장음표시 사용
131쪽
Hinc sequitur, dari quasdam ideas, sive notiones, omnibus hominibus communes Nam per Lem. a. omnia corpora in quibusdam conveniunt, quae per Prop. raced. ab omnibus debent adaequate, sive clare et distincte percipi.
Id quod Corpori humum et quibusdam corporibus externis, a quibus Corpus humanum oci solet, quodque in cujuscunque horum parte Me ac in toto commune est ex proprium ejus etiam idea erit in
Sit A id, quod Corpori humano et quibusdam corporibus externis commune est et proprium, quodque aeque in humano Corpore ae in iisdem corporibus externis, et quod denique aeque in cujuscunque corporis externi parte ac in toto est. Ipsius A dabitur in Deo idea adaequata perio P. Prop. 7. Wuo, tam quatenus ideam Corporis humani, quam quatenus positorum corporum externorum ideas habet. Ponatur jam humanum Corpus a corpore externo assici per id, quod cum eo habet commune, hoc est abis hujus affectionis idea proprietatem Λ involvet per Prop. 6. hujus , atque adeo per idem CoroII. Prop. 7. hujus idea hujus affectionis, quatenus proprietatem involvit, erit in Deo adaequata, quatenus idea Corporis humani affectus est hoc est per Prop. a. hujus quatenus,entis humanae naturam constituit; adeoque per Corosi Prop. II. hujus haec idea est etiam inmente humana adaequata Q. E. D.
Hinc sequitur, quodiens eo aptior est ad plura adaequale percipiendum, quo ejus Corpus plura habet cum aliis corporibus communia.
O Munque idea in Mente equuntur ex deis, qua in ipsa sunt a quota, sunt etiam a quatre.
pater. Nam cum dicimus, iniente humana ideam sequi excideis, quae in ipsa sunt adaequatae, nihil aliud dicimus per CorolI. Prop. II.
132쪽
xo DL De ea Pars II. hujus , quam quod in ipso Divino intellectu detur idea, cujus Deus
est causa, non quatenus infinitus est, ne quatenus plurimarum rerum singularium deis affectus est, sed quatenus tantum humanae Mentis essentiam constituit. SCHOLIUM His causam Νοtionum, quae Communes vocantur, quaeque ratiocinii nostri fundamenta sunt, explicui. Sed aliae quorundam axiomatum sive notionum causae dantur, quas hac nostra methodo explicare e re foret ex iis namque constaret, quaenam notiones ne reliquis utiliores, quaenam vero vix ullius usus essent. Deinde quaenam communes, et quaenam iis tantum, qui praejudiciis non laborant, clarae et distinctae, et quaenam denique male fundatae sint. Praeterea constaret, unde notiones illae, quas Secundas vocant, et consequenter axiomata,
quae in iisdem fundantur, suam duxerunt originem, et alia, quae circa haec aliquando meditatus sum. Sed quoniam haec alii dicavi ractatui, et etiam, ne propter nimiam huius rei prolixitatem fastidium crearem, hac re hic supersedere decrevi. ttamen ne quid horum mittam, quod scit necessarium sit, causas breviter addam, ex quibus termini non endensaias dicti suam duxerunt originem, ut Ens, Res, Aliquid. Hi termini ex hoc oriuntur, quod scilicet humanum Corpus, quandoquidem limitatum est, tantum est capax certi imaginum numeri ouid
imago fit ex simi in Scho Prop. 7. hujus in se distincte simul formandi; qui si excedatur, hae imagines confundi incipient; et si hic
imaginum numerus, quarum Corpus est capax, ut eas in se simul distincte formet, longe excedatur, omnes inter se plane confundentur. Cum hoc ita se habeat, patet ex Coroll. Prop. 7. et PrOP. 8. hujus, quod ens humana tot corpora distinete simul imaginari poterit, quot in ipsius Corpore imagines possunt simul formari. At ubi imagines in Corpore plane confunduntur, en etiam Omnia corpora confuse sine ulla distinctione imaginabitur, et quasi sub uno attributo comprehendet, nempe sub attributo Entis, Rei, etc. Potest hoc etiam ex eo deduci, quod imagines non semper aeque Vigeant, et ex aliis causis his analogis, quas hic explicare non est opus; nam ad nostrum, ad quem collimamus, scopum unam tantum suffcit considerare. Nam omnes huc redeunt, quod hi termini ideas significent
133쪽
summo gradu eonfusas. Ex fimilibus deinde causis ortae sunt notiones illae, quas Hismales vocant, ut Homo, quus, Canis, etc. id licet, quia in Corpore humano tot imagines ex gr. hominum formantur simul, ut vim imaginandi, non quidem penitus, sed eo usque tamen superent, ut singulorum parvas differentias videlicet uniust jusque colorem, magnitudinem, etc. eorumque determinatum numerum Mens imaginari nequeat, et id tantum, in quo omnes, quatenus Corpus ab iisdem assicitur, conveniunt, distincte imaginetur; nam ab eo Corpus, maxime scilicet ab unoquoque singulari, affectum fuit; atque hoc nomine hominis exprimit, hocque de infinitis singularibus dicat. Nam singularium determinatum numerum, ut diximus, imaginari nequit. Sed notandum, has notiones non ab omnibus eodem modo forinari, sed apud unumquemque variare pro ratione rei, a qua Corpus affectum saepius fuit, quamque facili mens imaginatur vel recordatur. x. r. qui saepius cum admiratione hominum staturam contemplati sunt, sub nomine hominis intelligent animal erectae staturae; qui vero aliud assueti sunt contemplari, aliam hominum communem imaginem formabunt, nempe hominem esse animal risibile animal bipes sine plumis animal rationale et sic de reliquis unusquisque pro dispositione sui corporis rerum universales imagines formabit. Quare non mirum est, quod inter Philosophos, qui res naturales per solas
rerum imagines explicare voluerunt, tot sint ortae controversiae. SCHOLIUM II. Ex omnibus supra dictis clare apparet, nos multa percipere, et notiones universales formare ' ex singularibus, nobis per sensus mutilate, confuse, et sine ordine ad intellectum repraesentatis Vide Coria Prop. 9. hujus et ideo tales perceptiones cognitionem ab experientia vaga vocare consuevi. II'. ex signis, ex gr. ex eo, quod auditis aut lectis quibusdam verbis rerum recordemur, et earum quasdam ideas formemus similes iis, per quas res imaginamur Vide Schol. Prop. 8. Quo Utrumque hunc res contemplandi modum cognitionem primi generis, opinionem, vel Imaginationem in posterum vocabo. HI'. denique ex eo, quod notiones communes, rerumque proprietatum ideas adaequatas habemus Vide CorolI. Prop. 38. et 39. cum ejus Coro . e Prop. o. hujus ς atque hunc Rationem et fecundi
134쪽
generis cognitionem vocabo. Praeter haec duo cognitionis genera datur, ut in sequentibus ostendam, aliud tertium, quod Seientiam Diuuisum vocabimus. tque hoc cognoscendi genus procedit ab adaequata idea essentiae formalis quorundam Dei attributorum ad adaequatam cognitionem essentiae rerum. Haec omnia unius rei exemplo explicabo. Dantur X. gr. tres numeri, ad quartum obtinendum, qui sit ad tertium ut secundus ad primum. Non dubitant mercatores secundum in tertium ducere, et productum per primum dividere; quia scilicet ea, quae a magistro absque ulla demonstratione audiverunt, nondum tradiderim oblivioni, vel quia id saepe in numeris simplicissimis experti sunt, vel ex vi Demonstrationis Prop. I9. lib. . Euclid. , nempe ex communi proprietate proportionalium. t in numeris simplicissimis nihil horum opus est. Ex gr. datis numeris I, 2, 3, nemo non videt, quartum numerum proportionalem esse . atquebo multo clarius, quia ex ipsa ratione, quam primum ad secundum habere uno intuitu videmus, ipsum quartum concludimus.
Cognitio primi generis unica est fustatis ea a fecuna autem et urtii est necessario era.
Ad primi generis cognitionem illas omnes ideas diximus in praeced. schol pertinere, quae sunt inadaequatae et confusae atque adeo per Prop. s. hujus haec cognitio unica est falsitatis causa. Deinde ad cognitionem secundi et tertii illas pertinere diximus, quae sunt adaequatae adeoque cum Prop. 3 . hujus est necessario vera. Q. E. D.
Secundi et tertii, et non primi generis cognitio doce nos eruma fosso singuere.
Haec Propositio per se patet. Qui enim inter verum et falsum scit distinguere, debet adaequatam veri et falsi habere deam hoc est per a Schol. Prop. o. Quo Verum et falsum secundo aut tertio cognitionis genere cognoscere.
135쪽
L eram habet ideam, mia frit se eram habere ideam, nec de
Idea vera in nobis est illa, quae in Deo, quatenus per naturam Mentis humanae explicatur, est adaequata per Coro . Pro . H. hujus . Ponamus itaque, dari in Deo, quatenus per naturammentis humanae explicatur, ideam adaequatam . Hujus ideae debet necessario dari etiam in Deo idea, quae ad Deum eodem modo resertur ac idea Λυγ- Pr uae, cujus Demonstratio unisersalis M. At idea ad Deum referri supponitur, quatenus per naturammentis humanae
explicatur ergo etiam idea ideaeo ad Deum eodem modo debet referri; hoc est se idem Corosi prop. II. Quo haec adaequata idea ideaeis erit in ipsamente, quae deam adaequatam habet; adeoque qui adaequatam habet ideam, sive per Prop. 3 . hujus quivere rem cognoscit, debet simul suae cognitionis adaequatam habere ideam, sive veram cognitionem; hoc est is per e manifestum, debet sinu esse certus. Q. E. D.
In scholio Propositionis I hujus Partis explicui, quid sit idea
ideae; sed notandum, praecedentem Propositionem per se satis esse manifestam. Nam nemo, qui veram habet ideam, ignorat veramideam summam certitudinem involvere veram namque habere ideam, nihil aliud significat, quam perfecte sive optime rem cognoscere; nec sane aliquis de hac re dubitare potest, nisi putet, ideam quid mutum instar picturae in tabula, et non modum cogitandi esse, nempe ipsum intelligere et, quaeso, quis scire potest, se rem aliquam intelligere, nisi prius rem intelligat hoc est, quis potest scire se de aliqua re certum esse, nisi prius de ea re certus sit Deinde quid de vera clarius et certius dari potest, quod norma sit veritatis sane sicut lux seipsam et tenebras manifestat, sic veritas norma sui et falsi est. Λtque his me ad has quaestiones respondisse puto nempe, si idea vera, quatenus tantum dicitur cum suo ideat convenire, a falsa distinguitur, nihil ergo realitatis aut perfectionis idea vera habet
136쪽
prae falsa quandoquidem per solam denominationem extrinsecam distinguuntur , et consequenter neque etiam homo, qui Veras, Prae illo, qui falsas tantum ideas habet. Deinde, unde fit, ut homines falsas habeant ideas Et denique, unde aliquis certo scire potest, se ideas habere, quae cum suis ideatis conveniant Λ has, inquam, quaestiones me jam respondisse puto. Nam quod ad differentiam inter deam veram et falsam attinet, constat ex Propositione s. hujus, illam ad hanc sese habere, ut en ad non ens Falsitatis autem causas a Propositione 9. usque ad s. cum eius scholio clarissime ostendi. Ex quibus etiam apparet, quid homo, qui veras habet ideas, homini, qui non nisi falsas habet, intersit. Quod denique ultimum attinet, nempe, undenam homo scire potest se habere ideam, quae cum suo ideat conveniat id modo satis superque ostendi, ex hoc sol oriri, quod ideam habet, quae cum suo ideat convenit, sive quod veritas sui sit norma. His adde, quod ens nostra, quatenus res vere percipit, pars est infiniti Dei intellectus per Corol Prop. I. uiuo adeoque tam necesse est, ut Mentis clarae et distinctae ideae verae sint, ac Dei ideae.
De natura rationis non est, resis contingentes, sed ut necessarias
De natura Rationis est, res vere percipere I er Prop. I. hujus , nempe per rix. 6. p. I. ut in se sunt, hoc est per Prop. 29. p. I. non ut contingentes, sed ut necessarias. s. E. D.
Hinc sequitur, a sola imaginatione pendere, quod res tam respectu praeteriti quam futuri, ut contingentes contemplemur.
Qua autem ratione hoc fiat, paucis explicabo. Ostendimus supra Prop. I7. hujus cum ejus Corosi.),mentem, quamvis res non existant, eas tamen semper ut sibi praesentes imaginari, nisi causae occurrant, quae earum praesentem existentiam secludant. Deinde Prop. 8. hujus ostendimus, quod, si Corpus humanum semel a duobus cor-
137쪽
De mente. II 3poribus externis simul affectum fuit, ubimens postea eorum alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur, hoc est, ambo ut sibi praesentia contemplabitur, nisi causae occurrant, quae eorum praesentem existentiam secludant. Praeterea nemo dubitat, quin etiam tempus imaginemur, nempe ex eo, quod corpora alia aliis tardius, vel celerius, vel aeque celeriter moveri imaginemur. Ponamus itaque puerum, qui heri prima vice hora matutina viderit Petrum, meridiana autem Paulum, et vespertina Simeonem, atque hodie iterum matutina hora Petrum. Ex Propositione I 8 hujus patet, quod simulac matutinam lucem videt, illico solem eandem caeli, quam die praecedenti viderit, partem percurrentem, sive diem integrum, et mul cum
tempore matutino Petrum, cum meridiano autem Paulum, et cum
vespertino Simeonem imaginabitur, hoc est, Pauli et Simeonis existentiam cum relatione ad futurum tempus imaginabitur; et contra, si hora vespertina Simeonem videat, Paulum et Petrum ad tempus praeteritum referet, eosdem scilicet simul cum tempore praeterito imaginando atque haec eo constantius, quo saepius eos eodem hoc ordine viderit. Quod si aliquando contingat, ut alia quadam vespera loco Simeonis Iacobum videat, tum sequenti mane cum tempore vespertino iam Simeonem, jam acobum, non vero ambos simul
imaginabitur. Nam alterutrum tantum, non autem ambos simul tempore vespertino vidisse supponitur. Fluctuabitur itaque ejus imaginatio, et cum futuro tempore vespertino jam hunc jam illum imaginabitur, hoc est, neutrum certo, sed utrumque contingenter futurum contemplabitur. Atque haec imaginationis fluctuatio eadem erit, si imaginatio rerum sit, quas eodem modo cum relatione ad tempus praeteritum vel praesens contemplamur et consequenter res, tam ad tempus praesens quam ad praeteritum vel futurum relatas, ut contingentes imaginabimur. COROLLARIUM II. De natura Rationis est, res sub quadam aeternitatis specie percipere.
De natura enim Rationis est, res ut necessarias, et non ut contingentes contemplari per Prop. praeer). manc autem rerum necessi-
138쪽
talem Oer Prop. r. huius vere, hoc est per Axiom. . . . ut in se est, percipit. Sed per Prop. 16 p. I. haec rerum necessitas est ipsa Dei aeternae naturae necessitas; rgo de natura Rationis est, res sub hac aetemitatis specie contemplari. Adde, quod fundamenta Rationis notiones sint per Prop. 38. hujus , quae illa explicant, quae omnibus communia sunt, quaeque per Prop. 37. hujus nullius rei singularis essentiam explicant quaeque propterea absque ulla temporis relatione, sed sub quadam aeternitatis specie debent concipi. Q. E. D.
Unaquaque cujuscunque cor oris, ei rei finguloris actu exissentis, idea Dei ternam et infinitam essentiam necessario inviarit.
Id ea rei singularis, actu existentis, ipsius rei tam essentiam quam existentiam necessario involvit per CoroII. Prop. . Quo fit res singulares per Prop. s. p. I. non possunt sine Deo concipi; sed, quia per Prop. 6. hujus Deum pro causa habent, quatenus sub attributo consideratur, cujus res ipsae modi sunt, debent necessario earum ideae ser Axiom. . p. I. ipsarum attributi conceptum, hoc est perion. 6 p. I. Dei aeternam et infinitam essentiam involvere. Q. E. D.
Hic per existentiam non intelligo durationem, hoc est existentiam, quatenus abstracte concipitur, et tanquam quaedam quantitatis species. Nam loquor de ipsa natura existentiae, quae rebus singularibus tribuitur Propterea, quod ex aeterna necessitate Dei naturae infinita infinitis modis sequuntur Mide Prop. 6 p. I.). Loquor, inquam, de ipsa existentia rerum singularium, quatenus in Deo sunt. Nam etsi unaquaeque ab alia re singulari determinetur ad cerio modo existendum, vis tamen, qua unaquaeque in existendo perseverat, ex aeterna necessitate naturae Dei sequitur. Qua de re vide Coroll. Prop. a . p. I.
Cognitio aeterna et infinita essentia Dei, quam unaquaeque idea ni omit, e adaequata et perfecto.
139쪽
Demonstratio praecedentis Propositionis universalis est, et, sive res ut pars sive ut totum consideretur, eius idea, sive totius sit sive partis, cuper Prop. pracer Dei aeternam et infinitam essentiam involvet. Quare id, quod cognitionem aeternae et infinitae essentiae Dei dat, omnibus commune, et aeque in parte ac in toto est, adeoque per Prop. 38. hujus erit haec cognitio adaequata Q. E. D.
Mens humanu adaquatum habet cognitionem aterna et infinita essentia Dei.
Mens humana ideas habet per Prop. a. hujus , ex quibus serProp. 3. hujus se suumque Corpus per Prop. 9. hujus et per
Coria I. ' Prop. 6. et per Prop. 7. hujus corpora externa, ut actu existentia, percipit adeoque per Prop. M. et ψ. hujus cognitionem aeternae et infinitae essentiae Dei habet adaequatam. Q. E. D.
Hinc videmus, Dei infinitam essentiam ejusque aeternitatem omnibus esse notam. Cum autem omnia in Deo sint et per Deum con-eipiantur, sequitur, nos ex cognitione hac plurima posse deducere, quae adaequale cognoscamus, atque adeo tertium illud cognitionis genus formare, de quo diximus in Scholio a Propositionis F. hujus Partis, et de cujus praestantia et utilitate in quinta arta erit nobis dicendi locus. Quod autem homines non aeque claram Dei ac notionum communium habeant cognitionem, inde fit, quod Deum imaginari nequeant ut corpora, et quod nomen Deus junxerunt imaginibus rerum, quas videre solent, quod homines vix vitare possunt, quia continuo a corporibus externis afficiuntur. Et profecto plerique errores in hoc solo consistunt, quod scilicet nomina rebus non recte applicamus. Cum enim aliquis ait, lineas, quae ex centro circuli ad ejusdem circumferentiam ducuntur, esse inaequales, ille sane aliud, tum saltem, per circulum intelligit, quam athematici. Sic cum homines in calculo errant, alios numeros in mente, alios in charta
140쪽
habent. Quare si ipsorummentem spectes, non errant sane videntur tamen errare, quia ipsos in mente putamus habere numeros, qui in charta sunt. Si hoc non esset, nihil eosdem errare crederemus ut non credidi quendam errare, quem nuper audivi clamantem, suum atrium volasse in gallinam vicini, quia scilicet ipsius mens satis perspecta mihi videbatur. Atque hinc pleraeque oriuntur controveritae, nempe quia homines mentem suam non recte explicant, vel quia alterius mentem male interpretantur. Nam revera, dum sibi maxime contradicunt, vel eadem vel diversa cogitant, ita ut, quos in alio errores et absurda esse putant, non sint.
In Mente nulis est absoluti e libera oluntas fed Mens ad hoc
vel illud olendum determinatur a causa, qua etiam ab alia determinata est, et hac iterum ab alia, et sic in infinitum.
Mens certus et determinatus modus cogitandi est per Prop. LI. hujus), adeoque per Corol a. Prop. II. p. I. suarum actionum non potest esse causa libera, sive absolutam lacultatem volendi et nolendi habere non potest; sed ad hoc vel illud volendum per Prop. 28. p. I. determinari debet a causa, quae etiam ab alia determinata est, et haec iterum ab alia, etc. N. E. D.
Eodem hoc modo demonstratur, iniente nullam dari facultatem absolutam intelligendi, cupiendi, amandi, etc. Unde sequitur, has et similes facultates vel prorsus fictilias, vel nihil esse praeter entia Metaphysica, sive universalia, quae ex particularibus formare solemus. Adeo ut intellectus et voluntas ad hanc et illam ideam, vel ad hanc et illam volitionem eodem modo sese habeant ac lapideitas ad hunc et illum lapidem, vel ut homo ad Petrum et Paulum Causam autem, cur homines se liberos esse putent, explicuimus in Appendice artis Primae. Verum antequam ulterius pergam, venit hic notandum, me per voluntatem inmandi et negandi facultatem, non autem cupiditatem intelligere facultatem, inquam, intelligo, qua ens, quid verum quidve falsum sit, assirmat vel negat, et non cupiditatem, qua