Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

De libertates Humana. 57sereret infantum quia tum ipsam infantiam non ut rem naturalem et necessariam, sed ut Naturae vitium seu peccatum consideraret; et ad hunc modum plura alia notare possemus.

'ectus, qui ex Ratione oriuntur e excitantur, fratio temporis labeum' potentiores sunt iis, qui ad res singulares referuntur, quos

ut absentes contemplamur. DEMONSTRATIO.

Rem aliquam ut absentem non contemplamur ex affectu, quo eandem imaginamur, sed ex eo, quod Corpus alio assicitur affectu, qui ejusdem rei existentiam secludit per Prop. 7. p. a.). Quare affectus, qui ad rem, quam ut absentem contemplamur, refertur, ejus naturae non est, ut reliquas hominis actiones et potentiam superet de quibus inde Prop. 6. . .), sed contra ejus naturae est, ut ab iis affectionibus, quae existentiam externae ejus causae secludunt, coerceri aliquo modo possit per Prop. . . . . t affectus, qui ex Ratione oritur, refertur necessari ad communes rerum proprietates Fide Rationis de . in . Schol. Prop. F. p. a.), quas semper ut praesentes contemplamur nam nihil dari potest, quod earum praesentem existentiam secludat), et quas semper eodem modo imaginamur se Prop. 38. p. a.). Quare talis affectus idem sempermanet; et consequenter per x. I. hujus affectus, qui eidem sunt contrarii, quique a suis causis externis non foventur, eidem magis magisque sese accommodare debebunt, donec non amplius sint contrarii; et eatenus affectus, qui ex Ratione Oritur, est potentior. q. E. D.

quo uectus aliquis a pluribus causis seu concurrentibus excitatur, eo uis est.

Plures causae simul plus possunt quam si pauciores essent per Prop. 7. p. 3): adeoque per Prop. s. p. . , quo affectus aliquis apluribus causis mul excitatur, eo fortior est Q. E. D.

282쪽

as Et hie ea Para v.

Haec Propositio patet etiam ex Axiomate a huius artis.

PROPOSITIO IX.

ectus, qui ad plures et diseros causas refertur, quos Mens cum ipso Uectu mu contemplatur, minus noxius est, e -- pesisfum patimur, et erga unumquamque causam minus incimur, quomulius que magnus Uectus, qui ad unum olum e pauciores causas

refertur. DEMONSTRΛTIO.

Affectus eatenus tantum malus seu noxius est, quatenus Mens ab eo impeditur, quo minus possit cogitare per Prop. in ex 27. p. Φ): adeoque ille affectus, a quo ens ad plura simul objecta contemplandum determinatur, minus noxius est, quam alius aeque magnus affectus, qui Μentem in sola unius aut pauciorum Objectorum On- templatione ita detinet, ut de aliis cogitare nequeat Quod erat primum. Deinde, quia Mentis essentia, hoc est per Prop. 7. p. 3.)potentia, in sola cogitatione consistit per Prop. II. p. a. ' , erg0Μens per affectum, a quo ad plura simul contemplandum determinatur, minus patitur, quam per aeque magnum affectum, qui Μentem in sola unius aut pauciorum objectorum contemplatione occupatam tenet Quod erat secundum Denique hic affectus per Prop. o. p. 3. , quatenus ad plures causas externas resertur, est etiam erga unamquamque minor. G. E. D.

Quamdiu scribus, qui nostrae natura sunt contrarii, non conflictu-mur, tamdiu potestatem habemus ordinandi et concatenandi Corporis Uectiones fecundum ordinem ad intellectum.

DEMONSTRATIO.

Λffectus, qui nostrae naturae sunt contrarii, hoc est per Prop. 3O. p. . qui mali sunt, eatenus mali sunt, quatenus impediunt, quo minus en intelligat per Prop. 7. . . . Quamdiu igitus affectibus, qui nostrae naturae contrarii sunt, non conflictamur, tamdiu

283쪽

Des Libertates Humana. 59Μentis potentia, qua res intelligere conatur per Prop. 6. . . , non impeditur, atque adeo tamdiu potestatem habet claras et distinctas ideas formandi, et alias ex aliis deducendi Fide a Schoc Prop. o. et Schol. Prop. 7. p. a.); et consequenter per Prop. I. hujus tamdiu potestatem habemus ordinandi et coneatenandi affectiones Corporis secundum ordinem ad intellectum. Q. E. D.

Hac potestate recte ordinandi et concatenandi Corporis affectionesessicere possumus, ut non facile malis affectibus assiciamur. Nam per Prop. 7. hujus major vis requiritur ad affectus, secundum ordinem ad intellectum ordinatos et concatenatos, coercendum, quam incertos et vagos Optimum igitur, quod effcere possumus, quamdiu nostrorum affectuum persectam cognitionem non habemus est, rectam vivendi rationem, seu certa vitae dogmata concipere, eaque memoriae mandare, et rebus particularibus, in vita frequenter obviis, continuo

applicare, ut sic nostra imaginatio late iisdem assiciatur, et nobis in promptu sint semper. x. r. inter vitae dogmata posuimus Wide Prop. 46 p. . cum ejusdem S DL , Odium Amore seu Generositate Vineendum, non autem reciproco di compensandum. Ut autemh- Rationis praescriptum semper in promptu habeamus, ubi usus erit, cogitandae et saepe meditandae sunt communes hominum injuriae, et quomodo et qua via Generositate optime propulsentur; sic enim imaginem injuriae imaginationi hujus dogmatis jungemus, et nobis per Prop. 8 p. a. in promptu semper erit, ubi nobis injuria afferetur. Quod si etiam in promptu habuerimus rationem nostri veri utilis, ac etiam boni, quod ex mutua amicitia et communi χ-cietate sequitur, et praeterea quod ex recta vivendi ratione summa animi acquiescentia oriatur per Prop. a. p. q. , et quod homines, ut reliqua, ex naturae necessitate agant tum injuria, sive odium, quod ex eadem oriri solet, minimam imaginationis partem occupabit, et acile superabitur vel si Ira, quae ex maximis injuriis oriri solet, non adeo facile superetur, superabitur tamen, quamvis non sine animi fluctuatione, longe minore temporis spatio, quam si haec non ita praemedidata habuissemus, ut patet ex Propositione 6, 7 et . hujus artis De Animositate admetum deponendum eodem modo

284쪽

cogitandum est enumeranda scilicet sunt et saepe imaginanda communia Vitae pericula, et quomodo animi praesentiu et fortitudine optime vitari et superari possunt. Sed notandum, quod nobis in Ordinandis nostris cogitationibus et imaginibus semper attendendum est per Coroll. Prop. 63. . . et Prop. 59. p. 3. ad illa, quae in unaquaque re bona sunt, ut sic semper ex Laetitiae affectu ad agenduae determinemur. x. r. si quis videt, se nimis Gloriam sectari, de ejus recto usu cogitet, et in quem finem sectanda sit, et quibus mediis acquiri possit; sed non de ipsius abusu, et vanitate, et hominum inconstantia, vel aliis hujusmodi, de quibus nemo, nisi ex animi aegritudine, cogitat talibus enim cogitationibus maxime ambitiosi se

maxime amictant, quando de assequendo honore, quem ambiunt, desperant; et, dum Iram evomunt, sapientes videri volunt. Quare certum est, eos gloriae maxime esse cupidos, qui de ipsius abusu et mundi vanitate maxime clamant. Nec hoc ambitiosis proprium, sed omnibus commune est, quibus fortuna est adversa, et animo impotentes sunt. Nam pauper etiam avarus de abusu pecuniae et divitum

vitiis non cessat loqui quo nihil aliud essicit, quam se amictare, et

aliis ostendere, se non tantum paupertatem suam, sed etiam aliorum divitias iniquo animo ferre. Sic etiam, qui male ab amasia excepti sunt, nihil cogitant, quam de mulierum inconstantia et fallaci animo, et reliquis earundem decantatis vitiis quae omnia statim oblivioni tradunt, simulac ab amasia iterum recipiuntur. Qui itaque suos affectus et appetitus ex solo Libertatis amore moderari studet, is

quantum potest nitetur, virtutes earumque causas noscere, et animum gaudio, quod ex earum vera cognitione oritur, implere; at minime

hominum vitia contemplari, hominesque obtrectare, et falsa liberiaris specie gaudere. tque haec qui diligenter observabit' neque enim dissicilia sunt et exercebit, nae ille brevi temporis spatio actiones suas ex Rationis imperio plerumque dirigere poterit.

Quo imum aliqua ad plures res refertur, eo frequentior est, evsaepius tot et Mentem magis occupat.

285쪽

Des Libertates Humana. 6I

DEMONSTRATIO.

Quo enim imago seu affectus ad plures res refertur, eo plures dantur causae, a quibus excitari et foveri potest, quas omnesmens per ποMUM ex ipso affectu simul contemplatur; atque adeo affectus eo stequentior est, seu saepius viget, et per Prop. 8 hujus Mentem magis Occupat. Q. E. D.

PROPOSITIO III.

Rerum imagines facilius imaginibus, quae ad res referuntur, quaselare et distincte intelligimus, junguntur, quam oliis.

Res quas clare et distincte intelligimus, vel rerum communes proprietates sunt, vel quae ex iis deducuntur ride Rationis dem. ina. Sciso Prop. o. p. a. , et consequenter saepius per Prop. prac. in nobis excitantur adeoque facilius fieri potest, ut res alias simul eum his, quam cum aliis contemplemur, et consequenter per Prop. I 8 p. a. , ut facilius cum his quam cum aliis jungantur. 4. E. D.

Nam, quo imago aliqua pluribus aliis juncta est, eo per Prop. I8. p. a. plures causae dantur, a quibus excitari potest. s. E. D.

Mens incere potest, ut omnes Corporis Uectiones, e rerum imagines, ad Dei ideam referantur.

Nulla est Corporis affectio, cujus aliquod clarum et distinctum non possit ens sormare conceptuin per Prop. . hujus); adeoque eff- re potest per Prop. s. p. I.), ut omnes ad Dei ideam referantur. s. E. D.

qui e suosque Uectus clare ex sincte intelligit Deum amat, et eo magis, quo e suosque fectus magis ins xu.

286쪽

DEMONSTRATIO.

Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, laetatur per Prop. 3. . . , idque concomitante de Dei per Prop. praeced.); atque adeo per6. est. Don. Deum amat, et per eundem rationem eo magis, quo se suosque affectus magis intelligit Q. E. D.

Hic erga Deum Amor Mentem maxime occupare debet. DEMONSTRATIO.

Est enim hic Amor junctus omnibus Corporis affectionibus serProp. I . huyus , quibus omnibus fovetur per Prop. s. hujus); atque adeo per Prop. II. hujus jentem maxime occupare debet. Q. E. D.

Deus expers est pusionum, nec ut Laetitiae aut Dissiliae asse oscitur.

DEMONSTRATIO.

Ideae omnes, quatenus ad Deum reseruntur, verae sunt per Prop. 32. . . , hoc est per Desin. . p. a. adaequatae atque adeo per est gen Don. Deus expers est passionum. Deinde Deus neque ad majorem neque ad minorem perfectionem transire potest per a Coroli. Prop. o. p. I. adeoque per a et 3. Asa Don. nullo Laetitiae neque ristitiae affectu assicitur Q. E. D.

COROLLARIUM.

Deus proprie loquendo neminem amat neque odio habet. Nam Deus per Prop. prac. nullo Laetitiae neque ristitiae affectu affcitur, et consequenter per . et 7. Dct. Don. neminem etiam amat neque odio habet

Nemo potest Deum odio habere.

Idea Dei, quae in nobis est, est adaequata et perfecta per Prop. 46. 7. p. a. adeoque quatenus Deum contemplamur, eatenus agimus per Prop. 3. p. 3. et consequenter per Prop. s. p. 3.)

287쪽

De libertates Humana. 263 nulla potest dari Tristitia concomitante idea Dei, hoc est per . 'ea . Don. , nemo Deum odio habere potest. vi. E. D.

COROLLARIUM.

Amor erga Deum in odium verti nequit.

Λ objici potest, quod, dum Deum omnium rerum causam intelligimus, eo ipso Deum ristitiae causam consideramus. Sed ad hoc respondeo, quod quatenus ristitiae causas intelligimus, eatenus per Prop. a. hujus ipsa desinit esse passio, hoc est per Prop. 59. p. 3.), eatenus desinit esse Tristitia atque adeo, quatenus Deum Tristitiae causam esse intelligimus, eatenus laetamur.

Qui Deum amat, conuri non potest, in Deus ipsum contra amet. DEMONSTRΛTIO.

Si homo id conaretur, cuperet ergo per Coroll. Prop. II. Quo, ut Deus, quem amat, non esset Deus, et consequenter per Prop. I9 p. 3. contristari cuperet, quod per Prop. 8 p. 3. est absurdum. Ergo, qui Deum amat, etc. N. E. D.

Hic erga Deum mor neque μνidiae neque Zelo piae Uectu inquiniari potest; sed eo magis fovetur, quo plures homines eodem moris Pinculo cum Deo junctos imaginamur.

DEMONSTRATIO.

Hic erga Deum Amor summum bonum est, quod ex dictamine Rationis appetere possumus per Prop. 8 p. q. , et omnibus hominibus commune est per Prop. 36. . . , et, Omne ut eodem gaudeant, cupimus per Prop. 37. p. atque adeo per 3 A est. Defin. Invidiae affectu maculari nequit, neque etiam per Prop. 8. hujus, ex de . inopia, quam id in Schol. Prop. s. p. 3. Zelotypiae affectu sed contra per Prop. I. p. 3. eo magis foveri debet, quo plures homines eodem gaudere imaginamur. Q. E. D.

possumus hoc eodem modo stendere, nullum dari affectum, qui

288쪽

- thices Pars V. huic Amori directe sit contrarius, a quo hic ipse Amor possit destrui;

atque adeo concludere possumus, hunc erga Deum Amorem omnium affectuum esse constantissimum, nec, quatenus ad Corpus refertur, posse destrui, nisi cum ipso Corpore. Cuius autem naturae sit, quatenus ad solammentem resertur, postea videbimus.

Atque his omnia affectuum remedia, sive id omne, quodiens, in se sola considerata, adversus affectus potest, comprehendi ex quibus apparet, entis in affectus potentiam consistere, I'. in ipsa affectuum cognitione vide Schol. Prop. . hujus); II'. in eo, quod affectus a

cogitatione causae externae, quam confuse imaginamur, separat vide Prop. a. cum eodem Schol. Prop. huyus); ΙΙ'. in tempore, quo affectiones ' quae ad res, quas intelligimus, reseruntur, illas superant, quae '' ad res reseruntur, quas confuse seu mutilate concipimus Mide Prop. 7. Quo IV'. in multitudine causarum, a quibus affectiones '', quae ad rerum communes proprietates vel ad Deum referuntur, foventur vide Prop. . et II. Aufus); ' denique in ordine, quo ens suos affectus ordinare et invicem concatenare potest uide Schol. Prop. o. et insuper Prop. 2, 3, et q. h us). Sed ut haec entis in affectus potentia melius intelligatur, venit apprime notandum, quod affectus a nobis magni appellantur, quando unius hominis affectum cum affectu alterius comparamus, et unum magis quam alium eodem affectu conflictari videmus vel quando unius ejusdemque hominis affectus ad invicem comparamus, eundemque uno affectu magis quam alio affici sive moveri comperimus. Nam per Prop. s. p. q. vis cujuscunque affectus definitur potentia cause externae cum nostra comparata. Atmentis potentia sola cognitione definitur, impotentia autem seu passio a sola cognitionis privatione, hoc est ab eo, per quod deae dicuntur inadaequatae, aestimatur ex quo sequitur, entem illam maxime pati, cujus maximam partem ideae inadaequatae constituunt, ita ut magis per id, quod patitur, quam per id, quod agit, dignoscatur; et illam contra maxime agere, cujus maximam partem ideae adaequatae constituunt, ita ut, quamvis

Ed. r. eum eodem Schol et Prop. 4. hujus. Camereret Uectus, qui .... ιοι fuerant, qui .... Φαωε, qui

289쪽

Des Libertates Humana. 6shuic tot inadaequatae deae quam illi insint, magis tamen per illas,

quae humanae virtuti tribuuntur, quam per has quae humanam impotentiam arguunt, dignoscatur. Deinde notandum, animi aegritudines et infortunia potissimum originem trahere ex nimio more erga rem, quae multis variationibus est obnoxia, et cujus nunquam compotes esse possumus. Nam nemo de re ulla, nisi quam amat, sollicitus anxiusve est; neque injuriae, suspiciones, inimicitiae, etc. oriuntur, nisi ex more erga res, quarum nemo potest revera esse compos.

Ex his itaque facile concipimus, quid clara et distincta cognitio, et praecipue tertium illud cognitionis genus de quo id Schol. Prop. ψ7. . . , cujus fundamentum est ipsa Dei cognitio, in affectus potest quos nempe, quatenus passiones sunt, si non absolute tollit vide Prop. 3 cum Schol. Prop. q. hujus), saltem efficit, ut minimam Mentis partem constituant uide Prop. I . hujus . Deinde morem gignit erga rem immutabilem et aeternam νide Prop. Is Miso, et cujus revera sumus compotes vide Prop. s. p. a.); et propterea nullis vitiis, quae in communi more insunt, inquinari, sed qui semper major ac major esse potest per Prop. s. huyus , et Μentis maximam partem occupare per Prop. 6. hujus , lateque afficere. Atque his omnia, quae praesentem hanc vitam spectant, absolvi. Nam quod in hujus scholii principio dixi, me his paucis omnia affectuum remedia amplexum esse, facile poterit unusquisque videre, qui ad haec, quae in hoc Scholio diximus, et simul adientis Husique affectuum definitiones, et denique ad Propositiones . et 3. partis 3 attenderit. Tempus igitur jam est, ut ad illa transeam, quae admentis durationem sine relatione ad Corpus pertinent.

Mens nihil imaginari potest, neque rerum prateriturum recordari, nisi durante Corpore.

Mens actualem sui Corporis existentiam non exprimit, neque etiam Corporis affectiones ut actuales concipit, nisi durante Corpore per Corol Prop. 8 p. a.); et consequenter per Prop. 6. p. a. nullum corpus ut actu existens concipit, nisi durante suo Corpore; ac proinde

290쪽

a66 4 4 c e a Pars V. nihil imaginari ride Imaginat de . in Schol. Prop. II. p. a. neque rerum praeteritarum recordari potest, nisi durante Corpore rideae n. Memoria in Schol. Prop. I 8 p. a.) Q. E. D.

In Deo tamen datur necessario idea, quae hujus et inius Corporis humani essentiam sub ternitatis specie exprimit.

DEMONSTRATIO.

Deus non tantum est causa huius et illius Corporis humani existentiae, sed etiam essentiae per Prop. s. p. I. quae Propterea Periplam Dei essentiam necessari debet concipi per Axiom. . . .), idque aeterna quadam necessitate per Prop. 6 p. I.); qui quidem conceptus necessario in Deo dari debet per Prop. 3. p. a.). Q. E. D.

Mens humano non potest cum Corpore absolute destrui, fed eisi aliquid remanet, quod ternum est.

In De datur necessari conceptus seu dea, quae Corporis humani essentiam exprimit per Prop. praeci), quae propterea aliquid necessario est, quod ad essentiam Μentis humanae pertinet per Prop. 3. p. a.). Sed enti humanae nullam durationem, quae tempore definiri potest, tribuimus, nisi quatenus Corporis actualem existentiam, quae per durationem explicatur et tempore definiri potest, exprimit; hoc est per Coroli. Prop. 8 p. a.), ipsi durationem non tribuimus, nisi durante Corpore. Cum tamen aliquid nihilominus sit id, quod aeterna quadam necessitate per ipsam Dei essentiam concipitur per Prop. praci , erit necessario hoc aliquid, quod admentis essentiam pertinet, aeternum. Q. E. D.

Est, uti diximus, haec idea, quae Corporis essentiam sub specie aeternitatis exprimit, certus cogitandi modus, qui admentis essentiam pertinet, quique necessario aeternus est. Nec tamen fieri potest, ut recordemur nos ante Corpus exstitisse, quandoquidem nec in Corpore ulla ejus vestigia dari, nec aeternitas tempore definiri, nec ullam ad tempus relationem habere potest. in nihilominus sentimus

SEARCH

MENU NAVIGATION