Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

cias ua III. 97 explicato, superest, ut earum Ius in reliqua consideremus, quod jam ex dictis facile cognoscitur. Nam quandoquidem per Art. a. hujus p. Jus summae potestatis nihil est praeter ipsum Naturae Jus, sequitur, duo Imperia ad invicem sese habere, ut duo homines in statu

naturali excepto hoc, quod Civitas sibi cavere potest, ne ab alia opprimatur, quod homo in statu naturali non potest, nimirum qui quotidie somno, saepe morbo aut animi aegritudine, et tandem senectute gravatur, et praeter haec aliis incommodis est obnoxius, a quibus Civitas securam se reddere potest. S. XII. Civitas igitur eatenus sui juris est, quatenus sibi consulere, et cavere potest, ne ab alia opprimatur per int. . et s. praceae. Cop. ; et per Art. o. et s. praced Cap. eatenus alterius juris, quatenus alterius Civitatis potentiam timet, vel quatenus ab ea impeditur, quo minus id, quod vult, exequatur, vel denique quatenus ipsius auxilio ad sui conservationem vel incrementum indiget; nam dubitare nequaquam possumus, quin, si duae Civitates invicem mutuum auxilium praestare volunt, ambae simul plus possint, et consequenter plus juris simul habeant, quam alterutra sola Vid.

S. XIII. Haec autem clarius intelligi possunt, si consideremus, quod duae Civitates natura hostes sunt homines enim per Art. I . prae Cap. in statu naturali hostes sunt; qui igitur Jus Naturae extra Civitatem retinent, hostes manent. Si itaque alter Civitas alteri bellum inserre, et extrema adhibere media velit, quo eam sui juris faciat, id ei jure tentare licet, quandoquidem, ut bellum geratur, ei lassicit ejus rei habere voluntatem. At de pace nihil statuere potest, nisi connivente alterius Civitatis voluntate. Ex quo sequitur, Jura belli uniuscujusque Civitatis esse, pacis autem non unius, sed duarum ad minimum Civitatum esse Iura, quae propterea confoederatae dicuntur.

S. XIV. Hoc foedus tamdiu fixum manet, quamdiu causa foederis pangendi, nempe metus damni seu lucri spes, in medio est hac autem aut illo Civitatum alterutri adempto, manet ipsa sui juris per Art. o. praec Cap. , et vinculum, quo Civitates invicem adstrictae erant, sponte solvitur; ac proinde unicuique Civitati jus

322쪽

a98 ractatus solitici

integrum est solvendi foedus, quandocunque vult. Nec dici potest, quod dolo vel perfidia agat, propterea quod fidem solvit simulatque metus vel spei causa sublata est; quia haec conditio unicuique contrahentium aequalis fuit, ut scilicet quae prima extra metum esse posset, sui juris esset, eoque ex sui animi sententia uteretur; et praeterea quia nemo in futurum contrahit, nisi positis praecedentibus circumstantiis, his autem mutatis totius status etiam mutatur ratio et hac de causa unaquaeque confoederatarum Civitatum jus retinet sibi consulendi, et unaquaeque propterea quantum potest conatur, extra metum, et consequenter sui juris esse, et impedire, quo minus altera potentior evadat. Si quae ergo Civitas, se deceptam esse, queritur', ea sane non conscederatae Civitatis fidem, sed suam tantummodo stultitiam dasnnare potest quod scilicet salutem suam alteri, qui sui juris, et cui sui imperii salus summa lex est, crediderit. S. V. Civitatibus, quae una pacem contraxerunt, jus competit dirimendi quaestiones, quae moveri possunt de pacis conditioniblis seu legibus, quibus sibi invicem fidem adstrinxerunt; quandoquidem pacis jura non unius Civitatis, sed contrahentium simul sunt per Art. 3. hujus Cap.). Quod si de iis convenire inter ipsas non potest, eo ipso ad belli statum redeunt.

S. XVI. Quo plures Civitates simul pacem contrahunt, eo unaquaeque reliquis minus timenda, sive unicuique minor est potestas bellum inserendi sed eo magis pacis tenetur conditiones servare.

hoc est per Art. 3. hujus Cop.), eo minus sui juris est; sed eo

magis communi foederatorum voluntati sese accommodare tenetur.

S. XVII. Caeterum fides, quam sana Rati et Religio servandam

docet, hic minime tollitur: nam nec Ratio nec Scriptura omnem datam fidem servare docet. Cui enim pollicitus sum, argentum X. gr. quod mihi secreto servandum dedit, custodire, fidem praestare non teneor, simulac noverim, aut scire crediderim, surtum esse,

quod mihi servandum dedit; sed rectius agam, si dem Operam, ut suis restituatur. Sic etiam, si summa potestas aliquid alteri se facturam promisit, quod postea tempus seu Ratio docuit, aut docere

323쪽

Caput III. 99

videbatur, communi subditorum saluti obesse fidem sane solvere tenetur. Cum itaque Scriptura non nisi in genere doceat fidem servare, et casus singulares, qui excipiendi sunt, uniuscujusque judicio relinquat, nihil ergo docet, quod iis, quae modo ostendimus, repugnat. f. XVIII. Sed ne toties opus sit sermonis filum interrumpere, et

similes posthac obiectiones solvere, monere volo, me haec omnia ex naturae humanae quomodocunque consideratae necessitate demonstrasse, nempe ex universali omnium hominum conatu sese conservandi, qui conatus omnibus hominibus inest, sive ignari sivi sapientes sint ac proinde quomodocunque homines, sive Affectu sive Ratione duci, considerentur, res eadem erit, quia demonstratio, ut diximus, universalis est.

S. I. Jus summarum potestatum, quod earum potentia determinatur, in praec Cap. ostendimus, idque in hoc potissimum consistere vidimus, nempe quod Imperii veluti mens sit, qua omnes duci debent; adeoque solas jus habere decernendi, quid bonum, quid malum, quid aequum, quid iniquum, hoc est, quid singulis, vel omnibus simul agendum vel omittendum sit ac proinde vidimus, iis solis jus competere leges condendi, easque, quando de iis quaestio est, in quocunque singulari casu interpretandi, et decernendi, an datus casus contra vel secundum jus factus sit Fide Ara. 3, , s. praec. p.); deinde bellum inserendi, vel pacis conditiones statuendi

et offerendi, vel oblatas acceptandi. Vid. Art. a. et 3 praec. v. f. II. Cum haec omnia ac etiam media, quae ad eadem exequenda requiruntur, omnia negotia sint, quae ad integrum Imperii corpus,

hoc est quae ad Rempublicam spectant, hinc sequitur, Rempublicam ab ejus solummodo directione pendere, qui summum habet imperium; ac proinde sequitur, solius summae potestatis iis esse de lactis uniuscujusque judicandi, de factis cujuscunque rationem exigendi, delinquentes poena mulctandi, et quaestiones inter cives de jure dirimendi, vel legum latarum peritos statuendi, qui haec ejus loco administrent. Deinde omnia ad bellum et pacem media adhibendi et ordinandi, nempe urbes condendi et muniendi, milites conducendi, officia militaria

324쪽

3- ractatus solitici distribuendi, et quid factum velit imperandi, et pacis causa legatos mittendi et audiendi, et denique sumptus ad haec omnia exigendi. S. III. Quoniam itaque solius summae potestatis Ius sit negotia publica tractandi, vel ministros ad eadem eligendi, sequitur, subditum imperium affectare, qui suo solo arbitrio, supremo Concilio inscio, negotium aliquod publicum aggressus est, tametsi id, quod intenderat agere, Civitati optimum fore crediderit. S. IV. Sed quaeri solet, an summa potestas legibus adstricta sit,

et consequenter an peccare possit Verum quoniam legis et peccati nomina non tantum Civitati Jura, sed etiam omnium rerum naturalium, et apprime Rationis communes regulas respicere solent, non

possumus absolute dicere, Civitatem nullis adstrictam esse legibus, seu peccare non posse. Nam si Civitas nullis legibus seu regulis, sine quibus Civitas non esset Civitas, adstricta esset, tum Civitas

non ut res naturalis, sed ut Chimaera esset contemplanda. Peccatergo Civitas, quando ea agit, vel fieri patitur, quae causa esse possunt ipsius ruinae atque tum eandem eo sensu peccare dicimus.

quo Philosophi vel edici Naturam peccare dicunt et hoc sensu

dicere possumus, Civitatem peccare, quando contra Rationis dictamen aliquid agit. Est enim Civitas tum maxime sui iuris, quando ex dictamine Rationis agit per Art. . praeced. Cop.); quatenus igitur contra Rationem agit, eatenus sibi deficit, seu peccat. tque haec clarius intelligi poterunt, si consideremus, quod, cum dicimus, unumquemque posse de re, quae sui juris est, statuere quicquid velit, haec potestas non sola agentis potentia, sed etiam ipsius patientis aptitudine definiri debet. Si enim ex gr. dico, me jure posse de hac mensa quicquid velim facere, non hercle intelligo, quod jus habeam ficiendi, ut haec mensa herbam comedat. Sic etiam, tametsi dicimus homines non sui, sed Civitatis juris esse, non intelligimus,

quod homines naturam humanam amittant, et aliam induant atque adeo quod Civitas ius habeat efficiendi, ut homines volent, vel, quod aeque impossibile est, ut homines cum honore adspiciant ea, quae risum movent vel nauseam; sed quod quaedam circumstantiae occurrant, quibus positis ponitur subditorum erga Civitatem reverentia et metus, et quibus sublatis metus et reverentia, et cum his Civitas,

325쪽

una tollitur Civitas itaque, ut sui juris sit, metus et reverentiae causas servare tenetur, alias Civitas esse desinit. Nam iis vel ei, qui imperium tenet, aeque impossibile est, ebrium aut nudum cum scortis per plateas currere, histrionem agere, leges ab ipso latas aperte violare seu contemnere, et cum his majestatem servare, ac

impossibile est, simul esse et non esse subditos deinde trucidare, spoliare, virgines rapere, et similia, metum in indignationem, et consequenter statum civilem in statum hostilitatis vertunt. S. V. Videmus itaque, quo sensu dicere possumus, Civitatem legibus teneri, et peccare posse. Verum si per legem intelligamus

Jus Civile, quod ipso Jure civili vindicari potest, et peccatum id, quod Jure civili fieri prohibetur, hoc est si haec nomina genuinolens sumantur, nulla ratione dicere possumus, Civitatem legibus adstrictam esse, aut posse peccare. Nam regulae et causae metus et reverentiae, quas Civitas sui causa servare tenetur, non ad Jura

civilia, sed adesus naturale spectant, quandoquidem per Ara praceae non ure civili, sed Jure belli vindicari possunt, et Civitas nulla alia ratione iisdem tenetur, quam homo in statu naturali, ut sui juris esse possit, sive ne sibi hostis sit, cavere tenetur, ne se ipsum

interficiat; quae sane cautio non obsequium, sed humanae naturae libertas est. Λ Jura civilia pendent a solo Civitatis decreto, atque haec nemini nisi sibi, ut scilicet libera maneat, morem gerere tenetur, nec aliud bonum aut malum habere, nisi quod ipsa sibi bonum aut malum esse decernit ac proinde non tantum jus habet sese vindicandi, leges condendi et interpretandi, sed etiam easdem abrogandi, et reo cuicunque ex plenitudine potentiae condonandi. S. VI. Contractus seu leges, quibus multitudo ius suum in unum Concilium vel hominem transferunt, non dubium est, quin violari debeant, quando communis salutis interest easdem violare. t judicium de hac re an scilicet communis salutis intersit, easdem violare, an secus nemo privatus, sed is tantum, qui imperium tenet, jure

serre potest se Art. 3. hujus Cup. ; ergo Iure civili is solus, qui

imperium tenet, earum legum interpres manet. Λ quod accedit, quod nullus privatus easdem jure vindicare possit atque adeo eum, qui imperium tenet, revera non obligant. Quod si tamen ejus na-

326쪽

so Tractatus soliti eiturae sint, ut violari nequeant, nisi simul Civitatis robur debilitetur, hoc est nisi simul plerorumque civium communis metus in indignationem vertatur, eo ipso Civitas dissolvitur, et contractus cessat; qui propterea non Iure civili, sed Jure belli vindicatur. tque adeo is, qui imperium tenet, nulla etiam alia de causa hujus contractus conditiones servare tenetur, quam homo in statu naturali, ne sibi hostis sit, tenetur cavere, ne se ipsum interficiat, ut in praeced. Arta

diximus.

S. I. In Art. II. Cap. a. ostendimus, hominem tum maxime sui iuris esse, quando maxime Ratione ducitur, et consequenter cinae. Art. 7. Cap. 3. Civitatem illam maxime potentem, maximeque sui juris esse, quae Ratione fundatur et dirigitur. Cum autem optima vivendi ratio ad sese, quantum fieri potest, conservandum ea sit, quae ex praescripto Rationis instituitur, sequitur, ergo id omne optimum esse, quod homo vel Civitas agit, quatenus maxime sui iuris est. Nam non id omne, quod jure fieri dicimus, optime fieri affr-mamus aliud namque est agrum jure colere, aliud agrum optime colere aliud, inquam, est sese jure defendere, conservare, judicium ferre, etc., aliud sese optime defendere, conservare, atque optimum judicium ferre et consequenter aliud est jure imperare, et Reipublicae curam habere, aliud optime imperare, et Rempublicam optime gubernare. Postquam itaque de jure cujuscunque Civitatis in genere egimus, tempus est, ut de optimo cujuscunque imperii statu agamus. S. II. Qualis autem cujuscunque Imperii sit status, facile ex fine Status Civilis cognoscitur: qui scilicet nullus alius est, quam Pax vitaeque securitas. Ac proinde illud imperium optimum est, ubi

homines concorditer vitam transigunt, et cujus jura inviolata servantur. Nam certum est, quod seditiones, bella legumque contemptio sive violatio, non tam subditorum malitiae, quam pravo imperii statui imputanda sunt. Homines enim civiles non nascuntur, sed fiunt. Hominum praeterea naturales affectus ubique iidem sunt; si itaque in una Civitate malitia magis regnat, pluraque peccata committuntur quam in alia, certum est, id ex eo oriri, quod talis

327쪽

Civitas non satis concordiae providerit, nec jura satis prudenter instituerit, et consequenter neque Jus Civitatis absolutum obtinuerit. Status enim civilis, qui seditionum causas non abstulit, et ubi bellum continuo timendum, et ubi denique leges frequenter violantur, non multum ab ipso naturali statu differt, ubi unusquisque ex suo ingenio magno vitae periculo vivit. S. III. t sicut subditorum vitia, nimiaque licentia et contumacia, Civitati imputanda sunt, ita contra eorum virtus, et constans legum observantia, maxime Civitatis virtuti et juri absoluto tribuenda est, ut patet ex Art. s. Cap. a. Unde Hannibali merito eximiae virtuti ducitur, quod in ipsius exercitu nulla unquam seditio orta fuerit. S. IV. Civitas, cujus subditi, metu territi, arma non capiunt, potius dicenda est, quod sine bello sit, quam quod pacem habeat. Pax enim non belli privatio, sed virtus est, quae ex animi fortitudine oritur: est namque obsequium per Art. 9. Cap. a. constans Voluntas id exequendi, quod ex communi Civitatis decreta fieri debet. Illa praeterea Civitas, cujus pax a subditorum inertia pendet, qui scilicet veluti pecora ducuntur, ut tantum servire discant, rectius

latitudo quam Civitas dici potest. S. V. Cum ergo dicimus, illud Imperium optimum esse, ubi

homines concorditer vitam transigunt, vitam humanam intelligo, quaeso sola sanguinis circulatione et aliis, quae omnibus animalibus sunt communia, sed quae maxime Ratione, veramentis virtute et vita definitur.

S. VI. Sed notandum, Imperium, quod in hunc finem institui dixi, a me intelligi id, quod multitudo libera instituit, non autem id, quod in multitudinem jure belli acquiritur Libera enim multitudo majori spe quam metu, subacta autem majori metu quam spe ducitur

quippe illa vitam colere, haec autem mortem tantummodo Vitare

studet illa, inquam, sibi vivere studet, haec victoris esse cogitur; unde hanc servire, illam liberam esse dicimus. Finis itaque imperii, quod aliquis ure belli adipiscitur, est dominari, et servos potiusquam subditos habere. t quamvis inter imperium, quod a libera multitudine creatur, et illud, quod jure belli acquiritur, si ad utriusique jus in genere attendamus, nulla essentialis detur differentia,

328쪽

ao Tractatus Politici

sinem tamen, ut jam ostendimus, et praeterea media, quibus unumquodque conservari debeat, admodum diversa habent.

S. VII. Quibus autem mediis Princeps, qui sola dominandi libidine fertur, uti debet, ut imperium stabilire et conservare possit, acutissimus achi avellus prolix ostendit quem autem in finem, non satis constare videtur. Si quem tamen bonum habuit, ut de viro sapiente credendum est, fuisse videtur, ut ostenderet, quam imprudenter multi Tyrannum e medio tollere conantur, cum tamen causae,

cur Princeps sit Tyrannus, tolli nequeant, sed contra eo magis Onantur, quo Principi major timendi causa praebetur quod fit, quando multitudo exempla in Principem edidit, et parricidio, quasi re bene gesta gloriatur. Praeterea ostendere forsan voluit, quantum libera multitudo cavere debet, ne salutem suam uni absolute credat, qui, nisi vanus sit, et omnibus se posse placere existimet, quotidie insidias timere debet, atque adeo sibi potius cavere, et multitudini contra insidiari magis quam consulere cogitur et ad hoc de prudentissimo isto viro credendum magis adducor, quia pro libertate fuisse constat, ad quam etiam tuendam saluberrima consilia dedit.

S. I. Quia homines, uti diximus, magis Affectu quam Ratione

ducuntur, sequitur, multitudinem non ex Rationis ductu, sed ex communi aliquo affectu naturaliter convenire, et una veluti mente duci velle nempe ut Art. 9. Cap. 3. diximus vel ex communi spe, vel metu, vel desiderio commune aliquod damnum ulciscendi. Cum autem solitudinis metus omnibus hominibus insit, quia nemo in solitudine vires habet, ut sese defendere, et quae ad vitam necessaria sunt comparare possit, sequitur, statum civilem homines natura appetere, nec fieri posse, ut homines eundem unquam penitus di Glvant.

f. II. Ex discordiis igitur et seditionibus, quae in Civitate tapeconcitantur, nunquam fit, ut cives Civitatem di luant ut in reliquis societatibus saepe evenit), sed ut ejusdem formam in aliam mutent; si nimirum contentiones sedari nequeunt servata Civitatis lacie. Quare media, quae ad imperium conservandum requiri dixi,

329쪽

Caput VI Demonarchia. Ose intelligo, quae ad imperii sormam absque ulla ejus notabili mutatione conservandam necessaria sunt.

S. III. Quod si cum humana natura ita comparatum esset, ut homines id, quod maxime utile est, maxime cuperent, nulla esset 0pus arte ad concordiam et fidem sed quia longe aliter cum natura humana constitutum esse constat, imperium necessario ita instituendum est, ut omnes, tam qui regunt quam qui reguntur, velint nolint, id tamen agant, quod communis salutis interest, hoc est, ut omnes sp0nte, vel vi, vel necessitate, coacti sint ex Rationis praescripto vivere; quod fit, si imperii res ita ordinentur, ut nihil, quod ad 0mmunem salutem spectat, ullius fidei absolute committatur. Nemo enim tam vigilans est, qui aliquando non dormitet, et nemo tam p0tenti tamque integro animo fuit, qui aliquando, et praesertim quando maxime animi sortitudine opus est, non frangeretur, ac Pareretur vinci. Et sane stultitia est, ab alio id exigere, quod nemo a se ipso impetrare potest, nempe ut alteri potius quam sibi vigilet, ut avarus non sit, neque invidus, neque ambitiosus, etc. praesertimi , qui omnium affectuum incitamenta maxima quotidie habet. S. IV. t experientia contra docere videtur, pacis et concordiae idteresse, ut omnis potestas ad unum conseratur. Nam nullum impe-Πum tamdiu absque ulla notabili mutatione stetit, quam Turcarum, et ontra nulla minus diuturna, quam popularia seu Democratica fuerunt, nec ulla, ubi tot seditiones moverentur. Sed si servitium, harbaries, et solitudo pax appellanda sit, nihil hominibus pace miserius Plures sane et acerbiores contentiones inter parentes et liberos, quam inter dominos et servos moveri solent, nec tamen oeconomiae ihierest, Ius paternum in dominium mutare, et liberos perinde ac stivos habere. Servitutis igitur, non pacis, interest, Omnem potest tem ad unum transferre: nam pax, ut jam diximus, non in belli privatione, sed in animorum unione sive concordia consistit. f. V. Et sane, qui credunt posse fieri, ut unus solus summum iVitatis Ius obtineat, longe errant. Jus enim sola potentia deter-Ridatur, ut Capite a. ostendimus at unius hominis potentia longe ''par est tantae moli sustinendae. Unde fit, ut, quem multitudo gem elegit, is sibi Imperatores quaerat, seu Consiliarios, seu ini-

330쪽

3ω ractatus molitici

cos, quibus suam et omnium salutem committit ita ut imperium, quod absolutemonarchicum esse creditur, sit revera in praxi Aristocraticum; non quidem manifestum, sed latens, et propterea pessimum. Ad quod accedit, quod Rex, puer, aeger, aut senectute gravatus, precari rex sit, sed ii revera summam potestatem habeant, qui summa imperii negotia administrant, vel qui Regi sunt proximi ut jam taceam, quod ex libidini obnoxius, omnia saepe moderetur ex libidine unius aut alterius pellicis aut cinaedi. udieram, inquit Orsines, in si olim regnasse foeminas hoc vero novum est, regnare castratum Curtius lib. X. Cap. I. S. I. Est praeterea hoc certum, quod Civitas semper magis propter cives quam propter hostes periclitetur rari quippe boni. Ex quo sequitur, quod is, in quem totum Imperii us delatum est, magis cives quam hostes semper timebit, et consequenter sibi cavere, et subditis non consulere, sed insidiari conabitur, iis praecipue, qui sapientia clari, vel divitiis potentiores sunt. S. VII. ccedit praeterea, quod Reges filios etiam plus timent quam amant, et eo magis, quo pacis bellique artes magis callent, et subditis ob virtutes dilectiores sunt. Unde fit, ut eos ita educare studeant, ut causa timendi absit. Qua in re officiarii promptissime Regi obsequuntur, et studium adhibebunt summum, ut Regem successorem rudem habeant, quem arte tractare possint. S. VIII. Ex quibus omnibus sequitur, Regem eo minus sui Iuris, et subditorum conditionem eo miseriorem esse, quo magis absolute Civitatis Ius in eundem transfertur atque adeo necesse est, ad imperium onarchicum rite stabiliendum, fundamenta jacere firma, quibus superstruatur: ex quibus Μonarchae securitas, et multitudini pax sequatur; ac proinde, ut onarcha tum maxime sui juris sit, cum maxime multitudinis saluti consulit. Quaenam autem haec Imperii onarchici fundamenta sint, primum breviter proponam, et

deinde ordine a stendam. S. IX. Urbs una aut plures condendae et muniendae sunt, quarum omnes cives, sive ii intra moenia, sive extra propter agriculturam habitent, eodem Civitatis jure gaudeant ea tamen conditione, ut unaquaeque certum civium numerum ad sui et communem defensionem

SEARCH

MENU NAVIGATION