장음표시 사용
301쪽
De libertates Humana. 77 rationem habuimus Μentis aeternitatis, quam demum in hac quinta parte novimus. Quamvis igitur tum temporis ignoraverimus,mentem esse aeternam, illa tamen, quae ad nimositatem et Generositatem referri onendimus, prima habuimus atque adeo, quamvis etiam nunc hoc ipsum ignoraremus, eadem tamen Rationis praescripta prima haberemus. Q. E. D.
Communis vulgi persuasio alia videtur esse. Nam plerique videntur credere, se eatenus liberos csse, quatenus libidini parere licet, et eatenus de suo jure cedere, quatenus ex legis divinae praescripto vivere tenentur. Pietatem igitur et Religionem , et absolute omnia, quae ad animi Fortitudinem referuntur, onera esse credunt, quae Post mortem deponere, et pretium servitutis, nempe Pietatis et Religionis, accipere sperant; nec hac Spe sola, sed etiam et praecipue elu, ne diris scilicet suppliciis post mortem puniantur, inducuntur, ut ex legis divinae praescripto, quantum eorum fert tenuitas ct impotens animus, vivant. Et nisi haec Spes et Metus hominibus inessent, at contra si crederent,mentes cum Corpore interire, nec restare miseris, pietatis onere confectis, vivere longius ad ingenium redirent, et ex libidine Omnia moderari, et fortunae potius quam sibi parere vellent. quae mihi non minus absurda videntur, quam si quis, propterea quod non credit, se posse bonis alimentis Corpus in aeternum nutrire, venenis potius et lethiseris sic exsaturare vellet vel, quia videt Mentem non esse aeternam seu immortalem, ideo amens avtili esse et sine Ratione vivere: quae adeo absurda sunt, ut vix recenseri
Beatitudo non est irtutis ramium, sed ipsa virtus nec eadem gaudemus, quia libidines coercemus, e contra, quia eadem Mudemus, ideo lihidines coercere possumus.
Beatitudo in more erga Deum consistit per Prop. 36. hujus, et ejus MOL), qui quidem Amor ex tertio cognitionis genere oritur
Corrigenda d. r. - Scriptum erat Pietas igitur, e Religio.
302쪽
α78 Et hic es Pars V. per CorolI. Prop. a. Quo atque adeo hic Amor per Prop. 59 et 3. . . ad entem, quatenus agit, referri debet ac proinde per De . . . . ipsa virtus est Quod erat primum Deinde quia Μens hoc more divino se beatitudine magis gaudet, eo plus intelligit per Prop. a. hujus), hoc est per Coroia Prop. 3. HUus ,
eo majorem in affectus habet potentiam, et per Prop. 38. hujus re minus ab affectibus, qui mali sunt, patitur atque adeo ex eo, quod ens hoc more divino seu Beatitudine gaudet, potestatem habet libidines coercendi. Et quia humana potentia ad coercendos affectus in solo intellectu consistit, ergo nemo beatitudine gaudet, quia affectus coercuit sed contra potestas libidines coercendi ex ipsa beatitudine oritur. Q. E. D.
His omnia, quae dementis in affectus potentia, quidque de Mentis Libertate ostendere volueram, absolvi. Ex quibus apparet, quantum Sapiens polleat, potiorque sit ignaro, qui sola libidine agitur. Ignarus enim, praeterquam a causis externis multis modis agitatur, nec unquam vera animi acquiescentia potitur, vivit praeterea sui et Dei et rerum quasi inscius, et simulac pati desinit, simul etiam esse desinit. Cum contra sapiens quatenus ut talis consideratur, Vix animo move tur, sed sui et Dei et rerum aeterna quadam necessitate conscius,
nunquam esse desinit, sed semper vera animi acquiescentia potitur, Si jam via, quam ad haec ducere ostendi, perardua videatur, invenisi tamen potest. Et sane arduum debet esse, quod adeo raro reperitus. Qui enim posset fieri, si salus in promptu esset, et sine magno lab0re reperiri posset, ut ab omnibus fere negligeretur Sed omnia praeclarii tam dissicilia quam rara sunt.
303쪽
l QUO DEMONSTRATUR, QUOMODO SOCIETAS, UBI IMPERIUM MONARCHICUM LOCUM ΗΑΒΚΤ, SICUT ET EA, UBI OPTIMI IMPERANT, DEBET INSTIΤUI, NE IN TYRANNIDEM LABATUR, E UT PAX LIBERTASQUE CIVIUM INHOLAT MANEAT.
304쪽
Praefationis loci huic aractatui Politico raptae praefigi et inservire poterit. umice dilecte, Grato tuo mihi heri tradita est. Gratias pro curiatam diligenti, quum pro me geris, ex animo ago. Hanc Occa nem, etc. non praetermitterem, ni in quadam re essem occupatus, quam utiliorem Iudico, quaque tibi, ut credo, magis arridebis nempe in Tractatu Politio concinnando, quem ante aliquo tempus, re
auctore, inchoasH. Hujus Tractatus Capita ex iam uni absoluto Primum ad ipsum opus Introductionem quasi continet secundum tructuι de Iure Naturali tertium de Iure Summarum Pote ιum quartum, quaenam Negotia Politica a Summarum Potestatum guhernatione pendeant quintum, quidnam sit illud extremum et fummum, quod Socinus potest considerare et sextum, qua ratione Imperium Monarchicum debeat institui, ne in Frannidem labatur. Impraefentiarum caput septimum tracto, in quo omnia praecedentis exti agitis membra, ordinem hene ordinatae Monarchiae concernentia, Methodie demonstro. Postea ad Aristocraticum et Populare Imperium, denique ad Leges, aliasque particulares Quaestiones Politicam pectantes, transibo. Hisce
Patet hinc Auctoris Scopus; sed, morbo impeditus et morte abreptus hoc Opus non ulterius quam ad finem Aristocratiae perducere valuit, quemadmodum Lector ipse experietur.
305쪽
1 1 ffectus, quibus conflictamur, concipiunt philosophi veluti Avitia, in quae homines sua culpa labuntur; quos propterea Iidere, flere, carpere, vel qui sanctiores videri volunt detestari
scient. Sic ergo se rem divinam facere, et sapientiae culmen attingere credunt, quando humanam naturam, quae nullibi est, multis modis laudare, et eam, quae revera est, dictis lacessere norunt. Homines namque non ut sunt, sed ut eosdem esse vellent, concipiunt:
unde factum est, ut plerumque pro thica Satyram scripserint, et ut nunquam Politicam conceperint, quae possit ad usum revocari, sed quae pro Chimaera haberetur, vel quae in topia, vel in illo Poetarum aureo seculo, ubi scilicet minime necesse erat, institui potuisset. Cum igitur omnium scientiarum, quae usum habent, tum maxime politices heoria ab ipsius Praxi discrepare creditur, et regendae
Reipublicae nulli minus idonei aestimantur, quam Theoretici seu philosophi. S. II. t Politici contra hominibus magis insidiari quam consulere creduntur, et potius callidi quam sapientes aestimantur. Docuit nimirum eosdem experientia, vitia fore donec homines. Humanam igitur malitiam praevenire dum student, idque iis artibus, quas experientia longo usu docuit, et quas homine magis metu quam
306쪽
a8a ractatus Politici Ratione ducti exercere solent, Religioni adversari videntur, Theologis
praecipue, qui credunt, summas potestates debere negotia publica tractare secundum easdem Pietatis regulas, quibus vir privatus tenetur. Ipsos tamen Politicos multo elicius de rebus Politicis scripsisse quam Philosophos, dubitari non potest. Nam quoniam experientiam magistram habuerunt, nihil docuerunt, quod ab usu remotum esset. S. III. Et sane mihi plane persuadeo, experientiam omnia Civitatum genera, quae concipi possunt, ut homines concorditer vivant, et simul media, quibus multitudo dirigi, seu quibus intra certos limites contineri debeat, ostendisse: ita ut non credam, nos Posse aliquid, quod ab experientia sive praxi non abhorreat, cogitatione de hac re assequi, quod nondum expertum compertumque sit. Nam homines ita comparati sunt, ut extra commune aliquod jus vivere nequeant iura autem communia et negotia publica a viris acutissimis, sive astutis, sive callidis, instituta et tractata sunt adeoque vix credibile est, nos aliquid, quod communi Societati ex usu esse queat, posse concipere, quod occasio seu casus non obtulerit, quodque homines, communibus negotiis intenti suaeque securitati consulentes,
S. IV. Cum igitur animum ad Politicam applicuerim, nihil quod
novum vel inauditum est, sed tantum ea, quae cum praxi optime conveniunt, certa et indubitata ratione demonstrare, aut ex ipsa humanae naturae conditione deducere intendi et ut ea, quae ad hanc scientiam spectant, eadem animi libertate, qua res athematicas solemus, inquirerem, sedulo curavi, humanas actiones non ridere, non lugere, neque detestari, sed intelligere atque adeo humanos affectus, ut sunt amor, odium, ira, invidia, gloria, misericordia, et reliquae animi commotiones, non ut humanae naturae vitia, sed ut proprietates contemplatus sum, quae ad ipsam ita pertinent, ut ad naturam aeris aestus, stigus, tempestas, tonitru et alia hujusmodi;
quae, tametsi incommoda sunt, necessaria tamen sunt, certasque habent causas, per quas eorum naturam intelligere conamur, et enseorum vera contemplatione aeque gaudet, ac earum rerum cognitione,
quae sensibus gratae sunt. S. V. Est enim hoc certum, et in nostra Ethica verum esse de-
307쪽
C a muri I. 83 monstravimus, homines necessario affectibus esse obno ios '; et ita
constitutos esse, ut eorum, quibus male est misereantur, et quibus bene est, invideant '' et ut ad vindictam magis, quam ad misericordiam sim proni '' et praeterea unumquemque appetere, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, et ut probent, quod ipse probat, et quod ipse repudiat, repudient ' unde fit, ut, cum omnes pariter appetam primi esse, in contentiones veniant, et quantum possunt
nitantur se invicem opprimere, et qui victor evadit, magis glorietur, quod alteri obfuit, quam quod sibi profuit . t quamvis omnes persuasi sint, Religionem contra docere, ut unusquisque proximum tanquam se ipsum amet, hoc est ut jus alterius perinde ac suum defendat, hanc tamen persuasionem in affectus parum posse ostendimus 't. Valet quidem in articulo mortis, quando scilicet morbus ipsos affectus vicit, et homo segnis jacet, vel in templis, ubi homines nullum exercent commercium a minime in foro vel in aula, ubi maxime necesse esset ostendimus praeterea Rationem multum
quidem posse affectus coercere et moderari tit; sed simul vidimus, viam, quam ipsa Ratio docet, perarduam esse ι' ita ut, qui sibi
persuadent posse multitudinem, vel qui publicis negotiis distrahuntur, induci, ut ex solo Rationis praescripto vivant, seculum Poetarum aureum, seu fabulam somnient. S. VI. mperium igitur, cujus salus ab alicujus fide pendet, et cujus negotia non possunt recte curari, nisi ii, qui eadem tractant, fide velint agere, minime stabile erit; sed, ut permanere possit, res ejus publicae ita ordinandae sunt, ut qui easdem administrant, sive Ratione ducantur, sive affectu, induci nequeant, ut male fidi sint seu prave agant. Nec ad imperii securitatem refert, quo animo homines inducantur ad res recte administrandum, modo res recte administrentur animi enim libertas, seu fortitudo, privata virtus est, at imperii virtus securitas. S. VII. Denique quia omnes homines, sive barbari sive culti sint,
308쪽
consuetudines ubique jungunt, et statum aliquem civilem formant; ideo imperii causas, et fundamenta naturalia, non ex Rationis documentis petenda, sed ex hominum communi natura seu conditione deducenda sunt, quod in sequenti capite facere constitui.
S. I. In nostr Tractat Theologico-politico ' de Iure Naturali et Civili egimus, et in nostra thica ' explicuimus, quid peccatum, quid meritum, quid justitia, quid irimitia, et quid denique humana
libertas sit. Sed ne ii, qui hunc tractatum legunt, opus habeant ea, quae ad hunc ipsum tractatum maxime spectant, in aliis quaerere, Rhic iterum explicare, et apodietice demonstrare constitui. S. II. Res quaecunque naturalis potest adaequale concipi, sive existat sive non existat ut igitur rerum naturalium existendi principium, sic earum in existendo perseverantia ex earum definitione non potest concludi. Nam earum essentia dealis eadem est postquam existere inceperunt, quam antequam existerent. Ut ergo earum existendi principium ex earum essentia sequi nequit sc nec earum in existendo perseverantia sed eadem potentia, qua indigent ut existere incipiant, indigent ut existere pergant. Ex quo sequitur,
rerum naturalium potentiam, qua existunt, et consequenter qua DPerantur, nullam aliam esse posse, quam ipsam Dei aeternam potentiam. Nam si quae alia creata esset, non posset seipsam, et consequenter neque res naturales conservare; sed ipsa etiam eadem potentia, qua indigeret ut crearetur, indigeret ut in existendo perseveraret.
S. III. Hinc igitur, quod scilicet rerum naturalium potentia, qua existunt et operantur, ipsissima Dei sit potentia, facile intelligimus, quid us Naturae sit. Nam quoniam Deus jus ad omnia habet, et jus Dei nihil aliud est quam ipsa Dei potentia, quatenus haec abs
lute libera consideratur, hinc sequitur, unamquamque rem naturalem tantum juris ex Natura habere, quantum potentiae habet ad existendum et operandum quandoquidem uniuscujusque rei naturalis potentia,
309쪽
Caput II. 18squa existit et operatur, nulla alia est, quam ipsa Dei potentia, quae absolute libera est. f. IV. Percius itaque Naturae intelligo ipsas Naturae leges seu
regulas, secundum quas omnia fiunt, hoc est ipsam Naturae potentiam atque adeo totius Natum, et consequenter uniuscujusque individui, naturale Ius eo usque se extendit, quo eius potentia; eteonsequenter quicquid unusquisque homo ex legibus suae naturae agit, id summo Naturae ure agit, tantumque in Naturam habet juris, quantum potentia valet. S. V. Si igitur cum humana natura ita comparatum esset, ut homines ex solo Rationis praescripto viverent, nec aliud conarentur, iummaturae Ius, quatenus humani generis proprium esse consideratur, sola Rationis potentia determinaretur. Sed homines magis caeca cupiditate quam Ratione ducuntur, ac proinde hominum naturalis potentia, sive Jus, non Ratione, sed quocunque appetitu quoad agendum determinantur, quoque se conservare conantur, definiri debet. Equidem fateor, cupiditates illas, quae ex Ratione non oriuntur, non tam actiones quam passiones esse humanas Verum quia hic de Naturae universali potentia seu Jure agimus, nullam hic agnoscere possumus differentiam inter cupiditates, quae ex Ratione, et inter illas, quae ex aliis causis in nobis ingenerantur: quandoquidem tam hae quam illae effectus Naturae sunt, vimque naturalem explicant, qua som in suo esse perseverare conatur. Est enim homo, sive sapiens sive ignarus sit, Naturae pars, et id omne, ex quo unusquisque ad agendum determinatur, ad Naturae potentiam referri debet, nempe quatenus haec per naturam hujus aut illius
hominis definiri potest. Nihil namque homo, seu Ratione seu solaciipiditate ductus, agit, nisi secundum leges et regulas Naturae, hoc est per Art. . hujus C . ex Naturae Jure.
S. VI. t plerique, ignaros Naturae ordinem magis perturbare quam sequi, credunt, et homines in Natura veluti imperium in imperio concipiunt. Nammentem humanam a nullis causis naturalibus statuunt produci, sed a Deo immediate creari, a reliquis rebus adeo independentem, ut absolutam habeat potestatem sese determinandi, et Ratione recte utendi. Sed experientia satis superque docet, quod
310쪽
in nostra potestate non magis sit, entem sanam, quam Comus sanum habere. Deinde, quandoquidem unaquaeque res, quantum in se est, suum esse conservare conatur, dubitare nequaquam possumus, quin, si aeque in nostra potestate esset, tam ex Rationis praescripto vivere, quam caeca cupiditate duci, omnes Ratione ducerentur, et
vitam sapienter instituerent, quod minime fit, nam trahit sua quem que voluptas. Nec Theologi hanc dissicultatem tollunt, qui scilicet statuunt, hujus impotentiae causam humanae naturae vitium seu Peccatum esse, quod originem a primi parentis lapsu traxerit. Nam si etiam in primi hominis potestate fuit tam stare quam labi, et mentis compos erat, et natura integra, qui fieri potuit, ut sciens prudensque lapsus fuerit Λ dicunt, eum a Diabolo deceptum fuisse.
Verum quis ille fuit, qui ipsum Diabolum decepit quis, inquam,
ipsum omnium creaturarum intelligentium praestantissimum adeo mentem reddidit, ut eo major esse voluerit Nonne enim se ipsum,quimentem sanam habebat, suumque esse, quantum in se erat, conservare conabatur Deinde qui fieri potuit, ut ipse primus homo. qui mentis compos erat, et suae voluntatis dominus, seduceretur, et mente pateretur capi Nam, si potestatem habuit Ratione recte utendi, decipi non potuit: nam, quantum in se suit, conatus est necessario suum esse, entemque suam lanam, conservare. Atqui supponitur, eum hoc in potestate habuisse ergo entem suam sanam necessario conservavit, nec decipi potuit. Quod ex ipsius historia falsum esse constat ac proinde fatendum est, quod in primi hominis potestate non fuerit, Ratione recte uti, sed quod, sicuti nos affectibus fuerit obnoxius. S. VII. Quod autem homo, ut reliqua individua, suum esse,
quantum in se est, conservare conetur, negare nemo potest. Nam
si hic aliqua concipi posset differentia, inde oriri deberet, quod
homo voluntatem haberet liberam. Sed quo homo a nobis magis liber conciperetur, eo magis cogeremur statuere, ipsum sese necessario debere conservare, et mentis compotem esse quod facile unus
quisque, qui libertatem cum contingentia non confundit, mihi concedet. Est namque libertas virtus seu persectio quicquid igitur hominem impotentiae arguit, id ad ipsius libertatem referri nequit.