장음표시 사용
191쪽
Nemo virtutem alicui, nisi aequali invidet.
Invidia est ipsum odium rid. Schol. Prop. a . hujus , sive per SchoI. Prop. 3. hujus Tristitia, hoc est per Stas. Prop. II. hujus)affectio, qua hominis agendi potentia seu conatus coεrcetur. At homo per Sehes Prop. 9. hujus nihil agere conatur neque cupit, nisi quod ex data sua natura sequi potest ergo homo nullam de se agendi potentiam seu quod idem est virtutem praedicari cupiet, quae naturae alterius est propria, et suae aliena adeoque ejus Cupiditas coerceri, hoc est per Schol. Prop. II. hujus ipse contristari, nequit ex eo, quod aliquam virtutem in aliquo ipsi dissimili contem-Platur, et consequenter neque ei invidere poterit. t quidem suo aequali, qui cum ipso ejusdem naturae supponitur. N. E. D.
Cum igitur supra in Scholio Propositionis sa huius artis dixerimus, nos hominem venerari ex eo, quod ipsius prudentiam, fortitudinem, etc. admiramur, id fit is ex ipsa Prop. patet quia has virtutes ei singulariter inesse, et non ut nostrae naturae communes imaginamur adeoque easdem ipsi non magis invidebimus, quam arboribus altitudinem, et leonibus sortitudinem, etc.
Laetitiae. Dissilia, en Cupiditatis, et consequenter uniuscujusque inectus, qui ex his componitur, ut animi luctuationis, e qui ab his der utur, nempe Amoris, dii, Spei, Metus, etc., tot species dantur, quot unx pecies objectorum, a quibus Ucimur.
Laetitia et Tristitia, et consequenter affectus, qui ex his componuntur vel ex his derivantur, passiones sunt per Sehol. Prop. II. 4Quo nos autem per Prop. I. usus necessario patimur, quatenus ideas habemus inadaequatas et quatenus easdem habemus per Prop. a. hujus , eatenus tantum patimur, hoc est Mid Schol. I. Prop. o. p. a.), eatenus tantum necessario patimur, quatenus imaginamur, sive rid. Prop. II. p. a. cum ejus Schol. quatenus assicimur affectu, qui
192쪽
naturam nostri Corporis et naturam corporis externi involvit Natura igitur uniuscuiusque passionis ita necessario debet explicari, ut objecti, a quo assicimur, natura exprimatur. Nempe Laetitia, quae ex objecto ex gr. Λ oritur, naturam ipsius objecti Α, et Laetitia, quae ex objectora ritur, ipsius objecti B naturam involvit atque adeo hi duo Laetitiae affectus natura sunt diversi, quia ex causis diversae naturae oriuntur. Sic etiam Tristitiae affectus, qui ex uno objecto oritur, diversus natura est a Tristitia, quae ab alia causa oritur; quod etiam de more, odio, Spe,metu, animi luctuatione, etc. intelligendum est ac proinde Laetitiae, Tristitiae, Λmoris odii, etc. tot species necessario dantur, quot sunt species objectorum, a quibus assicimur. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque essentia, seu natura, quatenus ex data quacunque ejus constitutione determinata concipitur ad aliquid agendum Fid. Schol. Prop. 9. hujus ergo, prout unusquisque a causis externis hac aut illa Laetitiae, ristitiae, Λmoris, odii, etc. specie afficitur, hoc est, prout ejus natura hoc aut alio modo constituitur, ita ejus Cupiditas alia atque alia esse, et natura unius a natura alterius Cupiditatis tantum differre necesse est, quantum affectus, a quibus unaquaeque oritur, inter se differunt Dantur itaque tot species Cupiditatis, quot sunt species Laetitiae, Tristitiae, Λmoris, etc., et consequenter per iam ostens quot sunt objectorum species, a quibus assicimur. N. E. D.
Inter affectuum species, quae per Prop. prac. perplurimae esse debent, insignes sunt Luxum, Ebrietas, Libido, Murma et Ambitis, quae non nisi Λmoris vel Cupiditatis sunt notiones, quae hujus utriusque affectus naturam explicant per objecta, ad quae reseruntur. Nam per Luxuriam, Ebrietatem, Libidinem Λvaritiam, et Λmbitionem nihil aliud intelligimus, quam convivandi, potandi, coeundi, divitiarum, et gloriae immoderatum Amorem vel Cupiditatem. Praeterea hi affectus, quatenus eos per solum objectum, ad quod reseruntur, ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam Temperantia, quam Luxuriae, et Sobrietos, quam brietati, et denique Casinas, quam Libidini opponere solemus, affectus seu passiones non sunt, sed animi indicant potentiam, quae hos affectus moderatur. Caeterum
193쪽
De offectibus. 69 reliquas ffectuum species hic explicare nec possum quia tot sunt, quot obiectorum species , nec, si possem, necesse est. Nam ad id, quod intendimus, nempe ad affectuum vires, et Μentis in eosdem potentiam, determinandum, nobis lassicit, uniuscuiusque effectus generalem habere definitionem. Suffcit, inquam, nobis, Affectuum et Μemis communes proprietates intelligere, ut determinare possimus, qualis et quanta sit entis potentia in moderandis et coεrcendis uectibus. Quamvis itaque magna sit differentia inter hunc et illum Amoris, dii, vel Cupiditatis affectum, ex gr. interismorem erga
liberos et inter morem erga uxorem, nobis tamen has differentias cognoscere, et affectuum naturam et originem ulterius indagare, non est opus.
Quisibet uniuscujusque indiridui assectus ab assectu alterius tantum di repos, quantum essentia unius ab essentia ulterius disrt.
Haec Propositio patet ex Axiom. I. quod vide post Lem. 3. Schol. Prop. I3. p. a. Λ nihilominus eandem ex trium primitivorum affectuum definitionibus demonstrabimus. omnes affectus ad Cupiditatem, Laetitiam, vel Tristitiam reseruntur, ut eorum quas dedimus definitiones ostendunt. At Cupiditas
est ipsa uniuscujusque natura seu essentia istae ejus De . in MOLProp. . Miso ergo uniuscujusque individui Cupiditas a Cupiditate
alterius tantum discrepat, quantum natura seu essentia unius abessentia sterius differt. Laetitia deinde et Tristitia passiones sunt, quibus uniuscujusque potentia seu conatus in suo esse perseverandi augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur per Prop. II. hujus et eis MAM . t per conatum in suo esse perseverandi, quatenus ad Mentem et Corpus simul refertur Appetitum et Cupiditatem intelligimus inde MMI. Prop. 9. in ergo Laetitia et Tristitia est ipsa cupiditas sive ppetitus, quatenus a causis externis augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur, hoc est per idem Schol.), est ipsa cujusque natura atque adeo uniuscuiusque Laetitia vel Tristitia a Laetitia vel ristitia alterius tantum etiam discrepat, quantum natura
194쪽
x7 Dchri σα Pars III. seu essentia unius ab essentia alterius differt et consequenter quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat, etc. Q. E. D.
Hinc sequitur, affectus animalium, quae irrationalia dicuntur bruta enim sentire nequaquam dubitare possumus, postquammentis novimus originem), ab affectibus hominum tantum differre, quantum eorum natura a natura humana differt. Fertur quidem equus et homo Libidine procreandi; at ille Libidine equina, hic autem humana Sic etiam Libidines et Appetitus insectorum, piscium, et avium, alii atque alii esse debent. Quamvis itaque unumquodque individuum sua, qua constat, natura contentum vivat eaque gaudeat, vita tamen illa, qua unumquodque est contentum, et gaudium nihil aliud est, quam idea seu anima ejusdem individui, atque adeo gaudium unius gaudio alterius tantum natura discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt. Denique ex praecedenti Propositione sequitur, non parum etiam interesse inter gaudium, quo ebrius X. gr. ducitur, et inter gaudium quo potitur Philosophus, quod hic in transitu monere volui. tque haec de affectibus, qui ad hominem referuntur, quatenus patitur. Superest, ut pauca addam de iis, qui ad eundem referuntur, quatenus agit.
Praeter Latoium e Cupiditatem, quae passiones funi, alii Laetiιiae Cupiditatis assectus duntur, qui nos, quatenus agimus, referuntur.
Cum ens se ipsam suamque agendi potentiam concipit, laetatur per Prop. 3. hujus): ens autem se ipsam necessario contemplatur, quando veram sive adaequatam ideam concipit per Prop. 3. p. a. . t ens quasdam ideas adaequatas concipit per chia. a. Prop. o. p. a.). Ergo eatenus etiam laetatur, quatenus ideas ad quatas concipit, hoc est per Prop. I. hujus quatenus agit. Deinde Μens tam quatenus claras et distinctas, quam quatenus confusas habet ideas, in suo esse perseverare conatur per Prop. 9. Aufus :Λt per conatum Cupiditatem intelligimus per ejusdem Scis M. ; ergo
195쪽
De Affectibus. 7ICupiditas ad nos refertur, etiam quatenus intelligimus, sive per Prop. I. hujus quatenus agimus Q. E. D.
Inter omnes Uectus, qui ad Mentem, quatenus agit, referuntur, nulli sunt, quam qui ad Lautiam et Cupiditatem referuntur.
Omnes affectus ad Cupiditatem, initiam, vel Tristitiam reseruntur, ut eorum, quas dedimus, definitiones ostendunt. Per Tristitiam autem intelligimus, quod entis cogitandi potentia minuitur vel c0ercetur per Prop. II. hujus et ejus chri.); adeoque ens quatenus contristatur, eatenus ejus intelligendi, hoc est ejus agendi potentia per Prop. I. hujus minuitur vel coercetur adeoque nulli Tristitiae affectus admentem reserri possunt, quatenus agit sed auium tactus Laetitiae et Cupiditatis, qui per Prop. prac. eatenus
etiam adientem reseruntur. N. E. D.
0mnes actiones, quae sequuntur ex affectibus, qui admentem reseruntur, quatenus intelligit, ad Fortitudinem refero, quam in Animositatem et Generositatem distinguo. Nam per Animositorem intelligo Cupiditat , qua unusquisque conatur suum esse ex solo Rationis in mine o emare. Per Generositatem autem Cupiditatemthielligo, qua unusquisque ex solo Rationis dictamine conatur re uos 4omines μνώre, et sibi amicula fungere Eas itaque actiones, quae latum agentis utile intendunt, ad Animositatem, et quae alterius etiam utile intendunt, ad Generositatem refero. Temperantia igitur, S0brietas, et nimi in periculis Praesentia, etc. Animositatis sunt species; odestia antem, Clementia etc. species Generositatis sunt. Atque his puto me praecipuos affectus, animique fluctuationes, quae e eoaepositione trium primitivorum affectuum, nempe Cupiditatis, Laetitiae, et initiae oriuntur, explicuisse, perque primas suas causas 'stendisse. Ex quibus apparet, nos a causis externis multis modis λgitari, nosque perinde ut maris undae, a contrariis ventis agitatae, 'uctuari, nostri eventus atque fati inscios. Λ dixi, me praecipuos tanium, non omnes, qui dari possunt, animi conflictus ostendisse. Nam
196쪽
eadem Via, qua supra, procedendo facile possumus ostendere, Amorem esse junctum Poenitentiae Dedignationi Pudori, etc. Imo unicuique ex jam dictis clare constare credo, affectus tot modis alii cum aliis posse componi, indeque tot variationes oriri, ut uno numero definiri queant. Sed ad meum institutum praecipuos tantum enumeravisse sufficit; nam reliqui, quos omisi, plus curiositatis quam utilitatis haberent Attamen de more hoc notandum restat, quod scilicet saepissime contingit, dum re, quam appetebamus, fruimur, ut Corpus ex ea stultione novam acquirat constitutionem, a qua aliter determinatur, et aliae rerum imagines in eo excitantur, et simul ensalia imaginari, aliaque cupere incipit. Ex gr. cum aliquid, quod nos sapore delectare solet, imaginamur, eodem ui nempe comedere cupimus. At quamdiu eodem sic fruimur, stomachus adimpletur, Corpusque aliter constituitur. Si igitur, Corpore iam aliter disposito, ejusdem cibi imago, quia ipse praesens adest, fomentetur, et consequenter conatus etiam, sive Cupiditas, eundem comedendi huic Cupiditati seu conatui nova illa constitutio repugnabit, et consequenter cibi, quem appetebamus, praesentia odiosa erit, et hoc est, quod Fastidium et aedium vocamus. Caeterum Corporis affectiones externas, quae in affectibus observantur, ut sunt tremor, livor, singultus, risus, etc. neglexi, quia ad solum Corpus absque ulla ad Mentem relatione referuntur. Denique de affectuum definitionibus quaedam notanda sunt, quas propterea hic ordine repetam, et quid in unaquaque observandum est, iisdem interponam.
Cupiditas est ipsa hominis essentia, quatenus ex data quacunque ejus affectiones determinata concipitur ad aliquid agendum.
Diximus supra in Scholio Propositionis . hujus Partis Cupiditatem esse appetitum cum ejusdem conscientia appetitum autem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata est ad ea agendum, quae ipsius conservationi inserviunt. Sed in eodem Scholio etiam monui, me revera inter humanum appetitum et Cupiditatem nullam
197쪽
De ins sectibus. 73 agnostere differentiam. Nam sive homo sui appetitus sit conscius,
sive non sit, manet tamen appetitus unus idemque atque adeo, ne tautologiam committere viderer, Cupiditatem per appetitum explicare nolui, sed eandem ita definire studui, ut omnes humanae naturae conatus, quos nomine appetitus, voluntatis, cupiditatis, Vel impetus significamus, una comprehenderem. Potueram enim dicere, Cupiditatem esse ipsam hominis essentiam, quatenus determinata concipitur
ad aliquid agendum; sed ex hac definitione per Prop. 3. p. a. n0 sequeretur, quodiens possit suae Cupiditatis sive appetitus esse
conscia uitur, ut hujus conscientiae causam involverem, necesseruit per eandem Prop. addere, quatenus ex data quacunque furofectisne determinata etc. Nam per affectionem humanae essentiae
quamcunque ejusdem essentiae constitutionem intelligimus, sive ea stinnata, sive quod ipsa per solum Cogitationis, sive per solum Extensionis attributum concipiatur, sive denique quod ad utrumque simul reseratur. Hic igitur Cupiditatis nomine intelligo hominis quoscunque eonatus, impetus, appetitus, et volitiones, qui pro varia eiusdem hominis constitutione varii, et non raro adeo sibi invicem oppositi
sunt, ut homo diversimode trahatur, et, quo se vertat, nesciat. II. Latitia est hominis transitio a minore ad majorem persectionem.
Dissilia est hominis transitio a majore ad minorem persectionem.
Dico transitionem. Nam Laetitia non est ipsa persectio. Si enim h0m cum persectione, ad quam transit, nasceretur, ejusdem absque Laristis affectu compos esset quod clarius apparet ex Tristitiae sectu, qui huic est contrarius. Nam quod ristitia in transitione ad minorem perfectionem consistit, non autem in ipsa minore perfectione, perio negare potest, quandoquidem homo eatenus contristari nequit, quatenus alicujus persectionis est particeps. Nec dicere possumus, quod Tristitia in privatione majoris persectionis consistat; nam privatio nihil est, Tristitiae autem affectus actus est, qui propterea nullus lius esse potest, quam actus transeundi ad minorem persectionem i
198쪽
hoc est, actus quo hominis agendi potentia minuitur vel coercetur Fide Schol. Prop. H. hujus . Caeterum definitiones Hilaritatis, Titilblationis,melancholiae, et Doloris omitto, quia ad Corpus potissimum reseruntur, et non nisi Laetitiae aut Tristitiae sunt species.
Admiratio est rei alicujus imaginatio, in qualens defixa propterea manet, quia haec singularis imaginatio nullam cum reliquis habet connexionem. Vide Prop. sa hujus cum ejusdem SchoL
In Scholio Propositionis I 8 Partis a. ostendimus, quaenam sit causa, cur ens ex contemplatione unius rei statim in alterius rei cogitationem incidat, videlicet quia earum rerum imagines invicem concatenatae et ita ordinatae sunt, ut alia aliam sequatur; quod quidem concipi nequit, quando rei imago nova est, sediens in eiusdem rei contemplatione detinebitur, donec ab aliis causis ad alia cogitandum determinetur. Rei itaque novae imaginatio in se considerata ejusdem naturae est ac reliquae; et hac de causa ego Admirationem inter affectus non numero, nec causam video, cur id facerem, quandoquidem haec entis distractio ex nulla causa positiva, quae Mentem ab aliis distrahat, oritur, sed tantum ex eo, quod causa, cur ens ex unius rei contemplatione ad alia cogitandum determinatur, deficit. Tres igitur ut in Scho Prop. II. hinus monus tantum affectus primitivos seu primarios agnosco, nempe Laetitiae, Tristitiae, et Cupiditatis nec alia de causa verba de Admiratione feci, quam quia usu factum est, ut quidam affectus, qui ex tribus primitivis derivantur, aliis nominibus indicari soleant, quando ad objecta, quae admiramur, referuntur; quae quidem ratio me X aequo movet, ut etiam Contemptus definitionem his adjungam.
Contemptus est rei alicujus imaginatio, quae Mentem adeo parum tangit, ut ipsa Mens ex rei praesentia magis moveatur ad ea imaginandum, quae in ipsa re non sunt, quam quae in ipsa sunt. Vi . Seho Prop. sa usus.
199쪽
Des Affectibus. 27sDefinitiones Venerationis et Dedignationis missas hic facio, quia
nulli, quod sciam, affectus ex his nomen trahunt. VI. - est Laetitia concomitante idea causae externae.
Haec Definitio satis clare moris essentiam explicat illa vero Auctorum, qui definiunt Amorem esse voluntatem amantis e fungendi rei muta, non moris essentiam, sed ejus proprietatem exprimit, et, quia moris essentia non satis ab Auctoribus perspecta suit, ideo neque ejus proprietatis ullum clarum conceptum habere potuerunt et hinc lactum, ut eorum definitionem admodum obscuram esse 0mnes iudicaverint. Verum notandum, cum dico, proprietatem esse in amante, se voluntate jungere rei amatae, me per Voluntatem non intelligere consensum, vel animi deliberationem seu liberum decretum nam hoc fictilium esse demonstravimus Propositione 48. partis a. , nec etiam Cupiditatem sese ungendi rei amatae, quando abest, Vel perseverandi in ipsius praesentia, quando adest potest namque amor absque hac aut illa Cupiditate concipi sed per voluntatem me Aequiescentiam intelligere, quae est in amante ob rei amatae praesentiam, a qua Laetitia amantis corroboratur, aut saltem OVetur. VII. Odium est Tristitia concomitante idea cauis externae.
Quae hic notanda sunt, ex dictis in praecedentis Definitionis xplicatione facile percipiuntur. Vide praeterea Seho Prop. 3. ' hujus. VIII. Propensio est Laetitia concomitante idea alicujus rei, quae per accidens causa est Laetitiae. IX. Mer est aristitia moncomitante idea alicujus rei, quae per accidens causa est Tristitiae. De his inde Schol. Prop. Is huius.
200쪽
Devotio est Amor erga eum, quem admiramur.
Admirationem oriri ex rei novitate, ostendimus Propositione a. hujus. Si igitur contingat, ut id, quod admiramur, pe imaginemur ', idem admirari desinemus atque adeo videmus, Devotionis affectum facile in simplicem Amorem degenerare. xΙ. Irrim est Laetitia orta ex eo, quod aliquid, quod contemnimus in re, quam odimus, ei inesse imaginamur.
Quatenus rem, quam odimus, contemnimus, eatenus de eadem existentiam negamus Fide Sches. Prop. a. Quo, et eatenus serProp. m. hujus laetamur. Sed quoniam supponimus, hominem id, quod irridet, odio tamen habere, sequitur, hanc Laetitiam solidam non esse. Vid. Scho Prop. 7. hujus. MI. Spes est inconstans Laetitia orta excide rei futuri vel praeteritae, de cujus eventu aliquatenus dubitamus. xΙΙΙ.Metus est inconstans Tristitia, orta excide rei futurae vel praeteritae, de cujus eventu aliquatenus dubitamus. Vide de his Scho a. Prop. 8. Aufus.
Ex his definitionibus sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Μetum sine spe. Qui enim Spe pendet et de rei eventu dubitat, is aliquid imaginari supponitur, quod rei futurae existentiam secludit; atque adeo eatenus contristari per Prop. 9. Quo, et consequenter, dum spe pendet, metuere, ut res eveniat. Qui autem contra in Metu est, hoc est, de rei, quam odit, eventu dubitat, aliquid etiam imaginatur, quod ejusdem rei existentiam secludit atque adeo se Prop. o. hujus laetatur, et consequenter eatenus Spem habet,