Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

De in feetibus Iaruit, Quod erat primum. Deinde quicquid Megario sequitur ex

idea, quae in Deo est ac quata, non quatenus Mentem unius hominis tantum, sed quatenus aliarum rerum Mentes simul cum eiusdem hominia Mente in se habet, duc per idem Coroia Prop. LI. p. a. illius hominis Mens non est causa adaequata, sed partialis ac proinde per non. a. is uomens quatenus ideas inadaequatas habet, quaedam necetario patitur Quod erat secundum. Nomen nostra, etc. q. E. D.

Hinc sequitur, mentem eo pluribus passionibus esse obnoxiam, quo plures ideas inadaequatas habet, et contra eo plura agere, quo plures habet adaequatas.

PROPOSITIO II.

Ne Corpus Mentem ad cogitandum, nec Mens Corpus ad motum,

neque ad quietem, nee ad aliqui quid of h aliud determinare potest.

Omnes cogitandi modi eum quatenus res est cogitans, et non quatenus alio attributo explicatur, pro causa habent per Prop. 6. p. a. id ergo quod Mentem ad cogitandum determinax, modus Cogitandi est, et non Εxtensionis hoc est per Desin. I. p. a.), non est Corpus Quod erat primum Corporis deinde motus et quies ab alio oriri debet corpore, quod etiam ad motum vel quietem determinatum fuit ab alio, et absolute, quicquid in corpore oritur, id a Deo oriri debuit, quatenus aliquo Extensionis modo, et non quatenus aliquo Cogitandi modo affectus consideratur per eund. Prop. 6. p. a. , hoe est, mente, quae per Prop. II. p. a. modus cogitandi est, oriri non potest Quod erat secundum. Ergo nec Corpus,entemete. Q. E. D.

Haec clarius intelliguntur ex iis, quae in scholio Propositionis . Partis a dicta sunt, quod scilicet Mens et Corpus una eademque res sit, quae jam sub Cogitationis, iam sub Extensionis attributo concipitur. Unde fit, ut ordo sive rerum concatenatio una sit, sive Natura sub hoc sive sub illo attributo concipiatur consequenter ut

152쪽

ordo actionum et passionum Corporis nostri simul sit natura cum ordine actionum et passionum mentis suo etiam patet ex modo, quo Propositionem a Partis a demonstravimus At, quamvis haec ita se haheant, ut nulla dubitandi ratio supersit, vix tamen credo, nisi rem experientia comprobavero, homines induci posse ad haec aequo animo perpendendum; de firmiter persuasi sunt, Corpus ex solo Mentis nutu jam moveri, jam quiescere, plurimaque agere, quae solamentis voluntate et excogitandi arte pendent. Etenim, quid Corpus possit, nemo huc usque determinavit, hoc est, neminem hucusque experientia docuit, quid Corpus ex solis legibus Naturae, quatenus corporea tantum consideratur, possit agere, et quid non possit, nisi amente determinetur Nam nemo hucusque Corporis fabricam tam accurate novit, ut omnes ejus functiones potuerit explicare, ut jam taceam, quod in Brutis plura observentur, quae humanam sagacitatem longe superant, et quod somnambuli in somnis plurima agant, quae vigilando non auderent; quod satis ostendit, ipsum Corpus ex solis suae naturae legibus multa posse, quae ipsius Μens admiratur. Deinde nemo scit, qua ratione, quibusve mediis Μens moveat Corpus, neque quot motus gradus possit Corpori tribuere, quantaque cum celeritate idem movere queat. Unde sequitur, cum homines dicunt, hanc vel illam actionem Corporis oriri amente, quae imperium in Corpus habet, eos nescire, quid dicant, nec aliud agere, quam speciosis verbis fateri, se veram illius actionis causam absque admiratione ignorare. in dicent, sive sciant, sive nesciant, quibus mediis Mens moveat Corpus se tamen experiri, quod, nisi Μens humana apta esset ad excogitandum, Corpus iners esset Deinde se experiri, in solamentis potestate esse, tam loqui quam tacere, et alia multa, quae proinde amentis decreto pendere credunt Sed, quod ad primum attinet, ipsos rogo, num experientia non etiam

doceat, quod si contra Corpus iners sit, Mens simul ad cogitandum sit inepta mam cum Corpus somno quiescit, Μens mul cum ipso

sopita manet, nec potestatem habet, veluti cum vigilat, excogitandi. Deinde omnes expertos esse credo, Μentem non semper aeque aptam

esse ad cogitandum de eodem subjecto, sed, prout Corpus aptius est, ut in eo hujus vel illius objecti imago excitetur, ita Mentem

153쪽

De Ἀffectibus. I aptiorem esse ad hoc vel illud objectum contemplandum. At dicent,

ex solis legibus natum, quatenus corporea tantum consideratur, fieri non posse, ut causae aedificiorum, picturarum rerumque hujusmodi, quae sola humana arte fiunt, possint deduci, nec Corpus humanum, nisi a Mente determinaretur ducereturque, pote esset ad templum

aliquod aedificandum. Verrum ego jam ostendi, ipsos nescire, quid Corpus possit, quidve ex sola ipsius naturae contemplatione possit deduci, ipsosque plurima experiri ex solis Naturae legibus fieri, quae nunquam credidissent posse fieri, nisi ex Mentis directione ut sunt ea, quae somnambuli in somnis agunt, quaeque ipsi, dum vigilant, admirantur. Addo hic ipsam Corporis humani fabricam, quae artificio longissime superat omnes, quae humana arte fabricatae sunt, ut jam

taceam, quod supra ostenderim, ex Natura, sub quovis attributo considerata, infinita sequi. Quod porro ad fecundum attinet, sane longe felicius sese res humanae haberent, si aeque in hominis potestate esset tam tacere quam loqui. t experientia satis superque docet, homines nihil minus in potestate habere quam linguam, nec minus posse quam appetitus moderari suos; unde factum, ut plerique credant, nos ea tantum libere agere, quae leviter petimus, quia earum rerum appetitus facile contrahi potest memoria alterius rei, cujus irequenter recordamur; sed illa minime, quae magno cum affectu petimus, et qui alterius rei memoria sedari nequit. Verumenimvero nisi experti essent, nos plura agere, quorum postea paenitet, nosque saepe, quando c. contrariis affectibus conflictamur, meliora videre et deteriora sequi, nihil impediret, quo minus crederent, OS Omnia libere agere. Si infans se ac libere appetere credit, puer autem iratus vindictam velle, et timidus fugam. brius deinde credit, se ex libero Mentis decreto ea loqui, quae postea sobrius vellet tacuisse: sic delirans, amila, puer, et hujus farinae plurimi, ex liberomentis decreto credunt loqui cum tamen loquendi impetum, quem habent,e0ntinere nequeant, ita ut ipsa experientia non minus clare quam Ratio doceat, quod homines ea sola de causa liberos se esse credant, quia suarum actionum sunt conscii, et causarum, a quibus determidantur, ignari; et praeterea, quod entis decreta nihil sint praeter ipsos appetitus, quae propterea varia sunt pro varia Corporis dispo-

154쪽

sitione. Nam unusquisque ex suo affectu omnia moderatur, et qui praeterea contrariis affectibus conflictantur, quid velint, nesciunt; qui autem nullo facili momento huc atque illuc pelluntur. Quae omnia profecto clare ostendunt,mentis tam decretum, quam appetitum et Corporis determinationem, simul esse natura, vel potius unam eandemque rem, quam, quando sub Cogitationis attributo consideratur et per ipsum explicatur, Decretum appellamus, et quando sub Extensionis attributo consideratur, et ex legibus motus et quietis deducitur, Determinationem vocamus; quod adhuc clarius exciam dicendis patebit. Nam aliud est, quod hic apprime notari vellem, nempe quod nos nihil exientis decreto agere possumus, nisi ejus recordemur. X. gr. non possumus verbum loqui, nisi ejusdem recordemur. Deinde in libera entis potestate non est, rei alicujus recordari vel ejusdem oblivisci. Quare hoc tantum inmentis potestate esse creditur, quod rem, cujus recordamur, vel tacere vel loqui ex solomentis decreto possumus. Verum cum nos loqui somniamus, credimus nos ex liberomentis decreto loqui, nec tamen loquimur, vel, si loquimur, id ex Corporis spontaneo motu fit. Somniamus deinde, nos quaedam homines celare, idque eodem Μentis decreto. quo dum vigilamus, ea, quae scimus, tacemus. Somniamus denique. nos ex entis decreto quaedam agere, quae, dum vigilamus, non audemus. Atque adeo pervelim scire, an inmente duo decretorum genera dentur, Phantasticorum unum, et Liberorum alterum Quod si eo usque insanire non libet, necessario concedendum est, hoc Μentis decretum, quod liberum esse creditur, ab ipsa imaginatione sive memoria non distingui, nec aliud esse praeter illam ammationem, quam idea, quatenus idea est, necessario involvit HAPr. s. p. a. . Atque adeo haec Mentis decreta eadem necessitate iniente oriuntur, ac deae rerum actu existentium. Qui igitur credunt, se ex libero Μentis decreto loqui, vel tacere, vel quicquam agere, oculis apertis

somniant.

Mentis actiones ex solis dei a quatis oriuntur m ones autem a solis inadaquatis pendent.

155쪽

DEMONSTRATIO.

Primum, quod Mentis essentiam constituit, nihil aliud est quam idea Corporis actu existentis per Prop. II. et 3. . . , quae per Prop. s. p. a. ex multis aliis componitur, quarum quaedam ρer Coro . Prop. 38. . a. sunt adaequatae, quaedam autem inadaequatae per Coro I. Prop. 9. p. a.). Quicquid ergo exientis natura sequitur, et cujus en causa est proxima, per quam id debet intelligi, necessario ex idea adaequata vel inadaequata sequi debet. At quatenus Μens per Prop. I. hujus ideas habet inadaequatas, eatenus necessario patitur ergo Mentis actiones ex solis deis adaequatis sequuntur, et Mens propterea tantum patitur, quia ideas habet inadaequatas. si E. D.

Videmus itaque passiones admentem non referri, nisi quatenus aliquid habet, quod negationem involvit, sive quatenus consideratur Naturae pars, quae per se absque aliis non potest clare et distincte percipi et hac ratione ostendere possem, passiones eodem modo ad res singulares ac admentem referri, nec alia ratione posse percipi; sed meum institutum est, de solamente humana agere.

Nulla res, m a causa exurna, ore destrui.

Haec Propositio per se patet definitio enim cuiuscunque rei ipsius rei essentiam affirmat, sed non negat sve rei essentiam ponit, sed non tollit. Dum itaque ad rem ipsam tantum, non autem ad causas externas attendimus, nihil in eadem poterimus invenire, quod ipsam possit destruere. N. E. D.

Res eatenus contraria sun natura, hoc est, eatenus in eodem subiecto esse nequeunt, quatenus una alterum potest destruere. DEMONsTRATIO.

Si enim inter se convenire, vel in eodem subjecto simul esse posisent, posset ergo in eodem subjecto aliquid dari, quod ipsum posset destruere, quod per Prop. praeed. est absurdum. Ergo res etc. q. E. D.

156쪽

rsa Ethices pars III. PROPOSITIO L

Uno aeque res, quantum in f est, in suo esse perfreerare ranatur.

DEMONSTRATIO.

Res enim singulares modi sunt, quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur per Corosi Prop. s. p. I.); hoc est per Prop. 3 . p. I. res, quae Dei potentiam, qua Deus est et agit, certo et determinato modo exprimunt; neque ulla res aliquid in se habet, a quo possit destrui, sive quod ejus existentiam tollat per Prop. . hujus sed contra ei omni, quod ejusdem existentiam potest tollare, oppohitur per Prop. praeed. adeoque quantum potest, et in se est, in suo esse perseverare conatur. N. E. D.

Conatus, quo unaquaque res in suo esse perfreerare conatur, Mus praeter ipsius rei actualem essentiam. DEMONSTRAT O. Ex data cujuscunque rei essentia quaedam necessario sequuntur per Prop. 36. p. I. , nec res aliud possunt, quam id, quod ex determinata earum natura necessario sequitur per Prop. 9. . .); quare cuiuscunque rei potentia sive conatus, quo ipsa vel sola vel cum aliis quidquam agit vel agere conatur, hoc est per Prop. 6. hujus potentia sive conatus, quo in suo esse perseverare conatur, nihil est praeter ipsius rei datam sive actualem essentiam. s. E. D.

Conmus, quo unaquaque res in suo esse emmerare conatur, nullam tempus intum, sed indefinitum inHisit.

DEMONSTRATIO.

Si enim tempus limitatum involveret, quod rei durationem determinaret, tum ex sola ipsa potentia, qua res existit, sequeretur, quod res post limitatum illud tempus non posset existere, sed quod deberet destrui atqui hoc per Prop. . hujus est absurdum ergo conatus, quo res existit, nullum tempus definitum involvit; sed contra, quoniam per eundem Prop. . Quo si a nulla externa causa destruatur, eadem potentia, qua jam existit, existere perget semper, ergo hic conatus tempus indefinitum involvit. s. E. D.

157쪽

Mens tam quatenus claras et sinctas, quum ustram con fas habet ideas, conatur in suo esse perfreerare indefinit quadam duratione, ex hujus fui conam est conscio.

Μentis essentia excideis adaequatis et inadaequatis constituitur ut in Prop. 3. hujus ostendimur adeoque per Prop. 7. hujus tam quatenus has quam quatenus illas habet, in suo esse perseverare conatur idque per Prop. 8. hujus indefinita quadam duratione. Cum autem ens per Prop. 3. p. a per ideas affectionum Co poris necessario sui sit conscia est ergo per Prop. 7. Qui Μens sui conatus conscia. s. E. D.

Hic conatus, cum admentem solam refertur, Voluntas appellatur, sed cum ad entem et Corpus simul refertur, vocatur meumr; qui proinde nihil aliud est quam ipsa hominis essentia, ex cujus natura ea, quae ipsius conservationi inserviunt, necessario sequuntur; atque adeo homo ad eadem agendum determinatus est. Deinde inter Appetitiun et Cupiditatem nulla est differentia, nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur, quatenus sui appetitus sunt conscii, et propterea sic definiri potest, nempe Cupiditas est προ- tuus cum ejusdem confrientia. Constat itaque ex his omnibus, nihil nos conari, Velle, appetere, neque cupere, quia id bonum esse judicamus; sed contra, nos propterea aliquid bonum esse judicare, quia id conamur, volumus, appetimus, atque cupimu .

Meia, qua Corporis nostri existentiam ecludit, in nostra Mente dari nequit, sed eidem est contraria.

DEMONSTRATIO.

Quicquid Corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit per Pro . s. hujus , adeoque neque ejus rei dea potest in Deo dari, quatenus nostri Corporis ideam habet cum Coroll. Prop. 9. p. a.); hoc est per Prop. LI. et 3. . . , ejus rei idea in nostramente

158쪽

13 Ethices ara III. dari nequit; sed contra, quoniam per Prop. I. GI3. p. a. Primum, quod Mentis essentiam constituit, est dea corporis actu existentis, primum et praecipuum nostraementis conatus est per Prop. 7 hujus , Corporis nostri existentiam affirmare atque adeo idea, quae Corporis nostri existentiam negat, nostraementi est contraria etc. s. E. D.

Quicquid Corporis nostri agendi potentiam auget ei minuis, μναι Hi coercet ejusdem rei idea Mentis nostra cogitonia posentiam aures Me minuit, fuνσι e coercet.

DEMONSTRATIO.

Haec Propositio patet ex Propositione . Partis a. vel etiam ex Propositione I . artis a.

Vidimus itaque Mentem magnas posse pati mutationes, et jam ad majorem, iam autem ad minorem perfectionem transire, quae quidem passiones nobis explicant affectus Laetitiae et Tristitiae. Per Laetitiam itaque in sequentibus intelligam pulsionem, qua Mens ad majorem perfectionem transtr. Per disitium autem pulponem, qua ipsa a minorem transit perfectionem. Porro Uectum Laetitia, ad Mentem et Corpus simu relatum, Titillationem vel Hilaritatem voco Trissiliae autem Dolorem vel Melancholiam sed notandum, Titillationem et Dolorem ad hominem referri, quando una eius pars prae reliquis est affecta, Hilaritatem autem et elancholiam, quando omnes pariter sunt affectae. Quid deinde Cupiditas sit, in Scholio Propositionis . hujus Partis explicui; et praeter hos tres nullum alium agnosco affectum primarium ' reliquos ex his tribus oriri in seqq. ostendam. Sed antequam ulterius pergam lubet hic fusius Propositionem Io hujus Partis explicare, ut clarius intelligatur, qua ratione idea deae sit

contraria.

In Scholio Propositionis I7. Partis a. ostendimus, ideam, quae Μentis essentiam constituit, Corporis existentiam tamdiu involvere, quamdiu ipsum Corpus existit. Deinde ex iis, quae in Coroll. Prop.

Corrigenda d. r. addunt nam.

159쪽

8. Part. a. et in ejusdem Schol. ostendimus, sequitur, praesentem nostrae Mentis existentiam ab hoc solo pendere, quod Q. ensactualem Corporis existentiam involvit. Denique,entis potentiam, qua ipsa res imaginatur earumque recordatur, ab hoc etiam pendere ostendimus Fid. Prop. 7. et 8 p. a. cum ejus Scholio , quod ipsa actualem Corporis existentiam involvit. Ex quibus sequitur, Mentis praesentem existentiam eiusque imaginandi potentiam tolli, simulatque Mens praesentem Corporis existentiam firmare desinit. At causa, cur ens hanc Corporis existentiam assimare desinit, non potest esse ipsamens per Prop. . huius , nec etiam, quod Corpus esse desinit. Nam per Prop. 6 p. a. causa, cur Mens Corporis existentiam ammat, non est, quia Corpus existere incepit quare, per eandem rationem, nec ipsius Corporis existentiam firmare desinit, quia Corpus esse desinit; sed per Prop. 7. ' p. a. hoc ab alia idea oritur, quae nostri Corporis, et consequenter nostraementis, praesentem existentiam secludit, quaeque adeo ideae, quae nostrae Mentis essentiam constituit, est contraria.

Mens, quontum potest, ea imaginari conatur, qua Corporis agendi putentium augent e sumnt.

DEMONSTRATIO.

Quamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam corporis alicujus externi involvit, tamdiumens humana idem corpus ut praesens contemplabitur per Prop. 7. . . , et consequenter per Prop. . . . , quamdiumens humana aliquod externum corpus ut praesens contemplatur, hoc est se ejusdem Prop. 7. ' Schol. imaginatur, tamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam ejusdem corporis externi involvit atque adeo, quamdiumens ea

imaginatur, quae Corporis nostri agendi potentiam augent vel juvant, tamdiu Corpus affectum est modis, qui ejusdem agendi potentiam augent vel juvant Fid. Post. I. Uuo; et consequenter per Prop. D. rufus tamdiumentis cogitandi potentia augetur vel juvatur; ac

' ad. r. per Prop. s. p. a. M. r. per ejusdem Prop. Schoi.

160쪽

ra Ethices Pars III. proinde per Prop. 6. Mi. Quo mens, quantum potest, eadem imaginari conatur. Q. E. D.

Cum Mens ea imaginatur, qua Corporis agendi potentiam minuunt Nei coercent, conatur, quantum potest, rerum recordari, qua horum exissentiam ecludunt.

Quamdiumens quicquam tale imaginatur, tamdiumentis et Corporis potentia minuitur vel coercetur , in praeced. Prop. demonstrarimus); et nihilominus id tamdiu imaginabitur, donec ensaliud imaginetur, quod hujus praesentem existentiam secludat per Prop. I7. p. a. hoc est ut modo ostendimus , Mentis et Corporis potentia tamdiu minuitur vel coetreetur, donectens aliud imaginetur, quod hujus existentiam secludit, quodque adeo Μens per Prop. 9. juo, quantum potest, imaginari vel recordari conabitur. Q. E. D.

Hinc sequitur, quod ens ea imaginari aversatur, quae ipsius et Corporis potentiam minuunt vel OErcent.

Ex his clare intelligimus, quid Amor, quidque odium sit. Nempe Amor nihil aliud est, quam Latitia concomitante idea causa externa; et odium nihil aliud, quam Trima concomitante ideo causa externa. Videmus deinde, quod ille, qui amat, necessario conatur rem, quam amat, praesentem habere et conservare et contra, qui odit, rem, quam odio habet, amovere et destruere conatur. Sed de his omnibus in seqq. prolixius

alterutro ocietur, o cietur etiam altero. DEMONSTRATIO.

Si Corpus humanum a duobus corporibus simul affectum semel fuit, ubimens postea eorum alterutrum imaginatur, statim et alterius recordabitur per Prop. 8 p. a. Atmentis imaginationes magis

SEARCH

MENU NAVIGATION