장음표시 사용
341쪽
ipsam monvenire possit, nec ex controversiis, quae plerumque in magnis Conciliis excitantur, in seditiones ire atque adeo multitudo id libere tantummodo in Regem transfert, quod absolute in potestate ipsa tabere mequit, hoc est controversiarum diremptionem, et in decernendo expeditionem. Nam quod saepe etiam fit, ut Rex belli causa elligatur, quia scilicet bellum a Regibus multo felicius geritur, inscitia sane est, nimirum quod, ut bellum felicius gerant, in pace servire velint; si quidem pax eo in imperi potest concipi, cujus summa potestas sola belli causa in unum transata est, qui propterea virtutem suam, et quid omnes in ipso uno habeant, maxime in bello ostendere potest cum contra imperium Democraticum hoc praecipuum habeat, quod ejus virtus multo magis in pace quam in bello valet. Sed quacunque de causa Rex eligatur, ipse solus, ut jam diximus, quid Imperio utile sit, scire nequit; sed ad hoc, ut in praec Art. ostendimus, necesse est, ut plures cives Consiliarios habeat et quia concipere nequaquam possumus, quod aliquid de re consulenda potest concipi, quod tam magnum hominum numerum effugerit, sequitur, quod praeter omnes hujus Concilii sententias, quae ad Regem deseruntur, nulla poterit concipi ad populi salutem idonea. Atque adeo, quia populi salus suprema lex, seu Regis summum jus est, sequitur, jus Regis esse, unam ex latis Concilii sententiis eligere, non autem contra totius Concilii mentem quicquam decernere vel sententiam ferre νω Art. s. praeced. Cap. Sed si omnes sententiae in Concilio latae ad Regem deserendae essent, fieri posset, ut Rex parvis urbibus, quae pauciora habent suistagia semper faveret. Nam quamvis ex lege Concilii statutum sit, ut sententiae non indicatis earum
authoribus deserantur, nunquam tamen tam bene cavere poterunt,
ut non aliqua effuat ac proinde necessario statuendum est, ut illa sententia, quae centum ad minimum suffragia non habuerit, irrita habeatur; quod quidem ius majores urbes summa vi defendere debebunt.
S. I. tque hic, nisi brevitati studerem, magnas hujus Concilii
utilitates alias ostenderem unam tamen, quae maximi videtur esse momenti, adducam. Nempe quod nullum majus ad virtutem incitamentum dari potest, hac communi spe summum hunc honorem adi-
342쪽
piscendi: nam gloria maxime ducimur omnes, ut in nostra Ethica fuse ostendimus. f. VlI. Quin maiori hujus Concilii parti nunquam animus gerendi bellum sed magnum pacis studium et amor semper laturus sit, dubitari non potest. Nam praeterquam quod ex bello ipsis timor semper erit bona sua cum libertate amittendi, accedit, quod ad bellum novi sumptus requirantur, quos suppeditare debent, ac etiam quod ipsorum liberi et amnes, curis domesticis intenti, studium ad arma in bello applicare et militatum ire cogentur; unde donum nihil
praeter gratuitas cicatrices referre poterunt. Nam, ut Art. I. 'praeced. Cap. diximus, militiae stipendia nulla solvenda, et Art. II. eiusdem Cap. ipsa ex solis civibus, et ex nullis aliis Ormanda. S. VIII. Ad pacem et concordiam aliud praeterea, quod etiam magni est momenti, accedit nempe quod nullus civis bona fixa habeat Fid. Art. a. pracer Cap.). Unde omnibus ex bello par propemodum periculum est: nam omnes lucri causa mercaturam Xercere, vel argentum suum invicem credere, si, ut olim ab Atheniensibus, lex lata sit, qua prohibeatur unicuique argentum suum cenere aliis quam incolis dare atque adeo negotia tractare debebunt, quae vel invicem intricata sunt, vel quae eadem media, ut promoveantur, requirunt atque adeo hujus Concilii maximae parti circa res communes et pacis artes una plerumque eademque erit mens; nam, ut
Art. . huius Cap. diximus, unusquisque alterius causam eatenus defendit, quatenus eo ipso rem suam stabilire credit. S. IX. Quod nemo unquam in animum inducet, hoc Concilium muneribus corrumpere, dubitari non potest. Si enim aliquis ex tam magno hominum numero unum aut alterum ad se trahat, sane nihil promovebit: nam, ut diximus, sententia, quae ad summum centum ad minimum suffragia non habuerit, irrita est.
S. X. Quod praeterea hujus Concilii semel stabiliti membra ad
minorem numerum redigi non poterunt, facile videbimus, si hominum communes affectus confideremus omnes enim gloria maxime ducuntur, et nullus est, qui sano corpore vivit, qui non speret in longam
343쪽
Caput VII. me Monarchia. I9senectutem vitam trahere. I itaque calculum ineamus eorum, qui revera annum quinquagesimum aut sexagesimum aetatis attigerunt, et rationem praeterea habeamus magni istius Concilii numeri, qui quotannis eligitur, videbimus, vix aliquem eorum, qui arma ferunt, dari posse, qui non magna spe teneatur, huc dignitatis ascendere atque adeo omnes hoc Concilii ius, quantum poterunt, defendent. Nam notandum, quod corruptio, nisi paulatim irrepat, facile praevenitur; at quia facilius concipi potest, et minori invidia seri, ut ex unaquaque familia, quam ut ex paucis minor numerus eligatur, aut ut una aut alia secludatur ergo per Art. Is ' pracer Cap. Consiliariorum numerus non potest ad alium minorem redigi nisi simul ab
e una tertia, quarta, aut quinta pars auseratur; quae sane mutatio admodum magna est, et consequenter a communi praxi omnino abhorrens. Nec mora praeterea, sive in eligendo negligentia, timenda
est, quia haec ab ipso Concilio suppletur. Vir Art. I6. praeced. Cap. S. I. Rex igitur, sive multitudinis metu ductus, vel ut sibi armatae multitudinis majorem partem devinciat, sue animi generositate ductus, ut scilicet utilitati publicae consulat, illam semper sententiam, quae plurima suffragia habuerit, hoc ex per Art. s. hujus Cap. quae Imperii majori parti est utilior firmabit, et discrepantes sententias, quae ad ipsum delatae sunt, si fieri potest, conciliare studebit, ut Omnes ad se trahat, qua in re nervos intendet suos, et ut tam in pace quam in bello experiantur, quid in ipso uno habeant; atque adeo tum maxime sui juris erit, et imperium maxime habebit, quando maxime communi multitudinis saluti consulit. S. XII. Nam Rex solus omnes metu continere nequit, sed ipsius ps tentia, ut diximus, nititur militum numero, et praecipue eorundem virtute et fide, quae semper inter homines tamdiu constans erit, quamdiu indigentia, sive haec honesta sive turpis sit, copulantur; unde fit, ut Reges incitare saepius milites quam coercere, et magis eorum vitia quam virtutes dissimulare soleant, et plerumque, ut optimos premant, inertes et luxu perditos inquirere, agnoscere, pecunia Rut gratia iuvare, prehensare manus jacere oscula, et omnia servilia
344쪽
pro dominatione agere. Ut itaque cives a Rege prae omnibus agnoscantur, et quantum status civilis sive aequitas concedit, sui juris maneant, necesse est, ut militia ex solis civibus componatur, et ut ipsi a Consiliis sint; et contra eos omnino subactos esse, et aeterni belli fundamenta jacere, simulatque milites auxiliares duci patiuntur, quorum mercatura bellum est, et quibus in discordiis et seditionibus plurima Vis.
S. XIII. Quod Regis Consiliarii ad vitam eligi non debeant, sed
in tres, quatuor, vel quinque ad summum annos, patet tam ex
Art. o. hujus Capitis, quam ex iis, quae in ri. . hujus etiam Capitis diximus. Nam si ad vitam eligerentur, praeterquam quod maxima civium Pars vix ullam spem posset concipere eum homorem adipiscendi atque adeo magna inde inter cives inaequalitas, unde invidia et continui rumores, et tandem seditiones Orirentur, quae sane Regibus dominandi avidis non ingratae essent magnam praeterea ad omnia licentiam sublato scilicet succedentium metu sument. Rege minime adversante. Nam, quo civibus magis invisi, eo magis Regi adhaerebunt, eique ad adulandum magis proni erunt. Imo quinque annorum intervallum nimium adhuc Videtur, quia e temporis spatio non adeo impossibile factu videtur, ut magna admodum Concilii quam etiam magnum sit pars muneribus aut gratia corrumpatur; atque adeo longe securius res sese habebit, si quotannis ex unaquaque familia duo cedant, et totidem iisdem succedant si nimirum ex unaquaque familia quinque consiliarii habendi sunt), praeterquam eo anno, quo juris prudens alicujus familiae cedit, et novus ejus loco eligitur. S. XIV. Rex praeterea nullus majorem sibi securitatem polliceri potest, quam qui in hujusmodi Civitate regnat. Nam Praeterquam quod cito perit, quem sui milites salvum esse nolunt, certum est Regibus summum semper periculum esse ab iis, qui eis proximi sunt. Quo igitur Consiliarii numero pauciores, et consequenter potentiores sunt, eo Regi majus ab ipsis periculum est, ne imperium in alium transserant. Nihil sane Davide magis terruit, quam quod ipsius Consiliarius Achitophel partes Absolom elegerat. Huc accedit, si omnis potestas in unum absolute aranslata fuerit, quae tum longe
345쪽
Caput VII. Demonarchia. a Isacilius ex uno in alium transferri potest. Suscepere enim duo anipulares imperium Romanum transferre, et transtulerunt Tacit. Hist. lib. I. ' omitto artes et astus callidos Consiliariorum, quibus sibi cavere debent, ne invidiae immolentur, quia nimis noti sunt, et nemo, qui istorias legit, ignorare potest, Consiliariis fidem plerumque exitio fuisse atque adeo, ut sibi caveant, eosdem callidos,n0 fidos esse oportet. Sed si Consiliarii plures numero, quam ut in eodem scelere convenire possint, et omnes inter se aequales sint, nec ultra quadriennium eo ossicio fungantur, Regi nequaquam formidolosi esse queunt, nisi libertatem iis adimere tentet, quo omnes cives pariter offendet. Nam ut Ant. Peregius ' optime notat imperio absoluto uti Principi admodum periculosum, subditis admodum odiosum, et institutis tam divinis quam humanis adversum, ut innumera
S. V. Praeter haec, alia fundamenta in praec Cap. iecimus, ex quibus Regi magna imperii, et civibus libertatis ac pacis obtinendae iecuritas oritur, quae suis locis ostendemus. Nam quae ad supremum C0ncilium spectant, quaeque maximi ponderis sunt, ante omnia de-R0nstrare volui jam reliqua eo, quo ipsa proposui, ordine persequar. S. XVI. Quod cives eo potentiores, et consequenter magis sui juris sint, quo majores urbes et magis munitas habent, dubio caret: id enim locus, in quo sunt, tutior est, eo libertatem suam melius iueri, sive hostem externum vel internum minus timere possunt; et certum est, homines naturaliter securitati suae eo magis consulere, quo divitiis potentiores sunt. Quae autem urbes alterius potentia, qt conserventur, indigent, aequale jus cum eo non habent; sed eate-hus alterius sunt juris, quatenus alterius potentia indigent. Jus enim sela potentia definiri, in a Cap. Ostendimus. S. XVII. Hac eadem etiam de causa, ut cives scilicet sui juris maneant et libertatem tueantur, militia ex solis civibus nullo excepto constare debet. Etenim homo armatus magis quam inermis sui juris
' Vides Ant. Perezii es. C., S. C. et R. maiestatis Consiliari , in incad. ι'vanien Legum Anteceimoris, ut Publicum, quo Arcana et Iura Principis
346쪽
3a Tractatus soliti ei Fide Art. a. hujus Cap. , et ii cives suum ius in alterum absolute
transserunt, eiusdemque fidei omnino committunt, cui arma dederunt, et urbium munimenta crediderunt. Huc accedit humana avaritia, qua plerique maxime ducuntur fieri enim non potest, ut auxiliarius miles sine magnis sumptibus conducatur, et cives vix pati possunt exactiones, quae sustentandae otiosae militiae requiruntur. Quod autem nullus, qui integrae militiae vel magnae eius parti imperet, nisi cogente necessitate, in annum ad summum eligendus sit, norunt omnes, qui historias, tam sacras quam profanas legerunt. Ratio autem nihil hoc clarius docet. Nam sane imperii robur ei omnino creditur, cui satis temporis conceditur, ut militarem gloriam occupet, ipsiusque nomen supra Regis attollatur, vel fidum sibi exercitum faciat obsequio, liberalitate, et reliquis artibus, ducibus assuetis, quibus alienum servitium, et sibi dominationem quaerunt.
Denique ad majorem totius imperii securitatem addidi, quod hi militiae imperatores eligendi sunt ex Regis Consiliariis, vel qui eodem ossicio functi sunt, hoc est viris, qui eo aetatis pervenerunt, qua
homines plerumque vetera et tuta, quam nova et periculosa malint.
S. XVIII. Cives inter se familiis distinguendos esse dixi, et ex
unaquaque aequalem Consiliariorum numerum eligendum, ut majores urbes plures haberent pro numero civium Consiliarios, et plura, ut aequum est, adferre possent suffragia. Nam imperii potentia, et consequenter ius, ex civium numero aestimanda est; nec credo, quod ad hanc inter cives aequalitatem servandam aliud medium aptius excogitari potest; qui omnes natura ita comparati sunt, ut unusquisque generi suo adscribi velit, et stirpe a reliquis internosci. S. XIX. Praeterea in statu naturali unusquisque nihil minus sibi vindicare ' et sui juris facere potest, quam solum, et quicquid sol0
ita adhaeret, ut id nusquam abscondere, nec portare quo velit, potest. solum igitur, et quicquid et ea, qua diximus, conditione adhaeret, apprime communis Civitatis juris est, nempe eorum Omnium, qui junctis viribus, vel ejus, cui omnes potestatem dederunt, qua id sibi vindicare possit; et consequenter solum, et quicquid ei adhaeret,
Ed. r. vendieare, sed cf. supra pag. I ann.
347쪽
tanti valere apud cives debet, quantum necesse est, ut pedem eo in loco figere, et commune jus seu libertatem tueri possint. Caeterum utilitates, quas Civitas hinc necesse est ut capiat, ostendimus Art. 8.hujus Capitis. S. XX. Ut cives, quantum fieri potest, aequales sint, quod in Civitate apprime necessarium est, nulli, nisi a Rege oriundi, Nobilescensendi sunt. At si omnibus ex Rege oriundis uxorem ducere seu liberos procreare liceret, successu temporis in magnum admodum numerum crescerent, et Regi et omnibus non tantum oneri, sed formidolosissimi insuper essent. Homines enim, qui otio abundant, scelera plerumque meditantur; unde fit, ut Reges maxime Nobilium causa inducantur bellum gerere, quia Regibus Nobilibus stipatis, major ex bello quam ex pace securitas et quies. Sed haec, utpote satis nota, relinquo, ut et quae ex Art. s. usque ad 27 in praec. Capite dixi: nam praecipua in hoc Cap. demonstrata, et reliqua per se manifesta sunt. f. XXI. Quod Iudices plures numero esse debeant, quam ut a viro privato magna ejus pars possit muneribus corrumpi, ut et quod suistagia non palam, sed clam ferre debeant, et quod vacationis praemium mereantur, omnibus etiam notum. Sed solent ubique annuum habere stipendium unde fit, ut non admodum festinent lites dirimere, et saepe, ut quaestionibus nullus sit finis. Deinde ubi bonorum publicatio Regum emolumenta sunt, ibi saepe non jus aut verum in cognitionibus, o magnitudo opum spectatur; posm delationes, et locupletissimus quisque in prado correpti, qua graxis et
intoleranda, sed necestate armorum excusata, etiam in pace manent'. At Iudicum avaritia, qui scilicet in duos aut tres annos ad summum constituuntur, metu succedentium temperatur; ut jam taceam, quod
Iudices bona fixa nulla habere possunt, sed quod argentum suum ueri causa concivibus credere debeant atque adeo iis magis consulere quam insidiari coguntur, praesertim si ipsi judices magno, uti diximus, numero sint. S. XXII. At militiae nullum decernendum esse stipendium diximus:
348쪽
3a Tractatus soliticinam summum militiae praemium libertas est. In statu enim naturali nititur unusquisque sola libertatis causa sese, quantum potest, defendere, nec aliud bellicae virtutis praemium exspectat, quam ut suus sit; in statu autem civili omnes simul cives considerandi perinde ac homo in statu naturali, qui propterea, dum omnes pro eo statu militant, sibi cavent sibique vacant. in Consiliarii, Iudices, Praetores, etc. plus aliis quam sibi vacant, quare iis vacationis praemium decerni aequum est Accedit, quod in bello nullum honestius nec majus victoriae incitamentum esse potest, quam liberitatis imago; sed si contra civium aliqua pars militiae laesignetur, qua de causa necesse etiam erit iisdem certum stipendium decernere, Rex necessario eosdem prae reliquis agnoscet ut Art. a. hujus Cap. ostendimus , homines scilicet, qui belli artes tantummodo norunt, et in pace
propter nimium otium luxu corrumpuntur, et tandem propter inopiam rei familiaris nihil praeter rapinas, discordias civiles, et bella meditantur; atque adeo firmare possumus, Imperium Monarchicum hujusmodi revera statum belli esse, et solam militiam libertate gaudere, reliquos autem servire. S. XXIII. Quae de peregrinis in civium numerum recipiendis Art.
32. praeced. Cap. diximus, per se nota esse credo. Praeterea neminem
dubitare existimo, quod ii, qui Regi sanguine propinqui sunt, procul ab eo esse debeant, et non belli, sed pacis negotiis distrahi ex quibus ipsis decus, et imperio quies sequatur. Quamvis nec hoc
quidem Turcarum Tyrannis satis tutum visum fuerit, quibus propterea Religio est, fratres omnes necare. Nec mirum; nam quo magis absolute imperii jus in unum transatum est, eo facilius ipsum ut Art. I . hujus Cap. exemplo ostendimus ex uno in alium transferri potest. Λ imperium onarchicum, quale hic concipimus, in quo scilicet mercenarius miles nullus est, satis hoc, quo diximus, modo Regis saluti cautum fore, extra dubium est. S. XXIV. De iis etiam, quae Λrt. 3 . et s. praeced. Cap. diXimus, ambigere nemo potest. Quod autem Rex extraneam in uxorem ducere non debet, facile demonstratur. Nam praeterquam quod duae Civitates, quanquam cedere inter se sociatae, in statu tamen hostilitatis sunt seri Art. I Cap. 3.) apprime cavendum est, ne
349쪽
bellum propter Regis res domesticas concitetur; et quia controversiae et dissensiones ex societate praecipue, quae ex matrimonio fit,
oriuntur, et quae inter duas Civitates quaestiones sunt, iure belli plerumque dirimuntur, hinc sequitur, imperio exitiale esse, arctam societatem cum alio inire. Hujus rei fatale exemplum in Scriptura legimus mortuo enim Salomone, qui filiam Regis AEgypti sibi matrimonio junxerat, filius eius Rehabeam bellum cum Susaco ' AEgyptiorum Rege infelicissime gessit, a quo omnino subactus est. atrimonium praeterea Ludovici I . Regis Galliarum cum filia Philippi quarti novi belli semen fuit; et praeter haec plurima exempla in historiis leguntur. f. XXV. Imperii facies una eademque servari, et consequenter Rex unus, et ejusdem sexus, et imperium indivisibile esse debet. Quod autem dixerim, ut filius Regis natu major patri jure succedat,
vel si nulli sint liberi qui Regi sanguine proximus est, patet tame Λrtic. 3. praeced. Cap. quam quia Regis electio, quae a multitudine fit, aeterna, si fieri potest, esse debet alias necessario fiet, ut summa imperii potestas saepe ad multitudinem transeat, quae mutatio summa est, et consequenter periculosissima. Qui autem statuunt, Regem ex eo, quod imperii Dominus est, idque jure absoluto tenet, posse, cui vellet, idem tradere, et successorem, quem velit, eligere, atque adeo Regis filium imperii haeredem jure esse, falluntur sane. Nam Regis voluntas tamdiu vim uris habet, quamdiu Civitatis gladium tenet imperii namque jus sola potentia definitur. Rex igitur regno cedere quidem potest, sed non imperium alteri tradere, nisi connivente multitudine, vel parte ejus validiore. Quod ut clarius intelligatur, venit notandum, quod liberi non jure naturali, sed civili parentum haeredes sunt: nam sola Civitatis potentia fit, ut unusquisque quorundam bonorum sit dominus quare eadem potentia, sive jure quo fit, ut voluntas alicujus, qua de suis bonis statuit, rata sit, eodem fit, ut eadem voluntas etiam post ipsius mortem rata maneat, quamdiu Civitas permanet: et hac ratione unusquisque in
350쪽
3a Tractatus Politici statu civili idem jus, quod dum in vivis est, etiam post mortem
obtinet, quia, uti diximus, non tam sua quam Civitatis potentia, quae aeterna est, de suis bonis quicquam statuere potest. At Regis alia prorsus est ratio nam Regis voluntas ipsum jus Civile est, et rex ipsa Civitas mortuo igitur Rege obiit quodammodo Civitas, et
status civilis ad naturalem, et consequenter summa potestas ad multitudinem naturaliter redit, quae propterea ure potest leges novas condere, et veteres abrogare. tque adeo apparet, neminem Regitur succedere, nisi quem multitudo successorem vult vel in Theocratia, qualis Hebraeorum Civitas olim fuit, quem Deus per Prophetam elegerit. Possemus praeterea haec inde deducere, quod Regis gladius, sive jus sit revera ipsius multitudinis, sive validioris ejus partis, voluntas vel etiam ex eo, quod homines Ratione praediti nunquam suo jure ita cedunt, ut homines esse desinant, et perinde ac pecudes habeantur. Sed haec ulterius persequi non est opus. S. XXVI. Caeterum Religionis, sive Deum colendi, jus nemo in alium transferre potest. Sed de hoc in duobus ultimis capitibus Τractatus heologico-Politici prolixe egimus, quae hic repetere superfluum est. Atque his me optimi imperii onarchici fundamenta satis clare, quamvis breviter, demonstrasse autumo. Eorum autem cohaerentiam, sive imperii analogiam, facile unusquisque observabit, qui eadem simul aliqua cum attentione contemplari velit. Superest tantum monere, me hic imperium Monarchicum concipere, quod a libera multitudine instituitur, cui solummodo haec ex usu esse possunt; nam multitudo, quae alii imperii formae assuevit, non poterit sine magno eversionis periculo totius imperii recepta fundamenta evellere, et totius imperii fabricam mutare. S. XXVII. Atque haec, quae scripsimus, risu forsan excipientur ab iis, qui vitia, quae omnibus mortalibus insunt, ad solam plebem restringunt nempe quod in vulgo nihil modicum terrere, ni paveant; et quod plebs aut humiliter servit, aut superbe dominatur; nec ei
veritas, aut judicium, etc. At natura una et communis omnium
est. Sed potentia et cultu decipimur; unde est, ut duo cum idem faciunt, saepe dicamus, hoc licet impune facere huic, illi non licet, non quod dissimilis res sit, sed qui facit Dominantibus propria est