Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

De servitute Iluviana. as majoria futuri mali, negligemus. Hoc Coroll. se habet ad praeced. Prop. ut Coroll. Prop. s. ad ipsam Prop. s.

si igitur haec cum iis conserantur, quae in hac arte usque ad Propositionem Is de affectuum viribus ostendimus, facile videbimus, quid homo, qui solo affectu seu opinione, homini, qui Ratione ducitur, intersit. Ille enim, velit nolit, ea, quae maxime ignorat, agit hic autem nemini, nisi sibi, morem gerit, et ea tantum agit, quae in vita prima esse novit, quaeque propterea maxime cupit et ideo illum servum, hunc autem liberum voco, de .cuius ingenio et vivendi ratione pauca adhuc notare libet.

PROPOSITIO LXVII.

Homo liber de nulla re minus quum de morte cogitat et ejus fa-pientia non mortis, sed ita meditatio est.

Homo liber, hoc est qui ex solo Rationis dictamine vivit, mortis Metu non ducitur per Prop. 63. Quo, sed bonum directe cupit per Coro . eiusdem Prop. , hoc est per Prop. a . Aufus agere, vivere, suum esse conservare ex fundamento proprium utile quaerendi; atque adeo nihil minus quam de morte cogitat, sed eius sapientia vitae est meditatio. Q. E. D.

M homines liberi nascerentur, Nilum isoni et mali formarent comceptum, quamdiu liberi essent.

DEMONSTRATIO.

Blum liberum esse dixi, qui sola ducitur Ratione qui itaque libernascitur, et liber manet, non nisi adaequatas ideas habet ac proinde mali conceptum habet nullum perio II. Prop. M. Quo et consequenter nam bonum et malum correlata sunt neque boni. Q. E. D.

Hujus Propositionis hypothesin falsam esse, nec posse concipi, nisi quatenus ad solam naturam humanam, seu potius ad Deum attendimus, non quatenus infinitus, sed quatenus tantummodo causa est,

262쪽

as Ethices Pars Iv.

eur homo existat, patet ex . Propositione huius artis. Atque Oe, et alia quae jam demonstravimus, videntur a Mose significari in illa primi hominis historia. In ea enim nulla alia Dei potentia concipitur, quam illa, qua hominem creavit, hoc est potentia, qua hominia solummodo utilitati consuluit atque eatenus narratur, quod Deus homini libero prohibuerit, ne de arbore cognitionis boni et mali comederet, et quod, simulac de ea comederet, statim mortem metueret potius quam vivere cuperet. Deinde, quod inventa ab homine uxore, quae cum sua natura prorsus conveniebat, cognovit nihil posse in Natura dari, quod ipsi posset illa esse utilius; sed quod, postquam bruta sibi similia esse credidit, statim eorum affectus imitari inceperit inde Prop. 7. p. 3.), et libertatem suam amittere quam Patriarchae postea recuperaverunt, ducti Spiritu Christi, hoc est Dei idea, a qua sola pendet, ut homo liber sit, et ut bonum, quod sibi cupit, reliquis hominibus cupiat, ut supra per Prop. 37 hQus demonstravimus.

Hominis liberi virtus aque magno cernitur in declinanias quam in operandis periculis.

Λffectus coerceri nec tolli potest, nisi affectu contrario, et sortiore affectu coercendo per Prop. 7. ' hujus .is caeca Audacia et Metus affectus sunt, qui aeque magni possunt concipi per Prop. s. et 3. hQuo Ergo aeque magna animi virtus, seu fortitudo h usion tionem id in Schol. Prop. 59. p. 3.), requiritur ad Λudaciam, quam admetum coercendum hoc est per De .lo. I. 11 L), homo liber eadem animi virtute pericula declinat, qua eadem superare tentat. N. E. D.

Homini igitur libero aeque magnae nimositati fuga in tempore, ac pugna ducitur: sive homo liber eadem nimositate, seu animi praesentia, qua certamen, fugam eligit.

263쪽

Quia nimositas sit, vel quia per ipsam intelligam, in Seholio BOP. G. p. 3. expiaui. Per periculum autem id omne intelligo, quod potest esse ausa alicuius mali, nempe Tristitiae, Odii Disecordiae, etc.

Homo Mer, qui inter ignaros bisu, eorum, quantum potest, beneficia de nare studet.

Unusquisque ex suo ingenio judicat, quid bonum sit ride MOLProp. 39. p. 3. ignarus igitur, qui in aliquem beneficium contulit, id ex suo ingenio aestimabit, et si minoris ab eo, cui datum est, aestimari videt, contristabitur per Prop. a. p. 3. . t homo liber reliquos homines amieitia sibi iungere per Prop. 37. Quo nec paria hominibus beneficia ex eorum affectu referre, sed se et reliquos libero Rationis iudicio ducere, et ea tantum agere studet, quae ipse prima esse novit Ergo homo liber, ne ignaris odio sit, et ne eorum appetitui, sed soli Rationi obsequatur, eorum beneficia, quantum potest, declinare conabitur. s. E. D.

Dico quantum potest. Nam quamvis homines ignari sint, sunt tamen homines, qui in necessitatibus humanum auxilium, quo nullum praestabilius est, adferre queunt atque adeo saepe fit, ut necesse sit ab iisdem beneficium accipere, et consequenter iisdem contra ex eorum ingenio congratulari ad quod accedit, quod etiam in declinandis beneficiis cautio esse debet, ne videamur eosdem contemnere, vel prae Avaritia remunerationem timere, atque ita dum eorum Odium fugimus, eo ipso in eorum offensionem incurranius. Quare indeclinandis beneficiis ratio utilis et honesti habenda est.

PROPOSITIO LXXI. Soli homines liberi erga se inricem gratissimi sunt.

264쪽

soli homines liberi sibi invicem utilissimi sunt, et maxima amicitiae necessitudine invicem iunguntur per Prop. s. vus, e L. e Mici E. , parique amoris studio sibi invicem benefacere conantum per Prop. 37. Quo adeoque per 3 . Asa Don. soli homines liberi erga se invicem gratissimi sunt. s. E. D.

Gratia, quam homines, qui caeca Cupiditate ducuntur, invicem habent, mercatura seu aucupium potius, quam gratia plerumque est. Porro ingratitudo affectus non est. Est tamen ingratitudo turpis, quia plerumque hominem nimio odio, Ira, vel Superbia, vel Avaritia etc. affectum esse indicat. Nam qui prae stultitia dona compensare nescit, ingratus non est, et multo minus ille, qui donis non movetur meretricis, ut ipsius libidini inserviat, nec furis, ut ipsius furta celet, vel alterius similis. Nam hic contra animum habere constantem ostendit, qui scilicet se nullis donis ad suam vel communem perniciem patitur corrumpi.

PROPOSITIO LXXII.

Homo liber nunquam dolo malo, sed semper cum de agis.

Si liber homo quicquam dolo malo, quatenus liber est, ageret, id ex dictamine Rationis ageret nam eatenus tantum liber a nobis appellatur) atque adeo dolo malo agere virtus esset per Prop. a hujus , et consequenter per eandem Prop. unicuique ad suum esse conservandum consultius esset, dolo malo agere hoc est ut per fenorum , hominibus consultius esset, verbis solummodo convenire, re autem invicem esse contrarios, quod perio II. Prop. I. Avus est absurdum. Ergo homo liber te. s. E. D.

Si jam quaeratur, quid si homo se perfidia a praesenti mortis periculo posset liberare, an non ratio suum esse conservandi omnino suadet, ut perfidus sit Respondebitur eodem modo, quod si Ratio id suadeat, suadet ergo id omnibus hominibus, atque adeo Ratio omnino suadet hominibus, ne nisi dolo malo paciscantur, Vires On-

265쪽

Des servitute viii mana a Ijungere et jura habere communia, hoc est, ne revera jura habeant communia, quod est absurdum.

Homo, qui Rutione ducitur, magis in iritate, ubi ex communi decreto visit, quam in folitudine, ubi Mi soli obtemperat, liber est.

Homo, qui Ratione ducitur, non ducitur,et ad obtemperandum per Prop. 63. hujus); sed, quatenus suum esse ex Rationis dictamine conservare conatur, hoc est per Schol. Prop. 66. hujus quatenus libere vivere conatur, communis vitae et utilitatis rationem tenere se Prop. 37. hujus , et consequenter ut in Schol. a. Prop. 37. hujus ostendimus ex communi Civitatis decreto vivere cupit. Cupit ergo homo, qui Ratione ducitur, ut liberius vivat, communia Civitatis jura tenere. N. E. D.

Haec et similia, quae de vera hominis libertate ostendimus, ad Fortitudinem, hoc est per Scho Prop. 9. p. 3.h ad Animositatem et Generositatem reseruntur. Nec perse pretium duco, Omnes Ortitudinis proprietates hic separatim demonstrare, et multo minus, quod vir sortis neminem odio habeat, nemini irascatur, invideat, indignetur, neminem despiciat, minimeque superbiat Nam haec, et omnia, quae ad veram vitam et Religionem spectant, facile ex Pro-p0sitione 37. et in hujus Partis convincuntur; nempe quod odium Amore contra vincendum sit, et quod unusquisque, qui Ratione ducitur, bonum, quod sibi appetit, reliquis etiam ut sit, cupiat. Ad quod accedit id, quod in Scholio Propositionis so hujus Partis, et aliis in locis notavimus: quod scilicet vir sortis hoc apprime consideret, nempe quod omnia ex necessitate divinae naturae sequantur, ae proinde quicquis molestum et malum esse cogitat, et quicquid praeterea rimpium, horrendum, injustum, et turpe videtur, ex eo 0ritur, quod res ipsas perturbate, mutilate, et confuse concipit; et hac de causa apprime conatur res, ut in se sunt, concipere, et Veraeeognitionis impedimenta amovere, mes sunt odium, Ira, Invidia, irrisio, Superbia, et reliqua hujusmodi, quae in praecedentibus nota-

266쪽

a a 444 c dis Pars IV. vimus atque adeo, quantum potest, conatur, ut diximus, bene agere et laetari Quousque autem humana virtus ad haec consequendas extendat, et quid possit, in sequenti arte demonstrabo.

οὐ in hae arte de acta isendi rationa tradidi, non sinu ita disposito, ut uno spectu rideriis int, sed dissipem a me demonsiraro sum, proin finien unum ex alio facinus deducor potuerim. Eadem igitur hie recolliger et ad summo cupito redigere proposui.

Omnes nostri conatus, Tei Cupiditates, ex necessitate nostrae naturae ita sequuntur, ut vel per ipsam solam, tanquam per ProXimam suam causam, possint intelligi, vel quatenus Naturae sumus pars, quae per se absque aliis individuis non potest adaequale concipi.

Cupiditates, quae ex nostra natura ita sequuntur, ut per ipsam solam possint intelligi, sunt illae, quae admentem reseruntur, quatenus haec ideis adaequatis constare concipitur; reliquae vero Cupiditates admentem non referuntur, nisi quatenus res inadaequale concipit, et quarum vis et incrementum non humana, sed rerum, quae extra nos sunt, potentia definiri debet et ideo illae recte actiones, hae autem passiones vocantur illae namque nostram potentiam semper indicant, et hae contra nostram impotentiam et mutilatam cognitionem.

Nostrae actiones, hoc est Cupiditates illae, quae hominis potentii seu Ratione definiuntur, semper bonae sunt, reliquae autem tam bonae quam mata possunt esse.

In vita itaque apprime utile est intellectum seu Rationem, quantum possumus, perficere, et in hoc uno summa hominis felicitas seu beatitudo consistit quippe beatitudo nihil aliud est, quam ipsa animi aequiescentia, quae ex Dei intuitiva cognitione oritur at intellectuae perficere nihil etiam aliud est, quam Deum, eique attributa et actiones, quae ex ipsius naturae necessitate consequuntur, intelligere.

267쪽

Des Servitutes Humana. a 3 Quare hominis, qui Ratione ducitur, finis ultimus, hoc est, summa Cupiditas, qua reliquas omnes moderari studet, est illa, qua fertur ad se, resque omnes, quae sub ipsius intelligentiam cadere possunt, adaequale concipiendum.

Nulla igitur vita rationalis est sine intelligentia; et res eatenus tantum bonae sunt, quatenus hominem juvant, ulmentis vita fruatur, quae intelligentia definitur. Quae autem contra impediunt, quo minus homo Rationem perficere et rationali vita rui possit, eas solummodo malas esse dicimus.

Sed quia omnia illa, quorum homo effciens est causa, necessario bona sunt, nihil ergo mali homini evenire potest, nisi a causis externis nempe quatenus pars est totius aturae, cujus legibus humana natura obtemperare, et cui infinitis modis pene sese accommodare cogitur.

Nec fieri potest, ut homo non sit Natum pars, et communem ejus ordinem non sequatur; sed si inter talia individua versetur, quae cum ipsius hominis natura conveniunt, eo ipso hominis agendi potentia juvabitur et fovebitur. At si contra inter talia sit, quae cum ipsius natura minime conveniunt, vix absque magna ipsius mutatione iisdem sese accommodare poterit.

quicquid in rerum Natura datur, quod judicamus malum esse, sive p0sse impedire, quo minus existere et vita rationali frui queamus, id a nobis removere ea via, quae securior videtur, licet et quicquid c0ntra datur, quod judicamus bonum sive utile esse ad nostrum esse c0nservandum, et vita rationali ruendum, id ad nostrum usum capere, et eo quocunque modo uti nobis licet et absolute id unicuique summo Naturae jure facere licet, quod ad ipsius utilitatem conferre judicat.

Nihil magis cum natura alicujus rei convenire potest, quam reliqua

268쪽

α h i inera pars Iv. ejusdem speciei individua adeoque per Caput . nihil homini ad

suum esse conservandum, et vita rationali stuendum, utilius datur quam homo, qui Ratione ducitur. Deinde, quia inter res singulares nihil novimus, quod homine, qui Ratione ducitur, sit praestantius, nulla ergo re magis potest unusquisque ostendere, quantum arte et ingenio valeat, quam in hominibus ita educandis, ut tandem ex proprio Rationis imperio vivant.

Quatenus homines Invidia aut aliquo dii affectu in se invicevi feruntur, eatenus invicem contrarii sunt, et consequenter eo magis timendi, quo plus possunt quam reliqua Naturae individua.

Λnimi tamen non armis, sed Amore et Generositate vincuntur.

Hominibus apprime utile est, consuetudines jungere, seseque iis vineulis astringere, quibus aptius de se omnibus unum ficiant, et absolute ea agere, quae firmandis amicitiis inserviunt.

Sed ad haec ars et vigilantia requiritur. Sunt enim homines varii nam rari sunt, qui ex Rationis praescripto vivunt , et tamen plerumque invidi, et magis ad vindictam quam admisericordiam proclives. Unumquemque igitur ex ipsius ingenio serre, et sese continere, ne eorum affectus imitetur, singularis animi potentiae opus est. Λ qui contra homines carpere, et vitia potius exprobrare quam virtutes docere, et hominum animos non firmare sed frangere norunt, ii et sibi et reliquis molesti sunt; unde multi, prae nimia scilicet animi impatientia, falsoque religionis studio, inter bruta potius quam inter homines vivere maluerunt ut pueri vel adolescentes, qui parentum jurgia aequo animo ferre nequeunt, militatum confugiunt, et incommoda belli et imperium tyrannidis prae domesticis commodis et paternis admonitionibus eligunt, et quidvis neris sibi imponi patiuntur, dummodo parentes ulciscantur.

269쪽

Des Servitutes Humana a s

Quamvis igitur homines omnia plerumque ex sua libidine moderentur, ex eorum tamen communi societate multo plura commoda quam damna sequuntur. Quare satius est, eorum iniurias aequo animo ferre, et studium iis adhibere, quae concordiae et amicitiae conciliandae inserviunt.

Quae concordiam gignunt sunt illa, quae ad justitiam, aequitatem, et honestatem reseruntur. Nam homines praeter id, quod injustum et iniquum est, etiam aegre serunt, quod turpe habetur, sive quod aliquis receptos civitatis mores aspernatur Amori autem conciliando illa apprime necessaria sunt, quae ad Religionem et Pietatem spectant. De quibus vide Schol. I. et a Prop. 37. et Schol. Prop. 6. et Schol. Prop. 73. . .

Solet praeterea concordia exiet plerumque gigni, sed sine fide. Adde, quod eius ex animi impotentia oritur, et propterea ad Rationis usum non pertinet ut nec Commiseratio, quamvis Pietatis speciem prae se ferre videatur.

CAPUT XVII.

Vincuntur praeterea homines etiam largitate, praecipue ii, qui non habent, unde comparare possint illa, quae ad vitam sustentandam necessaria sunt. Attamen unicuique indigenti auxilium ferre, vires et utilitatem viri privati longe superat. Divitiae namque viri privati longe impares sunt ad id suppeditandum. Unius praeterea viri facultas ingenii ' limitatior est, quam ut omnes sibi possit amicitia jungere; quare pauperum cura integrae societati incumbit, et ad communem tantum utilitatem spectat.

In beneficiis accipiendis et gratia reserenda alia prorsus debet esse cura, de qua vide Schol. Prop. o. et Schol. Prop. I. . .

Amor praeterea meretricius, hoc est generandi libido quae ex forma Corrigenda d. r. ItasMimitatis est.

270쪽

2 6 Ut licii dis Pars IV. oritur, et absolute omnis Amor, qui aliam causam praeter animi libertatem agnoscit, facile in odium transit; nis, quod ejus est, species deliri fit, atque tum magis discordia quam concordia ' fovetur id Coroll. Prop. I. p. 3. CAPUT IX. Ad matrimonium quod attinet, certum est, ipsum cum Ratione convenire, si Cupiditas miscendi corpora non ex sola forma, sed etiam ex more liberos procreandi et sapienter educandi ingeneretur; et praeterea si utriusque, viri scilicet et foeminae, mor non solam sormam, sed animi praecipue libertatem pro causa habeat. CAPUT XXI. Gignit praeterea adulatio concordiam sed cedo servitutis crimine, vel perfidia nulli quippe magis adulatione capiuntur quam superbi, qui primi esse volunt, nec sunt. CAPUr XXII. Abjectioni falsa pietatis et religionis species inest. Et quamvis Abiectio Superbiae sit contraria est tamen abjectus superbo proximus. Vide Schol. Prop. 57. P. CAPUr XXIII. Confert praeterea concordiae Pudor in iis tantum, quae celari non possunt Deinde, quia ipse Pudor species est ristitiae, ad Rationis usum non spectat. CAPUT XXIV. Caeteri Tristitiae erga homines affectus directe justitiae, aequitati, honestati, pietati, et religioni opponuntur; et, quamvis Indignatio aequitatis speciem prae se ferre videatur, ibi tamen ne lege vivitur, ubi unicuique de factis alterius judicium ferre, et suum vel alterius jus vindicare licet. CAPUT XXV. Μodestia, hoc est Cupiditas hominibus placendi, quae ex Ratione determinatur, ad Pietatem ut in Schol. I. Prop. 37. . . diximus refertur Sed si ex affectu oriatur, Ambitio aest, sive Cupiditas,

SEARCH

MENU NAVIGATION