장음표시 사용
91쪽
unaquaeque res id, quod est, sit. Nam alias Deus omnium rerum causa non esset. Deinde quod omnia Dei decreta ab aeterno ab ipso Deo sancita fuerunt. Nam alias imperfectionis et inconstantiae argueretur. t cum in aeterno non detur quando, ante, nec post hinc, ex sola scilicet Dei persectione, sequitur, Deum aliud decernere nunquam posse, nec unquam potuisse; sive Deum ante sua decreta non fuisse, nec sine ipsis esse posse. t dicunt, quod, quamvis supponeretur, quod Deus aliam rerum naturam fecisset, vel quod ab aeterno aliud de Natura ejusque ordine decrevisset, nulla inde in Deo sequeretur imperfectio. Verum si hoc dicant, concedent mul Deum posse sua mutare decreta. Nam fi Deus de Natura ejusque ordine aliud, quam decrevit, decrevisset hoc est, ut aliud de Natura voluisset et concepisset alium necessario, quam iam habet intellectum, et aliam, quam jam habet voluntatem habuisset. Et si Deo alium intellectum aliamque voluntatem tribuere licet, absque ulla ejus essentiae eiusque persectionis mutatione quid causae est, cur jam non possit sua de
rebus creatis decreta mutare, et nihilominus aeque perfectus manere 'raus enim intellectus et voluntas circa res creatas et earum ordinem,
in respectu suae essentiae et perfectionis, perinde est quomodocunque concipiatur. Deinde omnes, quos vidi, Philosophi concedunt, nullum in Deo dari intellectum potentia, sed tantum actu eum autem et eius intellectus et ejus voluntas ab ejusdem essentia non distinguantur, ut etiam omnes concedunt, sequitur ergo hinc etiam, quod, si Deus alium intellectum aestu habuisset, et aliam voluntatem ejus etiam essentia alia necessario esset ac proinde ut a principio conclusi , si aliter res, quam jam sunt, a Deo productae essent, Dei intellectus ejusque voluntas, hoc est ut conceditur ejus essentia, alia esse deberet, quod est absurdum. Cum itaque res nullo alio modo nec ordine a Deo produci ο- tuerint; et, hoc verum esse, ex summa Dei perlaestione sequatur; nulla profecto sana ratio persuadere nobis potest, ut credamus, quod Deus noluerit omnia, quae in suo intellectu sunt, eadem illa persectione, qua ipsa intelligit, creare Λ dicent, in rebus nullam esse perfectionem neque imperfectionem; sed id, quod in ipsis est, propter quod persectae sunt aut imperfectae, et bonae aut malae dicuntur, a
92쪽
Dei tantum voluntate pendere atque adeo si Deus voluisset, potuissetessicere, ut id, quod jam perfectio est, summa esset imperfectio, et contra Verum quid hoc aliud esset, quam aperte inmare, quod Deus, qui id, quod vult, necessario intelligit, sua voluntate essicere potest, ut res alio modo, quam intelligit, intelligat; quod ut modo ostendi magnum est absurdum. Quare argumentum in ipsos retorquere possum, hoc modo omnia a Dei potestate pendent. Ut res itaque aliter se habere possint, Dei necessario voluntas aliter se habere etiam deberet atqui Dei voluntas aliter se habere nequit ut modo ex Dei persectione evidentissime ostendimus; Ergo neque res aliter se habere possunt. Fateor, hanc opinionem, quae omnia indifferenti cuidam Dei voluntati subjicit, et ab ipsius beneplacito omnia pendere statuit, minus a Vero aberrare, quam illorum, qui statuunt, Deum omnia sub ratione boni agere. Nam hi aliquid extra Deum videntur ponere, quod a Deo non dependet, ad quod Deus, tanquam ad exemplar, in operando attendit, vel ad quod, tanquam ad certum scopum, collimat. Quod profecto nihil aliud est, quam Deum fato subjicere, quo nihil de Deo absurdius statui potest, quem ostendimus tam Omnium rerum essentiae, quam earum existentiae, primam et unicam liberam causam esse. Quare non est, ut in hoc absurdo refutando
PROPOSITIO XXXIV. Dei potentia est ipso ipsius essentia.
Ex sola enim necessitate Dei essentiae sequitur, Deum esse causam sui per Prop. . , et per Prop. 6. ejusque Corou. omnium rerum. Ergo potentia Dei, qua ipse, et omnia sunt et agunt, est ipsa ipsius essentia. s. E. D.
ouicquid conripimus in Dei potestate esse, id necessario est.
Quicquid enim in Dei potestate est, id per Prop. praeeae. in ejus
essentia ita debet comprehendi, ut ex ea necessario sequatur, adeoque necessario est Q. E. D.
93쪽
Ninu exsu, ex cujus natura aliquis Fectus non equatur.
Quicquid existit, Dei naturam sive essentiam certo et determinato modo exprimit per Coria Prop. 5. , hoc est per Prop. 3 . , quicquid existit, Dei potentiam, quae omnium rerum causa est, certo et determinato modo exprimit, adeoque per Prop. 16. ex eo aliquis effectus sequi debet. s. E. D.
IIis Dei naturam ejusque proprietates explicui, ut, quod necessario existit; quod sit unicus quod ex sola suae naturae necessitate sit et agat; quod sit omnium enim causi libera, et quomodo quod omnia in Deo sint, et ab ipso ita pendeant, ut sine ipso nec esse nec concipi possint; et denique quod omnia a Deo fuerint praedeterminata, non quidem ex libertate voluntatis, ve absoluto beneplacito, sed ex absoluta Dei natura, sive infinita potentia. Porro ubicunque data fuit occasio, praejudicia, quae impedire poterant, quo minus meae
demonstrationes perciperentur, amovere curavi sed quia non pauca adhuc restant praejudicia, quae etiam, imo maxime impedire poterant, et possunt, quo minus homines rerum concatenationem eo, quo ipsam explicui, modo amplecti possint, eadem hic ad examen rationis vocare operae pretium duxi. Et quoniam omnia, quae hic indicare suscipio, Miudicia pendent ab hoc uno, quod scilicet communiter supponant homines, omnes res naturales, ut ipsos, propter finem agere, imo ipsum Deum omnia ad certum aliquem finem dirigere, pro certo statuant dicunt enim, Deum omnia propter hominem fecisse, hominem autem, ut ipsum coleret Hoc igitur unum prius considerabo, quaerendo scilicet primo causam, cur plerique hoc in praejudicio acquiescant, et omnes natura adeo propensi sint ad idem amplectendum Deinde ejusdem falsitatem ostendam, et tandem, quomodo ex hoc orta sint praejudicia de bono et mulo, merito et peccato, laude et imperio, ordine et confusione, pulchritudine et deformitate, et de aliis hujus generis. Verum haec ab humanae mentis natura
deducere, non est hujus loci satis hic erit, si pro fundamento id
94쪽
7 Ethices Pars I. capiam, quod apud omnes debet esse in confessis nempe hoc, quod
omnes homines rerum causarum ignari nascuntur, et quod omnes appetitum habent suum utile quaerendi, cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur, primo, quod homines se liberos esse opinentur, quandoquidem suarum volitionum suique appetitus sunt conscii, et de causis, a quibus disponuntur ad appetendum et volendum, quia earum sunt ignari, ne per somnium ' cogitant. Sequitur fecundo, homines omnia propter finem agere videlicet propter utile, quod appetunt; unde fit, ut semper rerum peractarum causas finales tam- tum scire expetant, et ubi ipsas audiverint, quiescant nimirum quia nullam habent causam ulterius dubitandi. Sin autem easdem ex alio audire nequeant, nihil iis restat, nisi ut ad semet se convertant, et ad fines, a quibus ipsi ad similia determinari solent, reflectant, et sic ex suo ingenio ingenium alterius necessario iudicant. Porro cum in se et extra se non pauca reperiant media, quae ad suum utile
assequendum non parum conducant, ut ex gr. Oculos ad videndum,
dentes ad masticandum, herbas et animantia ad alimentum, solem ad illuminandum, mare ad alendum pisces, etc. hinc factum, ut omnia naturalia tanquam ad suum utile media considerent. Et quia illa media ab ipsis inventa, non autem parata esse sciunt hinc causam credendi habuerunt, aliquem alium esse, qui illa media in eorum usum paraverit. Nam postquam res ut media consideraverunt, credere non
potuerunt, easdem se ipsas fecisse; sed ex mediis, quae sibi ipsi
parare solent, concludere debuerunt, dari aliquem, vel aliquos Naturae rectores, humana praeditos libertate, qui ipsis omnia curaverint, et in eorum usum omnia fecerint. Atque horum etiam ingenium, quandoquidem de eo nunquam quid audiverant, ex suo judicare debuerunt atque hinc statuerunt Deos omnia in hominum usum dirigere, ut homines bi devinciant, et in summo ab iisdem honore habeantur; unde factum, ut unusquisque diversos Deum colendi modos ex suo ingenio excogitaverit, ut Deus eos supra reliquos diligeret, et totam Naturam in usum caeca illorum cupiditatis et insatiabilis ava-
95쪽
De meo. Iritiae dirigeret. Atque ita hoc praeiudicium in superstitionem versum, et alta in mentibus egit radices; quod in causa fuit, ut unusquisque maximo conatu omnium rerum causas finales intelligere easque expli care studeret. Sed dum quaesiverunt ostendere, Naturam nihil frustra hoc est, quod in usum hominum non sit agere, nihil aliud videntur ostendisse, quam Naturam Deosque aeque ac homines delirare. Vide
quaeso, quo res tandem evasit Inter tot Naturae commoda non pauca reperire debuerunt incommoda, tempestates scilicet, terrae motus, morbos etc., atque haec statuerunt propterea evenire, quod
Dii irati essent ob injurias sibi ab hominibus factas, sive ob peccata
in suo cultu commissa; et quamvis experientia indies reclamaret, ac infinitia exemplis ostenderet, commoda atque incommoda piis aeque ac mPiis promiscue evenire, non ideo ab inveterato praejudicio destiterunt facilius enim iis fuit, hoc inter alia incognita, quorum usum ignorabant, ponere, et sic praesentem suum et innatum statum ignorantiae retinere, quam totam illam fabricam destruere et novam excogitare. Unde pro certo statuerunt, eorum judicia humanum captum longissime superare quae sane unica fuisset causa, ut Veritas humanum genus in aeternum lateret nisi athesis, quae non circa fines, sed tantum circa figurarum essentias et proprietates Versatur, aliam veritatis normam hominibus ostendisset; et praetermathesin aliae etiam adsignari possunt causae quas hic numerare supervacaneum est , a quibus fieri potuit, ut homines communia haec praejudicia animadverterent, et in veram rerum cognitionem ducerentur. Ilis satis explicui id, quod primo loco promisi. Ut jam autem ostendam, Naturam finem nullum sibi praefixum habere, et omnes causas finales nihil nisi humana esse figmenta, non opus est multis. Credo enim id jam satis constare, tam ex fundamentis et causis, unde hoc praeiudicium Originem suam traxisse ostendi, quam ex Propositione I6. et Coro artis ' Propositionis a. et praeterea ex iis omnibus, quibus ostendi, omnia naturae aeterna quadam necessitate, summaque perfectione procedere. Hoc tamen adhuc addam, nempe hanc de fine doctrinam Naturam omnino evertere. Nam id, quod revera
96쪽
causa est, ut effectum considerat, et contra Deinde id, quod natura prius est, facit posterius. Et denique id, quod supremum et perfectissimum est, reddit imperfectissimum. Nam duobus prioribus omissis, quia per se manifesta sunt , ut ex Propositiombus I, 2 et 23- constat, ille effectus perfectissimus est, qui a Deo immediate producitur, et quo aliquid pluribus causis intermediis indiget, ut producatur, eo imperfectius est. At si res, quae immediate a Deo productae sunt, ea de causa factae essent, ut Deus finem assequeretur suum, tum necessario ultimae, quarum de causa priores factae sunt, omnium praestantissimae essent. Deinde haec doctrina Dei perfectionem tollit Nam, si Deus propter finem agit, aliquid necessario appetit, quo caret. Et quamvis Theologi et elaphysici distinguant inter finem indigentiae et finem assimilationis, fatentur tamen, Deum Omnia propter se, non ero propter res creandas egisse; quia nihil ante creationem praeter Deum assignare possunt, propter quod Deus ageret; adeoque necessario fateri coguntur, Deum iis, propter quae media parare voluit, caruisse, eaque cupivisse, ut per se clarum. Nec hic praetereundum est, quod hujus doctrinae sectatores, qui in assignandis rerum finibus suum ingenium ostentare voluerunt, ad hanc suam
doctrinam probandam novum attulerunt modum argumentandi, reducendo scilicet, non ad impossibile, sed ad ignorantiam quod ostendit nullum aliud fuisse huic doctrinae argumentandi medium. Nam si ex.
gr. ex culmine aliquo lapis in alicujus caput ceciderit, eumque interfecerit, hoc modo demonstrabunt, lapidem ad hominem interficiendum cecidisse. Ni enim eum in finem, Deo id volente, ceciderit, quO- modo tot circumstantiae saepe enim multae simul concurrunt casu concurrere potuerunt Respondebis fortasse, id ex eo, quod ventus flavit, et quod homo illac iter habebat, evenisse. At instabunt, curventus illo tempore flavit cur homo illo eodemque tempore illaciter habebat Si iterum respondeas, ventum tum ortum, quia mare praecedenti die, tempore adhuc tranquillo agitari inceperat et quod homo ab amico invitatus fuerat instabunt iterum, quia nullus rogandi finis, cur autem mare agitabur cur homo in illud tempus invitatus fuit et sic porro causarum causas rogare non cessabunt, donec ad Dei voluntatem, hoc est ignorantiae asylum, confugeris. Sic etiam,
97쪽
De Deo. 73 ubi corporis humani fabricam vident, stupescunt, et ex eo, quod
tantae artis causas ignorant, concludent, eandem non mechanica, sed
divina vel supernaturali arte fabricari, alique modo constitui, ut una pars alteram non laedat. Atque hinc fit, ut qui miraculorum causas veras quaerit quique res naturales ut doctus intelligere, non autem ut stultus admirari midet, passim pro haeretico et impio habeatur et proclametur ab iis, quos vulgus tanquam Naturae Deorumque interpretes adorat. Nam sciunt quod sublata ignorantia, stupor, hoc est unicum argumentandi tuendaeque suae auctoritatis medium, quod habent, tollitur. Sed haec relinquo, et ad id, quod tertio loco hic agere constitui, pergo. Postquam homines sibi persuaserunt, omnia, quae fiunt, propter ipsos fieri id in unaquaque re praecipuum judicare debuerunt, quod ipsis utilissimum, et illa omnia praestantissima aestimare, a quibus Optime assiciebantur. Unde has formare debuerunt notiones, quibus rerum naturas explicarent, scilicet Bonum Murum, ordinem, Confu- Aonem, Calidum, Frigidum, Pulchritudinem, et Deformitatem et quia se liberos existimant, inde hae notiones ortae sunt, scilicet Laus et Vituperium, Peccatum et Meritum; sed has infra, postquam de natura humana egero, illas autem hic breviter explicabo. Nempe id omne, quod ad valetudinem et Dei cultum conducit, Bonum, quod autem iis contrarium est, Malum vocaverunt. Et quia ii, qui rerum naturam non intelligunt, nihil de rebus assirmant, sed res tantummodo imaginantur, et imaginationem pro intellectu capiunt, ideo orae nem in rebus esse firmiter credunt, rerum suaeque naturae ignari. Nam cum ita sint dispositae, ut, cum nobis per sensus repraesentantur, eas facile imaginari, et consequenter earum facile recordari possimus, easdem bene ordinatas si vero contra ipsas male ordinatas, sive confusas esse dicimus. Et quoniam ea nobis prae caeteris grata sunt, tu facile imaginari possumus, ideo homines ordinem confusioni praeferunt; quasi ordo aliquid in Natura praeter respectum ad nostram imaginationem esset dicuntque Deum omnia ordine creasse, et hoc modo ipsi nescientes Deo imaginationem tribuunt; nisi velint sorte Deum, humanae imaginationi providentem, res omnes
eo disposuisse modo, quo ipsa Deillime imaginari possent nee moram
98쪽
forsan iis injiciet, quod infinita reperiantur, quae nostram imaginationem longe superant, et plurima, quae ipsam, propter ejus imbecillitatem, confundunt. Sed de hac re satis. Caeterae deinde notiones etiam praeter imaginandi modos, quibus imaginatio diversimode afficitur, nihil sunt, et tamen ab ignaris tanquam praecipua rerum attributa considerantur; quia, ut iam diximus, res omnes propter ipsos factas esse credunt; et rei alicujus naturam bonam vel malam, sanam vel putridam et corruptam dicunt, prout ab eadem afficiuntur. x gr. si motus, quem nervi ab objectis, per oculos repraesentatis, C-cipiunt, valetudini conducat, objecta, a quibus causatur, ut rodicuntur, quae autem contrarium motum cient, deforma. Quae deinde per nares sensum movent, odorisera vel foetida vocant, quae per linguam, dulcia aut amara, lapida aut insipida, etc. Quae autemper tactum, dura aut mollia, aspera aut laevia, etc. Et quae denique aures movent, strepitum, sonum, vel harmoniam edere dicuntur, quorum postremum homines adeo dementavit, ut Deum etiam harmonia delectari crederent. Nec desunt Philosophi, qui sibi persuaserint, motus caelestes harmoniam componere. Quae omnia satis ostendunt, unumquemque pro dispositione cerebri de rebus judicasse, vel potius imaginationis affectiones pro rebus accepisse. Quare non mirum est ut hoc etiam obiter notemus , quod inter homines tot, quot experimur, controveritae ortae sint, ex quibus tandem Scepticismus. Nam, quamvis humana corpora in multis conveniant, in plurimis tamen discrepant, et ideo id, quod uni bonum, alteri malum videtur; quod uni ordinatum, alteri confusum quod uni gratum, alteri ingratum est; et sic de caeteris, quibus hic supersedeo, cum quia hujus loci non est de his ex prolata agere, tum quia hoc omnes satis experti sunt omnibus enim in re est, Quot capita, tot sensus; Suo quemque sensu abundare Non minora cerebrorum quam palatOrum esse discrimina quae sententiae satis ostendunt, homines pro dispositione cerebri de rebus judicare, resque potius imaginari quam intelligere. Res enim si intellexissent, illae omnes , testemathesi, si non allicerent, ad minimum convincerent.
99쪽
De Deo. 7sVidemus itaque omnes rationes, quibus vulgus solet Naturam eriplicare, modos esse tantummodo imaginandi, nec ullius rei naturam, sed tantum imaginationis constitutionem indicare; et quia nomina habent, quasi essent entium extra imaginationem existentium, eadem entia, non rationis, sed imaginationis voco atque adeo Omnia argumenta, quae contra nos ex similibus notionibus petuntur, facile propulsari possunt solent enim multi sic argumentari si Omnia ex necessitate persectissimae Dei naturae sunt consecuta, unde ergo tot imperfectiones in Natura ' Videlicet rerum corruptio ad
saetorem usque rerum deformitas, quae nauseam moveat, confusio, malum, peccatum, etc. Sed, ut modo dixi, facile confutantur. Nam rerum persectio ex sola earum natura et potentia est aestimanda, nec ideo res magis aut minus perfectae sunt, propterea quod hominum sensum delectant vel offendunt, quod humanae naturae conducunt vel quod eidem repugnant Iis autem, qui quaerunt, cur Deus Omnes
homines non ita creavit, ut solo rationis ductu gubernarentur nihil aliud respondeo, quam quia ei non defuit materia ad omnia, ex summo nimirum ad infimum persectionis gradum, creanda vel magis proprie loquendo, quia ipsius Naturae leges adeo ampli fuerunt, ut sussicerent ad omnia, quae ab aliquo infinito intellectu concipi possunt, producenda, ut Propositione 6. demonstravi. Haec sunt, quae hic notare suscepi, praeiudicia. Si quaedam hujus farinae adhuc restant, poterunt eadem ab unoquoque mediocri meditatione emendari.
Corrigenda d. r. addunt ortae.
100쪽
rono iam od eo explicando, qua ex Dei. erantis aeterni ι infiniti essenii necessario debuerunt equi. Non quidem omnia; infinita enim in ius modis ex ipsa debere equi Prop. 6. Part. I. demonstrarimus sed ea solummo , qua nos ad Menus humanae, ejusque fummae beatitudinis, cognitionem quasi manu ducere possunt.
DEFINITIONES.I. Per corpus intelligo modum, qui Dei essentiam, quatenus ut res extensa consideratur, certo et determinato modo exprimit vid. CorolI. Prop. s. p. I. II. d essentiam alicuius rei id pertinere dico, quo dato res necessario ponitur, et quo sublato res necessario tollitur vel id, sine quo res, et vice versa quod sine re, nec esse nec concipi potest. III. Per deam intelligomentis conceptum, quemmens format propterea quod res est cogitans.
Dico potius conceptum quam perceptionem, quia perceptionis nomen indicare Metur, Mentem ab objecto pati a concepsus octionem Mentis exprimere idetur.