Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Caput VIII. me Aristocratia. 3 7

reperientur amrmantes quam dubitantes aut negantes, ut tum sententia rata maneat, et contra irrita, si plures invenientur negantes quam dubitantes aut affrinantes. Sed si de omnibus sententiis major clubitantium quam negantium aut assirmantium fuerit numerus, ut

tum Syndicorum Concilium Senatui adjungatur, qui simul cum Senetoribus suffragia ferant, calculis solummodo firmantibus aut negantibus, omissis iis, qui animum ambiguum indicant. Circa res, quae ad supremum Concilium a Senatu deseruntur, idem ordo tenendus est Haec de Senatu. S. XXXVII. Ad Forum quod attinet, sive tribunal, non potest iisdem fundamentis niti, quibus illud, quod submonarcha est, ut illud in Cap. 6. Art. 26. et seq. descripsimus. Nam per Art. I . hujus Cup. cum fundamentis hujus imperii non convenit, ut ulla ratio stirpium sive familiarum habeatur. Deinde quia Iudices ex solis Patriciis electi, metu quidem succedentium Patriciorum contineri possent, ne in eorum aliquem iniquam aliquam sententiam pronun- cient, et sorte ut neque eos secundum merita punire sustineant; sed contra in plebesos omnia auderent, et locupletes quotidie in praedam raperent. Scio, hac de causa Genuensium consilium a multis probari, quod scilicet non ex Patriciis, sed ex Peregrinis, Judices eligant; sed hoc mihi rem abstracte consideranti absurde institutum videtur, ut Peregrini, et non Patricii, ad Leges interpretandas vocentur. Nam quid aliud Iudices sunt, nisi Legum interpretes quare mihi persuadeo, Genuenses in hoc etiam negotio magis suae gentis ingenium, quam ipsam hujus imperii naturam respexisse. Nobis igitur rem abstracte considerantibus media excogitanda sunt, quae cum hujus regiminis forma Optime conveniunt.

f. XXXVIII. Sed ad Iudicum numerum quod attinet, nullum singularem hujus status ratio exigit; sed, ut in imperio onarchico,

ita etiam in hoc apprime observari debet, ut plures mi , quam ut a vir privato corrumpi possint. Nam eorum ossicium solummodo est providere, ne quisquam privatus alteri injuriam faciat atque adeo quaestiones inter privatos, tam Patricios quam plebeios, dirimere, et poenas delinquentibus, etiam ex Patriciis, Syndicis, et Senatoribus, quatenus contra jura, quibus Omnes tenentur, deliquerunt, sumere.

372쪽

3 8 Tractatus Politici

Caeterum quaestiones, quae inter urbes, quae sub imperio sunt, moveri

possunt, in supremo Concilio dirimendae sunt. S. XXXIX. Temporis praeterea, in quod eligendi sunt, ratio est

eadem in quocunque imperio, et etiam ut quotannis aliqua eorum pars cedat, et denique, quamvis non opus si, ut unusquisque ex

diversa sit familia, necesse tamen est, ne duo sanguine propinqui simul in subselliis locum occupent. Quod in reliquis Conciliis observandum est, praeterquam in supremo, in quo lassicit, si modo in

electionibus lege cautum sit, ne cuiquam propinquum nominare nec de eo, si ab alio nominatus sit, suffragium ferre liceat, et praetereandi ad imperii ministrum quemcunque nominandum duo propinqui sortem ex urna tollant hoc, inquam, sussicit in Concilio, quod ex tam magno hominum numero componitur, et cui nulla singularia emolumenta decernuntur. inique adeo imperio inde nihil erit detrimenti, ut absurdum sit, legem ferre, qua omnium Patriciorum Propinqui a supremo Concilio secludantur, ut Art. I . hujus Cap. diXimus Quod autem id absurdum sit, patet. Nam jus illud ab ipsis Patriciis institui non posset, quin eo ipso omnes absolute suo jure eatenus cederent, ac proinde ejusdem juris vindices non ipsi Patricii, sed plebs esset; quod iis directe repugnat, quae in n. s. et . hujus Cap. ostendimus Lex autem illa imperii, qua statuitur, ut

una eademque ratio inter numerum Patriciorum et multitudinis servetur, id maxime respicit, ut Patriciorum jus et potentia conservetur, ne scilicet pauciores sint, quam ut multitudinem possint regere.

S. L. Caeterum Iudices a supremo Concilio ex ipsis Patriciis, hoc est per Art. 7. hujus Cap. ex ipsis legum conditoribus, eligendi sunt, et sententiae, quas tulerunt tam de rebus civilibus quam criminalibus, ratae erunt, si servato ordine, et absque partium studis prolatae fuerint de qua re Syndicis lege permissum erit cognoscere, judicare, et statuere. S. XLI. Judicum emolumenta eadem esse debent, quae est. 29-Cap. 6 diximus nempe ut ex unaquaque sententia, quam de rebus civilibus tulerint, ab eo, qui causa cecidit, pro ratione totius sum' mae partem aliquotam accipiant. At circa sententias de rebus criminalibus haec sola hic differentia sit, ut bona ab ipsis proscripta, et

373쪽

quaecunque summa, qua minora crimina mulctantur, ipsis solis designetur; ea tamen conditione, ut nunquam iis liceat quenquam tormentis cogere quippiam confiteri, et hoc modo satis cautum erit, ne iniqui in plebeios sint, et ne metus causa nimium Patriciis faveant. Nam, iraeterquam quod hic metus sola avaritia, eaque specioso justitiae momine adumbrata, temperetur, accedit, quod plures sint numero, et quod sumagia non palam, sed calculis erantur ita ut, si quis ob damnatam suam causam stomachetur, nihil tamen habeat, quod uni imputare possit. Porro ne iniquam, aut saltem ne absurdam aliquam sententiam pronuncient, et ne eorum quispiam dolo quicquam faciat, Syndicorum reverentia prohibebit praeterquam quod in tam magno cludicum numero unus semper aut alter reperietur,

quem iniqui formident. in plebe1os denique quod attinet, satis iis etiam cavebitur, si ad Syndicos iisdem appellare liceat, quibus, uti dixi, jure permissum sit de Iudicum rebus cognoscere, judicare, et

statuere. Nam certum est, quod Syndici multorum Patriciorum odium vitare non poterunt, et plebi contra gratissimi semper erunt, cujus ῆpplausum, quantum ipsi etiam poterunt, captare studebunt quem in finem data occasione non omittent, sententias contra leges fori

prolatas revocare, et quemcunque judicem examinare, et cena ex

iniquis sumere; nihil enim hoc magis multitudinis animos movet. Nec obstat, quod similia exempla raro contingere possint, sed contra maxime prodest Nam, praeterquam quod illa Civitas prave constituta sit, ubi quotidie exempla in delinquentes eduntur ut Cap. s. Art. a. ostendimus , illa profecto rarissima esse debent, fama quae

maxime celebrantur.

S XLII. Qui in urbes vel provincias Proconsules mittuntur, X0rdine Senatorio eligendi essent, quia Senatorum ossicium est de urbium munimentis, aerario, militia, etc. curam habere. Sed, qui in legiones aliquantulum remotas mitterentur, Senatum frequentare non p0ssent; et hac de causa ii tantummodo ex ipso Senatu vocandirunt, qui urbibus in patrio solo conditis destinantur; at quos ad Magis remota loca mittere volunt, ex iis eligendi sunt, quorum Ria a senatorio gradu non abest. Sed neque hac ratione paciisetius Imperii satis cautum fore existimo, si nimirum urbes circum-

374쪽

3so Tractatus solitici

vicinae jure sufDagii omnino prohibeantur nisi adeo impotentes omnes sint, ut palam contemni possint, quod sane concipi nequit: atque adeo necesse est, ut urbes circumvicinae iure Civitatis donentur, et ex unaquaque Viginti, triginta, aut quadraginta nam numerus pro magnitudine urbis major aut minor esse debet cives electi innumerum Patriciorum adscribantur, ex quibus tres, quatuor, aut quinque quotannis eligi debent, qui ex senatu sint, et unus ad vitam Syndicus. Atque hi, qui ex Senatu sunt, Proconsules in urbem, ex qua electi sunt, mittantur una cum Syndico. S. XLIII. Caeterum Iudices, in unaquaque urbe constituendi, X

Patriciis ejusdem urbis eligendi sunt. Sed de his non necesse judico prolixius agere, quia ad singularis hujus imperii fundamenta non

pertinent.

f. XLIV. Qui in quocunque Concilio a Secretis sunt, alii ejusmodi ministri, quia sumagit jus non habent, eligendi sunt ex

plebe. Sed quia hi diuturna negotiorum tractatione maximam rerum agendarum notitiam habent, fit saepe, ut eorum consilio plus quam

par est deseratur, et ut status totius imperii ab eorum directione maxime pendeat quae res Hollandis exitio fuit. Nam id sine magna multorum optimorum invidia fieri nequit. at sane dubitare non possumus, quin Senatus, cujus prudentia non a Senatorum, sed ab administrorum consilio derivatur, maxime ab inertibus frequentetur; et hujus imperii conditio non multo melior erit quam imperii onarchici, quod pauci Regis Consiliarii regunt de quo vide Cap. 6 Art. s 6 et Verumenimvero imperium, prout recte vel prave institutum fuerit, eo minus aut magis erit huic malo obnoxium. Nam imperii libertas, quae non satis firma habet fundamenta, nunquam sine periculo defenditur; quod Patricii ne subeant, ministros gloriae cupidos ex plebe eligunt, qui postea vertentibus rebus, veluti hostiae, caeduntur ad placandam eorum iram, qui libertati insidiantur. intubi libertatis fundamenta satis firma sunt, ibi Patricii ipsi ejusdem

tutandae gloriam sibi expetunt studentque, ut rerum agendarum prudentia ab eorum tantummodo consilio derivetur: qiue duo in jaciendis hujus imperii fundamentis apprime observavimus, nempe ut plebs tam a consiliis, quam a suimgiis serendis arceretur sor

375쪽

Caput VIII. me Aristocratia. 3s Irit. 3. et q. ujus C . , atque adeo ut suprema imperii potestas penes omnes Patricios, auctoritas autem penes Syndicos et Senatum, et jus denique senatum convocandi, resque ad ommunem salutem pertinentes proponendit penes Consules, ex ipso Senatu electos esset. uod si praeterea statuatur, ut qui a Secretis in senatu vel in aliis Conciliis est, in quatuor, aut quinque ad summum, anno eligatur, atque ei secundus, qui a Secretis in idem tempus designatus sit, adiungatur, qui interim laboris partem erat vel si in Senatu non unus, sed plures a Secretis sint, quorum alius his, alius aliis negotiis detinetur nunquam fiet, ut administrorum potentia alicujus sit momenti.

S. XLV. 4Εraritoribuni ex plebe etiam eligendi sunt, qui ejus

rationem non tantum Senatui, sed etiam Syndicis reddere teneantur.

f. XLVI. in Religionem quae spectant, satis prolixe ostendimus in Tract. Theologico-Politico. Quaedam tamen tum imisimus, de quibus ibi non erat agendi locus. Nempe quod omnes Patricii eiusdem Religionis, simplicissimae scilicet et maxime Catholicae, qualem in eodem Tractatu descripsimus, esse debeant. Nam apprime caVendum se, ne ipsi Patricii in sectas dividantur, et ne alii his, alii aliis plus faveant; et deinde, ne superstitione capti libertatem subditis dicendi ea, quae sentiunt, adimere studeant. Deinde, quamvis unicuique libertas dicendi ea, quae sentit, danda est, magni tamen conventus prohibendi sunt atque adeo iis, qui alii Religioni addicti sunt, concedendum quidem est, tot, quot Velint, templa aedificare, sed parva, et certae cujusdam mensurae, et in locis aliquantulum ab invicem dissitis. Λ templa, quae patriae Religioni dicantur, multum reseri, ut magna et sumptuosa sint, et ut praecipuo ipsius cultui solis Patriciis vel Senatoribus manus admovere liceat atque adeo ut solis Patriciis liceat baptizare, matrimonium consecrare, manus imponere, et absolute ut templorum veluti Sacerdotes, patriaeque Religionis vindices et interpretes agnoscantur. in concionandum autem, et ecclesiae aerario, ejusque quotidianis negotiis administrandis, aliqui ex plebe ab ipso Senatu eligendi sunt, qui senatus quasi vicarii sint, cui propterea rationem omnium reddere teneantur.

Omissum est proponendi ita M. Pr. vide autem supra saa. s. 6 et 3 36. s. a.

376쪽

3sa Tractatus politici

S. XLVII. inique haec illa sunt, quae hujus imperii undamerata spectant; quibus pauca alia minus quidem principalia, sed magrii

tamen momenti, addam nempe ut Patricii veste quadam se habitu singulari, quo dignoscantur, incedant, et ut singulari quodam titist salutentur, et unusquisque ex plebes iis loco cedat, et si aliqisis Patricius bona sua aliquo infortunio, quod vitari nequit, amiserit, idque liquido docere poterit, ut in integrum ex publicis bonis resti tuatur sed si contra constet, eundem largitate, fastu, ludo, scorti S, etc. eadem consumpsisse, vel quod absolute plus debet, quam ensolvendo, ut dignitate cedat, et omni honore ossicioque indignus habeatur. Qui enim seipsum, resque suas privatas regere nequit, multo minus publicis consulere poterit. S. XLVIII. Quos ex jurare cogit, a periurio multo magi cavebunt, si per salutem patriae et libertatem, perque supremum Concilium, quam si per Deum jurare jubeantur. Nam, qui per Deum jurat, privatum bonum interponit, cujus ille aestimator est: at qui jurejurando libertatem patriaeque salutem interponit, is per commune omnium bonum, cujus ille aestimator non est, jurat, et, si pejerat, eo ipse se patriae hostem declarat. S. XLIX. cademiae, quae sumptibus Reip. fundantur, non tam ad ingenia colenda, quam ad eadem coercenda instituuntur. Sed in libera Rep. tum scientiae et artes optime excolentur, si unicuique veniam petenti concedatur publice docere, idque suis sumptibus, suaeque famae periculo. Sed haec et similia ad alium locum reservo. Nam hic de iis solummodo agere constitueram, quae ad solum imperium Λristocraticum pertinent.

S. I. Muc usque hoc imperium consideravimus, quatenus ab una sola urbe, quae totius imperii caput est, nomen habet. Tempus jam est, ut de eo agamus, quod plures urbes tenent, quodque ego pra, cedenti praeferendum existimo. Sed ut utriusque differentiam et praestantiam noscamus, singula praecedentis imperii undamenta perlustrabimus, et, quae ab hoc aliena sunt, rejiciemus, et alia, quibus niti debeat, eorum loco aciemus.

377쪽

C a pruri HX De Aristocratia. 353 S. II. Urbes itaque, quae Civitatis jure gaudent, ita conditae et

munitae esse debent, ut unaquaeque sola sine reliquis subsistere quidem non possit, sed contra etiam, ut a reliquis deficere nequeat absque magno totius imperii detrimento hoc enim modo semper unitae manebunt. At quae ita constitutae sunt, ut nec se conservare, nec reliquis formidini esse queant, eae sane non sui, sed reliquarum juris absolute sunt.

S. III. Quae autem Λrt. . et O praec Cap. Ostendimus, ex communi imperii ristocratici natura deducuntur; ut et ratio numeri Patriciorum ad numerum multitudinis, et qualis eorum aetas et Onditio esse debeat, qui Patricii sunt creandi ita ut nulla circa haec oriri possit differentia, sive imperium una, sive plures urbes teneant. At supremi Concilii alia hic debet esse ratio. Nam si quae imperii Urbs supremo huic Concilio congregando destinaretur, illa revera ipsius imperii caput esset atque adeo vel vices servandae essent, vel talis locus huic Concilio esset designandus, qui Civitatis jus non habeat, quique ad Omnes aeque pertineat. Sed tam hoc quam illud, ut dictu facile, ita factu difficile est, ut scilicet tot hominum millia extra Urbes saepe ire, vel ut jam hoc jam alio in loco convenire

debeant.

S. IV. Verum ut recte, quid in hac re fieri oporteat, et qua ratione hujus imperii Concilia instituenda sint, ex ipsius natura et conditione concludere possimus, haec consideranda sunt: nempe quod unaquaeque Urbs tanto plus juris quam vir privatus habeat, quanto viro privato potentior est per Art. . Cap. a.); et consequenter

unaquaeque hujus imperii Urbs 'ide Art. a. hujus Cap. tantum iuris intra moenia, seu suae jurisdictionis limites, habeat, quantum

potest. Deinde, quod Omnes urbes non ut confoederatae, sed ut unum imperium constituentes, invicem sociatae et unitae sint; sed ita, ut unaquaeque urbs tanto plus iuris in imperium quam reliquae obtineat, quanto reliquis est potentior; nam qui inter inaequales aequalitatem quaerit, absurdum quid quaerit Cives quidem aequales merito aestimantur, quia uniuscujusque potentia cum potentia totius imperii comparata nullius est considerationis. At urbis cujuscunque potentia magnam partem potentiae ipsius imperii constituit, et eo majorem,

378쪽

3s Tractatus Politici

quo ipsa urbs major est ac proinde omnes urbes aequales haberi nequeunt. Sed ut uniuscujusque potentia, ita etiam ejusdem jus ex ipsius magnitudine aestimari debet. Vincula vero, quibus adstringi debent, ut unum imperium componant, apprime sunt per Art. I. p. . Senatus et Forum. Quomodo autem eae omnes his vinculis ita copulandae sunt, ut earum tamen unaquaeque sui juris, quantum fieri potest, maneat, breviter hic ostendam. S. V. Nempe uniuscujusque urbis Patricios, qui pro magnitudine urbis per Art. 3. hujus Cap. plures aut pauciores esse debent, summum in suam urbem jus habere concipio, eosque in Concilio, quod illius urbis supremum est, summam habere potestatem urbem muniendi ejusque moenia dilatandi, vectigalia imponendi, leges condendi et abrogandi, et omnia absolute agendi, quae ad suae urbis conservationem et incrementum necessaria esse judicant. Λ communia autem imperii negotia tractanda Senatus creandus est iis omnino conditionibus, quas in praeced. Cap. diximus ita ut inter hunc Senatum et illum nulla alia sit differentia, quam quod hic authoritatem etiam habeat dirimendi quaestiones, quae inter urbes oriri possunt. Nam hoc in hoc imperio, cujus nulla urbs caput est, non potest, ut in illo, a supremo Concilio fieri Ude Art. F. pro C . . S. I. Caeterum in hoc imperio supremum Concilium convocandum non est, nisi opus sit ipsum Imperium reformare, vel in arduo aliquo negotio, ad quod peragendum Senatores se impares esse credent atque adeo raro admodum fiet, ut omnes Patricii in Concilium vocentur. Nam praecipuum supremi Concilii ossicium esse diximus Art. 7. Praee Cap. , leges condere et abrogare, et deinde imperii ministros eligere. At leges, sive communia totius imperii jura, simulatque instituta sunt, immutari non debent. Quod si tamen tempus et occasio ferat, ut novum aliquod jus instituendum sit, aut jam statutum mutandum, potest prius de eodem quaestio in Senatu haberi; et postquam Senatus in eo convenerit, tum deinde legati ad urbes ab ipso Senatu mittantur, qui uniuscujusque urbis Patricios Senatus sententiam doceant; et si denique major urbium pars in sententiam Senatus verit, ut tum ipsa rata maneat, alias irrita. tque hic idem ordo in iligendii ducibus exercitus, et legatis in alia regna

379쪽

mittendis, ut circa decreta de bello inferendo, et pacis conditionibus acceptandis, teneri potest. Sed in reliquis imperii ministris eligendis, quia ut in Λrt. . huius Cap. Ostendimus unaquaeque urbs, quantum fieri potest, sui juris manere debet, et in imperio tanto plus juris obtinere, quant reliquis est potentior, hic ordo necessario servandus est. Nempe Senatores a Patriciis uniuscujusque urbis eligendi sunt; videlicet unius urbis Patricii in suo Concilio certum Senatorum numerum ex suis Civibus collegis eligent, qui ad numerum Patriciorum ejusdem urbis se habeat νω Art. 3o praceri .)ut . ad Ia. Et quos primi, secundi, tertii, etc., ordinis esse volunt, designabunt; et sic reliquarum urbium Patricii pro magnitudine sui numeri plures paucioresve senatores eligent, et in tot ordines distribuent, in quo Senatum dividendum esse diximus νω Art. 3 . praceae. Cop. quo fiet, ut in unoquoque Senatorum ordine pro magnitudine cujuscunque urbis plures paucioresve ejusdem Senatores reperiantur. t ordinum Praesides eorumque Vicarii, quorum numerus minor est urbium numero, a Senatu ex Consulibus electis sorte

eligendi sunt. In Judicibus praeterea supremis imperii eligendis idem

ordo retinendus est, scilicet ut uniuscujusque urbis Patricii ex suis collegis pro magnitudine sui numeri plures aut pauciores Iudices eligant. Atque adeo fiet, ut unaquaeque urbs in eligendis ministris sui iuris, quantum fieri potest, sit, et ut unaquaeque quo potentior est, eo etiam plus juris tam in Senatu quam in foro obtineat; posito stilicet, quod Senatus et ori ordo in decernendis imperii rebus, et quaestionibus dirimendis, talis omnino sit, qualem ri. 33. et 3 . praec Cap. descripsimus. S. VII. Cohortium deinde Duces et militiae Tribuni e Patriciis

etiam eligendi sunt. Nam quia aequum est, ut unaquaeque urbs pro ratione suae magnitudinis certum militum numerum ad communem totius imperii securitatem conducere teneatur, aequum etiam est, ut e Patriciis niuscujusque urbis pro numero legionum, quas alere tenentur, tot tribunos, duces, signiferos etc. eligere liceat, quot ad illam militiae partem, quam imperio suppeditant Ordinandam requiruntur.

missum est tot in Ed. r.

380쪽

as Tractatus Politici S. VIII. Vectigalia nulla etiam a senatu subditis imponenda sed

ad sumptus, qui ad negotia publica peragenda ex Senatus decreto requiruntur, non subditi, sed urbes ipsae ab ipso Senatu ad censum vocandae sunt, ita ut unaquaeque urbs pro ratione suae magnitudinis sumptuum partem majorem vel minorem ferre debeat quam quidem partem ejusdem urbis Patricii a suis Urbanis ea qua velint via exigent, eos scilicet vel ad censum trahendo, vel, quod multo aequius est, iisdem vectigalia imponendo. f. IX. Porro, quamvis omnes hujus imperii urbes maritimae non sint, nec Senatores ex solis urbibus maritimis vocentur, possunt tamen iisdem eadem emolumenta decerni, quae Art. I. Praec CaP. diximus; quem in sinem pro imperii constitutione media excogitari poterunt, quibus urbes invicem arctius copulentur. Caeterum reliqua ad Senatum, et Forum, et absolute ad universum Imperium spectantia, quae in praec Cap. tradidi, huic etiam imperio applicanda sunt. Atque adeo videmus, quod in imperio, quod plures urbes tenent, non necesse sit supremo Concilio convocando certum tempus aut locum designare. t Senatui et Foro locus dicandus est in pago,

vel in urbe, quae suffragii jus non habet. Sed ad illa, quae ad singulas urbes spectant, revertor.

S. . ordo supremi Concilii unius urbis in eligendis urbis et imperii ministris, et in rebus decernendis, idem ille, quem Λrt. 7. et 36. praec Cap. tradidi, esse debet. Nam eadem hic quam illic est ratio. Deinde Syndicorum Concilium huic subordinandum est, quod ad urbis Concilium se habeat, ut illud Syndicorum praeced. Cap. ad Concilium totius Imperii, et cujus ossicium intra limites jurisdictionis urbis idem etiam sit, iisdemque emolumentis gaudeat. Quod si urbs, et consequenter Patriciorum numerus, adeo exiguus fuerit, ut non nisi unum aut duos Syndicos creare possit, qui duo Concilium facere nequeunt, tum Syndicis in cognitionibus pro renata Iudices a supremo urbis Concilio designandi sunt, vel quaestio ad supremum Syndicorum Concilium deserenda. Nam ex unaquaque urbe aliqui etiam ex Syndicis in locum, ubi Senatus residet, mittendi sunt, qui prospiciant, ut jura universi imperii inviolata serventur, quique in Senatu absque jure suffragii sedeant.

SEARCH

MENU NAVIGATION