장음표시 사용
311쪽
Quare homo minime potest dici liber propterea, quod potest non existere, vel quod potest non uti Ratione, sed tantum quatenus potestatem habet existendi et operandi secundum humanae naturae leges. Quo igitur hominem magis liberum esse consideramus, eo minus dicere possumua, quod possit Ratione non uti, et mala prae bonis eligere et ideo Deus, qui absolute liber existit, intelligit, et operatur, necessario etiam, nempe ex suae naturae necessitate, existit, intelligit, et operatur. Nam non dubium est, quin Deus eadem, qua existit, liberiat operetur ut igitur ex ipsius naturae necessitate existit, ex ipsius etiam naturae necessitate agit, hoc est, libere absolute agit.
S. VIII. Concludimus itaque, in potestate uniuscuiusque hominis non esse, Ratione semper uti, et in summo humanae libertatis fastigio esse; et tamen unumquemque semper, quantum in se est, conari suum esse conservare, et quia unusquisque tantum juris habet, quantum potentia valet quicquid unusquisque, sive sapiens sive ignarus, conatur et agit, id summo Naturae ure conari et agere. Ex quibus sequitur, Jus et institutum Naturae, sub quo omnes
nascuntur homines, et maxima ex parte vivunt, nihil, nisi quod nemo cupit et quod nemo potest, prohibere non contentiones, non odia, non iram, non dolos, nec absolute aliquid, quod appetitus suadet, aversari. Nec mirum; nam Natura non legibus humanae Rationis, quae non nisi hominum verum utile et conservationem intendunt, continetur, sed infinitis aliis, quae totius Naturae, cujus homo pariicula est, aetereum ordinem respiciunt, ex cujus sola necessitate omnia individua certo modo determinantur ad existendum et operandum. Quicquid ergo nobis in Natura ridiculum, absurdum, aut malum videtur, id inde est, quod res tantum ex parte novimus, totiusque Naturae ordinem et cohaerentiam maxima ex parte ignoramus, et quod omnia ex praescripto nostrae Rationis ut dirigerentur, volumus cum tamen id, quod Ratio malum esse dictat, non malum sit respectu ordinis et legum universae Naturae, sed tantum solius nostrae naturae legum respectu. S. IX. Praeterea sequitur, unumquemque tamdiu alterius esse juris, quamdiu sub alterius potestate est, et eatenus sui juris, quatenus
312쪽
vim omnem repellere, damnumque sibi illatum ex sui animi sententia vindicare, et absolute, quatenus ex suo ingenio vivere potest. S. X. Is alterum sub potestate habet, quem ligatum tenet vel cui arma, et media sese defendendi aut evadendi, ademit vel cui metum iniecit vel quem sibi beneficio ita devinxit, ut ei potiusquam sibi morem gerere, et potius ex ipsius quam ex sui animi sententia vivere velit. Qui primo vel secundo modo alterum in testate habet, eius tantum Corpus, non entem tenet tertio autem vel quarto, tam ipsustentem quam Corpus sui juris secit; sed non nisi durante metu vel spe hac vero aut illo adempto, manet alter sui juris. S. I. Iudicandi facultas eatenus etiam alterius iuris esse potest, quatenus ens potest ab altero decipi ex quo sequitur,mentein eatenus sui iuris omnino esse, quatenus recte uti potest Ratione. Imo, quia humana potentia non tam ex Corporis robore, quam ex Μentis fortitudine aestimanda est, hinc sequitur, illos maxime sui juris esse, qui maxime Ratione pollent, quique maxime eadem ducuntur. tque de hominem eatenus liberum omnino voco, quatenus Ratione ducitur, quia eatenus ex causis, quae per solam ejus naturam possunt adaequale intelligi, ad agendum determinatur; tametsi
ex iis neeessario ad agendum determinetur. Nam libertas ut Art. p. hujus Cop. ostendistis agendi necessitatem non tollit, sed ponit. S. XII. Fides alicui data, qua aliquis solis verbis pollicitus est, se hoc aut illud facturum, quod pro suo jure mittere poterat, Vel contra, tamdiu rata manet, quamdiu ejus, qui fidem dedit, non mutatur voluntas. Nam qui potestatem habet solvendi fidem, is revera suo jure non cessit, sed verba tantum dedit. Si igitur ipse, qui Naturae Jure sui judex est, judicaverit, seu recte seu prave nam errare humanum est), ex fide data plus damni quam utilitatis sequi, ex suae mentis sententia fidem solvendam esse censet, et Naturae Iure per Art. 9. hujus Cap. eandem solvet. f. XIII. Si duo simul conveniant, et vires jungant, plus simul possunt, et consequenter plus juris in Naturam simul habent, quam uterque solus; et quo plures necessitudines sic junxerint suas, eo omnes simul plus iuris habebunt.
313쪽
Caput Il. 89 f. XIV. Quatenus homines ira, invidia, aut aliquo odii affectu
conflictantur, eatenus diverse trahuntur, et invicem contrarii sunt; et propterea eo plus timendi, quo plus possunt, magisque callidi et astuti sunt, quam reliqua animalia et quia homines ut plurimum ut in Art. s. praec Cap. diximus his affectibus natura sunt obnoxii, sunt ergo homines ex natura hostes. Nam is maximus hostis, qui mihi maxime timendus, et a quo mihi maxime cavendum est. S. V. Cum autem per Art. 9. hujus Cap. in statu naturali iamdiu unusquisque sui juris sit, quamdiu sibi cavere potest, ne abali opprimatur, et unus solus frustra ab omnibus sibi cavere conetur hinc sequitur, quamdiu us humanum naturale uniuscujusque putentia determinatur, et uniuscujusque est, tamdiu nullum esse, sed magis opinione quam re constare quandoquidem nulla ejus obtinendi est securitas. Et certum est, unumquemque tanto minus posse, et consequenter tanto minus iuris habere, quanto maiorem timendi causam habet. His accedit, quod homines vix absque mutuo auxilio vitam sustentare et mentem colere possint atque adeo concludimus, Jus aturae, quod humani generis proprium est, vix posse concipi, nisi ubi homines iura habent communia, qui simul terras, quas habitare et colere possunt, sibi vindicare, seseque munire, Vimque
mnem repellere, et ex communi omnium sententia vivere possunt.
Nam per Art. 3. hujus Cap. quo plures in unum sic conveniunt,e omnes simul plus juris habent; et si Scholastici hac de causa, quod scilicet homines in statu naturali vix sui iuris esse possunt, Velint hominem anima Deiri dicere, nihil habeo quod ipsis contradicam.
S XVI. Ubi homines jura communia habent, omnesque una Veluti Rente ducuntur, cerium est per Art. I 3 hujus Cap.), eorum unumquemque tanto minus habere juris, quanto reliqui simul ipso potenti ires sunt hoc est, illum revera ius nullum in Naturam haberept ter id, quod ipsi commune concedit ius. Caeterum quicquid ex 0mmuni consensu ipsi imperatur, teneri exequi, Vel per Art. q.
4uius C . iure ad id cogi. S. XVII. Occius, quod multitudinis potentia definitur, Imperium λppellari solet. inique hoc is absolute tenet, qui curam Reipublieae
314쪽
ex communi consensu habet, nempe jura statuendi, interpretandi, et abolendi, urbes muniendi, de bello et pace decernendi, etc. Quod si haec cura ad Concilium pertineat, quod ex communi multitudine componitur, tum Imperium Democratia appellatur; si autem ex quibusdam tantum selectis, Aristocratia, et si denique Reipublicae cura, et consequenter Imperium penes unum sit, tum ΜOnarchia appellatur
S. XVIII. Ex his, quae in hoc Capite ostendimus, perspicuum
nobis fit, in statu naturali non dari peccatum vel, si quis peccat, is sibi, non alteri peccat quandoquidem nemo Jure Naturae alteri, nisi velit, morem gerere tenetur, nec aliquid bonum aut malum habere, nisi quod ipse ex suo ingenio bonum aut malum esse decernit; et nihil absolute Naturae Jure prohibetur, nisi quod nemo potest vid. n. s. et 8 hujus Cup.). t peccatum actio est, quae jure fieri nequit. Quod si homines ex Natum instituto tenerentur Ratione duci, tum omnes necessari Ratione ducerentur. Nam Naturae instituta Dei instituta sunt per Art. a. et 3 hujus Cop. , quae Deus eadem, qua existit, libertate instituit, quaeque adeo ex naturae divinae necessitate consequuntur Fide Art. 7. Husi .), et consequenter aeterna sunt, nec violari possunt. Sed homines maxime Appetuusine Ratione ducuntur, nec tamen Naturae ordinem perturbant, sed necessario sequuntur; ac proinde ignarus et animo impotens non magis ex Naturae Jure tenetur vitam sapienter instituere, quam eges tenetur sano Corpore esse.
S. XIX. Peccatum itaque non nisi in Imperio concipi potest, ubi scilicet, quid bonum et quid malum sit, ex communi totius imperii jure decernitur, et ubi nemo per Art. 6. hujus Cap. iure quicquam agit, nisi quod ex communi decreto vel consensu agit. Id enim uiis prac Art. diximus peccatum est, quod jure fieri nequit, sive quod jure prohibetur obsequium autem est constans voluntas id
exequendi, quod jure bonum est, et ex communi decreto fieri debet. S. XX. Solemus tamen id etiam peccatum appellare, quod contra sanae Rationis dictamen fit, et obsequium constantem voluntatem moderandi appetitus ex Rationis praescripto quod omnino probarem, si humana libertas in appetitus licentia, et servitus in Rationis imperio consisteret. Sed quia humana libertas eo major est, quo homo
315쪽
Caput II. 29 Imagis Ratione duci et appetitus moderari potest, non possumus, nisi admodum improprie, vitam rationalem vocare Obsequium, et peccatum id, quod reveramentis impotentia, non autem contra seipsam licentia est, et per quod homo servus potius quam liber potest diei Vitae Art. . et M. Hus Cap. i. XXI. Verumenimvero, quia Ratio pietatem exercere, et animo tranquillo et bono esse docet, quod non nisi in Imperio fieri potest, et praeterea quia fieri nequit, ut multitudo una veluti mente ducatur, sicut in Imperi requiritur, nisi jura habeat, quae ex Rationis praescripto instituta sint; non ergo adeo improprie homines, qui in Imperio vivere consueverunt, id peccatum vocant, quod contra
Rationis dictamen fit, quandoquidem optimi Imperii jura Fide Art. is hujus Cap. ex Rationis dictamine institui debent. Cum autem dixerim cint. I 8 hujus Cap. , hominem in statu naturali sibi peccare,
si quid peccat, de hoc vide Cap. 4 Art. . et s. ubi ostenditur, quo sensu dicere possumus, eum, qui Imperium tenet, et Jure Na- tune potitur, legibus adstrictum esse, et peccare posse. S. XXII. Ad Religionem quod attinet, certum etiam est, hominem magis esse liberum, et sibi maxime obsequentem, quo Deum magis amat, et animo magis integro colit. Verum quatenus non ad Natum ordinem, quem ignoramus, sed ad sola Rationis dictamina, quae Religionem concernunt, attendimus, et simul consideramus, eadem nobis a Deo, quasi in nobis ipsis loquente, revelari, vel etiam haec eadem Prophetis veluti iura fuisse revelata eatenus, more humano loquendo, dicimus hominem Deo obsequi, qui ipsum integro animo amat, et contra peccare, qui caeca cupiditate ducitur. Sed interim memores esse debemus, quod in Dei potestate sumus, sicut lutum in potestate figuli, qui ex eadem massa alia vasa ad decus, alia ad dedecus facit atque adeo quod homo contra haec Dei decreta quidem, quatenus in nostra vel in Prophetarum Μente tanquam jura inscripta fuerunt, at non contra aeternum Dei decretum, quod in universa Natura inscriptum est, quodque totius Naturae ordinem respicit, quidquam agere potest.
S. XXIII. Ut itaque peccatum et obsequium stricte sumptum, sic etiam justitia et injustitia non nisi in Imperio possunt concipi. Nam
316쪽
nihil in Natura datur, quod jure posset dici hujus esse, et non alterius; sed omnia omnium sunt, qui scilicet potestatem habent sibi eadem vindicandi in Imperio, ubi communi Iure decernithir, quid hujus quidque illius sit, ille justus vocatur, cui constans est
voluntas tribuendi unicuique suum injustus autem, qui contra conatur id, quod alterius est, suum facere. S. XXIV. Caeterum laudem et vituperium affectus esse laetitiae et tristitiae, quos comitatur idea virtutis aut impotentiae humanae tanquam causa, explicuimus in nostra Ethica
S. I. Imperii cujuscunque status dicitur uilis imperii autem
integrum corpus Duas appellatur; et communia imperii negotia, quae ab ejus, qui imperium tenet, directione pendent, Moubiacu. Deinde homines, quatenus ex ure civili omnibus Civitatis commodis gaudent, cives appellamus, et subditos, quatenus civitatis institutis seu legibus parere tenentur. Denique status Civilis tria dari genera, nempe Democraticum, Aristocraticum, et Monarchicum, in Art. II. Cap. praeced. diximus. Jam antequam de unoquoque seorsim agere incipiam, illa prius demonstrabo, quae ad statum civilem in genere pertinent; quorum ante omnia considerandum venit summum Civitatis seu summarum potestatum Jus. S. II. Exori. s. praeced. Cap. patet, Imperii seu summarum potestatum Ius nihil esse praeter ipsum Naturae Jus, quod potentia, non quidem uniuscujusque, sed multitudinis, quae una velut mente ducitur, determinatur hoc est, quod unusquisque in statu naturali, sic etiam totius imperii corpus et mens, tantum iuris habet, quantum potentia valet; atque adeo unusquisque civis seu subditus tanto minus juris habet, quanto ipsa Civitas ipso potentior est a M. AN.I6 pracer Cap.); et consequenter unusquisque civis nihil jure agit nec habet, praeter id, quod communi Civitatis decreto defendere potest.
Ed. r. vendicandi; sed vide supra pag. II ann. Aliter tia. III. 9. Schol. Corrigenda Ed. r. dantur.
317쪽
Caput III. 93f. III Si Civitas alicui concedat Ius, et consequenter potestatem nam alias per ri. a. praeced. Cap. verba tantum dedit), vivendit suo ingenio, eo ipso suo jure cedit, et in eum transfert, cui talem potestatem dedit. Si autem duobus aut pluribus hanc potestatem dedit, ut scilicet unusquisque ex suo ingenio vivat, eo ipso imperium divisit; et si denique unicuique civium hanc eandem potestatem dedit, eo ipso sese destruxit, nec manet amplius Civitas, sed
edeunt omnia ad statum naturalem. Quae omnia ex praecedentibus
Oanifestissima fiunt atque adeo sequitur, nulla ratione posse concipi, quod unicuique civi ex Civitatis instituto liceat ex suo ingenio vivere; et consequenter hoc Ius naturale, quod scilicet unusquisque sui judex est, in statu civili necessario cessat. Dico expresse exi maris instituto, nam Jus Naturae uniuscujusque si recte rem perpen- stamus in statu civili non cessiit. Homo namque, tam in statu natu-yali quam civili, ex legibus suae naturae agit, suaeque utilitati consulit. Η0mo, inquam, in utroque statu spe aut metu ducitur ad hoc aut illud agendum vel omittendum; sed praecipua inter utrumque statum differentia est, quod in statu civili omnes eadem metuant, et Omnibus una eademque securitatis sit causa et vivendi ratio quod sane judicandi facultatem uniuscujusque non tollit. Qui enim omnibus ivitatis mandatis obtemperare constituit, sive eius potentiam metuit vel quia tranquillitatem amat, is profecto suae securitati suaeque utilitati ex suo ingenio consulit. f. IV. Praeterea concipere etiam non possumus, quod unicuique civi liceat Civitatis decreta se jura interpretari. Nam si hoc uni- qvuste liceret, eo ipso sui judex esset quandoquidem unusquisquebri sua specie juris nullo negotio excusare seu domare posset, et 'isequenter ex suo ingenio vitam institueret, quod per Ara. praces est absurdum. S. V. Videmus itaque, unumquemque civem non sui sed Civitatis J tis esse, cujus omnia mandata tenetur exequi nec ullum habere JR decernendi, quid aequum, quid iniquum, quid pium, quidve im-yim sit; sed contra, quia imperii corpus una veluti mente duci thel, et consequenter Civitatis voluntas pro omnium voluntate λbenda est, id, quod Civitas ustum et bonum esse decernit, tanquam
318쪽
ab unoquoque decretum esse censendum est atque adeo, quamvis subditus Civitatis decreta iniqua esse censeat, tenetur nihilominus
S. I. t objici potest, an non contra Rationis dictamen est, se alterius judicio omnino subjicere; et consequenter, an status civilis Rationi non repugnat ex quo sequeretur statum civilem irrationalem esse, nec posse creari nisi ab hominibus Ratione destitutis, at minime ab iis, qui Ratione ducuntur. Sed, quoniam Ratio nihil contra Νaturam docet, non potest ergo sana Ratio dictare, ut unusquisque sui juris maneat, quamdiu homines affectibus sunt obnoxii per Art. Is pracer Cap.); hoc est per Art. s. v. . , Ratio hoc posse fieri negat. Adde, quod Ratio omnino docet pacem quaerere, quae quidem obtineri nequit, nisi communia Civitatis jura inviolata ser- Ventur atque adeo, quo homo Ratione magis ducitur, hoc est per Art. II praeced. Cup. quo magis liber est, eo constantius Civitatis jura servabit, et summae potestatis, cujus subditus est, mandata exequetur. Ad quod accedit, quod status civilis naturaliter instituitur ad metum communem adimendum, et communes miserias propellendum, ac proinde id maxime intendit, quod unusquisque, qui Ratione ducitur, in statu naturali conaretur, sed frustra per Art. s. practa Cop.): quapropter si homini, qui Ratione ducitur, id aliquando ex Civitatis mandato faciendum est, quod Rationi repugnare novit, lildamnum longe compensatur bono, quod ex ipso statu civili haurit: nam Rationis etiam lex est, ut ex duobus malis minus eligatur. Ac proinde concludere possumus, neminem quicquam contra suae Rationis praescriptum agere, quatenus id agit, quod jure Civitatis faciendum est quod nobis facilius unusquisque concedet, postquam explicueri' mus, quo usque Civitatis potentia, et consequenter Ius se extendit. S. VII. Nam considerandum primum venit, quod, sicuti in statu naturali per Art. II praeced. Cap. ille homo maxime potens maxi meque sui juris est, qui Ratione ducitur, sic etiam illa Civitas maxime erit potens et maxime sui juris, quae Ratione fundatur et dirigitur. Nam Civitatis us potentia multitudinis, quae una veluti mente ducitur, determinatur. At ' haec animorum uni concipi nulla
319쪽
Caput III. 9s ratione posset, nisi Civitas id ipsum maxime intendat, quod sana
Ratio omnibus hominibus utile esse docet. S. VIII. Secundo venit etiam considerandum, quod subditi eatenus non sui, sed Civitatis Iuris sint, quatenus ejus potentiam seu minas metuunt, vel quatenus statum civilem amant sper Art. o. praceae. Car.). Ex qui sequitur quod ea omnia, ad quae agenda nemo praemiis aut minis induci potest, ad jura Civitatis non pertineant. Ex gr. judicandi facultate nemo cedere potest quibus enim praemiis aut minis induci potest homo, ut credat, Otum non esse sua parte majus aut quod Deus non existat aut quod corpus, quod videt finitum, En infinitum esse credat et absolute ut aliquid contra id, quod sentit vel cogitat, credat Sic etiam quibus praemiis aut minis induci potest homo, ut amet, quem odit, vel ut di habeat, quem amat inique huc etiam illa reserenda sunt, a quibus humana natura ita abhorret, ut ipsa omni malo priora habeat ut quod homo
testem contra se agat, ut se cruciet, ut parentes interficiat suos, ut mortem vitare non conetur, et similia, ad quae nemo praemiis nec
mini, induci potest Quod si tamen dicere velimus, Civitatem jus sive potestatem habere talia imperandi, id nullo alio sensu poterimus concipere, nisi quo quis diceret, hominem jure posse insanire et delirare quid enim aliud nisi delirium jus illud esset, cui nemo adstrictus esse potest' inique hic de iis expresse loquor, quae Iuris Civitatis
esse nequeunt, et a quibus natura humana plerumque abhorret. Nam quod stultus aut vesimus nullis praemiis neque minis induci possit ad eXequenda mandata, et quod unus aut alter ex eo, quod huic aut
illi Religioni addictus sit, Imperii jura omni malo pejor judicat;
jura tamen Civitatis irrita non sunt, quandoquidem iisdem plerique cives continentur; ac proinde, quia ii, qui nihil timent neque sperant, eatenus sui juris sunt per Art. o. praeced. Cup.), sunt ergo sper Art. I . praeced. Cap. Imperii hostes, quos jure cohibere licet. S. IX. aertio denique considerandum venit, ad Civitatis Ius ea
minus pertinere, quae plurimi indignantur. Nam certum est, homines aturae ductu in unum conspirare, vel propter Ommunem metum,
vel desiderio damnum aliquod commune ulciscendi; et, quia Ius civitatis communi multitudinis potentia definitur, certum est, poten-
320쪽
am Tractatum Politicitiam Civitatis et Ius eatenus minui, quatenus ipsa causas praebet, ut plures in unum conspirent. Habet certe Civitas quaedam sibi metuenda, et sicut unusquisque civis, sive homo in statu naturali, sic Civitas eo minus sui juris est, quo majorem timendi causam habet. Atque haec de Iure summarum potestatum in subditos jam antequam de earundem in alios jure agam, solvenda videtur quaestio, quae de Religione moveri solet. f. . Nam objici nobis potest, an Status Civilis, et subditorum obedientia, qualem in statu civili requiri ostendimus, non tollat Religionem, qua Deum colere tenemur. Sed si rem ipsam perpendamus, nihil reperiemus, quod possit scrupulum injicere. ens enim, quatenus Ratione utitur, non summarum potestatum, sed sui juris est per Art. D. Cup. praeced.). Atque adeo vera Dei cognitio et amor nullius imperio subjici potest, ut nec erga proximum charitas per Art. 8. hujus Cup. ; et si praeterea consideremus, summum charitatis exercitium esse illud, quod ad pacem tuendam et concordiam conciliandam fit, non dubitabimus, illum revera suo ossicio functum esse, qui unicuique tantum auxilii seri, quantum jura Civitatis, hoc est
concordia et tranquillitas, concedunt. Ad externos cultus quod attinet, certum est, illos ad veram Dei cognitionem et amorem, qui ex ea necessario sequitur, nihil prorsus juvare nec nocere posse; atque adeo non tanti faciendi sunt, ut propter ipsos pax et tranquillitas publica perturbari mereatur. Caeterum certum est, me Iure
Naturae, hoc est per Art. 3 praeced. Cup. ex divino decreto, non esse Religionis vindicem; nam nulla mihi est, ut olim Christi Discipulis potestas fuit, ejiciendi spiritus immundos et faciendi miracula; quae sane potestas adeo necessaria est ad propagandam Religionem in locis, ubi interdicta est, ut sine ipsa non tantum oleum et opera, ut aiunt, perdatur, sed plurimae insuper creentur molestiae cujus rei funestissima exempla omnia viderunt saecula. Unusquisque igitur, ubicunque sit Deum potest vera eligione colere, sibique prospicere, quod viri privati ossicium est. Caeterum cura Religionis propagandae Deo, vel summis potestatibus, quibus solis incumbit Reipublicae habere curam, committenda est Sed ad propositum revertor. f. I. Iure summarum potestatum in cives, et subditorum ossicio