장음표시 사용
111쪽
De mente. 87num Corporis habemus. Ergo objectum deae humanam Mentem constituentis est Corpus, idque per Prop. II. hujus actu existens. Deinde, si praeter Corpus etiam aliud esset Mentis objectum, cum nihil se Prop. 36. . . existat, ex quo aliquis effectus non sequatur, deberet per Prop. H. hujus necessario alicujus ejus effectus idea inmente nostra dari atqui per Axiom. s. hujus nulla eius idea datur. Ergo objectum nostraementis est Corpus existens, et nihil aliud. s. E. D.
Hinc sequitur, hominem Mente et Corpore constare, et Corpus humanum, prout ipsum sentimus, existere.
Ex his non tantum intelligimus, Mentem humanam unitam esse Corpori, sed etiam, quid permentis et Corporis unionem intelligendum sit. Verum ipsam adaequate, sive distincte, intelligere nemo poterit, nisi prius nostri Corporis naturam adaequale cognoscat. Nam ea, quae hucusque ostendimus, admodum communia sunt, nec magis ad homines quam ad reliqua Individua pertinent, quae omnia, quamvis diversis gradibus, animata tamen sunt. Nam cujuscunque rei datur necessario in De idea, cuius Deus est causa, eodem modo ac humani Corporis idea atque adeo, quicquid de idea humani Corporis diximus, id de cujuscunque rei idea necessario dicendum est. Attamen nec etiam negare possumus, ideas inter se, ut ipsa objecta, differre, unamque alia praestantiorem esse, plusque realitatis continere, prout objectum unius objecto alterius praestantius est, plusque realitatis continet ac propterea ad determinandum, quid Mens humana reliquis intersit, quidque reliquis praestet, necesse nobis est, ejus Objecti, ut diximus, hoc est, Corporis humani naturam cognoscere. Eam autem hic explicare nec possum, nec id ad ea, quae demonstrare volo, necesse est. Hoc tamen in genere dico, quo Corpus aliquod reliquis aptius est ad plura simul agendum vel patiendum, eo ejus Mens reliquis aptior est ad plura simul percipiendum; et quo unius corporis actiones magis ab ipso solo pendent, et quo minus alia
corpora cum eodem in agendo concurrunt, eo eius mens aptior est
ad distincte intelligendum. intque ex his praestantiam unius mentis
112쪽
88 Ethice a Pars II. prae aliis cognoscere possumus deinde causam etiam videre, cur nostri Corporis non nisi admodum confusam habeamus cognitionem, et alia plura, quae in sequentibus ex his deducam. Qua de causa operae pretium esse duxi, haec ipsa accuratius explicare et demonstrare, ad quod necesse est, pauca de natura corporum praemittere.
Omnia corpora vel moventur vel quiescunt.
Unumquodque corpus jam tardius jam celerius movetur.
Corpora ratione motus e quietis, celeritatis e tarditatis, et non ratione substantia ab inricem singuuntur.
Primam partem hujus per se notam suppono. At quod ratione substantiae non distinguantur corpora, patet tam ex Prop. s. quam 8 p. I. Sed clarius ex iis, quae in Schol. Prop. s. p. I. dicta sunt.
In his enim omnia corpora conveniunt, quod unius ejusdemque attributi conceptum involvunt per Don. I. hujus . Deinde, quod jam tardius jam celerius, et absolute jam moveri jam quiescere possunt.
Corpus motum e quiesrens ad motum e quietem determinari debuit ab alio corpore, glud etiam ad motum e quietem determinatum fuit ab alio, et His iterum ab alio, et M in infinitum.
Corpora per Desin. I. hQus res singulares sunt, quae per Lemma I. ratione motus et quietis ab invicem distinguuntur adeoque per Prop. 8 p. I. unumquodque ad motum vel quietem necessario determinari debuit ab alia re singulari, nempe per Prop. 6. hujusὶ ab alio corpore, quod per Axiom. a. etiam vel movetur vel
113쪽
Dχ emet e. 89 quiescit. At hoc etiam per andem rationem moveri vel quiescere non potuit, nisi ab alio ad motum vel quietem determinatum fuisset, et hoc iterum per eandem rasionem ab alio, et sic in infinitum. Q. E D.
Hinc sequitur, corpus motum tamdiu moveri, donec ab alio cor-Pore ad quiescendum determinetur; et corpus quiescens tamdiu etiam quiescere donec ab alio ad motum determinetur. Quod etiam per se notum est. Nam cum suppono, corpus ex gr. Λ quiescere, nec ad alia corpora mota attendo, nihil de corporeis dicere potero, nisi quod quiescat. Quod si postea contingat, ut corpus Λ moveatur, id sane evenire non potuit ex eo, quod quiescebat ex eo enim nil aliud sequi poterat, quam ut corpus quiesceret. Si contra supponatur Λ moveri, quotiescunque adis tantum attendimus, nihil de eodem firmare poterimus, nisi quod moveatur. Quod si postea contingat, ut A quiescat, id sane evenire etiam non potuit ex motu, quem habebat ex motu enim nihil aliud sequi poterat, quam ut Λmoveretur contingit itaque a re, quae non erat in Λ, nempe a causa externa, a qua ad quiescendum determinatum fuit.
Omnes modi, quibus corpus aliquod ab alio assicitur corpore, ex natura corporis affecti et simul ex natura corporis assicientis sequuntur is ut unum idemque corpus diversimode moveatur pro diversitate naturae corporum moventium, et contra ut diversa corpora ab uno eodemque corpore diversimode moveantur.
Cum corpus motum alteri quiescenti, quod dimovere nequit, impingit, reflectitur, ut moveri pergat, et angulus lineae motus reflectionis cum plano corporis quiescentis, cui impegit, aequalis erit angulo, quem linea motus incidentiae cum eodem plano emit.
Atque haec de corporibus simplicissimis, quae scilicet solo motu et
114쪽
so Ut Ni cera ara II. quiete, celeritate et tarditate ab invicem distinguuntur jam ad composita ascendamus.
Cum corpora aliquo ejusdem aut Demae magnitudinis a reliquisita coercentur, ut invicem incumbant, eis eodem aut Dersis celer totis gradibos mosentur, ut motus suos Arieem rena quadam rutione communicens, illa corpora inricem unita diremus, et omnia mulinum corpus, Me Indiriduum componere, quod a reliquis per hanc cor mmunionem distinguitur.
Quo partes Individui, vel corporis compositi, secundum maiores vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eo dissicilius vel facilius cogi possunt, ut situm suum mutent, et consequenter Ofacilius vel dissicilius essici potest, ut ipsum Individuum aliam figuram induat Atque hinc corpora, quorum partes secundum magna superficies invicem incumbunt, dura quorum autem partes secundum pareas, mouia et quorum denique partes inter se moventur, fluido
Si corporis, Me Indiridui, quod ex pluribus corporibus eo oritur, quaedam corpora egregentur, et mu totidem alia ejusdem nuturae eorum loco succedunt, retinebit Indiriduum fuam naturum uti antes, absque ulla ejus forma mutatione.
Corpora enim per Lem. I. ratione substantiae non distinguuntur; id autem, quod formam Individui constituit, in corporum unione per Desin praec. consistit atqui haec per vothesi tametsi corporum continua fiat mutatio, retinetur retinebit ergo Individuum, tam ratione substantiae quam modi, suam naturam uti ante. Q. E. D.
Si partes, Indisiduum componentes, mavores minorere e dans, eo tamen proportione, ut omnes eandem ut ante ad inricem motus ex quirit rationem ement, retinebit itidem Individuum suam naturam in anteo, absque ulla forma mutatione.
115쪽
De mente. 9 DEMON8TRATIO huius eadem est ac praecedentis Lemmatis.
Si corpora quadam, Miriduum componenιis, motum, quem Mersus unam partem habens, aliam resus flectere cogansur a ita, motus suos continuare Uint, atque nricem ediam qua antea ratione com--mcare retinebit itidem MDiduum suam naturam, absque ulla forma minatione. DEMON STRATIO
per se patet. Id enim omne retinere supponitur, quod in ejusdem definitione formam ipsius constituere diximus.
patet ex ipsius definitione, quam vide ante Lem. .
His itaque videmus, qua ratione Individuum compositum possit multis modis assici eius nihilominus natura servata. Λtque hucusque Individuum concepimus, quod non nisi ex corporibus, quae solo motu et quiete, celeritate et tarditate inter se distinguuntur, hoc est, quod ex corporibus simplicissimis componitur. Quod si jam aliud concipiamus, ex pluribus diversae naturae Individuis compositum, idem pluribus aliis modis posse affici reperiemus, ipsius nihilominus natura servata. Nam quandoquidem ejus unaquaeque pars ex pluribus corporibus est composita poterit ergo per Lem. praeced. unaquaeque pars, absque ulla ipsius naturae mutatione jam tardius jam celerius moveri, et consequenter motus suos citius vel tardius reliquis communicare. Quod si praeterea tertium Individuorum genus, ex his secundis eoaepositum, concipiamus, idem multis aliis modis affici posse reperiemus, absque ulla ejus formae mutatione. Et si sic porro
116쪽
in infinitum pergamus, facile concipiemus, totam Naturam unum esse Individuum, cuius partes, hoe est omnia corpora, infinitis modis variant, absque ulla totius Individui mutatione. tque haec, si animus fuisset de corpore ex prosesi agere, prolixius explicare et demonstrare debuissem. Sed jam dixi me aliud velle, nec alia de causa haec adferre, quam quia ex ipsis ea, quae demonstrare constitui, facile possum deducere.
L Corpus humanum componitur ex plurimis diversae naturae individuis, quorum unumquodque valde compositum est. II. Individuorum, ex quibus Corpus humanum componitur, quaedam fluida, quaedam mollia, et quaedam denique dura sunt. III. Individua Corpus humanum componentia, et consequenter ipsum humanum Corpus a corporibus externis plurimis modis assicitur. IV. Corpus humanum indiget, ut conservetur, plurimis aliis corporibus, a quibus continuo quasi regeneratur. V. Cum Corporis humani pars fluida a corpore externo determinatur, ut in aliam mollem saepe impingat, ejus planum mutat, et veluti quaedam corporis externi impellentis vestigia idem imprimit. VI. Corpus humanum potest corpora externa plurimis modis movere, plurimisque modis disponere.
Mens Aumana apta est ad plurima percipiendum, e e opsior, quo
ejus Corpus pluribus modis disponi potest.
Corpus enim humanum per Post a. e 6. plurimis modis a corporibus externis asscitur, disponiturque ad corpora externa plurimis modis assiciendum. t omnia, quae in Corpore humano conti'gunt, per Prop. Ia hujus Μens humana percipere debet est evomens humana apta ad plurima percipiendum, et eo aptior, etc. N. E. D.
Ideo, qua esse formale istimana Mensis constituit m est vis, sed ex plurim ideo composito.
117쪽
Idea, quae esse sorinale hinnanae Mentis e stituit, est idea Corporis per Prop. 3. A in , quod per P . . ex plurimis valde compositis Individuis componitur. At cujuscunque Individui, corpus componentis, datur necessario per Coroll. Prop. s. hujus in Deo idea ergo per Prop. 7. hujus idea Corporis humani ex plurimis hisce partium componentium ideis est composita. N. E. D.
Idea c. cunque modi, quo Corpus humanum a corporibus externis oscitur, in ruere debet naturam Corporis hinnani, ec vi naturam
corporis externi. DEMONSTRΛTIO.
Omnes enim modi, quibus corpus aliquod assicitur, ex natura corporis affecti, et simul ex natura corporis assicientis sequuntur per Axiom. I. post Corosi Lem. 3.) quare eorum idea per Axiom. 4. p. I. utriusque corporis naturam necessario involvet adeoque idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum a corpore externo aff-citur, Corporis humani et corporis externi naturam involvit. Q. E. D. COROLLΛRIUM .Hine sequitur primo, Mentem humanam plurimorum corporum naturam una eum sui corporis natura percipere. COROLLARIUM II. Sequitur secundo, quod idere, quas corporum externorum habemus, magis nostri corporis constitutionem quam corporum externorum naturam indicant quod in Λppendice pariis primae multis exemplis explicui.
Sy humanum Corpus Uectum est modo, qui naturam Corporis alia cujus externi inmisit, Mens humana idem corpus externum ut actu exissens, is in bi praesens eonte lubitur, donee Corpus a latur e , qui ejusdem corpori exissentiam e prasentiam fecis t.
patet. Nam quamdiu Corpus humanum sic affectum est, tamdiu Mens humana per Prop. a. hujus hanc corporis affectionem con-
118쪽
- thie e Pars V. templabitur hoc est per Prop. praerari , ideam habebit modi actu
existentis, quae naturam corporis externi involvit hoc est ideam, quae existentiam vel mesentiam naturae corporis externi non secludit, sed ponit adeoque Mens per Coria I praceae. eo tu externum ut actu existens, vel ut praesens contemplabitur, donec assiciaturetc. N. E. D.
Μens corpora externa, a quibus Corpus humanum semel affectum suit, quamvis non existant nec presentia sint, contemplari tamen poterit, velut praesentia essent.
Dum corpora externa Corporis humani partes fluidas ita determinant, ut in molliores saepe impingant, earum plana per P . .)mutant; unde fit ride Axiom. a. post Coroli. Lem. 3. , ut inde alio modo reflectantur quam antea solebant, et ut etiam postea, iisdem novis planis spontaneo suo motu occurrendo, eodem modo reflectantur, ac cum a corporibus externis versus illa plana impulsae sunt; et consequenter, ut Corpus humanum, dum sic reflexae moveri pergunt, eodem modo assiciant, de quo ens per Prop. Ia usus iterum cogitabit hoc est per Prop. 7. hujus , Mens iterum corpus extemnum ut praesens contemplabitur; et hoc toties, quoties Corporis humani partes fluidae spontaneo suo motu iisdem planis occurrent Quare, quamvis orpora externa, a quibus Corpus humanum affectum semel fuit, non existant, en tamen eadem toties ut msentia contemplabitur, quoties haec corporis actio repetetur. Q. E. D.
Videmus itaque ut fieri potest ut ea, quae non sunt, veluti praesentia contemplemur, ut saepe fit. Et fieri potest, ut hoc aliis de causis contingat; sed mihi hic incit ostendisse unam, per quam rem sic possim explicare, ac si ipsam per veram causam ostendissem nec tamen credo me a vera longe aberrare, quandoquidem omnia illa, quae sumpsi, postulata vix quicquam continent, quod non constet experientia, de qua nobis non licet dubitare, postquam ostendimus Corpus humanum, prout ipsum sentimus, existere Fide Coro . post
119쪽
De mente. 9s Prop. s. δώ- . Praeterea ex Coro . praeced. e Coro . . Prop. 6. hujus clare intelligimus, quaenam sit differentia inter ideam ex gr. Petri, quae essentiam entis ipsius Petri constituit, et inter ideam ipsius Petri, quae in alio homine, puta in Paulo est. Illa enim essentiam Corporis ipsius Petri directe explicat, nec existentiam involvit, nisi quamdiu Petrus existit haec autem magis constitutionem Corporis Pauli quam Petri naturam indicat, et ideo, durante illa Corporis Pauli constitutione, Mens Pauli, quamvis Petrus non existat,
ipsum tamen ut sibi praesentem contemplabitur. Porro, ut Verba usitata retineamus, Corporis humani affectiones, quarum ideae corpora externa velut nobis praesentia repraesentant, rerum imagines vocabimus, tametsi rerum figuras non referunt. Et cumiens hac ratione On-
templatur corpora, eandem imaginari dicemus. tque hic, ut quid sit error indicare incipiam, notetis velim, Mentis imaginationes in se spectatas nihil erroris continere sivementem ex eo, quod imaginatur, non errare; sed tantum quatenus consideratur carere id , quae existentiam illarum rerum, quas sibi praesentes imaginatur, secludat. Nam mens, dum res non existentes ut sibi praesentes imaginatur, simul sciret, res illas revera non existere, hanc sane imaginandi potentiam virtuti suae natum, non vitio tribueret praesertim si haec imaginandi facultas a sola sua natura penderet, hoc est per Don. 7. p. I. , si haec Mentis imaginandi facultas libera esset.
ω Comus umanum a duobus et plurisus corporibus fimui Uectum fueri semel, ubi Mens postea eorum aliquod imaginabitur, flatim et
Mens per Coroll. praeced. corpus aliquod ea de causa imaginatur, quia scilicet humanum Corpus a corporis externi vestigiis eodem modo asscitur disponiturque, ac affectum est, cum quaedam ejus partes ab ipso corpore externo suerunt impulsae sed per dipothesin Corpus tum ita fuit dispositum, ut ens duo simul corpora imaginaretur; ergo iam etiam duo mae imaginabitur, atque,ens ubi alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur. Q. E. D.
120쪽
Hine clare intelligimus, quid sit inmoria. Est enim nihil alluctquam quaedam concatenatio dearum, naturam rerum, quae extra Corpus humanum sunt, involventium, quae in Mente fit secundum ordinem et concatenationem affectionum Morporis humani. mico primo, concatenationem esse illarum tantum dearum, quae naturam rerum, quae extra Corpus humanum sunt, involvunt; non autem idearum, quae earundem rerum naturam explicant Sunt enim revera per Prop. 6. hujus ideae affectionum Corporis humani, quae tam hujus quam corporum externorum naturam involvunti Dico fecunam, hanc concatenationem fieri secundum ordinem et concatenationem
affectionum Corporis humani, ut ipsam distinguerem a concatenatione idearum, quae fit secundum ordinem intellectus, quo res per primas suas causas en percipit, et qui in omnibus hominibus idem est Atque hinc porro clare intelligimus, cur Mens ex cogitatione unius rei statim in alterius rei cogitationem incidat, quae nullam cum priore habet similitudinem ut ex gr. ex cogitatione vocis po- homo Romanus statim in cogitationem AEuctus incidit, qui nullam cum articulato illo sono habet similitudinem, nec aliquid commune, nisi quod eiusdem hominis Corpus ab his duobus affectum saepe suit; hoc est, quod ipse homo saepe vocem pomum audivit, dum ipsum fructum videret; et sic unusquisque ex una in aliam cogitationem incidet, prout rerum imagines uniuscujusque consuetudo in corpore ordinavit. Nam miles ex gr. visis in arena equi vestigiis statim excogitatione equi in cogitationem equitis, et inde in cogitationem belli, etc. incidet. in rusticus ex cogitatione equi in cogitationem aratri, agri, etc. incidet et sic unusquisque, prout rerum imagines consuevit hoc vel alio modo jungere et concatenare, ex una in hanc vel in aliam incidet cogitationem.
Mens humana ipsum humanum Corpus non cognoscit, nec ipsum exsere eis, nisi per ideo Qectionum, quibus Corpus incitur.