Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

De Deo. 7

DEMONSTRATIO.

Deae enim per Desin. . est substantia, quae per Prop. LI. necellario existit, hoc est per Prop. . , ad cujus naturam pertinet existere, sive q&d idem est ex cuius definitione sequitur ipsum existere, adeoque per Dem. 8. est aeternus Deinde per Dei attributa intingendum est id, quod per De divinae substantiae essentiam exprimit, hoc est id, quod ad substantiam pertinet idipsum, inquam, ipsa attributa involvere debent. Atqui ad naturam

substantiae vi Iam ex Prop. 7. demonstraνι pertinet aeternitas ergo unumquodque attributorum aeternitatem involvere debet, adeoque omnia sunt aeterna. Q. E. D.

Haec Propositio quam clarissime etiam patet ex modo, quo crop.rr. Dei existentiam demonstravi ex ea, inquam, demonstratione constat, Dei existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam esse Veritatem. Deinde Prop. 9. Principiorum Cartesii alio etiam modo Dei aeternitatem demonstravi, nec opus est eum hic repetere.

PROPOSITIO XX.

Dei exsentia ejusque essentia unum et idem sunt.

DEMONSTRATIO.

Deus per anteced. Prop.), ejusque omnia attributa sunt arterna, hoc est per Desin. 8.), unumquodque ejus attributorum existentiam exprimit. adem ergo Dei attributa, quae per De . . Dei aeternam essentiam explicant, ejus simul aeternam existentiam explicant, hoc est, illud ipsum, quod essentiam Dei constituit, constituit simul ipsius existentiam, adeoque haec et ipsius essentia unum et idem sunt. Q. E. D.

COROLLARIUM .Hine sequitur I'. Dei existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam esse veritatem. COROLLARIUM II.

Sequitur P. Deum, sive omnia Dei attributa esse immutabilia. Nam si ratione existentiae mutarentur, deberent etiam per Prop. praeced. ratione essentiae mutari, hoc est ut per e mmm ex veris falsa fieri, quod est absurdum.

82쪽

s Ethices Pars I. PROPOSITIO XXI.

Omnia, qua ex absoluta natura aucujus attributi Dei sequuntur, semper et infinita exsere debuerunt, ιν per idem attributum aeternae infinita sunt.

Concipe, si fieri potest siquidem negesin aliquid in aliquo Dei

attributo ex ipsius absoluta natura sequi, quod finitum sit, et determinatam habeat existentiam sive durationem, ex. r. ideam Dei in cogitatione. At cogitatio, quandoquidem Dei attributum supponitur, est necessario per Prop. o. sua natura infinita. Verum, quatenuSipsa deam Dei habet, finita supponitur. At per Desin. a. finita

concipi non potest, nisi per ipsam cogitationem determinetur. Sed non . per ipsam cogitationem, quatenus ideam Dei constituit eatenus enim finita supponitur esse: Ergo per cogitationem, quatenus ideam Dei non constituit; quae tamen per Prop. o. necessario existere debet Datur igitur cogitatio non constituens ideam Dei, ac propterea ex eius natura, quatenus est absoluta cogitatio, non sequitur necessario de Dei. Concipitur enim deam Dei constituens, et non Onstituens. Quod est contra hypothesin. Quare si idea Dei in cogitatione, aut aliquid perinde est, quicquid sumatur, quandoquidem demonstratio universalis est in aliquo Dei attributo ex necessitate

absolutae naturae ipsius attributi sequatur, id debet necessario esse infinitum. Quod erat primum. Deinde id, quod ex necessitate naturae alicujus attributi ita sequitur, non potest determinatam habere durationem Nam, si neges, supponatur res, quae ex necessitate naturae alicujus attributi sequitur, dari in aliquo Dei attributo ex. r. idea Dei in cogitatione, eaque supponatur aliquando non exstitisse, vel non exstitura. Cum autem cogitatio Dei attributum supponatur, debet et necessario, et immutabilis existere per Prop. II. et Coroll. a. Prop. o.). Quare ultra

limites durationis deae Dei supponitur enim aliquando non exstitisse, aut non exstitura cogitatio sine de Dei existere debebit. Atqui hoc est contra hypothesin supponirur enim, ex data cogitatione necessario sequi deam Dei. Ergo idea Dei in cogitatione, aut aliquid, quod necessario ex absoluta natura alicujus attributi Dei se-

83쪽

quitur, non potest determinatam habere durationem; sed per idem attributum aeternum est. Quod erat secundum. Nota hoc idem esse assimandum de quacunque re, quae in aliquo Dei attributo ex Dei absoluta natura necessario sequitur.

Quicqui ex aliquo Dei attributo, quatenus modifleatum est talim catione, quae et necessario et infinita per idem exsit, equitur, dehe quoque et neeessario et infinitum exsere.

Hujus Propositionis demonstratio procedit eodem modo ac demonstratio praecedentis.

Omnis modus, qui e necessario et infinitus exsit, necessorio equide it, Me ex absoluta natura alicujus attributi Dei, e ex aliquo attributo modificato modificatione, quae et neeesfario et infinita exsit.

Μodus enim in alio est, per quod concipi debet per De . . , hoc est per Prop. s.), in solo Deo est, et per solum Deum Oncipi potest. Si ergo modus concipitur necessario existere, et infinitus esse, utrumque hoc debet necessario concludi sive percipi per aliquod Dei attributum, quatenus idem concipitur infinitatem et necessitatem existentiae, sive quod per Dem. . idem est aeternitatem exprimere, hoc est per De . . ex Prop. 9.), quatenus absolute consideratur. Μodus ergo, qui est necessario et infinitus existit, ex absoluta natura alicujus Dei attributi sequi debuit hocque vel immediate de quo Prop. I.), Vel mediante aliqua modificatione, quae ex ejus absoluta natura sequitur, hoc est per Prop. praeced.), quae et necessario et infinita existit. Q. E. D.

Rerum a Deo productarum essentia non ini obi existenιiam. DEMONAT RATIO

patet ex Definitione I. Id enim, cujus natura in se scilicet considerata involvit existentiam, causa est sui, et ex sola suae naturae necessitate existit.

84쪽

COROLLARIUM.

Hinc sequitur, Deum non tantum esse causam, ut res incipiant existere; sed etiam ut in existendo perseverent, sive ut termino Scholastico utar Deum esse causam essendi rerum. Nam, sive res existant sive non existant, quotiescunque ad earum essentiam attendimus, eandem nec existentiam nec durationem involvere comperimus; adeoque earum essentia neque suae existentiae neque suae durationis potest esse causa sed tantum Deus, ad cuius solam naturam pertinet existere per Coroll. I. Prop. 4.).

PROPOSITIO XXV.

Deus non tantum est causa sciens rerum exissentia, sed etiam sentia.

DEMONSTRATIO.

Si negas, ergo rerum essentire Deus non est causa adeoque per Axiom. . potest rerum essentia sine Deo concipi atqui hoc per Prop. s. est absurdum. Ergo rerum etiam essentiae Deus est causa. Q. E D.

Haec Propositi clarius sequitur ex Propositione 6. Ex ea enim sequitur, quod ex data natura divina, tam rerum essentia quam existentia debeat necessario concludi; et, ut verbo dicam, eo sensu, quo Deus dicitur causa sui etiam omnium rerum causa dicendus est, quod adhuc clarius ex sequenti Corollario constabit.

COROLLARIUM.

Re particulares nihil sunt, nisi Dei attributorum affectiones, vemodi, quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur. Demonstratio patet ex Propositione Is et Definitione s.

PROPOSITIO XXVI.

Res quae ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessarios fuit determinata; et, qua a Deo non est determinatu, non μισδε ipsam ad operandum determinare.

Id per quod res determinatae ad aliquid operandum dicuntur, necessario quid positivum est M per e tumὶ Λdeoque tam ejus

85쪽

De Deo. iessentiae quam existentiae Deus ex necessitate suae naturi est causaessiciens per Prop. s. et 6. quod erat primum. x quo etiam, quod secundo proponitur, clarissime sequitur. Nam si res, quae a Deo determinata non est, se ipsam determinare posset, prima pars huius falsa esset quod est absurdum, ut ostendimus.

Res quae a Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam

inaeterminatam reddere non potest.

DEMONSTRATIO.

Haec Propositio patet ex Axiomate tertio.

PROPOSITIO XXVIII.

cunque fingulare, Me quaeris res, qui ita est, et determ natum habe exissentiam, non potest exsere, nec ad operandum determinari, ni ad existendum et operandum determinetur ab alia causa, quae etiam nita est e determinatam urbe existentiam et rursus haec causa non potest etiam exsere, neque ad operandum determinari, nisi ab asia, qua etiam finita est et determinatam habet existentiam, δε- Ierminetur ad exissendum et operandum, ecfle in in itum.

Quicquid determinatum est ad existendum et operandum, a Deo sic determinatum est per Prop. 6. et Coron. Prop. a .). At id, quod finitum est et determinatam habet existentiam, ab absoluta natura alicujus Dei attributi produci non potuit quicquid enim exabλluta natura alicujus Dei attibuti sequitur, id infinitum et aeternum est per Prop. I.). Debuit ergo ex Deo, vel aliquo ejus attributo sequi, quatenus aliquo modo affectum consideratur praeter enim substantiam et modos nil datur per Axiom. I. et De . . et s.); et modi per Corosi Prop. s. nihil sunt nisi Dei attributo-ium affectiones. t ex Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus effectum est modificatione, quae aeterna et infinita est, sequi etiam non potuit per Prop. a.). Debuit ergo sequi, vel ad existendum et operandum determinari a Deo vel aliquo eius attributo, quatenus modificatum est modificatione, quae finita est et determinatam habet existentiam. Quod erat primum. Deinde haec rursus causa, sive hic

86쪽

modus per eandem rationem, quo primam partem hujus jam an demonstruximus debuit etiam determinari ab alia, quae etiam finita est et determinatam habet existentiam, et rursus haec ultima per eandem rationem ab alia, et sic semper per eandem rurionem in infinitum. Q. E. D.

Cum quaedam a Deo immediate produci debuerunt, videlicet ea, quae ex absoluta ejus natura necessario sequuntur, mediantibus his primis, ' quae tamen sine Deo nec esse nec concipi possunt hinc sequitur I'. quod Deus sit rerum immediate ab ipso productarum causa absolute proxima non vero in suo genere, ut aiunt. Nam Dei effectus sine sua causi nec esse nec concipi possunt per Prop. I s. et Co II. Prop. a .). Sequitur F., quod Deus non potest proprie dici causa esse remota rerum singularium, nisi sorte ea de ausa, ut scilicet has ab iis, quas immediate produxit, vel potius quae ex absoluta ejus natura sequuntur, distinguamus. Nam per causam remotam talem intelligimus, quae cum effectu nullo modo conjuncta est. At omnia quae sunt, in Deo sunt, et a Deo ita dependent, ut sine ipso nec esse nec concipi possint.

PROPOSITIO XXIX.

In rerum natura nullam datur contingens sed omni ex necessitate divinae natura determinata sunt ad certo modo exissendum et operandum.

DEMONSTRATIO.

Quicquid est in Deo est per Prop. 5.ὶ Deus autem non potest

diei res contingens Nam per Prop. II. necessario, non vero contingenter existit. odi deinde divinae naturae ex eadem etiam necessario, non vero contingenter secuti sunt per Prop. 6.), idque vel quatenus divina natura absolute per Prop. I.), vel quatenus certo modo ad agendum determinata consideratur per Prop. 7.). Porro horum modorum Deus non tantum est causa, quatenus simpliciter existunt per Comu Prop. a .), sed etiam per Prop. 6.)quatenus ad aliquid operandum determinati considerantur. Quod si

Perperam Boetiuier et mediantibus his rimis quaedam, quae objectumenti hic indicatur per seiueiulain relativam a casu nominativo Orsam, ut supra pag. 35 s. a subjectum latet in simili sententia quae ab accusativo initium capit.

87쪽

Deo per eand Prop. determinati non sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos determinent; et contra per Prop. 7. si a Deo determinati sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos indeterminatos reddant. Quare omnia ex necessitate divinae naturae determinata sunt, non tantum ad existendum, sed etiam adcerio modo existendum et operandum, nullumque datur contingens. Q. E. D.

Antequam ulterius pergam, hic, quid nobis per Naturam Naturantem, et quid per Naturam Naturatam intelligendum sit, explicare volo, vel potius monere. Nam ex antecedentibus jam constare existimo, nemPe, quod per Naturam aturantem nobis intelligendum est id, quod in se est et per se concipitur, sive talia substantiae attributa, quae aeternam et infinitam essentiam exprimunt, hoc est per Coroli I. Prop. I . et Coroli. a. Prop. 7.), Deus, quatenus ut causa libera consideratur. Per Naturatam autem intelligo id Omne quod ex necesi sitate Dei naturae, sive uniuscujusque Dei attributorum sequitur, hoc est omnes Dei attributorum modos, quatenus considerantur ut res, quae in Deo sunt, et quae sine Deo nec esse nec concipi possunt.

PROPOSITIO XXX.

Intemctus, actu finitus aut actu in itus, Dei attributa eique afectiones comprehendere debet, et nihil aliud.

DEMONSTRATIO.

Idea vera debet convenire cum suo ideato per Axiom. 6.ὶ hoc est ut per se notum id, quod in intellectu obiective continetur, debet necessario in Natura dari atqui in Natura fer Coroll. I. Prop. I . non nisi una substantia datur, nempe Deus; nec ullae aliae affectiones Per Prop. s.), quam quae in Deo sunt, et quae stereandem Prop. sine De nec esse nec concipi possunt; ergo intellectus, actu sinitus aut actu insinitus, Dei attributa Deique affectiones comprehendere debet, et nihil aliud. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXI.

Inteluetus actu, ' is nitus fit sive insitus, ut et voluntas

emiditas anm etc., ad Naturam Naturatam, non ero ad Naturantem referri debent.

88쪽

is Ethices Pars I.

DAE, ONSTRATIO.

Per intellectum enim ut per se notum non intelligimus absolutam cogitationem, sed certum tantum modum cogitandi, qui modus ab aliis, scilicet cupiditate, amore, etc. differt, adeoque per Des s.)per absolutam cogitationem concipi debet nempe per Pro . s. et De . . per aliquod Dei attributum, quod aeternam et infinitam cogitationis essentiam exprimit, ita concipi debet, ut sine ipso necesse nec concipi possit ac propterea per Scho Prop. 9. ad Naturam Naturatam, non vero Naturantem reserri debet, ut etiam reliquimodi cogitandi. Q. E. D.

Ratio, cur hic loquar de intellectu actu, non est, quia concedo, ullum dari intellectum protentia; sed, quia omnem confusionem vitare cupio, nolui loqui, nisi de re nobis quam clarissime percepta, de ipsa scilicet intellectione, qua nihil nobis clarius percipitur. Nihil enim intelligere possumus, quod ad perfectiorem intellectionis cognitionem non conducat.

PROPOSITIO XXXII.

Voluntas non potest oeari ea a libera, e tantum necessaria.

Voluntas certus tantum cogitandi modus est, sicuti intellectus; adeoque per Prop. 8. unaquaeque volitio nόn potest existere, neque ad operandum determinari, nisi ab alia causa determinetur, et haec rursus ab alia, et sic porro in infinitum. Quod si voluntas infinita supponatur, debet etiam ad existendum et operandum dete minari a Deo, non quatenus substantia absolute infimita est, sed quatenus attributum habet, quod infinitam et aeternam cogitationis essentiam exprimit per Prop. a. . Quocumque igitur modo, sive finita sive infinita, concipiatur, causam requirit, a qua ad existendum et operandum determinetur adeoque Per De . . non potest dici causa libera, sed tantum necessaria vel coacta. Q. E. D. COROLLARIUM f. Hinc sequitur P. Deum non operari ex libertate voluntatis.

89쪽

De Deo. 6sCOROLLARIUM II. Sequitur II'. voluntatem et intellectum ad Dei naturam ita sese habere, ut motus et quies, et absolute ut omnia naturalia, quae per Prop. s. a Deo ad existendum et operandum certo modo determinari debent. Nam voluntas, ut reliqua omnia, causa indiget, a qua ad existendum et operandum certo modo determinetur. Et, quamvis ex data voluntate sive intellectu infinita sequantur, non tamen propterea Deus magis dici potest ex libertate voluntatis agere, quam propterea, quae ex motu et quiete sequuntur infinita enim ex his etiam sequuntur , dici potest ex libertate motus et quietis agere. Quare voluntas ad Dei naturam non magis pertinet, quam reliqua naturalia, sed ad ipsam eodem modo sese habet, ut motus et quies, et Omnia reliqua, quae ostendimus ex necessitate divinae naturae sequi, et ab eadem ad existendum et operandum certo modo determinari.

PROPOSITIO XXXIII.

Res nullo alio modo, neque alio ordyne u Deo pro ei potuerunt , quum producta sunt.

Res enim omnes ex data Dei natura necessario sequuta sunt per Pro . 6.), et ex necessitate naturae Dei determinatae sunt ad certo modo existendum et operandum per Prop. 9.). Si itaque res alterius naturae potuissent esse, vel alio modo ad operandum determinari, ut naturae ordo alius esset ergo Dei etiam natura alia posset esse, quam jam est ac proinde per Prop. LI. illa etiam deberet existere, et consequenter duo vel plures possent dari Dii, quod per Corou. I. Pro . q. est absurdum. Quapropter res nullo alio modo, neque alio ordine, etc. Q. E. D. SCHOLIUM I.

Quoniam his luce meridiana clarius ostendi, nihil absolute in rebus dari, propter quod contingentes dicantur, explicare jam paucis volo, quid nobis per Contingens erit intelligendum; sed prius, quid per Necessarium, et Impossibile. Res aliqua necessaria dicitur, vel ratione suae essentiae, vel ratione causae. Rei nim alicujus existentia vel ex ipsius essentia et definitione, vel ex data causa efiiciente necessarios

90쪽

sequitur. Deinde his etiam de causis res aliqua impossibilis dicitur; nimirum quia vel ipsius essentia seu definitio contradictionem involvit,

vel quia nulla causa externa datur, ad talem rem producendam determinata. At res aliqua nulla alia de causa contingens dicitur, nisi respectu desectus nostrae cognitionis. Res enim, cujus essentiam contradictionem involvere ignoramus, vel de qua probe scimus, eandem nullam contradictionem involvere et tamen de ipsius existentia nihil certo firmare possumus, propterea quod ordo causarum nos latet ea nunquam, nec ut necessaria, nec ut impossibilis videri nobis potest, ideoque eandem vel contingentem, vel possibilem vocamus. SCHOLIUM II. Ex praecedentibus clare sequitur, res summa persectione a Deo fuisse productas quandoquidem ex data persectissima natura necessario secutae sunt. Neque hoc Deum ullius arguit imperfectionis; ipsius enim perfectio hoc nos assimare coegit. Imo ex hujus contrario clare sequeretur ut modo ostendi , Deum non esse summe persectum; nimirum quia, si res alio modo fuissent productae, Deo alia natura esset tribuenda, diversa ab ea, quam ex considerationerantis perfectissimi eoacti sumus ei tribuere. Verum non dubito, quin multi hanc sententiam ut absurdam explodant, nec animum ad eandem perpendendam instituere velint idque nulla alia de causa, quam quia Deo aliam libertatem assueti sunt tribuere, longe diversam ab illa, quae a nobis Donua.' tradita est; videlicet absolutam voluntatem. Verum neque etiam dubito, si rem meditari vellent, nostrarumque demonstrationum seriem recte secum perpendere, quin tandem talem libertatem, qualem jam Deo tribuunt, non tantum ut nugatoriam, sed ut magnum scientiae obstaculum, plane rejiciant. Nec opus est, ut ea, quae in Scholio Propositionis II dicta sunt, hic repetam. ttamen in eorum gratiam adhuc ostendam, quod, quamvis concedatur, Voluntatem ad Dei essentiam pertinere, ex ejus essectione nihilominus sequatur, res nullo alio potuisse modo neque ordine a Deo creari; quod facile erit ostendere, si prius consideremus id, quod ipsimet concedunt, videlicet ex solo Dei decreto et voluntate pendere, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION