Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

D e. 77N. Per ideam adaequatam intelligo ideam, quae, quatenus in se sine relatione ad objectum consideratur, omnes verae deae proprietates sive denominationes intrinsecas habet.

Ex PLICATIO.

Dico intrinsecas, in illam Deludam, qua extrinoes est, nempe convenientiam ideae cum suo ideato. V. Duratio est indefinita existendi eontinuatio.

Ex PLICATIO.

Dic indefinitum, quia per ipsam rei exissentis naturam determinari nequoquam potest, neque etiam a causa sciente, qua scilicet rei exissentiam necessario ponit, non autem tollit. VI. Per realitatem et persectionem idem intelligo. VII. Per res singulares intelligo res, quae finitae sunt, et determinatam habent existentiam. Quod si plura individua in una actione ita concurrant, ut omnia simul unius effectus sint causa, eadem Omnia eatenus ut unam rem singularem considero.

Ι. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam, hoc est, ex Naturae ordine tam fieri potest, ut hic et ille homo existat, quam ut non existat. II. Homo cogitat. III. odi cogitandi, ut amor, cupiditas, vel quicunque nomine affectus animi insigniuntur, non dantur, nisi in eodem Individuodetur idea rei amatae, desideratae, etc. At idea dari potest, quamvis nullus alius detur cogitandi modus. IV. Nos corpus quoddam multis modis assici sentimus. V. Nullas res singulares, praeter corpora et cogitandi modos, sentimus nec percipimus.

Postulata id post 13. Propositionem. PROPOSITIO Q. Cogitatio attributum Dei est De Deus est res cogitans.

DEMONSTRATIO.

Singulares cogitationes, sive haec et illa cogitatio, modi sunt, qui

102쪽

8 Ethices Pars II. De naturam certo et deterininato modo exprimunt per Coria Prop. as. p. I. . Competit ergo Deo per Desis. s. p. I. attributum, cuius conceptum singulares omnes cogitationes involvunt, per quod etiam concipiuntur. Est igitur Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, quod Dei aeternam et infinitam essentiam exprimit rid. Desin. 6. . . , sive Deus est res cogitans. Q. E. D.

Patet etiam haec Propositio ex hoc, quod nos possumus en cogitans infinitum concipere. Nam quo plura ens cogitans potest cogitare, eo plus realitatis sive persectionis idem continere concipimus; ergo ens, quod infinita infinitis modis cogitare potest, est necessario virtute cogitandi infinitum. Cum itaque, ad solam cogitationem attendendo, En infinitum concipiamus, est necessario per De . . et . p. I. Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, ut volebamus.

PROPOSITIO II.

Extensio attributum Dei est De Deus est res exiens. DEMONSTRATIO huius eodem modo procedit, ac demonstratio praecedentis Propositionis.

PROPOSITIO III.

In Deo datur necessario idea, tum ejus essentire, quom omnium, qua ex ipsius essentio necessario sequuntur.

DEMONSTRATIO.

Deus enim per Prop. r. Quo infinita infinitis modis cogitare, sive quod idem est, per Prop. 6 p. I. ideam suae essentiae, et omnium, quae necessario ex ea sequuntur, formare potest. Atqui omne id, quod in Dei potestate est, necessario est per Prop. s. p. I.); ergo datur necessari talis idea, et per Prop. s. p. I. non nisi in Deo. Q. E. D.

Vulgus per Dei potentiam intelligit Dei liberam voluntatem, et jus in omnia, quae sunt, quaeque propterea communiter ut contingentia considerantur Deum enim potestatem omnia destruendi habere dicunt, et in nihilum redigendi. mei porro potentiam cum potentia Regum

103쪽

D e net e. 79ispissime comparant. Sed hoc in Corollario . et a Propositionis 3a partis I refutavimus, et Propositione 6 partis. I. Ostendimus, Deum eadem necessitate agere, qua seipsum intelligit hoc est, sicuti ex necessitate divinae naturae sequitur sicut omnes uno ore statuunt , ut Deus seipsum intelligat, eadem etiam necessitate sequitur, ut Deus infinita infinitis modis agat. Deinde Propositione 3 . partis . ostendimus, Dei potentiam nihil esse, praeterquam Dei actuosam essentiam; adeoque tam nobis impossibile est concipere, Deum non agere, quam Deum non esse. Porro si haec ulterius persequi liberet, possem hic ulterius ostendere, potentiam illam, quam vulgus Deo assingit, non tantum humanam esse quod ostendit Deum hominem, vel instar hominis a vulgo concipi , sed etiam impotentiam involvere sed nolo de eadem re toties sermonem instituere Lectorem solummodo

iterum atque iterum rogo, ut, quae in prima parte, ex Propofitioner6. usque ad finem, de hac re dicta sunt, semel atque iterum per- Pendat. Nam nem ea, quae Volo, percipere recte poterit, nisi magnopere caveat, ne Dei potentiam eum humana Regum potentia vel jure confundat.

Liae Dei, ex qua in tu infinitis modis equuntur, unica tantum

Intellectus infinitus nihil praeter Dei attributa ejusque affectiones, comprehendit per Prop. o. p. I. . tqui Deus est unicus per Coria I. Prop. I . . . . Ergo idea Dei, ex qua infinita infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest. s. E. D.

Esse forma idearum Deum, quatenus tantum ut res cogitans con- erutur, pro causa agnoscit, et non quatenus alio attributo explieatur. Hoc est, tam Dei attributorum, quum rerum singularium dea, non ideat sis res perceptas pro causa sciente agnoscunt, sed ipsum Deum, quatenus est res Missus.

patet quidem ex Propositione a. hujus. Ibi enim concludebamus,

104쪽

Deum ideam suae essentiae, et omnium, quae ex ea necessario sequuntur, forinare posse ex hoc solo, nempe quod Deus est res cogitans, et non ex eo, quod sit suae deae objectum. Quare esse formale idearum Deum, quatenus est res cogitans, pro causa agnoscit. Sed aliter hoc modo demonstratur. Esse formale ideariun modus est cogitandi ut per se notum , hoc est per Corol Prop. s. p. I. modus, qui Dei naturam quatenus est res cogitans certo modo X- primit, adeoque per Prop. o. p. I. nullius alterius attributi Dei conceptum involvit, et consequenter per Axiom. . . . nullius alterius attributi nisi cogitationis est effectus adeoque esse formalcidearum Deum, quatenus tantum ut res cogitans consideratur, etc. Q. E. D.

Cujuscunque attributi modi eum, quatenus tantum sub ilis attrihuso, cujus modi sunt, et non quatenus sub ullo alio considerum' pro causa Ment.

DEMONSTRATIO.

Unumquodque enim attributum per se absque alio concipitur per Prop. o. p. I. . Quare uniuscujusque attributi modi conceptum sui attributi, non autem alterius involvunt adeoque per Axiom. . p. I.)Deum, quatenus tantum sub illo attributo, cujus modi sunt, et non quatenus sub ullo alio consideratur, pro causi habent. Q. E. D.

COROLLARIUM.

Hinc sequitur, quod esse formale rerum, quae modi non sunt cogitandi, non sequitur ideo ex divina natura, quia res prius cognovit sed eodem modo eademque necessitate res ideatae ex suis attributis consequuntur et concluduntur, ac ideas ex attributo Cogitationis consequi ostendimus.

Ordo et connexio dearum idem est, se ordo et connexio rerum. DEMONSTRATIO

patet ex X. . . . Nam cujuscunque causat idea a cognitione causae, cujus est effectus, dependet.

105쪽

costo LLARIUM.Hine sequitur, quod Dei cogitandi potentia aequalis est ipsius actuali agendi potentiae me est, Quicquid ex infinita Dei natura

sequitur formaliter, id omne ex Dei de eodem ordine eademque connexione sequitur in Deo objective.

Hic, antequam ulterius pergamus, revocandum nobis in memoriam

est id, quod supra ostendimus nempe quod quicquid ab infinito

intellectu percipi potest tanquam substantiae essentiam constituens, id omne ad unicam tantum substantiam pertinet, et consequenter quod substantia cogitans et substantia extensa una eademque est.

substantia, quae jam sub hoc jam sub illo attributo comprehenditur. Sic etiam modus extensionis et de illius modi una eademque estres, sed duobus modis expressa quod quidam Hebraeorum quasi per nebulam vidisse videntur, qui scilicet statuunt, Deum, Dei intellectum,

resque ab ipso intellectas, unum et idem esse. Ex gr. circulus in Natura existens, et dea circuli existentis, quae etiam in Deo est, una eademque est res, quae per diversa attributa explicatur; et ideo. sive Naturam sub attributo Extensionis, sive sub attributo Cogitationis, sive sub alio quocunque concipiamus, unum eundemque ordinem, sive unam eandemque causarum connexionem, hoc est easdem res, invicem sequi reperiemus. Nec ulla alia de causa dixi, quod Deus sit causa deae ex. r. circuli quatenus tantum est res cogitans, et circuli quatenus tantum est res extensa, nisi quia esse formale ideae circuli non nisi per alium cogitandi modum, tanquam causam proximam, et ille iterum per alium, et sic in infinitum, potest percipi; ita ut, quamdiu res ut cogitandi modi considerantur, ordinem totius Natum, sive causarum connexionem, per solum Cogitationis attributum explicare debemus ' et quatenus ut modi Extensionis considerantur, ordo etiam totius Naturae per solum Extensionis attributum explicari debet, et idem de aliis attributis intelligo. Quare rerum, ut in se sunt, Deus revera est causa, quatenus infinitis constat attributis nec impraesentiarum haec clarius possum explicare.

106쪽

Idea rerum singularium, Me modorum, non exissen in us Menteo reflendi in Dei infinita idea, ac rerum vularium, Me moriorum, sentia formales in Dei attritimis continemur.

Haec Propositio patet ex necedenti; sed intelligitur clarius ex praecedenti Seholio.

COROLLARIUM.

Hinc sequitur, quod, quamdiu res singulares non existunt, nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur, earum esse objectivum, sive ideae, non existunt, nisi quatenus infinita Dei idea existit et ubi res singulares dicuntur existere, non tantum quatenus in Dei attributis comprehenduntur, sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideae etiam existentiam, per quam durare dicuntur, involvent.

Si quis ad uberiorem hujus rei explicationem exemplum desideret, nullum sane dare potero, quod rem, de qua hic loquor, utpote unicam, adaequale explicet conabor tamen rem, ut fieri potest, illustrare. Nempe circulus talis est natum, ut omnium linearum rectarum, in eodem sese invicem secantium, rectangula sub segmentis sint inter se aequalia quare in circulo infinita inter se aequalia rectangula continentur attamen nullum eorum potest dici existere, nisi quatenus circulus existit, nec etiam alicuius horum rectangulorum idea potest dici existere, nisi quatenus in circuli dea comprehenditur. Concipiantur jam ex infinitis illis duo tantum, nempe et D existere. Sane eorum etiam ideae jam non tantum existunt, quatenus solummodo in circuli dea comprehenduntur; sed etiam, quatenus illorum rectangulorum existentiam involvunt quo fit, ut a reliquis reliquorum rectangulorum ideis distinguantur.

PROPOSITIO X.

Idea res singularis, actu existentis, Deum pro ausa habet, non quatenus infinitus est, eae quatenus alia rei serularis actu exissentis

107쪽

De Mente. 8aide affectus consideratur, cuis inam Deus est causa, quatenus alid tertia QMus est, et e in insanum.

DEMONSTRATIO.

Idea re singularis, actu existentis, modus singularis cogitandi est, et a reliquis distinctus per Corosi et Setit. Prop. 8 lusu ; adeoque per Prop. 6. hujus Deum, quatenus est tantum res cogitans, Promula habet. At non per Prop. 8 p. I. quatenus est res absolute cogitans, sed quatenus alio cogitandi modo affectus consideratur; et huius etiam Deus est causa , quatenus alio affectus est, et sic in infinitum. Atqui ordo et connexio dearum per Prop. 7. ψω idem est ac ordo et connexio causarum ergo unius singularis deae alia dea, sive Deus, quatenus alia de affectus consideratur, est causa, et hujus etiam, quatenus alia affectus est, et sic in infinitum. Q. E. D.

COROLLARIUM.

Quicquid in singulari cujuscunque deae objecto contingit, ejus datur in Deo cognitio, quatenus tantum ejusdem objecti ideam habet.

Quicquid in obiecto cujuscunque ideae contingit, ejus datur in Deo idea per Prop. a. Quo non quatenus infinitus est, sed quatenus alia rei singularis idea affectus consideratur 1-pra . Prop. ; sed per Prop. 7. ordo et connexio dearum idem est ac ordo et connexio rerum erit ergo cognitio eius, quod in singulari aliquo objecto contingit, in Deo, quatenus tantum eiusdem Objecti habet ideam. Q. E. D.

PROPOSITIO X. Ad essentiam hominis non pertinet esse substantia, Me substantia

Esse enim substantiae involvit necessariam existentiam per Prop. 7. p. I. . Si igitur ad hominis essentiam pertinet esse substantiae, data ergo substantia daretur necessario homo per D n. a. Quo, et consequenter homo necessario existeret, quod per Ax. I. Quo est absurdum. Ergo te Q. E. D.

Vera Belg. - M. H. et hujus etiam, quarentis.

108쪽

Demonstratur etiam haec Propositio ex Propositione s. p. I., nemm quod duae ejusdem naturae substantiae non dentur. Cum autem plures homines existere possint, ergo id, quod hominis formam constituit, non est esse substantiae. Patet praeterea haec Propositio ex reliquis

substantiae proprietatibus, videlicet, quod substantia sit sua natura infinita, immutabilis, indivisibilis eici, ut facile unusquisque videre

potest.

Hinc sequitur, essentiam hominis constitui a certis Dei attributorum modificationibus. Nam esse substantiae per Prop. praeced. ad essentiam hominis non pertinet. Est ergo per Prop. s. p. I. aliquid, quod in Deo est, et quod sine Deo nec esse nec concipi potest, sive per Corosi Prop. s. p. I. affectio sive modus, qui Dei naturam

certo et determinato modo exprimit.

Omnes sane concedere debent, nihil sine Deo esse neque concipi posse. Nam apud omnes in consesso est, quod Deus omnium rerum, tam earum essentiae quam earum existentiae, unica est causa hoc est Deus non tantum est causa rerum secundum fieri, ut aiunt, sed etiam secundum esse. At interim plerique id ad essentiam alicujus rei pertinere dicunt, sine quo res nec esse nec concipi potest adeoque vel naturam Dei ad essentiam rerum creatarum pertinere, vel res creatas sine Deo vel esse vel concipi posse credunt, vel, quod certius est, sibi non satis constant. Cuius rei causam fuisse credo, quod ordinem Philosophandi non tenuerint. Nam naturam divinam, quam ante omnia contemplari debebant, quia tam cognitione quam naturi prior est, ordine cognitionis ultimam, et res, quae sensuum objecta vocantur, omnibus priores esse crediderunt; unde factum est, ut, dum res naturales contemplati sunt, de nulla re minus cogitaverint, quam de divina natura, et cum postea animum ad divinam naturam contemplandum appulerint, de nulla re minus cogitare potuerint, quam de primis suis figmentis, quibus rerum naturalium cognitionem superstruxerant, utpote quae ad cognitionem divinae naturae nihil juvare poterant; adeoque nihil mirum s sibi passim contra-

109쪽

dixerim. Sed hoc mitto. Nam meum intentum hic tantum ruit, caulam reddere, cur non dixerim, id ad essentiam alicuius rei peditinere, sine quo res nec esse nec concipi potest nimirum quia res singulares non possunt sine Deo esse nec concipi, et tamen Deus ad earum essentiam non pertinet; sed id necessario essentiam alicujus rei constituere dixi, quo dato res ponitur, et quo sublato res tollitur: vel id, sine quo res, et vice versa id, quod sine re, nec esse nec concipi potest.

PROPOSITIO XI.

Primum, quo actuale Mentis humana esse oonstituit, niti aliud ess, quam ideo rei sic in fingularis actu exissenus.

Ementia hominis per Coroia praeed Prop. a certis Dei attributorum modis constituitur; nempe per Axioma a. hujus a modis cogitandi, quorum omnium per Axiom. 3. hujus idea natura prior est, et ea data reliqui modi quibus scilicet idea natura prior est in eodem debent esse individuo per idem Axioma I Atque adeo idea primum est, quod humanae Mentis esse constituit. t non ideare non existentis. Nam tum per Corosi Prop. . A in ipsa idea non posset diei existere; erit ergo idea re actu existentis. At non rei infinitie. Res namque infiniis per Prop. I. M a. ' p. I. debere semper necessario existere atqui hoc per Axiom. I. hujus est absurdum ergo primum, quod esse humanae,entia actuale constituit, est idea re singularia actu existentis. s. E. D.

COROLLARIUM.

Hinc sequitur,mentem humanam partem esse infiniti intellectus Dei ac proinde cum dicimus, entem humanam hoc vel illud percipere, nihil aliud dicimus, quam quod Deus, non quatenus infinitus est, sed quatenus per naturam humanae entis explicatur, sive quatenus humanae entis essentiam constituit, hanc vel illam habet ideam; et cum dicimus Deum hanc vel illam deam habere, non tantum quatenus naturam humanae Mentis constituit, sed quatenus

110쪽

86 444 σε Pars II. simul cum Mente humana alterius rei etiam habet idem, tum dicim mentem humanam rem ex parte, sive inadaequale percipere.

Hi sine dubio Lectores haerebunt, multaque comminiscentur, quae moram injiciant, et hac de causa ipsos rogo, ut lento gradu mecum pergant, nec de his judicium ferant, donec omnia perlegerint.

quicquid in objecto idea humanam Mentem constituentis contingis, id ab humana Mente debes percipi, Me ejus rei dabitur in Mente necessario idea me est. objectum idea humanam Mentem conmmenti H eomus, nihil in eo cor re muris contingere, quod a Mente

Quicquid enim in objecto cujuscunque deae contingit, ejus rei datur necessario in Deo cognitio per Corol Prop. 9. -- , quatenus eiusdem objecti idea affectus consideratur, hoc est per Prop. II humo, quatenus mentem alicujus rei constituit. Quicquid igitur in objecto ideae humanam Μentem constituentis contingit, ejus datur necessario in De cognitio, quatenus naturam humanaementis constituit, hoc est per Coria Prop. II. Quo ejus rei cognitio erit necessario inmente, vemens id percipit. s. E. D.

Haec Propositio patet etiam et clarius intelligitur ex Schol. Prop. 7. hujus, quod vide. PROPOSITIO XIII. Objectum idei humanam ruentem constituentis est Corpus, φαcertus Extensionis modus actu exissens, et nihi aliud.

Si enim Corpus non esset humanaementis objectum, ideae affectionum Corporis non essent in Deo perio II. Prop. 9. hujus , quaten mentem nostram, sed quatenus alterius rei mentem constitueret; hoc est per CoroII. Prop. II. Quo, ideae affectionum Corporis non essent in nostramente atqui per Axiom. . Miso ideas allectio-

SEARCH

MENU NAVIGATION