Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

De Mente. II7Μens res appetit vel aversatur. At postquam demonstravimus, has facultates notiones esse universales, quae a singularibus, ex quibus

easdem formamus, non distinguuntur, inquirendum jam est, an ipsae volitiones aliquid sint praeter ipsas rerum ideas. Inquirendum, inquam, est, an inmente alia firmatio et negatio detur praeter illam, quam idea, quatenus idea est involvit, qua de re vide sequentem Propositionem, ud et Definitionem 3 huius, ne cogitatio in picturas incidat. Non enim per ideas imagines, quales in fundo oculi, et, si placet, in medio cerebro formantur, sed Cogitationis conceptus intelligo.

In mente nulla datur olivo, ' a malis e negotio, prater iuram, quum ideo, quatenus idea est, in ruit.

Inmente per Prop. praeer nulla datur absoluta facultas volendi et nolendi, sed tantum singulares volitiones, nempe haec et illa a natio, et haec et illa negatio Concipiamus itaque singularem aliquam volitionem, nempe modum cogitandi, quo ens firmat, tres angulos trianguli aequales esse duobus rectis. Haec ammatio conceptum sive idem trianguli involvit, hoc est, sine idea trianguli non potest concipi. Idem enim est, si dicam, quod Λ conceptum debeat involvere ac quod sine B non possit concipi. Deinde haec assimatio per Axiom. 3. hujus non potest etiam sine idea trianguli esse. Haec ergo firmatio sine idea trianguli nec esse nec concipi potest. Porro haec trianguli de hanc eandem firmationem involvere debet, nempe quod tres ejus anguli aequentur duobus rectis. Quare et vice versa haec trianguli idea sine hac firmatione nec esse nec concipi potest, adeoque per Don. a. hujus haec affr-matio ad essentiam deae trianguli pertinet, nec aliud praeter ipsam est. Et quod de hac volitione diximus quandoquidem eam ad libitum sumpsimus , dicendum etiam est de quacunque volitione nempe

quod praeter idem nihil sit. Q. E. D.

Voluntas et intellectus unum et idem sunt.

142쪽

Voluntas et intellectus nihil praeter ipsas singulares volitiones et ideas sunt per Prop. 8, hujus et ejusdem SchoL . At singularis volitio et idea per Prop. praeced. unum et idem sunt ergo voluntas et intellectus unum et idem sunt Q. E. D.

His causam, quae communiter erioris esse statuitur, sustulimus. Supra autem ostendimus, falsitatem in sola privatione, quam ideae mutilatae et confusae involvunt, consistere. Quare dea falsa, quatenus falsa est, certitudinem non involvit. Cum itaque dicimus, hominem in falsis acquiescere, nec de iis dubitare, non ideo ipsum certum esse, sed tantum non dubitare dicimus, vel quod in falsis acquiescit, quia nullae causae dantur, quae essiciant, ut ipsius imaginatio fluctuetur . Qua de re vide Scholium Propositionis hujus Pariis. Quantumvis igitur homo falsis adhaerere supponatur, nunquam tamen ipsum certum esse dicemus. Nam per certitudinem quid positivum intelligimus inde Prop. 3. hujus cum ejusdem Schia. , non vero dubitationis privationem. At per certitudinis privationem falsitatem intelligimus. Sed ad uberiorem explicationem praecedentis Propositionis quaedam monenda supersunt. Superest deinde, ut ad objectiones, quae in nostram hanc doctrinam objici possunt, respondeam; et denique, ut omnem amoveam scrupulum, operae pretium esse duxi, hujus doctrinae quasdam utilitates indicare. Quasdam, inquam; nam praecipuae ex iis, quae in quinta arte dicemus, melius intelligentur. Incipio igitur a primo, Lectoresque moneo, ut accurate distinguant inter Ideam, vementis conceptum, et inter Imagines rerum, quas imaginamur. Deinde necesse est, ut distinguant inter ideas et Verba, quibus res significamus. Nam quia haec tria, imagines scilicet, verba, et ideae, a multis vel plane confunduntur, vel non satis accurate, vel denique non satis caute distinguuntur, ideo hanc de voluntate doctrinam, scitu prorsus necessariam, tam ad speculationem quam ad vitam sapienter instituendam, plane ignorarunt. Quippe, qui putantideas consistere in imaginibus, quae in nobis ex corporum Occursu

Paulus etc. - M. r. fluctuatur.

143쪽

formantur, sibi persuadent, ideas illas rerum, quarum similem nullam imaginem formare possumus, non esse ideas, sed tantum figmenta, qtiae ex libero voluntatis arbitrio fingimus ideas igitur veluti picturas in tabula mutas aspiciunt, et hoc praeiudicio praeoccupati, non rident ideam, quatenus idea est, firmationem aut negationem involvere. Deinde, qui verba confundunt cum idea, vel cum ipsa affrinatione, quam idea involvit, putant se posse contra id, quod sentiunt, velle quando aliquid solis verbis contra id, quod sentiunt, assimant aut negant. Haec autem praejudicia exuere facile is poterit, qui ad naturam Cogitationis attendit, quae Extensionis conceptum minime involvit, atque adeo clare intelliget, ideam quandoquidem modus cogitandi est neque in rei alicujus imagine, neque in verbis consistere. Verborum namque et imaginum essentia a solis motibus corporeis constituitur, qui cogitationis conceptum minime involvunt. Atque haec pauca de his monuisse lassiciat; quare ad praedictas

objectiones transeo. Harum prima est, quod constare putant, voluntatem latius se extendere quam intellectum, atque adeo ab eodem diversam esse. Ratio autem, cur putant, voluntatem latius se extendere quam intellectum est, quia se experiri aiunt, se non majore assentiendi, sive affrmandi, et negandi facultate indigere ad infinitis aliis rebus, quas non percipimus, assentiendum, quam jam habemus, at quidem majori facultate intelligendi Distinguitur ergo voluntas ab intellectu, quod finitus hic sit, illa autem infinita. Secundo nobis objici potest, quod experientia nihil clarius videatur docere, quam quod nostrum iudicium possumus suspendere, ne rebus, qua Percipimus, assentiamur quod hinc etiam confirmatur, quod nemo dicitur decipi, quatenus aliquid percipit, sed tantum quatenus assentitur aut dissentitur. x. gr. qui equum alatum fingit non ideo concedit dari equum alatum, hoc est, non ideo decipitur, nisi simul concedat, dari equum alatum nihil igitur clarius videtur docere experientia, quam quod voluntas, sive facultas assentiendi, libera sit, et a facultate intelligendi diversa Tertio objici potest, quod una firmatio non plus realitatis videtur continere quam alia hoc est, non majore potentia indigere videmur ad firmandum, verum esse id, quod verum est, quam ad aliquid, quod falsum est, verum esse firmandum; at unam

144쪽

ideam plus realitatis, sive perfectionis, quam aliam trabere percipimus; quantum enim objecta alia aliis praestantiora, tantum etiam eorum deae aliae aliis persectiores sunt; ex quibus etiam constare videtur differentia inter voluntatem et intellectum. Quarto objici potest, si homo non operatur ex libertate voluntatis, quid ergo fiet,

si in aequilibrio sit, ut Buridani asina tamen et siti peribit quod

si concedam, viderer asinam vel hominis statuam, non hominem Oncipere; si autem negem, ergo seipsum determinabit, et consequentereundi facultatem, et faciendi quicquid velit, habet. Praeter haec alia forsan possunt objici sed quia inculcare non teneor, quid unusquissique somniare potest, ad has objectiones tantum respondere curabo, idque quam potero breviter. Et quidem ad primam dico, me Oncedere, voluntatem latius se extendere quam intellectum, si per intellectum claras tantummodo et distinctas ideas intelligant; sed nego voluntatem latius se extendere quam perceptiones, sive concipiendi facultatem; nec sane video, cur facultas volendi potius dicenda est infinita quam sentiendi facultas; sicut enim infinita unum tamen post aliud nam infinita simul amrmare non possumus eadem volendi facultate possumus assimare, sc etiam infinita corpora unum nempe post aliud eadem sentiendi facultate possumus sentire sive percipere. Quod si dicant, infinita dari, quae percipere non possumus regero, nos ea ipsa nulla cogitatione, et consequenter nulla volendi facultate posse assequi. t dicunt, si Deus vellet Scere, ut ea etiam perciperemus, majorem quidem facultatem percipiendi deberet nobis dare, sed non majorem vim dedit volendi facultatem; quod idem est ac si dicerent, quod si Deus velit effcere, ut infinita alia entia intelligeremus, necesse quidem esset, ut nobis daret majorem intellectum, sed non universaliorem entis ideam, quam dedit, ad eadem infinita entia amplectendum ostendimus enim voluntatem ens esse universale, sive ideam, qua omnes singulares volitiones, hoc est id, quod iis omnibus commune est, explicamus. Cum itaque hanc omnium volitionum communem sive universalem ideam facultatem esse credant, minime mirum, si hanc facultatem ultra limites intellectus in infinitum se extendere dicant. Universale enim aeque de uno ac de pluribus, ac de infinitis individuis dicitur. Ἀd fecundam objectionem

145쪽

De mente. Ia Irespondeo negando, nos liberam habere potestatem judicium suspendendi. Nam cum dicimus, aliquem judicium suspendere, nihil aliud dicimus, quam quod videt, se rem non adaequale percipere. st igitur judicii suspensio revera perceptio, et non libera voluntas. Quod ut are intelligatur, concipiamus puerum, equum imaginantem, nec aliud quicquam percipientem. Quandoquidem haec imaginatio equi existentiam involvit per CorolI. Prop. 7. hujus , nec puer quicquam percipit, quod equi existentiam tollat, ille necessario equum ut praesentem contemplabitur nec de ejus existentia poterit dubitare, quamvis de eadem non sit certus. tque hoc quotidie in somnia experimur, nec credo aliquem esse, qui putet se, dum somniat, liberam habere potestatem suspendendi de iis, quae somniat, judicium, essiciendique, ut ea, quae se videre somniat, non somniet; et nihilominus contingit, ut etiam in somnis judicium suspendamus,

nempe cum somniamus, nos somniare. Porro concedo neminem

decipi quatenus percipit, hoc est, entis imaginationes in se consideratas nihil erroris involvere concedo ride Stas. Prop. II. M H; sed nego, hominem nihil firmare quatenus percipit. Nam quid aliud est equum alatum percipere, quam alas de equo firmare Si enim Μens praeter equum alatum nihil aliud perciperet, eundem sibi p sentem contemplaretur, nec causam haberet ullam dubitandi de ejusdem existentia, nec ullam dissentiendi facultatem, nisi imaginatio equi alati juncta sit deae, quae existentiam ejusdem equi tollit, vel quod percipit, ideam qui alati, quam habet, esse inadaequatam, atque tum vel ejusdem equi existentiam necessario negabit, vel de eadem neeessario dubitabit. Atque his puto me ad tertiam etiam objectionem respondisse, nempe, quod voluntas universale quid sit, quod de omnibus deis praedicatur, quodque id tantum significat,

quod omnibus ideis commune est, nempe affrmationem, cujus propterea adaequata essentia, quatenus sic abstracte concipitur, debet esse in unaquaque idea, et hac ratione tantum in omnibus eadem sed non quatenus consideratur essentiam deae constituere; nam eatenus singulares assismationes aeque inter se differunt, ac ipsae ideae Ε gr.

affrinatio, quam dea circuli, ab illa, quam dea trianguli involvit, aeque differt, ac idea circuli ab idea trianguli. Deinde absolute

146쪽

Iaa 444 c ea ars II. nego, nos aequali cogitandi potentia indigere ad assimandum, ventinesse id, quod verum est, quam ad assimandum, verum esse id, quod falsum est. Nam hae duae firmationes, si mentem spectes se habent ad invicem, ut en ad non-ens nihil enim in deis positivum est, quod falsitatis formam constituit ride Prop. s. hujus cum ejus Seho et Sehes. Prop. s. hujus . Quare hic apprime venit notandum, quam facile decipimur, quando universalia cum singularibus, etentia rationis et abstracta cum realibus confiindimus. Quod denique ad quartam objectionem attinet, dico, me omnino concedere, quod

homo in tali aequilibrio positus nempe qui nihil aliud percipit quam

sitim et famem, talem cibum et talem potum, qui aeque ab eo distant fame et siti peribit. Si me rogant, an talis homo non potius asinus quam homo sit aestimandus dico me nescire, ut etiam nescio, quanti aestimandus sit ille, qui se pensilem lacit, et quanti aestimandi sint pueri, stulti, vesani, etc. Superest tandem indicare, quantum hujus doctrinae cognitio ad usum vitae conserat, quod facile ex his animadvertemus. Nempe I'. quatenus docet nos ex solo Dei nutu agere, divinaeque naturae esse participes, et eo magis, quo perfectiores actiones agimus, et quo magis magisque Deum intelligimus. Haec ergo doctrina, praeterquam quod animum omnimode quietum reddit, hoc etiam habet, quod nos docet, in quo nostra summa felicitas sive beatitudo consistit, nempe in sola Dei cognitione, ex qua ad ea tantum agenda inducimur, quae amor et pietas suadent. Unde clare intelligimus, quantum illi a vera virtutis aestimatione aberrant, qui pro virtute et optimis actionibus, tanquam pro summa servitute, summis praemiis a Deo decorari exspectant, quasi ipsa virtus eique servitus non esset ipsa

felicitas et summa libertas. II ' quatenus docet, quomodo circa res fortunae, sive quae in nostra potestate non sunt, hoc est, circa res, quae ex nostra natura non sequuntur, nos gerere debeamus; nempe utramque fortunae faciem aequo animo exspectare et ferre nimirum quia omnia ab aeterno Dei decreto eadem necessitate sequuntur, ac ex essentia

trianguli sequitur, quod tres ejus anguli sunt aequales duobus rectis. III'. confert haec doctrina ad vitam socialem, quatenus docet, neminem odio habere, contemnere, irridere, nemini irasci, invidere.

147쪽

D emet e. 23 Praeterea quatenus docet, ut unusquisque suis sit contentus, et proximo ' auxilio, non ex muliebri misericordia, partialitate, neque superstitione, sed ex solo Rationis ductu, prout scilicet tempus et res postulat, ut in tertia Parte ostendam. IV'. denique confert etiam haec doctrina non parum ad communem societatem quatenus docet, qua ratione cives gubernandi sint et ducendi, nempe non ut serviant, sed ut libere ea, quae optima sunt, agant. tque his quae in hoc Schol. agere constitueram absolvi, et eo finem huic nostrae secundae arti impono in qua puto me naturam Mentis humanae ejusque proprietates satis prolixe, et quantum rei dissicultas fert, clare explicuisse, atque talia tradidisse, ex quibus multa praeclara, maxime utilia, et cognitu necessaria concludi possunt, ut partim ex sequentibus constabit.

Finis Seeunda Partis.

148쪽

PARS TERTIA,

ORIGINE AET NATURA

Ilerique, qui de Fectibus et hominum Dendi ratione rei erunt,

ridentur non de rebus naturalibus, qua communes murae leges sequuntur, fed de rebus, qua extra Naturam sunt, agere mohominem in Natura eluti imperium in imperio conripere identur. Nam hominem Natura ordinem magis perturbare quam equi, i --que in suas actiones ab istam habere potentiam, nec aliunde quum se ipso determinari credunt. Humana deinde impotentia et inconstantiae causam non communi Natura potentia, sed nescio cui nasurae humana uis tribuunt, quam propterea flens, rident, contemnunt, Mei, quod plerumque fit, detestantur et qui humana Menus impotentiam eloquentius ei argutius carpere norit, eluti irinus habetur. Non defuerunt tamen iri praestantissimi orum labori a industrianos multum debere fatemur , qui de recta visendi ratione praelara ita scripserint, et plena prudentia consilia mortalibus dederint; Merum 1ectuum naturam et ires, e quid contra Mens in iisdem moderandis possit, nemo, quod Diam, determinaνit. Scio equidem celeberrimum Cartesium, licet etiam rediderit, Mentem in suas actiones absolutam habere potentiam, 'ectus tamen humanos per primas

149쪽

De Ἀffectibus. Iasos causas explicare, simulque iam ostendere studuisse, quo Memis Pectus ab istum habere p. imperium fed, mea quidem fen-rentio, nihi prater magni fui ingenii acumen ostendit, uno loco demonstruos. Nam ad tuos reuertere olo, qui hominum Fectus eructio- detestari e ridere malunt, quam intelligere. His ne dubio

-rum ridebitur, quod hominum uitia et ineptias more Geometricorruerare aurediar, et certa ratione demonstrare elim ea, qua tioni rem nure, quaeine ana, absurda, et horrenda esse clamitant. Sed

mea hac est ratio. Nihil in Natura fit, quod ipsius itis os

tribui est namque Natura semper eadem, et ubique una eademque ejus inus e agena potentia hoc est, Natura leges et regula, cundum quas omnia fiunt, et ex unis formis in alias mutantur, sunt ubique et emper eadem, atque adeo una eademque etiam debet esserati rerum qualismeun e naturum intelligendZ, nempe per leges urem in Natura niseroles. Fectus itaque odii, ira, invidia te. in se considerati ex eadem Natura nece tute et irtute consequuntur, ac reliqua fingularia ac proinde certus aufus agnoscunt, per quos inten fiuntur, certasque proprietates habens, cognitione nostra que dignus ae proprietates cujuscunque alterius rei, cujus sola contemplatione delectamur. De Fectuum itaque natura et tribus ac Mentis in Urim potentia, eadem Methodo agam, qua in pracedentibus de Deo e Mente egi, et humanas actiones atque appetitus considerabo

perinde, si quam de lineis, planis, aut de corporibus esset.

DEFINITIONES.

I. Causam adaequatam appello eam, cujus effectus potest clare et distincte per eandem percipi. Inadaequatam autem, seu partialem, illam voco, cujus effectus per ipsam solam intelligi nequit. II. Nos tum agere dico, cum aliquid in nobis aut extra nos fit, cujus adaequata sumus causa, hoc est per Desin praeeae cum ex nostra natura aliquid in nobis aut extra nos sequitur, quod per eandem solam potest clare et distincte intelligi. At contra nos patidico, cum in nobis aliquid sit, vel ex nostra natura aliquid sequitur, cujus nos non nisi partialis sumus causa.

III. Per rictum intelligo Corporis affectiones, quibus ipsius

150쪽

ia Et hie es pars m.

Corporis agendi potentia augetur vel minuitur, iuvatur vel coεrcetur, et simul harum affectionum ideas. Si tuque alicujus harum Uectionum adaequata sumus esse in o. tum per 'ectum actionem intelligo alius passonem.

I. corpus humanum potest multis assici modis, quibus ipsius agendi potentia augetur vel minuitur, et etiam aliis, qui ejusdem

agendi potentiam nec maiorem nec minorem reddunt. Hoc Postulatum seu Homa nititur Postulato I. e Lemmiat. s. et 7. μα id post Prop. 3. p. a. II. Corpus humanum multas pati potest mutationes, et nihilominus retinere objectorum impressiones seu vestigia de quibus in P . s. p. a), et consequenter easdem rerum imagines; quarum Don. id Schol. Prop. 7. p. a.

Mens nostro quadam agit, quadam ero patitur nempe quatenus adaquatas habet ideas, eatenus quadam necessario agit, et quatenus ideas habet ina quinas, eatenus necessario quadam initur.

Cuiuscunque humante Mentis ideae aliae adaequatae sunt, aliae autem mutilatae et confusae per Schol. Prop. o. p. a. . deae autem, quae in alicujusmente sunt adaequatae sunt in Deo adaequatae, quatenus ejusdem Mentis essentiam constituit per Coroll. Prop. II. p. a. , et quae deinde inadaequatae sunt in ente, sunt etiam in Deo per idem Coroli. adaequatae, non quatenus ejusdem solummodomentis essentiam, sed etiam quatenus aliarum rerum Mentes in se simul continet. Deinde ex data quacunque idea aliquis effectus sequi necessario debet per Prop. 36. p. I.), cujus effectus Deus causa est adaequata xii Dem. I. hujus , non quatenus infinitus est, sed quatenus data illa dea affectus consideratur vid. Prop. . . .).Λt eius effectus, cujus Deus est causa, quatenus affectus est idea, quae in alicujus Mente est adaequata, illa eadem ens est causa adaequata se Coro . Prop. II. . . . Ergo ens nostra per De . . Miso quatenus ideas habet adaequatas, quaedam necessario

SEARCH

MENU NAVIGATION