Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

De Assectibus. 57Gratitudo socatur; atque adeo apparet, homines longe paratiores esse ad Vindictam, quam ad referendum beneficium.

COROLLARIUM.

Qui ab eo, quem odio habet, se amari imaginatur, odio et Amore simul conflictabitur. Quod eadem via, qua primum praecedentis Coroli.,

demonstratur. s CHOLIUM.

Quod si odium praevaluerit, ei, a quo matur, malum inferre conabitur; qui quidem affectus Crudelitas appellatur, praecipue si illum, qui amat, nullam dii communem causam praebuisse creditur.

qui in aliquem, Amore aut spe Gloria motus, beneficium contulit, contristabitur, biderit, beneficium ingrato animo accipi.

DEMONSTRATIO.

Qui rem aliquam sibi similem amat, conatur, quantum potest,eficere, ut ab ipsa contra ametur per Prop. 33. hujus). Qui igitur prae amore in aliquem beneficium contulit, id facit desiderio, quo tenetur, ut contra ametur, hoc est per Prop. 3 . hujus spe Gloriae, sive per Sehoc Prop. o. hujus Laetitiae adeoque per Prop. a. a ui hanc Gloriae causam, quantum potest, imaginari, sive ut actu existentem contemplari conabitur. At per Dpothesin aliud imaginatur, quod ejusdem causae existentiam secludit ergo per Prop. I9. hujus eo ipso contristabitur Q. E. D.

Odium reciproco odio augetur, et more contra deleri potest. DEMONSTRATIO.

Qui eum, quem odit, odio contra erga se affectum esse imaginatur, eo ipso per Prop. o. hujus novum odium oritur, durante perhpothesin adhuc primo sed si contra eundem Amore erga se affectum esse imaginatur, quatenus hoc imaginatur, eatenus per Prop. o. 4ujus se ipsum cum Laetitia contemplatur, et eatenus per Prop. .

182쪽

is Ethices pars ui.

huyusheidem placere conabitur hoc est per Prop. I. ' hujus , eatenus conatur ipsum odio non habere, nullaque ristitia assicere; qui quidem conatus per Prop. 37. hujus major vel minor erit pro ratione affectus, ex quo oritur atque adeo si major fuerit illo, qui ex odio oritur, et quo rem, quam odit per Prop. 26. hvus , Tristitia assicere conatur, ei praevalebit, et odium ex animo delebit Q. E. D.

Odium, quod in re plane incitur, in Amorem transit et Amor

propterea major est, quum idium non praecessisset.

eodem modo procedit ac Propositionis 38. huius. Nam qui rem, quam odit, sive quam cum Tristitia contemplari solebat, amare incipit, eo ipso, quod amat, laetatur, et huic Laetitiae, quam Amor involvit Mide ejus Don in Schol. Prop. 3 huyuo illa etiam accedit, quae ex eo oritur, quod conatus amovendi Tristitiam, quam Odium involvit ut in Prop. 37. hujus ostendimus , prorsus juvatur, On- comitante idea ejus, quem odio habuit, tanquam causa.

Quamvis res ita se habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam odio habere, vel Tristitia affici, ut majori ac Laetitia fruatur hoc est, nemo spe damnum recuperandi damnum sibi inferri cupiet nec aegrotare desiderabit spe convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare, et Tristitiam, quantum potest, amovere semper conabitur. Quod si contra concipi posset, hominem posse cupere aliquem odio habere, ut eum postea majori amore prosequatur, tum eundem Odio habere semper desiderabit. Nam quo odium majus ierit, eo morerit major, atque adeo desiderabit semper, ut odium magis magisque augeatur, et eadem de causa homo magis ac magis aegrotare conabitur, ut majori Laetitia ex restauranda valetudine postea fruatur; atque adeo semper aegrotare conabitur, quod per Prop. 6. Quo est absurdum.

183쪽

ectum esse imaginatur, eum odis habuit.

DEMONSTRATIO.

Nam res amata eum, qui ipsam odit, odio contra habet per Prop. O. hujus adeoque amans, qui aliquem imaginatur rem amatam odio habere, eo ipso rem amatam odio, hoc est per Schol. Prop. Ia hujus Tristitia, affectam esse imaginatur, et consequenter per Prop. I. hujus contristatur, idque concomitante de ejus, qui rem amatam odit, tanquam causa hoc est per Scho Prop. 13. Uuo, ipsum odio habebit Q. E. D.

; quis ab aliquo cujusdam ' elapsis Me notionis a sua dixer , Larium ies arsitim Uectus fueris, coneomitam ejus ideo, ob nomine uniserosi et fis e nationis, tanquam causa is non santum uum, sed omnes ejusdem classis e nationis amabis es odio hahe,it.

Hujus rei demonstratio patet ex Propositione 6. huius artis.

PROPOSITIO XLVII.

Laetitio, qua ex eo oritur, quod cilicet rem, quam odimus, destrui, aut suo malo sine imaginamur, non oritur absque ulla animi Tristitia. DEMONSTRATIO Patet ex Prop. 7. hujus. Nam quatenus rem nobis similem Tristitia affici imaginamur, eatenus contristamur. s CHOLIUM. Potest haec Proposui etiam demonstrari ex Corollario Propositionis I 7. Partis a. Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat, eandem tantum ut piaesentem contemplamur, Corpusque eodem modo assicitur; quare quatenus rei memoria viget, eatenus homo determinatur ad eandem cum Tristitia contemplandum, quae determinatio, manente adhuc rei imagine, coercetur quidem memoria M. H. e Udem Corrigenda ejus m.

184쪽

illarum rerum, quae hujus existentiam secludunt, sed non tollitur: atque adeo homo eatenus tantum laetatur, quatenus haec determinatio coercetur; et hinc fit, ut haec Laetitia, quae ex rei, quam odimus, malo oritur, toties repetatur, quoties ejusdem rei recordamur. Nam, ut diximus, quando ejusdem rei imago excitatur, quia haec ipsius rei existentiam involvit, hominem determinat ad rem cum eadem Tristitia contemplandum, qua eandem contemplari solebat, cum ipsa existeret. Sed quia ejusdem rei imagini alias junxit, quae ejusdem existentiam secludunt, ideo haec ad Tristitiam determinatio statim coercetur, et homo de novo elatur, et hoc toties, quoties haec repetitio fit. Atque haec eadem est causa, cur homines laetantur, quoties alicujus jam praeteriti mali recordantur, et cur pericula , quibus liberati sunt, narrare gaudeant. Nam ubi aliquod periculum imaginantur, idem veluti adhuc futurum contemplantur, et ad id metuendum determinantur; quae determinatio de novo coercetur idea libertatis , quam hujus periculi deae junxerunt, cum ab eodem liherati sunt, quaeque eos de novo securos reddit atque de de novo

laetantur.

Amor et Odium ex gr. ergo Petrum destruitur, fi 'sitio, quam hoc, et Latitia, quam ille involvit, idea alterius causa fungatur, et eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur Petrum nonsolum fuisse alterutrius causam.

patet ex sola moris et dii definitione quam vide in Schol. Prop. 3. hujus. Nam propter hoc solum Laetitia vocatur Amor, et Tristitia odium erga Petrum, quia scilicet Petrus hujus vel illus effectus causa esse consideratur. Hoc itaque prorsus vel ex parte sublato, affectus quoque erga Petrum prorsus vel ex parte diminuitur. st. E. D.

PROPOSITIO XLIX.

Amor et Odium erga rem, quam liberum esse imaginamur, major ex pari causa uterque debet esse, quam ergo necessariam.

185쪽

Res quam liberam esse imaginamur, debet per De . . p. I. per se absque aliis percipi. Si igitur eandem Laetitiae vel ristitiae causam esse imaginemur, eo ipso se Schol. Prop. 3. hujus eandem amabimus vel odio habebimus, idque ser Prop. praceae summo Amore vel odio, qui ex dato affectu oriri potest. Sed si rem, quae ejusdem affectus est causa, ut necessariam imaginemur, tum pereanaes De . . p. I. ipsam non solam, sed cum aliis eiusdem affectus causam esse imaginabimur, atque adeo per Prop. prac.)Amor et dium erga ipsam minor erit. G. E. D.

Hinc sequitur, homines, quia se liberos esse existimant, maiore ore vel Odio se invicem prosequi, quam alia ad quod accedit affectuum imitatio, de qua vide Prop. 7, 3 , O et 3 hujus. PROPOSITIO i. Res quacunque pose esse per accidens Spei in Metus causa.

Haec Propositio eadem via demonstratur, qua Propositi Is hujus, quam vide una cum Schol. Propositionis I 8 hujus.

Res, quae per accidens spei aut eius sunt causae, bona aut mala omina vocantur. Deinde quatenus haec eadem omina sunt spei aut Metus causa, eatenus per De . Spei et Metus, quam inde in Schol. a. Prop. 8 usus Laetitiae aut Tristitiae sunt causa, et consequenter per Corosi Prop. Is usus eatenus eadem amamus vel odio habemus, et per Prop. 8 hi in tanquam media ad ea, quae speramus, adhibere, vel tanquam obstacula aut Metus causas amovere eonamur. Praeterea ex Propositione as. hujus sequitur, nos natura ita esse constitutos, ut ea, qtiae speramus, facile, quae autem timemus, dissicile credamus, et ut de iis plus minusve justo sentiamus. tque ex his ortae sunt Superstitiones, quibus homines ubique conflictantur. Caeterum non puto pene esse pretium, animi hic ostendere fluctuationes, quae ex spe et,et oriuntur; quandoquidem ex sola horum affectuum definitione sequitur, non dari Spem sine eiu neque

186쪽

I6 Ethices Pars II1. Metim sine Spe ut fusius suo loco explicabimus et praeterea quandoquidem, quatenus aliquid speramus aut metuimus, eatenus idem amamus vel odio habemus atque adeo quicquid de Amore et odio diximus, facile unusquisque spei tmetui applicare poterit.

Diser homines ab uno eodemque objecto diser ode inci possunt, et unus idemque iam a uno eodemque objecto potest disersis temporibus diser Ode uinci.

Corpus humanum per Post a. p. a. a corporibus externis pluri- mis modis assicitur. Possunt igitur eodem tempore duo homines diversimode esse affecti atque adeo per Axiom. r. quod est post Lemmu 3. quod id post Prop. 3. p. a. ab uno eodemque objecto possunt diversimode assici Deinde per idem Postvl. Corpus humanum potest jam hoc jam alio modo esse affectum; et consequenter sis idem Axiom. ab uno eodemque objecto diversis temporibus diversimode assici Q. E. D.

Videmus itaque fieri posse, ut quod hic amat, alter odio habeat; et quod hic metuit, alter non metuat et ut unus idemque homo jam amet, quod antea oderit, et ut jam audeat, quod antea timuit, etc. Deinde, quia unusquisque ex suo affectu judicat, quid bonum, quid malum, quid melius, et quid peius sit inde Serui. Prop. 39. hujus , sequitur, homines tam judicio quam affectu variare posse; et hinc fit, ut cum alios aliis comparamus, ex sola affectuum differentia a nobis distinguantur, et ut alios intrepidos, alios timidos, alios denique alio nomine appellemus. Ex gr. illum ego infrepidum vocabo, qui malum contemnit, quod ego timere soleo; et si praeterea ad hoc attendam, quod eius Cupiditas malum inserendi ei, quem odit, et benefaciendi ei, quem amat, non coercetur timore mali, a quo ego contineri soleo, ipsum audacem appellabo. Deinde ille mihi

N. B. Posse hoc fieri, tametsi Mens humana pars emet divin intellectus, ostendimus in Sehou Prop. 3. M. r. II. Fortasse coroia Prop. Id p. a.

187쪽

De ffectibus. 63umdus videbitur, qui malum timet, quod ego contemnere soleo; et si insuper ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas coercetur timore mali, quod me continere nequit ipsam pusillammem esse dicam; et sic unusquisque judicabit. Denique ex hac hominis natura et judicii inconstantia, ut et quod homo saepe ex solo affectu de rebus judicat, et quod res, quas ad Laetitiam vel Tristitiam facere credit, quasque propterea per Prop. 8. Miso, ut fiant, promovere, Vel

amovere conatur, uepe non nisi imaginariae sint ut iam taceam alia, quae in a Parte ostendimus, de rerum incertitudine facile concipimus, hominem posse saepe in causa esse, tam ut contristetur, quam ut laetetur, sive ut tam ristitia quam Laetitia assiciatur, concomitante

idea sui tanquam causa atque adeo facile intelligimus, quid Poenitentia, et quid Aequiescentia in se ipso ' sit. Nempe Paenitentia est Dissius concomisante idea fui, et Aequiescentia in se ipso' est Latitia conmmnum iri fui, tanquam catio, et hi affectus vehementissimi sunt, quia homines se liberos esse credunt rid. Prop. s. hujus .

Objectum, quod seu cum aliis antea idymus, e quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus, non iamdiu contemplab mur, ae Eud, quo aliquid fingulare habere imaginamur.

simulatque objectum, quod cum aliis vidimus, imaginamur, statim

et aliorum recordamur per Prop. I 8 p. a. cujus etiam Schol. ido, et sic ex unius contemplatione statim in contemplationem alterius

incidimus. Atque eadem est ratio objecti, quod nihil habere imagimur, nisi quod commune est pluribus. Nam eo ipso supponimus, nos nihil in eo contemplari, quod antea cum aliis non viderimus. Verum cum supponimus, nos in objecto aliquo aliquid singulare, quod antea nunquam vidimus, imaginari, nihil aliud dicimus, quam quod Μens, dum illud objectum contemplatur, nullum aliud in se habeat, in cujus contemplationem ex contemplatione illius incidere potest atque adeo ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo objectum, etc. Q. E. D.

188쪽

Haec entis affectio, sive rei singularis imaginatio, quatenus sola in ente versatur, vocatur Admiratio quae si ab objecto, quod timemus, moveatur, Consternatio dicitur, quia mali Λdmiratio hominem suspensum in sola sui contemplatione ita tenet, ut de aliis cogitare non valeat, quibus illud malum vitare posset. Sed si id, quod admiramur, sit hominis alicujus prudentia, industria, vel aliquid huiusmodi, quia eo ipso hominem nobis longe antecellere contemplamur, tum dmiratio vocatur Veneratio alias Horror, si hominis iram, invidiam, etc. admiramur. Deinde, si hominis, quem amamus, prudentiam, industriam, etc. admiramur, mor eo ipso per Prop. I a. hujus maior erit, et hunc Amorem Λdmirationi sive Venerationi junctum De tionem vocamus. Et ad hunc modum concipere etiam possumus odium, Spem securitatem, et alios Λffectus Λdmirationi junctos; atque adeo plures Affectus deducere poterimus, quam qui receptis vocabulis indicari solent. Unde apparet,affectuum nomina inventa esse

magis ex eorum vulgari usu, quam ex eorundem accurata cognitione. Λdmirationi opponitur Contemptus, cuius tamen causa haec plerumque est, quod se ex eo, quod aliquem rem aliquam admirari, amare, metuere, etc. Videmus, vel ex eo, quod res aliqua primo aspectu apparet similis rebus, quas admiramur, amamus, metuimus, etc. per Prop. Is cum ejus Coroia e Prop. 7. hujus , determinamur ad eandem rem admirandum, amandum, metuendum etc. Sed si ex ipsius rei praesentia, vel accuratiore contemplatione, id omne de eadem negare cogamur, quod causa Λdmirationis, Λmoris,metus etc. esse

potest, tum ens ex ipsa rei praesentia magis ad ea cogitandum, quae in objecto non sunt, quam quae in ipso sunt, determinata manet cum tamen contra ex objecti praesentia id praecipue cogitare soleat, quod in obiecto est. Porro seu Devotio ex rei, quam amamus, Λdmiratione, sic res ex rei, quam odimus vel metuimus, Contemptu oritur, et Ded gnatio ex stultitiae Contemptu, sicuti Veneratio ex Admiratione prudentiae. Possumus denique Amorem, Spem, Gloriam, et alios Λffectus junctos Contemptui concipere, atque inde alios praeterea Λffectus deducere, quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguere solemus.

189쪽

Cum Mens eo iam suamque agendi posemiam contemplatur, latumr; et eo magis, quo se fuamque agendi potentiam Minctius

Homo se ipsum non cognoscit, nisi per affectiones sui Corporis earumque ideas per Prop. 9 et 3 p. a. . Cum ergo fit, inmens se ipsam possit contemplari, eo ipso ad majorem persectionem transire, hoc est per Sem Prop. II. hujus , Laetitia assici supponitur, et eo majori, quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginari potest Q. E. D.

COROLLARIUM.

Haec Laetitia magis magisque fovetur, quo magis homo se ab aliis laudari imaginatur. Nam quo magis se ab aliis laudari imaginatur, eo majori Laetitia alios ab ipso assici imaginatur, idque concomitante idea sui per Stari. Prop. 9. Quo atque adeo per Prop. 7. jus ipse majore Laetitia concomitante idea sui asscitur. Q. E. D. PROPOSITIO LIV. Mens ea tantum imaginari conatur, sua ipsius agendi potentiam

Μentis conatus sive potentia est ipsa ipsustentis essentia per Prop. 7. hujus):mentis autem essentia ut per se notum id tantum, quod Μens est et potest, firmat; at non id, quod non est neque potest adeoque id tantum imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam assirmat sive ponit Q. E. D.

Cum Mens fuam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.

Μentis essentia id tantum, quod Μens est et potest, firmat, sive de naturamentis est, ea tantummodo imaginari, quae ipsius agendi potentiam ponunt per Prop. praeced. . Cum itaque dicimus, quod Μens, dum se ipsam contemplatur, suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus, quam quod, dummens aliquid imaginari cona-

190쪽

tur, quod ipsius agendi potentiam ponit, hic ejus conatus coercetur,

sive per Scho Prop. LI. hujus quod ipsa contristatur. N. E. D.

Haec Tristitia magis ac magis fovetur, si se ab aliis vituperari imaginatur; quod eodem modo demonstratur, a Corol Prop. 53. hujus.

Haec initia concomitante dea nostrae imbecillitatis Humiluas appellatur Laetitia autem, quae ex contemplatione nostri oritur, Philautia, vel Aequiescentia in se ipso vocatur. Et quoniam haec toties repetitur, quoties homo suas virtutes sive suam agendi potentiam contemplatur, hinc ergo etiam fit, ut unusquisque facta sua narrare suique tam corporis quam animi vires ostentare gestiat, et ut homines hac de causa sibi invicem molesti sint. Ex quibus iterum sequitur, homines natura esse invidos Aid Scho Prop. a . et Seho Prop. a. hujus), sive ob suorum aequalium imbecillitatem gaudere,

et contra propter eorundem virtutem contristari. Nam quoties unusquisque suas actiones imaginatur, toties Laetitia per Prop. 3. hujus asscitur, et eo majore, quo actiones plus perfectionis exprimere, et easdem distinctius imaginatur hoc est per illa, quae in Scho I. Prop. o. p. a. dicta sunt , quo magis easdem ab aliis distinguere et ut res singulares contemplari potest. Quare unusquisque ex contemplatione sui tunc maxime gaudebit, quando aliquid in se contemplatur, quod de reliquis negat. Sed si id, quod de se firmat,

ad universalem hominis vel animalis ideam refert, non tantopere gaudebit; et contra contristabitur, si suas, ad aliorum actiones comparatas, imbecilliores esse imaginetur quam quidem ristitiam per Prop. 28. hujus amovere conabitur, idque suorum aequalium actiones perperam interpretando, vel suas quantum potest adornando. Apparet igitur, homines natura proclives esse ad odium et Invidiam, ad quam accedit ipsa educatio. Nam parentes solo honoris et Invidiae stimulo liberos ad virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet,

quod non raro hominum virtutes admiremur, eosque Veneremur. Hunc ergo ut amoveam, sequens addam Corollarium.

SEARCH

MENU NAVIGATION