Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

C a pruet VI Demonarchia. 3o7 habeat quae autem id praestare nequit, aliis conditionibus in ditione

habenda.

f. X. Militia ex solis civibus, nullo excepto, formanda est, et ex nullis aliis atque adeo omnes arma habere teneantur, et nullus in civium numerum recipiatur, nisi postquam exercitium militare

didicerit, illudque signatis anni temporibus exercere pollicitus suerit. Deinde, uniuscuiusque familiae militia in cohortes et legiones divisi, nullius cohortis dux eligendus, nisi qui Λrchitecturam militarem O- Verit. Porro cohortium et legionum duces ad vitam quidem, sed qui unius familia integrae militiae imperet in bello, tantummodo eligendus, qui annum ad summum imperium habeat nec continuari in

imperio, nec postea eligi possit. Atque hi eligendi sunt ex Regis consiliariis de quibus Art. s. et seqq. dicendum , vel qui Ossicio consiliarii funesti sunt. S. I. Omnium urbium incolae et agricolae, hoc est omnes Cives, in familias dividendi sunt, quae nomine et insigni aliquo distinguan

tur et omnes ex aliqua harum familiarum geniti in civium numerum tecipiantur, eorumque nomina in catalogum eorum familiae redigantur, simulac eo aetatis pervenerint, ut arma ferre et Ossicium suum noscere

p0ssint iis tamen exceptis, qui ob scelus aliquod infames, vel qui Ruti, vesani, et famuli sunt, qui servili aliquo ossicio vitam sustentant. S. XII. Agri, et omne solum, et, si fieri potest, domus etiam, publici juris sint, nempe eius, qui Ius Civitatis habet, a quo annuo pretio civibus, sive urbanis et agricolis locentur; et praeterea omnesst omni exactione tempore pacis liberi sive immunes sint. Atque hujus pretii alia pars ad Civitatis munimenta, alia ad usum domestitam Regis reserenda est. Nam tempore pacis urbes tanquam ad bellum munire, et praeterea naves et reliqua instrumenta bellica parata necesse est habere.

S. XIII. lecto Rege ex aliqua familia, nulli Nobiles censendi, pii a Rege oriundi, qui propterea insignibus Regiis a sua et a reliquis familiis distinguantur. S. XIV. Regis consanguine nobiles masculi, qui ei, qui regnat, gradu consanguinitatis tertio aut quarto propinqui sunt, uxorem deere prohibeantur; et si quos liberos procreaverint . illegitimi

332쪽

3M Tractatus solitici

habeantur, et omni dignitate indigni; nec parentum haeredes agnoscantur, sed eorum bona ad Regem redeant.

S. V. Regis praeterea Consiliarii, qui ei proximi vel dignitate

secundi sunt, plures esse debent, et non nisi ex civibus eligendi; nempe ex unaquaque familia tres aut quatuor aut quinque si familiae non plures quam sexcentae fuerint , qui simul unum hujus Concilii membrum constituent; non ad vitam, sed in tres aut quatuor aut quinque annos, ita ut singulis annis eorum tertia, quarta, aut quinta pars nova eligatur; in qua electione tamen apprime observandum, ut ex unaquaque familia unus ad minimum juris peritus Consiliarius eligatur.

LXVI. Haec electio ab ipso Rege fieri debet; cui constituto anni tempore, quo scilicet novi Consiliarii eligendi sunt, unaquaeque

familia omnium suorum civium nomina, qui ad annum quinquagesimum aetatis pervenerunt, et qui hujus ossicii candidati rite promoti fuerunt, Regi tradere debet, ex quibus quem velit, Rex eliget; at eo anno, quo alicuius familiae juris peritus alteri succedere debet, juris peritorum tantum nomina sunt Regi tradenda. Qui statuto tempore ossicio hoc Consiliarii functi sunt, in eodem continuari nequeant, nec ad catalogum eligendorum quinquennio aut amplius referri. Causa autem, cur necesse sit singulis annis ex unaquaque familia unum eligere, est, ne Concilium jam ex inexpertis Novitiis, jam ex Veteratis et rerum expertis componeretur, quod necessario fieret , si omnes simul recederent, et novi su ederent. Sed si singulis annis ex unaquaque familia unus eligatur tum non nisi quinta, quarta, aut ad summum tertia Concilii pars ex Novitiis erit Praeterea Rex, aliis negotiis impeditus, aut alia de causa, huic electioni vacare aliquamdiu non possit, tum ipsi Consiliarii alios pro tempore eligant, donec ipse Rex vel alios eligat, vel, quos Concilium elegit.

probet.

S. XVII. Hujus Concilii primarium ossicium sit, imperii fundamentalia jura defendere, consilia de rebus agendis dare, ut Rex, quid in bonum publicum decernendum sit, sciat atque adeo, ut Regi

333쪽

C a pia VI Demonarchia. 3 nihil de aliqua re statuere liceat, nisi intellecta prius hujus Concilii

sententia. Sed si Concilio, ut plerumque fiet, non una mens fuerit, sed diversas habuerit sententias, etiam postquam bis aut ter quaestionem de eadem re habuerint, res in longius trahenda non est, sed discrepantes sententiae ad Regem deferendae, ut Art. s. hujus Capitis docebimus.

S. XVIII. Huius praeterea Concilii ossicium etiam sit, Regis instituta seu decreta promulgare, et, quid in Rempublicam decretum est curare, totiusque administrationis imperii curam habere, tanquam Regis vicarii. S. XIX. Civibus nulli ad Regem aditus pateant, nisi per hoc Concilium, cui omnes postulationes seu libelli supplices tradendi sunt, ut Regi offerantur. Legatis etiam aliarum Civitatum non nisi intercedente hoc Concilio, veniam Regem alloquendi impetrare liceat; Epistolae praeterea, quae ex aliis locis Regi mittuntur, ei ab hoc Concilio tradi debent; et absolute Rex censendus est veluti Civitatis mens, hoc autem Concilium mentis sensus externi, seu ' Civitatis eorpus, per quod mens Civitatis statum concipit, et per quod mens id agit, quod sibi optimum esse decernit. S, XX. Cura filios Regis educandi huic etiam Concilio incumbat, et etiam tutela, si Rex, successore infante, seu puero relicto, obiit. Sed ne tamen Concilium interea temporis sine Rege sit, ex Nobilibus Civitatis Senior eligendus, qui Regis locum suppleat, donec legitimus successis eo aetatis pervenerit, quo imperii nus sustinere

possit.

S. XXI. Hujus Concilii Candidati ii sint, qui regimen, fundamenta, et statum seu conditionem Civitatis, cujus subditi sunt,n0rint; at qui jurisperiti locum occupare vult, is praeter regimen et conditionem Civitatis, cujus subditus est, aliarum etiam, cum quibus commercium aliquod intercedit, scire debet; sed nulli, nisi qui ad quinquagesimum aetatis annum, nullo convicti crimine, pervenerint, in catalogum eligendorum referendi sunt.

S. XXII. In hoc Concilio nihil de rebus Imperii concludendum,

334쪽

3Io Tractatus Politici nisi praesentibus omnibus membris quod si aliquis morbi, aut alia de causa adesse nequeat, aliquem ex eadem familia, qui eodem Ossicio functus, vel qui in catalogum eligendorum relatus est, in ipsius locum mittere debet. Quod si nec hoc fecerit, sed quod Concilium propter ejus absentiam rem aliquam consulendam in diem differre coactus suerit, summa aliqua pecuniae sensibili mulctetur. Sed hoc intelligendum, quando quaestio est de re, quae integrum Imperium spectat, videlicet de bello et pace, de iure aliquo abrogando vel instituendo, de commercio, etc. Sed si quaestio sit de re, quae unam aut alteram urbem spectet, de libellis supplicibus, etc., satis erit, si major Concilii pars adsit. S. XXIII. Ut inter familias aequalitas in omnibus, et ordo sedendi, proponendi, et dicendi habeatur, vices servandae sunt, ut singuis singulis sessionibus praesideant, et quae hac sessione prima, sequenti ultima sit. Sed eorum, qui ejusdem familiae sunt, is primus sit, qui

prior electus uerit. S. XXIV. Hoc Concilium quater ad minimum in anno convocetur, ut rationem administrationis Imperii a ministris exigant, ut rerum statum noscant, et si quid praeterea statuendum sit, videant. Nam adeo magnum civium numerum negotiis publicis continuo vacare

impossibile videtur; sed, quia negotia publica interim exerceri nihilominus debent, ideo ex hoc Concilio quinquaginta aut plures eligendi sunt, qui soluto Concilio ejus vicem suppleant, quique quotidie congregari debeant in cubiculo, quod Regio sit proximum; atque

adeo quotidie curam habeant aerarii, urbium, munimentorum, educationis filii Regis, et absolute eorum omnium magni Concilii ossiciorum, quae modo enumeravimus, praeterquam illud, quod de rebus novis, de quibus nihil decretum est, consulere non possint.

S. XXV. Congregato Concilio, antequam aliquid in eo proponatur, quinque aut sex aut plures urisperiti ex familiis, quae illa sessione ordine loci priores sunt, Regem adeant, ut libellos supplices, vel epistolas, si quas habent, tradant, ut rerum statum indicent, et denique ut ex ipso intelligant, quid in suo Concilio proponere jubeat quo accepto Concilium repetant, et, qui ordine loci prior est, rem consulendam aperiat. Nec de re suistagia statim colligenda, quae

335쪽

Caput VI Demonarchia. II aliquibus videtur alicuius esse momenti, sed in id tempus differenda, quod rei necessitas concedit. Concilio igitur ad id statutum tempus soluto, poterunt interea uniuscujusque familiae Consiliarii de ipsa seorsum quaestionem habere, et, si res iis magni momenti videbitur, alios, qui eodem officio functi, vel qui ejusdem Concilii Candidati

sunt, consulere; et, si intra constitutum tempus inter ipsos convenire non poterit, illa familia extra sumagium erit nam unaquaeque familia unum tantum ferre suffragium poterit . lias ejus familiae Jurisperitus instructus sententiam, quam optimam judicaverint esse, in ipso Concilio ferat, et sic reliqui; et si maiori pari visum fuerit post auditas cujusque sententiae rationes, rem iterum perpendere, concilium iterum in tempus solvatur, ad quod unaquaeque familia, quaenam ultima ejus sit sententia, pronunciabit; et tum demum praesente integro Concilio suffragiis collectis ea irrita habeatur, quae centum ad minimum suffragia non habuerit, reliquae autem ad Regem deferantur a Iurisperitis omnibus, qui Concilio interfuerunt, ut ex iis, postquam uniuscujusque partis rationes intellexerit, quam Velit,oligat, atque inde digressi ad Concilium revertantur, ubi omnes Regem ad constitutum ab ipso tempus exspectent, ut, quam sententiam e latis eligendam censet, omnes audiant, et quid faciendum, ipse

decernat.

S. XXVI. Λ justitiam administrandam Concilium aliud ex solis

Jurisperitis est formandum, quorum officium sit lites dirimere, et pinnas ex deliquentibus sumere; sed ita ut omnes sententiae, quas tulerint, ab iis, qui Concilii magni vicem supplent, probari debeant, hum scilicet servato rite in iudicando ordine prolatae fuerint, et λbsque partium studio. Quod si quae pars, quae causa cecidit, ostendere poterit, aliquem ex judicibus munere aliquo corruptum fuisse λ adversario, vel aliam communem causam amicitiae erga eundem, Vel odii erga ipsum habere, vel denique quod communis iudicandi 0rdo non verit servatus, ea in integrum restituatur. Sed haec forsan 0bservari non possent ab iis, qui, quando quaesti de crimine est,

R0 tam argumentis quam tormentis reum convincere solent. Verum

Rec ego hic alium in judicando ordinem concipio praeter eum, qui uri optimo Civitatis regimine convenit.

336쪽

3Ia ractatus Politici S. XXVII. Hi judices magno etiam et impari numero esse dehent.

nempe sexaginta et unus, aut quinquaginta et unus ad minimum; et ex una familia non nisi unus eligendus, nec tamen ad vitam, sed ut quotannis etiam aliqua ejus pars cedat, et alii totidem eligaritur,

qui ex aliis sint familiis, quique ad quadragesimum aetatis arinum

pervenerint.

S. XXVIII. In hoc Concilio . nulla sententia pronuncianda, nisi praesentibus omnibus judicibus. Quod si aliquis, morbi aut alterius rei causa, diu Concilio interesse non poterit, alius ad id tempus eligendus, qui ipsius locum suppleat. In suffragiis autem ferendis debebit unusquisque sententiam suam non palam dicere, sed calculis indicare. S. XXIX. Huius et praecedentis Concilii vicariorum emolumenta sint ' primo eorum, qui mortis damnati sunt ab ipsis, et etiam

eorum, qui summa quadam argenti plectuntur. Deinde ex unaquaque sententia, quam de rebus civilibus tulerint, ab eo qui causa cecidit, pro ratione totius summae partem aliquotam accipiant, qua utrumque Concilium gaudeat.

S. XXX. is Conciliis alia subordinentur in unaquaque urbe quorum etiam membra ad vitam eligi non debent, sed etiam quOtannis pars aliqua eligenda ex solis familiis, quae in eadem habitant. Sed opus non est haec latius persequi. S. XXXI. ilitiae stipendia nulla solvenda tempore pacis, tempore autem belli iis tantummodo quotidiana stipendia danda, qui quotidiano opere vitam sustentant. Λ duces, et reliqui ossiciarii

cohortium, nulla alia emolumenta ex bello exspectanda habeant praeter hostium praedam.

S. XXXII. Si quis peregrinus alicujus civis filiam in uxorem duxerit, ejus liberi sunt cives censendi, et in catalogo familiae matris inscribendi. Qui autem ex peregrinis parentibus in ipso imperii nati et educati sunt, iis constituto aliquo pretio Jus civis ex miliarchis alicujus familiae emere liceat, et in catalogum ejusdem familiae reserantur. Ne Imperio, tametsi Chiliarchae lucri causa aliquem pe-

vers. Belg. in margine molimenta. vers. Belo addit et bona.

337쪽

Caput VI Demonarchia. 3I3regrinum insta constitutum pretium in numerum suorum civium receperint, aliquod inde detrimentum oriri potest; sed contra media excogitanda, quibus facilius civium augeri possit numerus, et magna hominum detur confluentia. At, qui in catalogum civium non referuntur, aequum est, tempore saltem belli otium suum labore aut exactione aliqua compensent. S. XXXIII. Legati, qui tempore pacis ad alias Civitates pacis contrahendae vel conservandae causa mitti debent, ex solis Nobilibus eligendi sunt, et ex Civitatis aerario sumptus iisdem suppeditandi, non autem ex Regis domestico aerario. S. XXXIV. Qui aulam frequentant, et Regis domestici sunt, quibusque ex suo aerario domestico stipendia solvit, ab omni Civitatis ministerio se ossicio secludendi sunt. Dico expresse, quibus Rex ex aerario su domestico stipendio obit, ut corporis custodes ab iisdem secludam. Nam corporis custodes nulli praeter cives ejusdem urbis in aula, servatis vicibus, Vigilare pro Rege ante fores debent. f. XXXV. Bellum non nisi pacis causa inserendum, ut e finito arma cessent. Urbibus igitur Jure belli captis, et hoste subacto, pacis conditiones instituendae sunt, ut captae urbes nullo praesidiotervari debeant; sed vel ut hosti, pacis cedere accepto, potestas concedatur easdem pretio redimendi, vel si ea ratione timor sempera tergo maneat formidine loci prorsus delendae sunt, et incolae alio locorum ducendi. S. XXXVI. Regi nullam extraneam matrimonio sibi jungere, sed tantum ex consanguineis vel civibus aliquam in uxorem ducere liceat ea tamen conditione, si scilicet civem aliquam duxerit, ut qui uxori sanguine sint proximi, nullum Civitatis ossicium administrare possint. S. XXXVII. Imperium indivisibile esse debet. Si igitur Rex plures liberos procreaverit, illorum major natu iure succedat minime autem concedendum, ut imperium inter ipsos dividatur, nec ut indivisum omnibus vel aliquibus tradatur, et multo minus, ut partem imperii dotem filiae dare liceat. Nam filias in haereditatem imperii venire,

nulla ratione concedendum.

S. XXXVIII. I Rex liberis masculis orbus obierit, ille, qui ipsi

338쪽

3I Tractatus Politici

sanguine proximus, haeres imperii habendus nisi forte uxorem extraneam duxerit, quam repudiare nolit. S. XXXIX. Ad Cives quod attinet, patet ex Art. s. CaP. ., eorum unumquemque ad Omnia Regis mandata, sive edicta a Concilio magno promulgata Fide de hac conditione Art. 8 et 19. hujus Capitis , obtemperare debere, tametsi eadem absurdissima credat,

vel jure ad id cogi. Atque hae Imperii onarchici fundamenta sunt, quibus superstrui debet, ut stabile sit, quemadmodum in se l. Cap. demonstrabimus. S. XL. Religionem quod attinet, nulla plane templa urbium sumptibus aedificanda, nec jura de opinionibus statuenda, nisi seditiosae sint, et Civitatis fundamenta evertant Ii igitur, quibus Religionem publice exercere conceditur, templum si velint, suis sumptibus aedificent. Ad Rex ad Religionem, cui addictus est, exercendam templum in aula sibi proprium habeat.

CAPUT VII.

S. I. Imperii onarchici fundamentis explicatis, eadem hic Ordine demonstrare suscepi ad quod apprime notandum est praxi nullo modo repugnare, quod jura adeo firma constituantur, quae ne ab ipso Rege aboleri queant. Persae enim Reges suos inter Deos colere solebant, et tamen ipsi Reges potestatem non habebant jura semel instituta revocandi, ut ex Dan. Cap. s. ' patet et nullibi, quod sciam, onarcha absolute eligitur, nullis expressis conditionibus. Imo nec Rationi, nec Obedientiae absolutae, quae Regi debetur, repugnat; nam fundamenta imperii veluti Regis aeterna decreta habenda sunt, adeo ut ejus ministri ei omnino obediant, si, quando aliquid imperat, quod imperii fundamentis repugnat, mandata exequi velle negent. Quod exemplo lissis clare explicare possumus. Socii enim Ulissis ipsius mandatum exequebantur, quando navis malo alligatum, et cantu Syrenum mente captum, religare noluerunt, tametsi id modis multis minitando imperabat; et prudentiae ejusdem imputatur, quod postea sociis gratias egerit, quod ex prima ipsius mente ipsi obtemperaverint. Et ad hoc Vlistis exemplum solent etiam Reges

339쪽

Caput VII. Demonarchia. Is

judices instruere, ut scilicet justitiam exerceant, nec quenquam respiciant, nec ipsum Regem, si quid singulari aliquo casu imperaverit, quod contra institutum jus ' esse noverint. Reges enim non Dii, sed homines sunt, qui Syrenum capiuntur saepe cantu. Si igitur omnia ab inconstanti unius voluntate penderent, nihil fixum esset. tque adeo imperium onarchicum, ut stabile sit, instituendum est, ut omnia quidem ex sol Regi decreto fiant hoc est, ut omne jus sit Regis explicata voluntas, at non ut omnis Regis voluntas jus sit, de quo vide Λrt. 3, s et . Praee Cap. S. V. Deinde notandum, quod in aciendis fundamentis maxime humanos affectus observare necesse est nec ostendisse suffcit, quid 0porteat fieri, sed apprime, qui fieri possit, ut homines, sive affectu sive Ratione ducantur, jure tamen rata fixaque habeant. Nam si Imperii jura, sive libertas publica, solo invalido legum auxilio nitatur, non tantum nulla injus obtinendae erit civibus securitas, ut Art. 3. Cap. praec ostendimus, sed etiam exitio erit. Nam hoc certum est, nullam Civitatis conditionem miseriorem esse, quam optimae, quae labascere incipit, nisi uno actu et ictu cadat, et in servitutem ruat quod sane impossibile videtur esse); ac proinde subditis multo satius esset, suum jus absolute in unum transferre, quam incertas et vanas sive irritas libertatis conditiones stipulari, atque ita posteris iter ad servitutem crudelissimam parare. in si imperii Monarchici fundamenta, quae in praec Cap. retuli, firma esse ostendero, nec divelli posse, nisi cum indignatione maximae partis armatae multitudinis, et ex iis Regi et multitudini pacem et securitatem sequi, atque haec ex communi natura deduxero dubitare nemo poterit,

eadem optima esse et Vera, ut patet ex Art. 9. Cap. 3. et Art. 3.

et . praec Cap. Quod autem hujus illa naturae sint, quam paucis

potero, Ostendam.

S. III. Quod ossicium eius, qui imperium tenet, sit, Imperii

statum et conditionem semper noscere, et communi omnium saluti vigilare, et id omne, quod majori subditorum parti utile est,essicere, apud omnes in confesso est Cum autem unus solus omnia perlu-

Camerer. - d. r. contra institutum, jur.

340쪽

3I6 ractatus Politici

strare nequeat, nec semper animum praesentem habere et ad cogitandum instituere, et saepe morbo aut senectute, aut aliis de causis, rebus vacare publicis prohibeatur necesse ergo est, ulmonarcha Consiliarios habeat, qui rerum statum noscant, et Regem consilio juvent et ipsius locum saepe suppleant atque adeo fiat, ut Imperium seu Civitas una semper eademque mente constet. S. IV. Sed quia cum humana natura ita comparatum est, ut unusquisque suum privatum utile summo cum affectu quaerat, et illa jura aequissima esse judicet, quae rei suae conservandae et augendae necessaria esse, et alterius causam eatenus defendat, quatenus rem

suam eo ipso stabilire credit hinc sequitur, Consiliarios necessario

debere eligi, quorum privatae res et utilitas a communi omnium salute et pace pendeant atque adeo patet, quod, si ex unoquoque

civium genere sive classe aliquot eligantur, id majori subditoriimparti utile erit, quod in hoc Concilio plurima habuerit suffragia. Et

quamvis hoc Concilium, quod ex adeo magno civium numero componitur, frequentari necessari debeat a multis rudi admodum ingenio, hoc tamen certum est, unumquemque in negotiis, quae diu magno cum affectu exercuit, satis callidum atque astutum esse. Quapropter, si nulli alii eligantur nisi ii, qui ad quinquagesimum aetatis annum usque negotia sua sine ignominia exercuerunt, satis apti erunt, ut consilia res suas concernentia dare possint praesertim si in rebus majoris ponderis tempus ad meditandum concedatur. Adde quod longe abest, ut Concilium, quod paucis constat, a similibus non equentetur. Nam contra maXima ejus pars ex hominibus ejusmodi constat: quandoquidem unusquisque ibi maxime conatur socios habere bardos, qui ab ipsius ore pendeant, quod in magnis Conciliis locum non

habet. S. V. Praeterea certum est, unumquemque malle regere quam

regi. Nemo enim volens imperium alteri concedit, ut habet Salustius in prima ad Caesarem oratione ' Ac proinde patet, quod multitudo integra nunquam jus suum in paucos aut unum transferet, si inter

Sive epistola de Rep. ordinanda, quam olim Sallustio tribuebant, . scio editionis, quae anno 166 Lugduni Batavorum ex omina aeriana prodiiti

SEARCH

MENU NAVIGATION