maiestatis facinus, nobis semper memorabile de praedicandum : quo nec miraculum maius diuinitus ad hunc diem editum est, nec in posterum edendum : quod natura ipsa, coelum, coeli que decus atque insigne, retro- actu mirabili defectiique testata sunt: philosophia summi boni indagatrix & cupientissima, longe acrius comentari de speculari debet, quam philosophia Graeca,circa fines inquirendos bonorum &malorum quondam commentata est. Quos tamen ut unaquaeque

ipsos maxime familia philosophica, proxime persequi sese existimauit, ita fere aversis maxime vestigiis indagavisse pollea inuenta est. Age, mitto nunc quanquam id planum facere possem nihil animo philosophico salubrius esse & magis exoptandum. Ecquid autem

dignius summis ingeniis, ecqua vero commentatio suscipi maior, sublimior, capacior, longe, late, alteque patentior, quam ea potest speculatio,quq fines omne is mathematicos,extremaque rerum naturariamque complectitur 3 At Christi cognitionis studium in crucem acti,eiusque mysterii ut G rcci vocant mirifica oeconomia,non modo Vnam aut alteram naturae dimensionem, sed altitudinis duo

extrema finibus suis ambit, quos ne uniuersi quidem globus valet capere atque comprehendere: ultra quod philosophia antiqua nihil

67쪽

agnoscere voluit. Hanc scientiam Paulus ille 'i dictum est)claris simus antistes sapientiae, discipulis suis Ephesiis ominatur, ac diuini tua exposcit: Ut possitis inquitὶ una cum omnibus sanctis comprehendere, quid latitudo, quid longitudo, quid altitudo,nosseque cognitionis Christi charitatem praestantissimam , quo impleamini& abseluamini ad totum usque Dei complementum . Quibus ille

verbis,uir diuinarum rerum consultillimus, seruatoriae vim oeconomiae essectumque immensium exprimere mire voluit & significantillime, ut OEcumenius Graecus auctor, ex sententia Photii hominis acutis limi scripsit. OEconomia autem a Graecis theologis dicta est,uerbi Dei vita, in corpore mortali existentis,cum theurgia mirifica totaque illa salutis hominum peragendae diuina prouincia,qua ipse libens seruaturam appellauerim,ab eo administrata secundum mandata praescriptaque Dei patris,a diuinis quondam vatibus mu-do praenunciata. Longitudo significat ab omni aeuo dc ante tempora cognitionem eius quod dictum est,apud homines, atque administrationem, a Deo praefinitam fuisse. Latitudo ex eo intelligitur, quod in omnem gentem vis eius & potestas extensa est & propagata. ad eos enim qui ante legem, ad eos qui sub lege, ad eos qui post legem fuerunt, humanitatis Christi, S: rerum ab ipso Deo simul atque homine gestarum , beneficium & fructus efficaciaque spectauit. Altitudinis extrema eo pertinent,ut intelligamus,eunde Christum ad inferos descendisse, ad c lumque ascendisse, & simul primitias humanitatis beatissimae super omneis gradus angelicos eundem sustulisse. Ad summam in Cl risto cruci ais xo, non modo fundamenta fidei iacta sunt, sed & substructio ipsa & exaedificatio Christianismi, columen de fastigium religionis,eo firmamento nituntur : id enim pro axiomate tenere nos oportet. Quod nisi fece rimus,aqua disputationis nostrae, ratioque adeo tota proisses h rebit sanctioris. philosophiae ac theoricae. nam & singuinis Christi expiabile numen inde pendet, quo foedus unitatis mortalium cum superis atque immortalibus, sanctum est. Postremo hoc habet philosopbia tanquam diu in cornu copiae, unde non alimenta modo theoriae,sed etiam delicias suppeditet contemplationi aeditae & reconditae: unde diuitias summas animi studiosi promat, fidem, spe,

charitatem : unde in rebus acerbissimis,aequum animum, in secundis , vitae contemptum . Est apud Platonem in apologia Socrates Delphico se oraculo disserens sapientissimum hominem pronunciatum esse, non aliam magis ob causam, quam quod nihil se scite

68쪽

LIBER SECUN DV s.

Μopinaretur, nisi unum id ipsum, nihil se scire ipsum.Vas illud lectissimum simini ac caelestis Promethei, Paulus iam saepe dictus, ad unguem figuli ipsius absolutus, nihil se scire gloriatur, nisi Iesum

Christum Seruatorem, eumque cruci sussi xum. Vtrum igitur horum doctiorem, sapientiorem, rerum commodarum homini prudentiorem, arbitrari debemus hunc claro elogio nouimus in caelum sublimem esse raptum, haustaque doctrina ex adytis sapientiae, nobis oracula fudisse, ii uinaque cosilia enarrauisse,ea demum quae in vulgus promulgare ac prodere, cidaten usque licuit. a quo viro praecipuo secundum quidem Deum simul hominemque Christum, factum est, ut studium sapientiae in coelum c terra sublatum sic quod

contra Socrates e coelo in terram deuocauerat,ad mores hominum componendos,quorum immortaleis esse animos ipse quoque censebat,si Platoni credimus .Profecto harum rerum commentatio Co-gruens est homini philosopho, primaque & summa digna philosophia. cuius unius & studii & contemplationis altitudine, magnitu lignem,amplitudinem,non dico exhaurire nequirent omnes philosophorum sectae, numeros que familii atque ingeniosissimae:sed satis admirari,si nunc reuiuiscerent, rectamq; religionis opinionem, quae orthodoxia dicta est a Graecis, tuendam aggrederentur certatim & explicandam. Dei filius idem ratio &sermo de sapientia patris,caelitus delapsus e solio diuinae maiestatis,cum humani generis gratia hominem iustum plenumque suscepisset: in eo homine ipis caetera nobis simili,ortus tantum priuilegio,& culpet vacatione eximio atque immuni, agi in crucem,in crucem inquam agi, figi,extinguique sustinuit. Hoc cum longe maius sit beneficium erga mortales,atque luculentius,& Vero admirabilius,quam mundum condidist e,in eoque vitam ficto homini luteoque inspirasse:quotus quisque nuno hominum id recordari videtur animo satis grato atq; rem perpendenti,ut qui de par erat agnoscere gratiae magnitudinei Nam cum magnopere inculcatum sit,& pene auribus infixum populi &primo ru, hoc consilio prouidentiς,beneficentissime, honorificenti Dsime,summas indulgentia cum homine diuinitus actum esse,iccircoq; Christu id facere cum patre & spiritu coelesti statuisse, naturam ut humanam secum sublatam in crucem, ibsque restitutam immortalitatis primaevae natalibus, in caelitum deinde ordines adoptaret&transcriberet: nos tamen certatim id agimus o diram amentiamὶ

certe quidem plerique qui in medio & publico vivimus, longissime ut a cruce dominica liceat nobis esse , vitamque traducere.

69쪽

At hoc quidna est aliud scoserre enim hic pedem cum veritate tan

dem oportet) quam seruaturae Christi acta aut abrogare, aut irrita facere 3 quam praeeuntem nobis Deum viam salutis, destituere, in diuersumque iter contendere quam quisque potest maximeὶ O vitam hominum prςpostere,o exitialiter, o perdite comparatami tu cum Christi nomen, numen, doctrinam adores: cum expiabilem esse censeas 5e fateare: ita tamen vitam studiaque vitae instituas de me autem cum primis loquor ab eius ut praeceptis, institutis, exe-plis abhorrere videare Videamus per Deum ipsum immortalem Christum, immortalitatisque parentem, ne id ludificatoris sit affecta, aut parum sanae mentis. Nos stipendia facere auspiciis Seru

toris omnes videri,existimari, perhiberi volumus, utpote sacramento mirabili in verba eius adacti. Quis enim hoc non magnopere prae se ferre contendit8tesseram etiam eiusdem militiae,insigneque gestamen venerari gaudemus adorabunde. Cetterum aerumnulas, muniaque militiae,quorum illa sunt indicia dc monumenta, obire reuera abominamur, ut mala, ut incommoda so rem cum proseusione Christianismi discrepantem) ut homini omni ope opibiisque depellenda de procuranda. Heu incertum & stolidum vitae nostret propositum, ac nihil omnino praeferens quod spectet ad finem bonorum consectandum, malorum auersandum. Nisi vero non rebus

assilientibus de laetis exultamus, gaudioque perfundimur, ut salubribus oc expetendis: tristibus de aduersis vultus ducimus & contrahimur,ut noxiis de longe reiectaneis. Adde quod diuum Pauluipsius hypodidascalum sapientiae, qui in cruci aflixo merito ponit

omnia, & beatum ipsum,& aeternarum rerum prudentem 5c conscium, tum suisse dicimus maxime de credimus , cum de Christo philosopharetur, crucisque supplicio: de porro inspectorem supernae satientiς, arcanorumque eius mirabilium de visendorum. Age

iam, cum diuorum reliquias miremur ut heroum,earumque loculos auro de gemmis ornare moribus receptum sit: qui velut calones Seruatoris, susceptam eius clauam ad extremum pertulerunt, partim non frigore, non aestu, non inedia fatiscentes: partim ne ace

bissimis quidem poenis cedentes,maioribusque humana patientia: sed cum eam ob rem memoria eorum publice consecrata sit: cum priuatim beata, augusta, votis etiam imploranda fere existimetur: qui fieri potest duntaxat fide bona, omnia ut e diametro opposita, omnibus Ungulis ut dicitur) captemus te aucupemur Z nimirum,

quod prudentia ista,quae in publico medioq; versatur de Nestorea

70쪽

loquor,& senatuum principeὶ cum in perspici edis vanitatibus Argo oculatior, in rebus temporariis Corculo illo ciue Romano cor datior sit, in diuinis tamen rebus aetern Isque existimandis, hebes, secors,excors esse,atque adeo vaecors,manifesto deprehenditur. Age rursus, paulisper fateri verum sustineamus:vt fit, cum fidiculis sordidatae conscientiae subacti,sacerdoti expiatori indicare nos contaminatae metis,& male sibi consciae,visum est. Quotu, igitur iam quisque nostrum, de spe aeternorum bonorum interdum percunctantibus,cuiusmodi, quantamque habeamus eorum expectationem atque desiderium,ex adyto cordis sui responsa dare iudicandus est λ&non e limine potius ianuaque tantum eius templi, in quo templo verbum Dei veritatisque diuersiri sustinet3& nos adoptionis liberi ij enim esse verissime gloriamurὶ hospitem admittere veritate non

veremur,non gratiamur, non perhorrescimus,in diuersorium vanitatis,& simulationis,& perfidiae 3 Nisi vero non est perfidia, fidem fallere,ab eoque reuera desciscere,in cuius verba solenni sacramento diximus. Enimuero illi duo filii testes & vanissimi,scelerat sque mentis humanae interpretes, vultus & lingua, mundum impleuerunt vanitate,praestigiis, & circunscriptionibus quae ludibria sunt aperta Christiam sint,apud Dcum quidem illa, criminosa atque capitalia: c terum apud homines, lauta atque vendibilia: si quidem ad verum loqui,non ad veritatis simulachra volumus. At id si alias unquam, nunc omnino nobis faciedum est, tanquam in exhedra quadam sanctioris philosophiae disserentibus:atque id cum paucis tantum,iisdemque initiatis ut aiunt)maioribus initiis,& profanis procul arbitris sic enim existimari volo. Nam quid dissimules uid te

ad maiora reserues3 Num locus alius, num tempus, num argumentum appositius aliud esse potestZIam veto Ioannes ille baptismi proditor primus, ab eoque nomen adeptus, quem unum euagelus,coeli aduena, pro cognitore dandum censuit mortalibus,ut idoneum &locupletem ab hominibus enim Christus nondum agnoscebatur quanquam cognitore non opus erat ei, qui tesseram circuserret in dicem sui generis ac natalium, edendis tot talibusque theurgiae mirificae facinoribus. Et erat missus e caelo ad res humanas inspiciendas, potestate cum summa, summoque cum imperio.Verum ille anteambulo veritatis &praenuncius,quodnam tandem initium adue

niens dedit disciplinet philosophicae ZResipiscite inquit,ad populum

iuxta atque primores loquens quandoquidem regnu caelorum ap' propinquauit .Respiscetiam autem nemo nescius est opinor mcd-

f. iiij.

SEARCH

MENU NAVIGATION