장음표시 사용
351쪽
Caput VII. me Monarchia. 327 superhia. Superbiunt homines annua designatione quid nobiles, qui
honores in aeternum agitant. Sed eorum arrogantia fastu, luxu, prodigalitate, certoque vitiorum concentu, et docta quadam insipientia et turpitudinis elegantia adornatur: ita ut sitia, quorum singula seorsiim spectata, quia tum maxime eminent, foeda et turpia sunt, honesta et decora imperitis et ignaris videantur. Nihil praeterea in Vulgo modicum; eterrere, nisi paveant: mam libertas et servitium haud facile miscentur. Denique quod plebi nulla veritas neque judicium sit, mirum non est, quando praecipua imperii negotia clam paagitantur, et non nisi ex paucis, quae celari nequeunt, conjecturam facit Iudicium enim suspendere rara est virtus. Velle igitur clam civibus omnia agere, et ne de iisdem prava judicia ferant, neque ut res omnes sinistre interpretentur, summa est inscitia. Nam si plebs sese temperare, et de rebus parum cognitis judicium suspendere, vel e paucis praecognitis recte de rebus judicare posset, dignior sane esset ut regeret, quam ut regeretur Sed, ut diximus, natura omnibus eadem est superbiunt omnes dominatione terrent, nisi pa-Veant; et ubique veritas plerumque infringitur ab infensis vel obnoxiis; praesertim ubi unus vel pauci dominantur, qui non jus aut vertim in cognitionibus, sed magnitudinem opum spectant.
S. XXVIII. Milites deinde stipendiarii, militari scilicet disciplinae
assueti, algoris et inediae patientes, civium turbam contemnere solent, utpote ad expugnationes vel aperto arte dimicandum longe inferiorem. Sed quod Imperium ea de causa infelicius sit, aut minus constans, nullus cui mens sana est, mrmabit. Sed contra unusquisique aequus rerum aestimator illud Imperium omnium constantius esse non negabit, quod parta tantum tueri, nec aliena appetere potest, quodque propterea bellum Omnibus modis declinare, et pacem tueri, summo studio conatur. S. XXIX. Caeterum fateor, hujus imperii consilia celari vix posse. Sed unusquisque mecum etiam fatebitur, multo satius esse, ut recta imperii consilia hostibus pateant, quam ut prava tyrannorum arcana
clam civibus habeantur. Qui imperii negotia secreto agitare possunt, idem absolute in potestate habent, et ut hosti in bello, ita civibus in pace insidiantur. Quod silentium imperio saepe ex usu sit, negare
352쪽
3a Tractatum Politici nemo potest; sed quod absque eodem idem imperium subsistere nequeat, nemo unquam probabit. t contra Rempublicam alicui absolute credere, et simul libertatem obtinere, fieri nequaquam potest: atque adeo inscitia est, parvum damnum summo malo vitare velle. Verum eorum, qui sibi imperium absolutum concupiscunt, haec unica fuit cantilena, civitatis Omnino interesse, ut ipsius negotia secreto agitentur, et alia hujusmodi, quae quanto magis utilitatis imagine teguntur, tanto ad infensius servitium erumpunt. S. XXX. Denique quamvis nullum, quod sciam, Imperium his omnibus, quas diximus, conditionibus institutum fuerit, poterimus tamen ipsa etiam experientia ostendere, hanc onarchici imperii formam Optimam esse, si causas conservationis cujuscunque Imperii non barbari, et ejusdem eversionis, considerare velimus. Sed hoc non sine magno lectoris taedio hic facere possem attamen unum exemplum, quod memoria dignum videtur, silentio praeterire nolo nempe Arragonensium imperium, qui singulari erga suos reges fide affecti, et pari constantia regni instituta inviolata servaverunt. Nam hi mulatque servile aurorum jugum a cervicibus dejecerant, Regem sibi eligere statuerunt; quibus autem conditionibus, non satis inter eosdem conveniebat, et hac de causa summum Pontificem Romanum de ea re consulere constituerunt. Hic, Christi profecto vicarium hac in re se gerens, eos castigavit quod non satis Hebraeorum exemplo moniti, Regem adeo obfirmato animo petere voluerint; sed si sententiam mutare nollent, suasit, ne Regem eligerent, nisi institutis prius ritibus satis aequis, et ingenio gentis consentaneis, et apprime ut supremum aliquod Concilium crearent, quod Regibus, ut Lacedaemoniorum phori, opponeretur, et jus absolutum haberet lites dirimendi, quae inter Regem et cives orirentur. Hoc igitur consilium sequuti jura, quae ipsis omnium aequissima visa sunt, instituerunt, quorum summus interpres, et consequenter supremus judex, non Rex, sed Concilium esset, quod Septendecim vocant, et
cujus praeses Iustitia appellatur. Hic igitur Justitia et hi Septendecim ι nullis suffragiis, sed sorte ad vitam electi, jus absolutum habent omnes sententias, in civem quemcunque ab aliis Conciliis, tam politicis quam Ecclesiasticis, vel ab ipso Rege latas, revocandi et dam-
353쪽
Caput VII Demonarchia. 329 nandi: ita ut quilibet civis jus haberet ipsum etiam Regem coram hoc judicio vocandi Praeterea olim jus etiam habuerunt Regem eligendi et potestate privandi; sed multis post elapsis annis, Rex Don Pedro, qui dicitur Pugio, ambiendo, largiendo, pollicitando,
omniumque ossiciorum genere tandem effecit, ut hoc ius rescinderetur quo simulac obtinuit, manum pugione coram omnibus amputavit, vel, quod facilius crediderim hesit, addens, non sine sanguinis Regii impendio licere subditis Regem eligere , ea tamen conditione:
ut posuerint et possint arma capere contra is quamcunque, qua alia
quis imperium ingredi in ipsorum damnum elit, imo contra ipsum Regem et principem futurum aredem, si hoc modo imperium ingrediatur Qua sane conditione praecedens illud jus non tam aboleverunt quam correxerunt. Nam, ut Art. s. et . Cap. . ostendimus,
Rex non jure civili, sed jure belli dominandi potentia privari potest, vel ipsuis vim vi solummodo repellere subditis licet. iraeter hanc alias stipulati sunt conditiones, quae ad nostrum scopum non faciunt. His ritibus ex omnium sententia instructi, incredibili temporis spatio inviolati manserunt, pari semper fide Regum erga subditos, ac subditorum erga Megem. Sed postquam regnum Castella Ferdinando, qui omnium primus Catholicus nuncupatus fuit, haereditate cessit, incepit haec Arragonensium libertas Castellanis esse invisa, qui propterea ipsum Ferdinandum suadere non cessabant, ut jura illa rescinderet Aes ille, nondum imperio rabsoluto assuetus, nihil tentare ausus, Consiliariis haec respondit praterquam quod Arriagonensium
Regnum iis, quas noνerunt, conditionibus acceperit, quodque easdem
femure sanctissime furaxerit, et praterquam quod inhumanum fit dem tam foli ere se in animum induxisse, suum Regnum flabile fore, quamdis fecuruatis ratio non major Regi quam obditis esset, ita ut nec Rex subditis, nec contra ubditi Regi praeponderarent; nam
alterutra pars potentior e dat, pars debilior non tantum pri nam aequalitatem recuperare fed dolore accepti damni in ulteram contra referre conabitur unde Mel alterutrius, et utriusque ruina sequeretur.
Quae sane sapientia verba non satis mirari possem, si prolata fuissenta Rege, qui servis, moi liberis hominibus imperare consuevisset. Retinuerunt igitur Arragonenses post Ferdinandum libertatem, non
354쪽
33o Tractatus Politici jam iure, sed Regum potentiorum gratia, usque ad Philippum secundum; qui eosdem felicior quidem fato, sed non minori saevitia,
quam Confoederatorum Provincias oppressit. Et quamvis Philippus tertius omnia in integrum restituisse videatur, Arragonenses tamen, quorum plerique cupidine potentioribus assentandi nam inscitia est, contra stimulos calces mittere et reliqui metu temti, nihil praeter libertatis speciosa vocabula et inanes ritus retinuerunt. S. XXXI. Concludimus itaque, multitudinem satis amplam libertatem sub Rege servare posse, modo essiciat, ut Regis potentia sola ipsius multitudinis potentia determinetur, et ipsius multitudinis praesidio servetur. Atque haec unica fuit Regula, quam in jaciendis Imperii Monarchici fundamentis sequutus sum.
Quod Imperium Arsocraticum num Patriciorum numero consture debet de ejus rassantia, et quod, absolutum magis quam Monur-chicum accedat, et hac de causa Libertati confereunda aptius fit. S. I. Huc usque de Imperio onarchico. Qua autem ratione
Aristocraticum instituendum sit, ut permanere possit, hic jam dicemus. Aristocraticum imperium illud esse diximus, quod non unus, sed quidam ex multitudine selecti tenent; quos imposterum atricios appellabimus. Dico expresse, quod quidam electi tenent. Nam haec praecipua est differentia inter hoc et Democraticum imperium, quod scilicet in Imperio Aristocratico gubernandi jus a sola electione pendeat, in Democratico autem maxime a jure quodam innato, vel fortuna adepto ut suo loco dicemus); atque adeo, tametsi Imperii alicujus integra multitudo in numerum Patriciorum recipiatur, modo illud jus haereditarium non sit, nec lege aliqua communi ad alios descendat, imperium tamen Aristocraticum omnino erit. Quandoquidem nulli, nisi expresse electi, in numerum atriciorum recipiuntur. At si hi duo tantummodo fuerint, alter alter potior esse conabitur, et imperium lacile, ob nimiam uniuscujusque potentiam, in duas partes
dividetur, et in tres, aut quatuor, aut quinque, si tres, aut quatuor,
aut quinque id tenuerint; sed partes eo debiliores erunt, quo in plures ipsum imperium delatum fuerit ex quo sequitur, in imperio
355쪽
Caput VIII. me Aristocratia. 33IAristocratico, ut stabile sit, ad minimum Patriciorum numerum determinandum, necessario habendam esse rationem magnitudinis ipsius imperii. S. II. Ponatur itaque pro mediocris imperii magnitudine satis esse, ut Centum optimi viri dentur, in quos summa Imperii potestas delati sit, et quibus consequenter jus competat Collega Patricios eligendi quando eorum aliquis vita excessit. mi sane omni modo eonahuntur, ut eorum liberi, vel qui iis sanguine proximi sunt, sibi succedant: unde fiet, ut summa imperii potestas semper penes eos erit, quos fortuna Patriciis liberos aut consanguineos dedit. Et
quia ex centum hominibus, qui fortunae causa ad honores ascendunt, vix tres reperiuntur, qui arte et consilio pollent vigentque; et ergo, ut imperii potestas non penes centum, sed penes duos tantummodo aut tres sit, qui animi virtute pollent, quique facile omnia ad se trahere, et unusquisque Ore humanae cupidinis viam ad onarchiam sternere poterit. Atque adeo, si recte calculum ineamus, necesse est, ut summa potestas Imperii, cujus magnitudinis ratio centum Optimatum ad minimum exigit, in quinquies mille ad minimum Patricios deferatur. Mac enim ratione nunquam deerit, quin centum reperiantur animi virtute excellentes, posito scilicet, quod ex quinquaginta, qui honores ambiunt, eosque adipiscuntur, unus semper reperiatur optimis non inferior, praeter alios, qui Optimorum virtutes aemulantur, quique propterea digni etiam sunt, qui regant. S. III. Olent frequentius Patricii cives esse unius urbis, quae caput totius Imperii est, ita ut Civitas sive Respublica ex eadem habeat vocabulum, ut olim Romana, hodie Veneta Genuensis, etc. At ollandorum Respublica nomen ex integra rovincia habet ex quo oritur, ut hujus imperii subditi majori libertate gaudeant. Jam antequam fundamenta, quibus hoc imperium Aristocraticum niti debet, determinare possimus, notanda est differentia inter imperium, quod in unum, et id , quod in satis magnum Concilium transfertur; quae sane permagna est. Nam primo unius hominis potentia integro imperio sustinendo ut Art. s. Cap. 6 diximus longe impar
356쪽
33a Tractatum Politi ei est; quod sine manifesto aliquo absurdo de Concilio satis magno enunciare nemo potest: qui enim Concilium satis magnum esse Birmat, simul negat idem imperio sustinendo esse impar Rex igitur Consiliariis omni, indiget. Concilium autem huiusmodi minime.
Deinde Reges mortales sunt, Concilia contra aeternata atque adeo imperii potentia, quae semel in Concilium satis magnum transata est, nunquam ad multitudinem redit quod in imperio Μonarchico Iocum non habet, ut Art. s. Cap. praeced. ostendimus ertio Regis imperium, vel ON ejus fueritiam, aegritudinem, senectutem, vel aliis de causis, saepe precarium est hujusmodi autem Concilii potentia econtra una eademque semper manet. Quarto unius hominis voluntas varia admodum et inconstans est et hac de causa imperii Monarchici omne quidem jus est Regis explicata voluntas ut in m I. Cap. praceae diximus , at non omnis Regis voluntas ius esse debet; quod de voluntate Concilii satis magni dici nequit Nam quandoquidem
ipsum concilium ut modo ostendimus nullis Consiliariis indiget,
debet necessario omnis ejus explicata voluntas jus esse. Ac proinde concludimus, imperium, quod in Concilium satis magnum transfertur, absolutum esse, vel ad absolutum maxime accedere. mam si
quod imperium absolutum datur. illud revera est quod integra
S. IV. Attamen quatenus hoc imperium Aristocraticum nunquam ut modo ostensum ad multitudinem redit, nec ulla in eo multitudini consultatio, sed absolute omnis ejusdem Concilii voluntas jus est, debet omnino ut absolutum considerari; et consequenter ejus undamenta sola ejusdem Concilii voluntate et judicio niti debent, non autem multitudinis vigilantia, quandoquidem ipsa tam a consiliis quam suffragiis ferendis arcetur Causa igitur, cur in praxi imperium absolutum non sit, nulla alia esse potest, quam quia multitudo imperantibus formidolosa est; quae propterea aliquam sibi libertatem obtinet, quam si non expressa lege, tacite tamen sibi vindicat obtinetque. S. V. Apparet ita lue hujus imperii conditionem optimam fore, si ita institutum fuerit, ut ad absolutum maxime accedat, hoc est ut
357쪽
Caput VIII. me Aristocratia. 333multitudo, quantum fieri potest, minus timenda sit, nullamque libertatem obtineat, nisi quae ex ipsius Imperii constitutione ipsi necessario tribui debet, quaeque adeo non tam multitudinis, quam totius Imperii jus sit, a d soli optimates ut suum vindicant conservantque;
hoc enim modo praxis cum theoria maxime conveniet, ut ex Art. praeced. patet, et per se etiam manifestum est: nam dubitare non
p0ssumus, imperium eo minus penes Patricios esse, quo plura sibi plebs jura vindicat ' qualia solent in inferiori Germania opificum collegia, Gilde vulgo dicta, habere. f. VI. Neque hinc, quod scilicet imperium in Concilium absolute delatum est, ullum ab eodem insensi servitii periculum plebi metuendum. Nam Concilii adeo magni voluntas non tam a libidine quam a Ratione determinari potest quippe homines ex malo affectu diversi trahuntur, nec una veluti mente duci possunt, nisi quatenus honesta appetunt, vel saltem quae speciem honesti habent. S. V. In determinandis igitur imperii Aristocratici iundamentis apprime observandum est, ut eadem sola voluntate et potentia supremi eiusdem Concilii nitantur, ita ut ipsum Concilium, quantum fieri potest, sui juris sit, nullumque a multitudine periculum habeat. Ad haec fundamenta, quae scilicet sola supremi Concilii voluntate et
p0tentia nitantur, determinandum, fundamenta pacis, quae imperii Μ0narchici propria, et ab hoc imperio aliena sunt, videamus. Nam si his alia aequipollentia fundamenta imperio Aristocratico idonea substituerimus, et reliqua, ut jam acta sunt, reliquerimus, OmneSabsque dubio seditionum causae sublatae erunt, vel saltem hoc impe-Πum non minus securum quammonarchicum, sed contra eo magis securum, et ipsius conditio eo melior erit, quo magis quammonar- inicum absque pacis et libertatis detrimento ut Art. 3. et 6. hujus ad absolutum accedit; nam quo jus summae potestatis majus Vst, eo imperii forma cum Rationis dictamine magis convenit per t. s. Cop. 3.), et consequenter paci et libertati conservandae λptior est. Percurramus igitur, quae Cap. 6 Λrt. . diximus, ut illa, quae ab hoc aliena sunt, rejiciamus, et quae ei congrua sunt, videamus.
358쪽
f. VIII. Quod primo necesse sit, urbem unam aut plures condere et munire, nemo dubitare potest. Sed illa praecipue munienda est, quae totius Imperii est caput, et praeterea illae, quae in limitibus imperii sunt. Illa enim, quae totius imperii caput est, usque summum habet, omnibus potentior esse debet. Caeterum in hoc imperio superfluum Omnino est, ut incolae omnes in familias dividantur. S. IX. Ad militiam quod attinet: quoniam in hoc imperio non inter omnes, sed tantum inter Patricios aequalitas quaerenda est, et praecipue Patriciorum potentia major est quam plebis certum est. ad leges se jura fundamentalia hujus imperii non pertinere, ut militia ex ullis aliis quam ex subditis formetur Sed hoc apprime necesse est, ut nullus in Patriciorum numerum recipiatur, nisi qui artem militarem recte noverit. Subditos autem extra militiam esse. ut quidam volunt, inscitia sane est Nam praeterquam quod militiae stipendium, quod subditis solvitur, in ipso regno manet, cum contra id, quod militi extraneo solvitur, omne pereat accedit, quod maXimum imperii robur debilitaretur Nam certum est, illos singulari animi virtute certare, qui pro aris et socis certant. Unde etiam apparet, illos etiam non minus errare, qui belli duces, tribunos, centuriones etc. ex solis Patriciis eligendos statuunt Nam qua virtute ii milites certabunt, quibus omnis gloriae et honores adipiscendi spes adimitur. Verum contrii legem stabilire, ne Patriciis militem
extraneum liceat conducere, quando res postulat, vel ad sui defensionem et seditiones coercendas, vel ob alias quascunque causas, praeterquam quod inconsultum est, repugnaret etiam summo Patriciorum uri, de quo vide ri. 3, 4, et s. M. Cap. Caeterum unius exercitus, vel totius militiae, dux in bello tantummodo, et ex solis
Patriciis eligendus, qui annum ad summum imperium habeat, nec continuari in imperio, nec postea eligi possit; quod jus cum inmonarchico, tum maxime in hoc imperio necessarium est. Nam, quamvis multo facilius, ut supra jam diximus, imperium ex uno in alium, quam ex libero Concilio in unum hominem transferri possit; fit tamen saepe, ut Patricii a suis Ducibus opprimantur, idque multo majori Reipublicae damno. Quippe quando onarcha e medio tollitur, non imperii, sed tantummodo Tyranni mutatio fit; at in imperio Arist0-
359쪽
Caput VIII. me Aristocratia. 33scratico fieri id nequit absque eversione imperii, et maximorum virorum clade Cujus rei funestissima exempla Roma dedit Caeterum ratio, cur in imperio onarchico diximus, quod Militia sine stipendio servire debeat, locum in hujusmodi imperio non habet. Nam quandoquidem subditi tam a Consiliis quam suffragiis ferendis arcentur, perinde ac peregrini censendi sunt, qui propterea non iniquiore Onditione rac peregrini ad militandum conducendi sunt Neque hic periculum est, ut a Concilio prae reliquis agnoscantur. Quin imo ne unusquisque suorum factorum iniquus, ut fit, aestimator sit, consultius est ut Patricii certum praemium militibus pro serviti decernant. S. Praeterea hac etiam de causa, quod omnes praeter Patricios peregrini sunt, fieri non potest absque totius imperii periculo, ut agri et domus et omne solum publici juris maneant, et ut incolis annuo pretio locentur. Nam subditi, qui nullam in imperio partem habent, facile omnes cim adversis urbes desererent, si bona, quae possident, fortare quo vellent liceret Quare agri et fundi hujus imperii subditis non locandi, sed vendendi sunt, ea tamen conditione,
ut etiam ex annuo proventu partem aliquotam singulis annis nume-sent, etc., ut inmollandia fit. S. I. His consideratis, ad fundamenta, quibus supremum On- ilium niti et firmari debet, pergo Hujus Concilii membra in mediocri imperio quinque circiter millia esse debere ostendimus Art. a. hujus Cap. atque adeo ratio quaerenda est, qua fiat, ne paulatim δ pauciores deveniat imperium, sed contra, ut pro ratione incrementi ipsius imperii eorum augeatur numerus deinde ut inter atri-ςios aequalitas, quantum fieri potest, servetur ut praeterea in Onciliis celeris detur expeditio ut communi bono consulatur; et denique ut Patriciorum, seu Concilii, major sit quam multitudinis potentia; sed ita, ut nihil inde multitudo detrimenti patiatur. S. ΙΙ. Ad primum autem obtinendum maxima oritur dissiciutaso invidia. Sunt enim homines, ut diximus, natura hostes, ita ut, quamvis legibus copulentur adstringanturque, retineant tamen natur M. Atque hinc fieri existimo, ut imperia Democratica in Aristocratica, et haec tandem in onarchica mutentur. Nam plane mihi persuadeo, pleraque Aristocratica imperia Democratica prius fuisse;
360쪽
quod scilicet quaedam multitudo novas sedes quaerens, iisque inventis et cultis, imperandi aequale jus integra retihuit, quia nemo imperium alteri dat solens. Sed, quamvis eorum unusquisque aequum isse censeat, ut idem ius, quod alteri in ipsum est, ipsi etiam in alterum sit, iniquum tamen esse putat, ut peregrinis, qui ad ipsos confluunt, aequale cum ipsis jus sit in imperio, quod sibi labore quaesierant, ct sui sanguinis impendio occupaverant. Quod nec ipsi peregrini renuunt, qui nimirum non ad imperandum, sed ad res suas privatas curandum eo migrant, et Tatis sibi concedi putant, si modo ipsslibertas concedatur res suas cum securitate agendi. Sed interim multitudo ex peregrinorum confluentia augetur, qui paulatim illius gentis mores induunt, donec demum nulla alia diversitate dignoscuntur, quam hoc solo, quod adipiscendorum honorum jure careant; et dum
horum numerus quotidie aerescit, civium contra multis de causis
minuitur. Quippe saepe familiae extinguuntur, alii ob scelera exclusi, et plerique ob rei domesticae angustiam Rempublicam negligunt, dum interea potentiores nihil studeant, quam soli regnare; et sic paulatim imperium ad paucos, et tandem ob factionem ad unum redigitur. Atque his alias causas, quae hujusmodi imperia destruunt, adjungere possemus; sed, quia satis nota sunt, iisdem supersedeo, et leges, quibus hoc imperium, de quo agimus, conservari debet, ordine jam
S. XIII. Primaria hujus imperii Lex esse debet, qua determinatur
ratio numeri Patriciorum ad multitudinem. Ratio enim per Art. I. hujus Cup. inter hanc et illos habenda est, ita ut pro incremento multitudinis Patriciorum numerus augeatur. Atque haec per i Doua Art. a. hujus Cap. diximus debet esse circiter ut I ad 5O., hoc est, ut inaequalitas numeri atriciorum ad multitudinem nunquam major sit. Nam per Art. I. hujus Cap. servata imperii forma, numerus atriciorum multo major esse potest numero multitudinis. Sed in sola eorum paucitate periculum est. Qua autem ratione cavendum sit, ut haec lex inviolata servetur, suo loco mox ostendam. f. XIV. Patricii ex quibusdam tantummodo familiis aliquibus in loci, eliguntur. Sed hoc expresso jure statuere perniciosum est. Nam, praeterquam quod familiae saepe extinguuntur, et quod nunquam reli-