Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

MV. Securitas est Laetitia orta ex de rei futuri vel praeteritae, de qua dubitandi causa sublata est. xV. Desperatio est Tristitia orta excide rei futurae vel praeteritae, de qua dubitandi causa ublata est.

EXPLICATIO.

Oritur itaque ex Spe Securitas, et exiet Desperatio, quando de rei eventu dubitandi causa tollitur; quod fit, quia homo rem praeteritam vel futuram adesse imaginatur et ut pNesentem contemplatur, vel quia alia imaginatur, quae existentiam earum rerum secludunt, quae ipsi dubium injiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu per CorolI. Prop. 3I. p. a. nunquam possumus esse certi, fieri tamen potest, ut de earum eventu non dubitemus. Aliud enim esse ostendimus Fide Mol. Prop. V. p. a. de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere atque adeo fieri potest, ut ex imaginere praeteritae aut futurae eodem Laetitiae vel ristitiae affectu assiciamur, ac ex rei praesentis imagine, ut in Propositione I 8 huius demonstravimus, quam cum eiusdem Scholio vide. HI. Gaudium est Laetitia concomitante idea rei praeteritae, quae praeter

spem Venit.

Conscientia morsus est Tristitia concomitante idea rei praeteritae, quae praeter Spem evenit.

Commi ratio est ristitia concomitante dea mali, quod alteri, quem nobis similem esse imaginamur, evenit. Vid. Schol. Prop. a. et SchoI. Prop. 7. hujus.

Inter Commiserationem et isericordiam nulla videtur esse stiGrentia, nisi sorte, quod Commiseratio singularem affectum respiciat, Misericordia autem ejus habitum.

202쪽

RXPLICATIO.

Haec nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est, verborum significationem, sed rerum naturam explicare, easque iis vocabulis indicare, quorum significatio, quam ex usu habent, a significatione, qua eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat. Caeterum horum affectuum causam vide in Corollario I. Propositionis a7. et Scholio Propositionis a. hujus artis.

Ex PLICATIO.

Est itaque axistimatio inmoris, et Despectus dii effectus sive proprietas; atque adeo potest rarissimatio etiam definiri, quod sit Amor, quatenus hominem ita Veis, ut de re mala plus justo sentiat, et contra Despectus, quod sit odium, quatenus hominem ita a cit, Mi de eo, quem odio habet, minus justo fenum. Vide de his Schol. Prop. 6. hujus. xxΙΙΙ. Inuidia est odium, quatenus hominem ita assicit, ut ex alterius

felicitate contristetur, et contra, ut ex alterius malo gaudeat.

Ex PLICATIO.

Invidiae opponitur communitermisericordia, quae proinde, invita vocabuli significatione, sic definiri potest. N. Misericordia est Λmor, quatenus hominem ita assicit, ut ex bono

allelitus gaudeat, et contra ut ex alterius malo contristetur. Vers Belgo M. r. SehoIiis.

203쪽

Ex PLICATIO.

Caeterum de Invidia vide Schol. Prop. a . et Sehol. Prop. 32. hujus. Atque hi affectus Laetitiae et ristitiae sunt, quos de rei eXternae comitatur tanquam causa per se vel per accidens Hinc ad alios transeo, quos idea re internae comitatur tanquam causa. xXV. Acquiescentia in se ipso est Laetitia orta ex eo, quod homo seipsum suamque agendi potentiam contemplatur. xXUI. Humilitas est ristitia orta ex eo, quod homo suam impotentiam sive imbecillitatem contemplatur.

Acquiescentia in se ipso Humilitati opponitur, quatenus per eandem intelligimus Laetitiam, quae ex eo oritur, quod nostram agendi potentiam contemplamur; sed quatenus per ipsam etiam intelligimus Laetitiam concomitante idea alicujus facti, quod nos ex entis libero decreto fecisse credimus, tum Poenitentiae opponitur, quae a nobis sic definitur. VII. Paenitentia est ristitia concomitante idea alicujus facti, quod nos ex liberomentis decreto fecisse credimus.

Ex PLICATIO.

Horum affectuum causas ostendimus in Schol. Prop. I. hujus, et yy0p. 34 s , et s5. hujus, eiusque schol. De libero autem Mentis decreto vide schol. Prop. s. p. a. Sed hic praeterea notandum ve-dit, mirum non esse, quod omnes omnino actus, qui ex consuetudine proν vocantur, sequatur ristitia, et illos, qui recti dicuntur, Laetitia. Nam hoc ab educatione potissimum pendere, facile ex supra dictis intelligimus. Parentes nimirum, illos exprobrando, liberosque propter eosdem saepe objurgando hos contra suadendo et laudando, effecerunt, ut Tristitiae commotiones illis, Laetitiae vero his ungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur. Nam consuetudo et Religio non est omnibus eadem, sed contra, quae apud alios saera, δpud alios profana, et quae apud alios honesta, apud alios turpia

204쪽

18 Et hic es pars II1.

sunt Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicujus poenitet, vel eodem gloriatur.

xXVIII. Superbia est de se prae Amore sui plus justo sentire.

Differt igitur Superbia ab Existimatione, quod haec ad objectum externum, superbia autem ad ipsum hominem, de se plus justo sentientem, reseratur. Caeterum, ut Existimatio moris, sic Superbia Philautiae effectus vel proprietas est, quae propterea etiam definiri potest, quod sit Amor fui, ' Acquiescentia in se ipso, quotenus hominem ita afficit, ut de se plus justo fenuat vid. Schol. Prop. 6. hujus . Huic affectui non datur contrarius. Nam nemo de se, Praeodio sui minus justo sentit imo nemo de se minus justo sentit, quatenus imaginatur, se hoc vel illud non posse. Nam quicquid homo imaginatur se non posse, id necessario imaginatur, et hac imaginatione ita disponitur, ut id agere revera non possit, quod se non posse imaginatur. Quamdiu enim imaginatur se hoc vel illud

non posse, tamdiu ad agendum non est determinatus, et consequenter

tamdiu impossibile ei est, ut id agat. Uerumenimvero si ad illa attendamus, quae a sola opinione pendent, concipere poterimus fieri posse, ut homo de se minus justo sentiat fieri enim potest, ut aliquis, dum tristis imbecillitatem contemplatur suam, imaginetur, se ab omnibus contemni, idque dum reliqui nihil minus cogitant, quam ipsum contemnere. Potest praeterea homo de se minus justo sentire, si aliquid de se in praesenti neget cum relatione ad futurum tempus, cujus est incertus ut quod neget, se nihil certi posse concipere, nihilque nisi prava vel turpia posse cupere vel agere, etc. Possumus deinde dicere, aliquem de se minus justo sentire, cum videmus, ipsum ex nimio pudoris metu ea non audere quae alii ipsi aequales audent. Hunc igitur affectum possumus Superbiae opponere, quem Λbjectionem vocabo; nam ut ex Acquiescentia in se ipso Superbia, sic ex umilitate Λbjectio oritur, quae proinde a nobis sic definitur.

IX. Abjectio est de se prae ristitia minus justo sentire.

205쪽

De offectibus. 8 I

Ex PLICATIO.

solemus tamen epe Superbiae Humilitatem opponere, sed tum magis ad utriusque effectus quam naturam attendimus. Solemus namque illum superbum vocare, qui nimis gloriatur Ud Seho Prop. O. hujus , qui non nisi virtutes suas, et aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus praeferri vult, et qui denique ea gravitate et ornatu incedit, quo solent alii, qui longe supra ipsum sunt positi. Contra illum humilem vocamus, qui saepius erubescit, qui sua vitia fatetur, et aliorum virtutes narrat, qui omnibus cedit, et qui denique submisso capite ambulat, et se ornare negligit. Caeterum hi affectus, nempe Humilitas et riectio, rarissimi sunt. Nam natura humana, in se considerata, contra eosdem, quantum potest, nititur Fide Prop. 3. e s . ' hujus et ideo, qui maxime creduntur abjecti et humiles esse, maxime plerumque ambitiosi et invidi sunt. x . Gloria est Laetitia concomitante idea alicujus nostrae actionis, quam alios laudare imaginamur.

pudor est Tristitia concomitante idea alicuius actionis, quam alios vituperare imaginamur.

De his vide Scholium Propositionis o hujus Partis. Sed hic

solanda est differentia, quae est inter Pudorem et Verecundiam. Est enim Pudor ristitia, quae sequitur factum, cujus pudet Verecundia autem est eius seu Timor Pudoris, quo homo continetur, ne aliquid turpe committat. Verecundiae opponi solet Impudentia, quae revera affectus non est, ut suo loco ostendam sed affectuum nomina ut jam monui magis eorum usum quam naturam respiciunt. tque his Laetitiae et Tristitiae affectus, quos explicare proposueram, absolvi.yergo itaque ad illos, quos ad Cupiditatem refero.

XII. Desiderium est Cupiditas sive Appetitus re aliqua potiundi, quae

206쪽

18 Et hic es Pars III.

ejusdem rei memoria fovetur, et simul aliarum rerum memoria, quae ejusdem rei appetendae existentiam secludunt, coercetur.

EXPLICATIO.

Cum alicujus rei recordamur, ut jam saepe diximus, eo ipso disponimur ad eandem eodem affectu contemplandum, ac si res praesens adesset; sed haec dispositio, seu conatus, dum vigilamus, plerumque cohibetur ab imaginibus rerum, quae existentiam ejus, cujus recordamur, secludunt. Quando itaque rei meminimus, quae nos aliquo Laetitiae genere assicit, eo ipso conamur eandem, cum eodem Laetitiae affectu, ut praesentem contemplari, qui quidem conatus statim cohibetur memoria rerum, quae illius existentiam secludunt. Quare desiderium revera ristitia est, quae Laetitiae opponitur illi, quae ex absentia rei, quam odimus, oritur, de qua vide Scholium Propositionis 7. hujus Partis. Sed quia nomen Desiderium Cupiditatem respicere videtur, ideo hunc affectum ad Cupiditatis affectus refero.

AEmulatio est alicujus rei Cupiditas, quae nobis ingeneratur ex eo, quod alios eandem Cupiditatem habere imaginamur.

Qui fugit, quia alios fugere, vel qui timet, quia alii s timere videt vel etiam ille, qui ex eo, quod aliquem manum suam combussisse videt, manum ad se contrahit, corpusque movet, quasi ipsius manus combureretur; cum imitari quidem alterius affectum, sed non eundem aemulari dicemus; non quia aliam aemulationis, aliam imitationis novimus causam, sed quia usu factum est, ut illum tantum Vocemus aemulum, qui id, quod honestum, utile, vel jucundum esse judicamus, imitatur. Caeterum de Emulationis causa vide Propositionem 7 hujus Partis cum ejus Scholio. Cur autem huic affectui

plerumque juncta sit Invidia, de eo vide Propositionem a. hujus cum ejusdem Scholio. XXXIV. Gratia seu Gratitudo est Cupiditas, seu moris studium, quo ei

benefacere conamur, qui in nos pari amoris affectu beneficium contulit. Vide Prop. 39. cum Scho Prop. I. hujus.

207쪽

De Affectibus. 83 XV. Bene Antia est Cupiditas benefaciendi ei, cujus nos miseret. Viae Selo Prop. I. hujus.

XXXVI.

Ira est Cupiditas, qua ex odio incitamur ad illi, quem dimus, malum inserendum. Vide Prop. 39. hujus. XVII. V sicta est Cupiditas, qua ex reciproco odio concitamur ad malum inferendum ei, qui nobis pari affectu damnum intulit. Videa Coro . Prop. o. huyus cum ejusdem Schol. xXXVIII. Crudelitas seu Saexitia est Cupiditas, qua aliquis concitatur ad

malum inferendum ei, quem amamus, vel cujus nos miseret.

Crudelitati opponitur Clementia, quae passio non est, sed animi potentia, qua homo iram et vindictam moderatur.

Timor est Cupiditas majus, quod metuimus, malum minore Vitandi. Vide Sem Prop. 39. hujus. . Audacia est Cupiditas, qua aliquis incitatur ad aliquid agendum eum periculo, quod ejus aequales subire metuunt. xLI. Ianimitas dicitur de eo, cujus Cupiditas coεrcetur timore periculi, quod ejus aequales subire audent.

Est igitur Pusillaminitas nihil aliud, quam eius alicujus mali, quod plerique non solent metuere quare ipsam ad Cupiditatis affectus non refero. andem tamen hic explicare volui, quia, quatenus ad Cupiditatem attendimus, affectu Audaciae revera opponitur. xLII. Consternatio dicitur de eo, cujus Cupiditas malum vitandi coεrcetur admiratione mali, quod timet.

208쪽

Ex PLICATIO.

Est itaque Consternatio Pusillanimitatis species sed quia Consternatio ex dupliei imore oritur, ideo commodius definiri potest, quod sit Metus, qui homin- upefactum au fluctuansem ita contimi in is malum amoνere non post Dic stupefactum, quatenus eius Cupiditatem malum amovendi admiratione coerceri intelligimus. Huctuantem autem dico, quatenus concipimus eandem Cupiditatem coεrcer Timore alterius mali, quod ipsum aeque eruciat unde fit, ut, quodnam ex duobus avertat, nesciat. De his vide Schol. Prop.

39. et Schol. Prop. a. hujus Caeterum de Pusillanimitate et Audacia vide schol. Prop. I. huius. xLΙΙΙ.mmanitas seu Modestia est Cupiditas ea faciendi, quae hominibus placent, et omittendi, quae displicent. xLIV. Ambitio est immodica gloriae Cupiditas.

Ambitio est Cupiditas, qua omnes effectus per Prop. 7. et 3I. hujus foventur et corroborantur; et ideo hic affectus vix superari potest. Nam quamdiu homo aliqua Cupiditate tenetur, hac simul necessario tenetur. Optimus quisque, inquit Cicero ' maxime gloria ducitur Philo piu etiam libris, quos de contemnenda gloria cribunt, nomen suum inscribunt, etc. XLV. Luxuria est immoderata convivandi Cupiditas, vel etiam Amor.

209쪽

EXPLICATIO.

Sive haec coeundi Cupiditas moderata sit, sive non sit, Libido appellari solet. Porro hi quinque affectus ut in Scho Prop. 6.

hujus monui contrarios non habent. Nammodestia species est Αmbitionis, de qua vide Schol. Prop. 29. hujus Temperantiam deinde, Sobrietatem, et Castitatem entis potentiam, non autem passionem indicare, sam etiam monui. Et tametsi fieri potest ut homo avarus, ambitiosus, vel timidus a nimio cibo, potu, et coitu abstineat; Avaritia tamen, Ambitio, et imo luxuriae, ebrietati, vel libidini non sunt contrarii. Nam avarus in cibum et potum alienum ingurgitare plerumque desiderat. Λmbitiosus autem, modo speret fore clam, in nulla re sibi temperabit, et si inter ebrios vivat et libidinosos, ideo quia ambitiosus est, proclivior erit ad eadem vitia. Timidus denique id, quod non vult, facit. Nam quamvis mortis vitandae causa divitias in mare projiciat, manet tamen avarus; et si

libidinosus tristis est, quod sibi morem gerere nequeat, non desinit propterea libidinosus esse. Et absolute hi affectus non tam ipsos actus convivandi, potandi, etc. respiciunt, quam ipsum Appetitum et Amorem. Nihil igitur his affectibus opponi potest, praeter Generositatem etinnimositatem, de quibus in seqq. Definitiones Zelotypiae et reliquarum animi fluctuationum silentio

praetermitto, tam quia ex compositione affectuum, quos jam definivimus, oriuntur, quam quia pleraeque nomina non habent; quod ostendit ad usum vitae sufficere, easdem in genere tantummodo noscere. Caeterum ex Definitionibus affectuum, quos explicuimus, liquet, eos omnes a Cupiditate, Laetitia, vel ristitia oriri, seu potius nihil praeter hos tres esse, quorum unusquisque variis nominibus appellari solet propter varias eorum relationes et denominationes extrinsecas. Si jam ad hos primitivos, et ad ea, quae de natura Mentis supra diximus, attendere velimus, affectus, quatenus ad solamientem referuntur, hic definire poterimus.

Affectus, qui animi athema dicitur, est confusa idea, qua Mens

210쪽

majorem vel minorem sui Corporis, vel alicujus ejus partis, existendi Vim, quam antea, assimat, et qua data ipsa Mens ad hoc potiusquam ad illud cogitandum determinatur.

Ex PLICATIO.

Dico primo, tactum seu passionem animi esse confusam ideam. Nammentem eatenus tantum pati ostendimus Fide Prop. 3. hujus , quatenus ideas inadsequatas sive confusas habet. Dico deinde, quo Mens majorem e minorem fui Corporis, es Musus fur porus, exissendi rim, quam antea, omos. Omnes enim corporum ideae, quas habemus, magis nostri Corporis actualem constitutionem per Coria a Prop. 6 p. a.), quam corporis externi naturam indicant; at haec, quae affectus formam constituit, Corporis, vel alicuius eius partis, constitutionem indicare vel exprimere debet, quam ipsum Corpus vel aliqua eius pars habet, ex eo, quod ipsius agendi potentia sive existendi vis augetur vel minuitur, juvatur vel Oεrcetur. Sed notandum, cum dico, majorem e minorem exissendi rim, quom anteo, me non intelligere, quod Μens praesentem Corporis constitutionem cum praeterita comparat, sed quod idea, quae affectus formam constituit, aliquid de Corpore firmat, quod plus inusve realitatis revera involvit, quam antea. Et quia essentiamentis in hoc consistit per Prop. LI. et I 3. p. a. , quod sui Corporis actualem existentiam ammat, et nos per persectionem ipsam rei essentiam intelligimus; sequitur ergo, quod ens ad majorem minoremve persectionem transiit, quando ei aliquid de suo Corpore, vel aliqua ejus parte, assimare contingit, quod plus minusve realitatis involvit, quam antea. Cum igitur supra dixerim,mentis cogitandi potentiam augeri vel minui, nihil aliud intelligere volui, quam quodiens idem sui Corporis, vel alicujus ejus partis, formaverit, quae plus minusve realitatis exprimit, quam de suo Corpore firmaverat. Nam idearum praestantia, et actualis cogitandi potentia, ex objecti praestantia aestimatur. Addidi denique, et qua dat i a Mens ad hoc potius quam ad aliud eogitandum determinatur, ut praeter Laetitiae et Tristitiae naturam, quam prima definitionis pars explicat, Cupiditatis etiam

naturam exprimerem.

Finis Tertia Partis.

SEARCH

MENU NAVIGATION