Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Caput VIII. me Aristocratia. 337

quae absque ignominia excluduntur, accedit, quod huius imperii formae repugnat, ut patricia dignitas haereditaria sit serrari. I. hujus Cup., sed imperium hac ratione Democraticum potius videtur, quale in n. a. hujus Cap. descripsimus, quod scilicet paucissimi tenent cives Attamen contra cavere, ne Patricii filios suos et consanguineos eligant, et consequenter ne imperandi jus in quibusdam familiis maneat, impossibile est, imo absurdum, ut Art. 39. hujus Cap. ostendam. Verum, modo id nullo expresso jure obtineant, nec reliqui qui scilicet in imperio nati sunt, et patri sermone utuntur, ne uxorem peregrinam habent, nec infames sunt, nec serviunt, nec denique servili aliquo officio vitam sustentant inter quos etiam aenopolae et erevisiarii numerandi sunt excludantur, retinebitur nihilominus imperii forma, et ratio inter Patricios et multitudinem servari semper poterit. S. V. Quod si praeterea lege statuatur, ut nulli iuniores eligantur, nunquam fiet, ut paucae familiae jus imperandi retineant atque de lege statuendum, ut nullus, nisi qui ad annum aetatis trigesimum pervenit, in catalogum eligendorum referri possit. S. XVI. Tertio deinde statuendum est, ut Patricii omnes in quodam urbis loco statutis certis temporibus congregari debeant, et qui, nisi morbo aut publico aliquo negotio impeditus, Concilio non interfuerit, sensibili aliqua pecuniae poena mulctetur. Nam ni hoc fieret, plurimi ob rei domesticae curam publicam negligerent.

S. XVII. Hujus Concilii ossicium sit, leges condere et abrogare, collegas Patricios, et omnes imperiiministros eligere. Non enim fieri potest, ut is, qui supremum jus habet, ut hoc Concilium habere statuimus, alicui potestatem et leges condendi et abrogandi, quin simul jure suo cedat, et in illum id transferat, cui illam potestatem dedit quippe, qui vel uno solo die potestatem habet leges condendi

et abrogandi, ille totam imperii formam mutare potest. At quotidiana imperii negotia aliis ad tempus secundum constituta jura administranda tradere, retento supremo suo jure potest. Praeterea, si

imperiiministri ab alio quam ab hoc Concilio eligerentur, tum hujus concilii membra pupilli potius quam Patricii appellandi essent. S. XVIII. Huic Concilio solent quidam Rectorem seu Principem

362쪽

338 Tractatus soliti ei

creare, vel ad vitam, ut Veneti, vel ad tempus, ut Genuenses sed tanta cum cautione, ut satis appareat, id non sine magno imperii periculo fieri. Et sane dubitare non possumus, quin imperium hac ratione ad Onarchicum accedat; et quantum ex eorum historiis conjicere possumus, nulla alia de causa id factum est, quam quia ante constituta haec Concilia sub Rectore vel Duce, veluti sub Rege, fuerant atque de Rectoris creati Gentis quidem, sed non imperii Aristocratici absolute considerati, requisitum necessarium est. S. XIX. Attamen, quia summa hujus imperii potestas penes universum hoc Concilium, non autem penes unumquodque ejusdem membrum est nam alias coetus esset inordinatae multitudinis), necesse ergo est, ut Patricii omnes Legibus ita astringantur, ut unum veluti eorpus, quod una regitur mente, componant. t leges per se solae invalidae sunt, et acile franguntur, ubi earum vindices ii ipsi sunt, qui peccare possunt, quique soli exemplum ex supplicio capere debent, et collegas a de causa punire, ut suum appetitum eiusdem

supplicii metu frenent, quod magnum est absurdum atque adeo medium quaerendum est, quo supremi hujus Concilii ordo et imperii jura inviolata serventur ita tamen, ut inter Patricios aequalitas, quanta dari potest, sit. S. XX. Cum autem ex uno Rectore vel Principe, qui etiam in Conciliis sumagium ferre potest, magna necessario oriri debeat inaequalitas, praesertim ob potentiam, quae ipsi necessario concedi debet, ut suo ossicio securius fungi possit Nihil ergo, si omnia recte perpendamus, communi saluti utilius institui potest, quam quod huic supremo Concilio aliud subordinetur ex quibusdam Patriciis, quorum ossicium solummodo sit observare, ut imperii jura, quae Concilia et imperii Ministros conceri unt, inviolata serventur; qui propterea potestatem habeant, delinquentem quemcunque imperiiministrum, qui scilicet contra jura, quae ipsius ministerium concernunt, peccavit, coram suo judicio vocandi, et secundum constituta jura damnandi; atque hos imposterum Syndicos appellabimus. f. XXI. Atque hi ad vitam eligendi sunt. Nam si ad tempus eligerentur, ita ut postea ad alia imperii ossicia vocari possent', in

363쪽

C a pruri VIII. me Aristocratia. 339

absurdum, quod Art. 9. hujus Cap. modo ostendimus, incideremus. Sed ne longa admodum dominatione nimirum superbiant, nulli ad hoc ministerium eligendi sunt, nisi qui ad annum aetatis sexagesimum aut ultra Pervenerunt, et Senatori ossicio de quo insta suncti sunt. f. AH. Horum praeterea numerum facile determinabimus, si consideremus, hos Syndicos ad Patricios sese habere, ut omnes simul Patricii ad multitudinem, quam regere nequeunt, si justo numero pauciores sunt ac proinde Syndicorum numerus ad Patriciorum numerum debet esse, ut horum numerus ad numerum multitudinis,

hoc est per Art. 3. hujus Cup. ut . ad so. f. XXIII. Praeterea, ut hoc Concilium secure suo ossicio ungi possit, militiae pars aliqua idem decernenda est, cui imperare, quid velit, possit. S. XXIV. Syndicis, vel cuicunque status inistro, stipendium nullum, sed emolumenta decernenda sunt talia, ut non possint sine magno suo damno Rempublicam prave administrare. Nam, quod hujus imperii ministris aequum sit vocationis praemium decerni, dubitare non possumus, quia major hujus imperii pars plebs est, cujus securitati Patricii invigilant, dum ipsa nullam Reip. sed tantum

privatae curam habet. Verum quia contra nemo ut Art. q. Cap. 7. diximus alterius causam defendit, nisi quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, res necessari ita ordinandae sunt, ut ministri, qui Reipublicae curam habent, tum maxime sibi consulant, cum maxime communi bono invigilant. S. XXV. Syndicis igitur, quorum ossicium, ut diximus, est observare, ut imperii tua inviolata serventur, haec emolumenta decer- flenda sunt videlicet ut unusquisque Paterfamilias, qui in aliquo imperii loco habitat, quotannis nummum parvi valoris nempe argenti unciae quartam partem, solvere teneatur Syndicis, ut inde numerum inhabitantium cognoscere possint, atque adeo observare, quotam ejus partem Patricii essiciant. Deinde ut unusquisque Patricius tyro, ut eiectus est, Syndicis numerare debeat summam aliquam magnam, X. gr viginti aut viginti quinque argenti libras. Praeterea pecunia illa, qua absentes Patricii qui scilicet convocato Concilio non intermetunt condemnantur, Syndicis etiam decernenda est, et insuper ut

364쪽

3 o Tractatum Politici pars bonorum delinquentium inistrorum, qui eorum judicio stare

tenentur, et qui certa pecuniae summa mulctantur, vel quorum bona

proscribuntur, iisdem dedicetur; non quidem omnibus, sed iis tantummodo, qui quotidie sedent, et quorum ossicium est Syndicorum Concilium convocare, de quibus vide Λrt. 8. hujus Cap. Ut aurem Syndicorum Concilium suo semper numero constet, ante omnia in supremo Concilio, solito tempore convocato de eo quaestio habenda est. Quod si a Syndicis neglectum fuerit, ut tum ei, qui Senatui de quo mox erit nobis dicendi locus praeest, supremum Concilium ea de re monere incumbat, et a Syndicorum praeside silentii mahiticausam exigere, et, quid de ea supremi Concilii sententia sit, inquirere. Quod si is etiam tacuerit, ut causa ab eo, qui supremo judicio praeest, vel eo etiam tacente ab alio quocunque Patricio suscipiatur, qui tam a Syndicorum quam Senatus et Iudicum praeside silentii rationem exigat. Denique ut lex illa, qua juniores secluduntur, stricte etiam observetur, statuendum est, ut omnes, qui ad annum aetatis trigesimum pervenerunt, quique expresso iure a Regimine non secluduntur, suum nomen in catalogo coram Syndicis inscribi curent, et accepti honoris signum quoddam statuto aliquo pretio, ab iisdem accipere ut ipsis liceat certum ornatum, iis tantummodo concessum, induere, quo dignoscantur, et in honore a reliquis habeantur; et interim jure constitutum sit, ut in electionibus nulli Patricio quenquam nominare liceat, nisi cujus nomen in communi catalogo inscriptum est, idque sub gravi pinna. Et praeterea ne cuiquam liceat ossicium sive munus, ad quod subeundum eligitur, recusare. Denique, ut omnia absolute fundamentalia imperii jura aeterna sint, statuendum est, si quis in supremo Concilio quaestionem de jure aliquo fundamentali moverit, utpote de prolonganda alicujus Ducis exercitus dominatione, vel de numero Patriciorum minuendo, et similibus, ut reusmajestatis sit, et non tantum mortis damnetur, ejusque bona proscribantur, sed ut supplicii aliquod signum in aeternam rei memoriam in publico emineat. Ad reliqua vero communia imperii jura stabiliendum lassicit, si modo statuatur, ut ex nulla abrogari, nec nova condi possit, nisi prius Syndicorum Concilium, et deinde supremi

Concilii tres quartae, aut quatuor quintae partes in eo convenerint

365쪽

Caput VIII. me Aristocratia. 3 IS. XXVI. Jus praeterea supremum Concilium convocandi, resque decernendas in eodem proponendi, penes Syndicos sit; quibus etiam primus locus in Concilio concedatur, sed sine jure suffragii. Verum, antequam sedeant, jurare debent per salutem supremi illius Concilii, perque libertatem publicam, se summo studio conaturos, ut jura patria inviolata serventur, et communi bono consulatur; quo actores Proponendas ordine aperiant per ministrum, qui ipsis a Secretis est. S. XXVII. Ut autem in decernendo, et in eligendis imperii ministris, omnibus Patriciis aequa sit potestas, et celeris expeditio in omnibus detur, omnino probandus est ordo, quem Veneti observant; qui scilicet ad nominandos imperii ministros aliquot e Concilio sorte eligunt, et ab his ordine ministris eligendis nominatis, unusquisque Parricius sententiam suam, qua propositum ministrum eligendum probat vel reprobat, indicat calculis, ita ut postea ignoretur, quisnam hujus aut illius sententiae fuerit auctor Quo fit non tantum, ut omnium Patriciorum in decernendo auctoritas aequalis sit, et ut negotia cito expediantur; sed etiam ut unusquisque absolutam libertatem, quod in Conciliis apprime necessarium est, habeat suam sententiam absque ullo invidiae periculo proferendi. S. XXVIII. In Syndicorum etiam et reliquis Conciliis idem ordo Observandus est, ut scilicet suffragia calculis ferantur. Jus autem Syn dicorum Concilium convocandi, resque in eodem decernendas proponendi, penes eorundem praesidem esse oportet, qui cum aliis decem aut pluribus Syndicis quotidie sedeat, ad plebis de ministris

querelas et secretas accusationes audiendum, et accusatores, si res postulat, asservandos, et Consilium convocandum, etiam ante constitutum tempus, quo congregari solet, si in mora periculum esse eorum

aliquis judicaverit. At hic praeses, et qui cum ipso quotidie Ongregantur, a supremo Concilio eligi, et quidem ex Syndicorum numero debent; non quidem ad vitam, sed in sex menses, nec continuari, nisi post tres aut quatuor annos atque his, ut supra diximus, proscripta bona, et pecuniarum mulctae, vel eorum pars aliqua decernenda est. Reliqua, quae Syndicos spectant, suis in locis dicemus. f. XXIX. Secundum Concilium, quod supremo subordinandum est, Senatum appellabimus, cujus ossicium sit publica negotia agere,

366쪽

3 2 ractatus Politici

ex. r. imperii jura promulgare, urbium munimenta secundum juri ordinare, diplomat militiae dare, tributa subditis imponere eaque collocare, externis legatis respondere, et, quo legati mittendi surit, decernere. Sed ipsos legatos eligere supremi Concilii officium sit. Nam id apprime observandum est, ne Patricius ad aliquod imperii ministerium vocari possit, nisi ab ipso supremo Concilio, ne Psi Patricii Senatus gratiam aucupari studeant. Deinde illa omnia ad

supremum Concilium deserenda sunt, quae praesentem rerum statum aliqua ratione mutant, uti sunt belli et pacis decreta quare Senatus decreta de bello et pace, ut rata sint, supremi Concilii auctoritate firmanda sunt et hac de causa judicarem, ad solum supremum Concilium, non ad Senatum pertinere, nova tributa imponere. S. XXX. Ad Senatorum numerum determinandum haec consideranda veniunt: primo, ut omnibus Patriciis spes aeque magna sit ordinem Senatorium recipiendi deinde, ut nihilominus iidem Senatores, quorum tempus, in quod electi fuerant, elapsum est, non magno post intervallo continuari possint, ut sic imperium a viris peritis et expertis semper regatur; et denique, ut inter Senatorcs plures reperiantur sapientia et virtute clari. Ad has autem omnes conditiones obtinendas nihil aliud excogitari potest, quam quod lege institutum sit, ut nullus, nisi qui ad annum aetatis quinquagesimum pervenit, in ordinem Senatorium recipiatur, et ut quadringenti, hoc est ut Patriciorum una circiter duodecima pars in annum eligatur, quo elapso post biennium iidem continuari iterum possint hoc namque modo semper Patriciorum una circiter duodecima pars, brevibus tantummodo interpositis intervallis, munus Senatorium subibit; qui sane numerus una cum illo, quem Syndici conficiunt, non multum superabitur a numero Patriciorum, qui annum aetatis quinquagesimum attigerunt atque de omnibus Patriciis magna semper erit spes Senatorum aut Syndicorum Ordinem adipiscendi, et nihilominus iidem Patricii, interpositis tantummodo, ut diximus, brevibus intervallis, Senatorium ordinem semper tenebunt, et per illa, qua Art. a. hujus Cap. diximus nunquam in Senatu deerunt viri praestantissimi, qui consilio et arte pollent. Et, quia haec lex frangi non potest absque magna multorum Patriciorum invidia, nulla alia cautione, ut

367쪽

C alma VIII. me Aristocratia. 3 3 valida semper sit, opus est, quam ut unusquisque Patricius, qui eo, quo diximus, aetatis pervenit, Syndicis ejus rei testimonium ostendat, qui ipsius nomen in catalogum eorum, qui Senatoriis muneribus adipiscendis destinantur, reponent, et in supremo Concilio legent, ut locum in hoc supremo Concilio similibus dicatum, et iii Senatorum loco proximus sit, cum reliquis ejusdem ordinis occupet. S. XXXI. Senatorum emolumenta talia esse debent, ut iis major utilitas ex pace quam ex bello sit atque de ex mercibus, quae ex imperio rim alias regiones, vel quae ex aliis regionibus in imperium portantur, runa centesima aut quinquagesima pars ipsis decernatur. Nam Hubitare non possumus, quin inaci ratione pacem, quantum poterunt, tuebuntur, et bellum nunquam protrahere studebunt. Nec

ab hoc vectigali solvendo ipsi Senatores, si eorum aliqui mercatores fuerint, immunes esse debent: nam talis immunitas non sine magna commercii actura concedi potest quod neminem ignorare credo. Porro contra statuendum lege est ut Senator, vel qui Senatoris ossicio functus est, nullo militiae munere fungi possit; et praeterea ut nullum ducem vel rariorem, quos tempore belli tantummodo exercitui praebendos diximus Art. 9. hujus Capitis, renunciare liceat ex iis, quorum Pater vel avus Senator est, vel Senatoriam dignitatem intra biennium habuit Nec dubitare possumus, quin Patricii, qui extra Senatum sunt, haec jura summa , defendant atque adeo fiet, ut Senatoribus majus semper emolumentum ex pace quam ex bello sit, qui propterea bellum nunquam, nisi summa imperii necessitate cogente, suadebunt. in objici nobis potest, quod hac ratione, si scilicet Syndicis et Senatoribus adeo magna emolumenta decernenda sunt, imperium inristocraticum non minus onerosum subditis erit, quam quodcunque Monarchicum Sed, praeterquam quod Regiae uiae majores sumptus requirunt, qui ' tamen ad pacem tutandam BD praebentur, et quod pax nunquam nimis caro pretio emi possit, accedit primo, quod id omne, quod in Monarchico imperio in unum aut paucos, in hoc in plurimos consertur Deinde Reges eorumque ministri onera imperii cum subditis non serunt, quod in hoc contra

368쪽

3- Tractatus Politici

accidit; nam Patricii, qui semper ex ditioribus eliguntur, maximam partem Reip. conferimi. Denique imperii onarchici onera non tam ex Regiis sumptibus, quam ex ejusdem arcanis oriuntur. Onera enim imperii, quae pacis et libertatis tutandae causa civibus imponuntur, quamvis magna sint, sustinentur tamen, et pacis utilitate feruntur. Quae gens unquam tot tamque gravia vectigalia pendere debuit, ut ollandica atque haec non tantum non exhausta, quin contra opibus adeo potens fuit, ut ejus fortunam omnes inviderent.

Si itaque imperii Onarchici nera pacis causa imponerentur, i Ues non premerent; sed, ut dixi, ex hujusmodi imperii arcanis fit, ut subditi oneri succumbant. Nempe quia Regum virtus magis in bello quam in pace valet, et quod ii, qui soli regnare volunt, summopere conari debent, ut subditos inopes habeant ut jam alia taceam, quae prudentissimus Belga V. II. 'olim notavit, quia ad meum institutum, quod solummodo est imperii cujuscunque optimum statum describere,

non spectant.

f. XXXII. In Senatu aliqui ex Syndicis, a supremo Concilio electis, sedere debent, sed sine suffragii jure nempe ut observent,

num jura, quae illud Concilium spectant, recte serventur, et ut supremum Concilium convocari curent, quando ex Senatu ad ipsum supremum Concilium aliquid deferendum est. Nam ius supremum hoc concilium convocandi, resque in eo decernendas proponendi, penes Syndicos, ut jam diximus, est. Sed antequam de similibus suffragia colligantur, qui Senatui tum praesidet, rerum statum, et quaenam de re proposita ipsius Senatus sit sententia, et quibus de causis, docebit; quo fac o suffragia solito ordine colligenda erunt. S. XXXIII. Integer Senatus non quotidie, sed, ut Omnia magna Concilia, statuto quodam tempore congregari debet. Sed quia interim Imperii negotia exercenda sunt, opus est ergo, ut Senatorum aliqua

369쪽

Caput VIII. De Aristocratia. 3 sMars eligatur, quae dimita Senatu ejus vicem suppleat, cujus ossicium fiat, ipsum Senatum, quando eo opus est, convocare, ejusque decreta Ee Republica exequi, epistolas Senatui supremoque Concilio scriptas Iegere, et denique de rebus in Senatu proponendis consulere. Sed, Mi haec omnia, et universi hujus Concilii ordo, facilius concipiatur,

rem totam accuratius describam.

f. XXXIV. Senatores in annum, ut jam diximus, eligendi, inquatuor aut ex ordines dividendi sunt; quorum primus primis tribus vel duobus mensibus in Senatu sedeat, quibus elapsis secundus ordo locum primi occupet et sic porro, servatis vicibus, unusquisque ordo eodem temporis intervallo primum locum in Senatu teneat, ita ut, qui primis mensibus primus, is secundis ultimus sit. Praeterea quot ordines, totidem Praesides, totidemque eorundem Vicarii, qui ipsorum vicem, quando opus est, suppleant, eligendi sunt hoc est, ex quocunque ordine duo eligendi sunt, quorum alter Praeses, alter Vicarius ejusdem ordinis sit, et qui primi ordinis Praeses est, primis etiam mensibus senatui praesideat, vel si absit, eius Vicarius ipsius vicem gerat, et sic porro reliqui, servat ut supra ordine. Deinde ex primo ordine aliqui sorte vel suMagio eligendi sunt, qui cum Praeside et Vicario ejusdem ordinis Senatus vicem, postquam dimissus est, suppleant idque eodem temporis intervallo, quo idem eorum Ordo primum locum in Senatu tenet quippe eo elapso ex secundo ordine totidem iterum sorte vel suffragio eligendi sunt, qui cum suo Praeside et Vicario primi ordinis locum occupent, vicemque Senatus suppleant; et sic porro reliqui nec opus est, ut horum electio, quos scilicet sorte vel suffragio singulis tribus vel duobus mensibus eligendos dixi, et quos imposterum Consules appellabimus, a supremo Concilio fiat. Nam ratio, quam in Art. 9. hujus Cap. dedimus, locum hic non habet, et multo minus illa Art. 7. Suffciet igitur, si a Senatu et Syndicis, qui praesentes adsunt, eligantur. S. XXXV. Horum autem numerum determitiare non ita accurate possum. At tamen hoc certum est, plures esse debere, quam ut lacile corrumpi possint: nam, tametsi de Rep. nihil soli decernam, possitiat tamen Senatum protrahere, vel quod pessimum esset, ipsum deludere proponendo illa, quae nullius, et illa reticendo, quae ma-

370쪽

346 Tractatus Politici

loris momenti essent ut jam taceam, quod si nimis pauci essent, sola unius aut alterius absentia moram publicis negotiis adferre posset. Sed, quoniam contra hi Consules ideo creantur, quia magna Concilia publicis negotiis quotidie vacare nequeunt, medium neCessario hic quaerendum est, et defectus numeri temporis brevitate supplendus. Atque adeo, si modo triginta, aut circiter, in duos aut tres menses eligantur, plures erunt, quam ut hoc brevi tempore corrumpi possint; et hac de causa etiam monui, ut ii, qui in eorum locum succedunt, nullo modo eligendi sint, nisi eo tempore, quo ipsi succedunt, et alii discedunt. S. XXXVI. morum praeterea officium esses diximus. Senatum, quando eorum aliqui, licet pauci sint, opus esse judicaverint, convocare, resque in eodem decernendas proponere, senatum dimittere, ejusque de negotiis publicis decreta exequi. suo autem id fieri ordine debeat, ne res inutilibus quaestionibus diu protrahantur, paucis jam dicam. Nempe Consules de re in Senatu proponenda, et, quid factu opus sit, consulant, et, si de eo omnibus una fuerit mens, tum convocat Senatu, et quaestione ordine exposita, quaenam eorum sit sententia. doceant, nec alterius sententia exspectata suffragia ordine colligant. Sed si Consules plures quam unam sententiam foverint, tum in Senatu illa de quaestione proposita sententia prior dicenda erit, quae a majori Consulum numero defendebatur; et si eadem a majori Senatus et Consulum parte non fuerit probata, sed quod numerus dubitantium et negantium simul major fuerit, quod ex calculis, ut jam monuimus, constare debet, tum alteram sententiam, quae pauciora quam prior habuerit inter Consules suffragia, doceant, et sic porro reliquas. Quod si nulla a majori totius Senatus parte probata fuerit, senatus in sequentem diem aut in tempus breve dimittendus, ut Consulet interim videant, num alia media, quae magis possint placere queant invenire. Quod si nulla alia invenerint, vel si, quae invenerint, Senatus Major pars non probaverit, tum Senatoris cuiusque sententia audienda est; in quam si etiam major Senatu pars non verit, tum de unaquaque sententia iterum suffragia serenda, et non tantum affirmantium, ut huc usque factum, sed dubitantium etiam et negantium calculi numerandi sunt, et si plures

SEARCH

MENU NAVIGATION