장음표시 사용
381쪽
Clasma IX. me Aristocratia. 357 f. I. Urbium Consules a Patriciis etiam ejusdem urbis eligendi
sunt, qui veluti Senatum illius urbis constituant. Horum autem numerum determinare non possum, nec etiam necesse esse existimo, quandoquidem ejusdem urbis negotia, quae magni ponderis sunt, a suprem ejusdem Concilio, et, quae ad universum Imperium spectant, a magno Senatu peraguntur. Caeterum, si pauci fuerint, necesse erit, ut in suo Concilio palam suffragia erant, non autem calculis, ut in
magnis Conciliis. In parvis enim Conciliis, ubi suffragia clam indicantur, qui aliquanto callidior est, facile cuiusque suffragii auctorem
noscere, et minus attentiores multis modis eludere potest.
S. XII. In unaquaque praeterea urbe Iudices a supremo ejusdem Concilio constituendi sunt a quorum tamen sententia supremum Imperii judicium appellare liceat, praeterquam reo palam eonvicto, et confitenti debitori Sed haec ulterius persequi non est opus. S. XIII. Superest igitur, ut de urbibus, quae sui juris non sunt, loquamur. et si in ipsa imperii provincia vel regione conditae, et earum incolae ejusdem nationis et linguae sint, debent necessario, sicuti agi, veluti urbium vicinarum partes censeri, ita ut earum
unaquaeque sub regimine hujus aut illius urbis, quae sui juris est, esse debeat. Cujus rei ratio est, quod Patricii non a supremo huius Imperii, sed a supremo uniuscujusque Urbis Concilio eligantur, qui
in unaquaque urbe, pro numero incolarum intra limites jurisdictionis ejusdem urbis, plures paucioresve sunt per Art. s. hujus Cap. . Atque adeo necesse est, ut multitudo urbis, quae sui juris non est, ad censum multitudinis alterius, quae sui juris sit, reseratur, et ab ejus directione pendeat. At urbes iure belli captae, et quae imperio accesserunt, veluti imperii Sociae habendae, et beneficio victae Obligandae vel Coloniae, quae jure Civitatis gaudeant, eo mittendae, et gens alio ducenda, vel omnino delenda est. S. XIV. Atque haec sunt, quae ad hujus imperii fundamenta spectant. Quod autem ejus conditio melior sit quam illius, quod nomen ab una urbe sola habet, hinc concludo quod scilicet uniuscujusque urbis Patricii, more humanae cupidinis, suum jus tam in urbe quam in Senatu retinere, et, si fieri potest, augere studebunt;
atque adeo, quantum poterunt, conabuntur multitudinem ad cora-
382쪽
here, et consequenter imperium beneficiis magis quam metu agitare, suumque numerum augere: quippe quo plures numero fuerint, eo
plures per Art. 6. hujus Cap. ex suo Concilio Senatores eligerat, et consequenter per Ara eundem plus juris in imperio obtinebunt Nec obstat, quod, dum unaquaeque urbs sibi consulit, reliquisque invidet, saepius inter se discordent, et tempus disputando consumarit. Nam si, dum Romani Heliberant, terit Sagunthus; dum contra pauci ex solo suo affectu Omnia decernunt, perit libertas commvn que bonum sunt namque humana ingenia hebetiora, quam ut omnia statim penetrare possint; sed consulendo, audiendo, et disputando
acuuntur et, dum Omnia tentant media, ea, quae volunt, tandem inveniunt, quae Omnes probant, et de quibus nemo antea cogitasset.
Quod si quis regerat, hoc moliandorum imperium non diu absque Comite, vel Vicario, qui vicem Comitis suppleret, stetisse; hoc sibi responsum habeat, quod moliandi ad obtinendam libertatem satis
sibi putaverunt, Comitem deserere, et Imperii corpus capite Obtruncare nec de eodem resormando cogitarunt, sed omnia ejus membra, uti antea constituta fuerant, reliquerunt, ita ut Hollandiae comitatus sine Comite, veluti corpus sine capite, ipsumque Imperium sine nomine manserit. Atque adeo minime mirum, quod subditi plerique ignoraverint, penes quos summa esset imperii potestas. Et quamvis hoc non esset, ii tamen, qui imperium revera tenebant, longe pauciores erant, quam ut multitudinem regere, et potentes adversarios
opprimere possent. Unde factum, ut hi saepe impune iis insidiari,
et tandem revertere lotuerint. Iubita itaque eiusdem Reipublicae eversi non ex eo orta est, quod tempus in deliberationibus inutiliter consumeretur, sed ex desormi ejusdem imperii statu, et paucitate
S. V. Est praeterea hoc ristocraticum imperium, quod plures urbes tenent, alteri praeferendum, quia non opus est, ut in praecedenti, cavere, ne universum supremum ejus Concilium subito impetu opprimatur, quandoquidem per Art. 9. hujus Cap. eidem convocando nullum tempus nec locus designatur. Sunt praeterea potentes cives in hoc imperio minus timendi. Nam ubi plures urbes libertate gaudent, non lassicit ei, qui viam ad imperium affectat, urbem unam
383쪽
C as in IX. me Aristocratia. 359
Occupare, ut imperium in reliquas obtineat. Est denique in hoc imperio libertas pluribus communis. Nam ubi una sola urbs regnat, eatenus reliquarum bono consulitur, quatenus regnanti huic urbi expedit.
f. I. Imperii utriusque Aristocratici sundamentis explicatis et ostensis, superest ut inquiramus, an aliqua causa culpabili possint di tui, aut in aliam formam mutari. Primaria causa, unde hujusmodi imperia ditatuuntur, illa est, quam acutissimus Florentinus Disc. I lib. 3. in it. Livium observat, videlicet quod imperio, licuti humano corpori, quotidie aggregatur aliquid, quod quandoque inae get curatione atque adeo necesse esse, ait, ut aliquando aliquid accidat, quo imperium ad suum principium, quo stabiliri incepit, redigatur. Quod si intra debitum tempus non acciderit, vitia eo usque crescent, ut tolli nequeant, nisi cum ipso imperio. tque hoc, inquit, vel casu contingere potest, vel consilio et prudentia legum, aut viri eximiae virtutis. Nec dubitare possumus, quin haec res maximi sit ponderis, et quod, ubi huic incommodo provisum non sit, non poterit imperium sua virtute, sed sola fortuna permanere et contra, ubi huic malo remedium idoneum adhibitum fuerit, non poterit ipsum suo vitio, sed solummodo inevitabili aliquo fato cadere, ut mox clarius docebimus. Primum quod huic malo remedium occurrebat, hoc suit, ut scilicet singulis lustris supremus aliquis Dictator in mensem unum aut duos crearetur , cui jus esset de Senatorum, et cujuscunque ministri, factis cognoscendi, iudicandi, et ει- tuendi, et consequenter imperium ad suum principium restituendi. Sed qui imperii incommoda vitare studet, remedia adhibere debet, quae cum imperii natura conveniant, et quae ex ipsius undamentis deduci queant alias in Scyllam incidet, cupiens vitare Charybdin. Est quidem hoc verum, quod omnes, tam qui regunt quam qui reguntur, metu supplicii aut damni contineri debeant, ne impune, vel cum lucro peccare liceat; sed contra certum etiam est, quod, si hic metus bonis et malis hominibus communis fuerit, versetur ne-
384쪽
36o Tractatus Politici cessario imperium in summo periculo. Cum igitur Dictatoria potestas absoluta sit, non potest non esse omnibus formidabilis, praesertim
statuto tempore, ut requiritur, Dictator crearetur, quia tum unus
quisque gloriae cupidus eum honorem summo studio ambiret; et certum est, quod in pace non tam virtus quam pulentia spectatur, ita ut quo quisque superbior, eo facilius honores adipiscatur et forte hac de causa Romani nullo constituto tempore, sed fortuita quadam necessitate coacti Dictatorem facere consueverant. Λ nihilominus rumor ' Dictatoris, ut Ciceronis verba referam, bonis injucundus fuit. Et sane, quandoquidem haec Dictatoria potestas Regia absolute est, potest non absque magno Reip. periculo imperium aliquando in Monarchicum mutari, tametsi in tempus, quantumvis breve, id fiat. Me quod, si ad creandum Dictatorem nullum certum tempus designatum sit, ratio tum nulla temporis intercedentis ab uno ad alium, quam maxime servandam esse diximus, haberetur, et quod res etiam vaga admodum esset, ut facile negligeretur. Nisi itaque haec Dictatoria potestas aeterna sit et stabilis, quae servata imperii forma in unum deferri nequit, erit ergo ipsa, et consequenter Reip. salus et conservatio, admodum incerta. S. II. t contra dubitare nequaquam possumus per Art. 3. Cap. 6. , quod, si possit servata imperii forma Dictatoris gladius perpetuus, et malis tantummodo formidini esse, nunquam eousque vitia invalescere poterunt, ut tolli aut emendari nequeant. Ut igitur has Omnes conditiones obtineamus, Syndicorum Concilium Concilio supremo subordinandum diximus, ut scilicet dictatorius ille gladius perpetuus esset non penes personam aliquam naturalem, sed civilem, cujus membra plura sint, quam ut imperium inter se possint dividere per Art. I. et a Cap. . '), vel in scelere aliquo convenire ad quod accedit, quod a reliquis imperii muneribus subeundis prohibeantur, quod militiae stipendia non solvant, et quod denique ejus aetatis sint, ut praesentia ac tuta, quam nova et periculosa malint. Quare imperi nullum ab iis periculum; et consequenter non bonis,
385쪽
sed malis tantummodo formidini esse queunt, et revera erunt. Nam, ut ad scelera peragenda debiliores, ita ad malitiam coercendam potentiores sunt. Nam praeterquam quod principiis obstare possunt quia Concilium aeternum est), sunt praeterea numero satis magno, ut sine invidiae timore potentem unum aut alterum accusare et damnare audeant praesertim quia suffragia calculis feruntur, et sententia nomine totius Concilii pronunciatur. . S. III. At Romae plebis Tribuni perpetui etiam erant; rerum impares, ut Scipionis alicujus potentiam premerent; et praeterea id, quod salutare csse judicabant, ad ipsum Senatum deferre debebant, a quo etiam saepe eludebantur, essiciendo scilicet, ut plebs ei magis faveret, quem ipsi Senatores minus timebant. Ad quod accedit, quod Tribunorum contra Patricios auctoritas plebis favore defenderetur, et quotiescunque ipsi plebem vocabant, seditionem potius movere quam Concilium convocare viderentur. Quae sane incommoda in imperio, quod in praecedd. duob. Capp. descripsimus, locum non habent. S. IV. Verum enim vero haec Syndicorum auctoritas hoc solummodo praestare poterit, ut imperii forma servetur atque adeo prohibere, ne leges infringantur, et ne cuiquam eum lucro peccare liceat; sed nequaquam essicere poterit, ne vitia, quae lege prohiberi nequeunt, gliscant, ut sunt illa, in quae homines otio abundantes incidunt, et ex quibus imperii ruina non raro sequitur. Homines enim, in pace deposito metu, paulatim ex ferocibus barbaris civiles seu humani, et ex humanis molles et inertes fiunt, nec alius alium virtute, sed iistu et luxu excellere studet unde patrios mores fastidire, alienos induere, hoc est servire, incipiunt. S. V. Ad haec mala vitandum multi conati sunt leges sumptuarias condere; sed frustra. Nam omnia jura, quae absque ulla alterius iniuria violari possunt, ludibrio habentur; et tantum abest, ut hominum cupiditates et libidinem frenent, quin contra easdem intendant: nam nitimur in vetitum semper, cupimusque negata. Nec unquam hominibus otiosis ingenium deest ad eludenda iura, quae instituuntur de rebus, quae absolute prohiberi nequeunt, ut sunt convivia, ludi, 0rnatus, et alia hujusmodi, quorum tantummodo excessus malus, et
386쪽
3 la Tractatum Politici ex uniuscujusque fortuna aestimandus est, ita ut lege nulla universali determinari queat. S. I. Concludo itaque, communia illa pacis vitia, de quibus hic loquimur, nunquam directe, sed indirecte prohibenda esse, talia scilicet imperii fundamenta jaciendo, quibus fiat, ut plerique, non quidem sapienter vivere studeant nam hoc impossibile est), sed ut iis ducantur affectibus, ex quibus Reip. maior sit utilitas. Atque adeo huic rei maxime studendum, ut divites, si non parci, avaritamen sint. Nam non dubium est, quin, si hic avaritiae affectus, qui universalis est et constans, gloriae cupidine foveatur, plerique rei suae sine ignominia augendae summum ponant studium, quo honores adipiscantur, et summum dedecus vitent. S. VII. Si itaque ad fundamenta utriusque imperitis istocratici, quae praeced. duobus Capp. explicui, attendamus, hoc ipsum ex iisdem sequi videbimus. Numerus enim regentium in utroque adeo magnus est, ut divitum maximae parti aditus ad regimen pateat, et ad imperii honores adipiscendos. Quod si praeterea uti diximus Art. 7.Cap. 8. statuatur, ut Patricii, qui plus debent quam sunt solvendo, ordine Patricio deturbentur, et qui bona sua insortunio perdiderunt,
ut in integrum restituantur, non dubium est, quin omnes, quantum poterunt, conabuntur bona sua conservare. Peregrinos praeterea habitus nunquam concupiscent, nec patrios fastidient, si lege constituatur, ut Patricii, et qui honores ambiunt, singulari veste dignoscantur: de quo vide Art. s. et 7 Cap. 8. Et praeter haec alia in quocunque imperio cum natura loci et gentis ingenio consentanea excogitari possunt, et in eo apprime vigilari, ut subditi magis spontequam lege coacti suum ossicium faciant. S. VIII. Nam imperium, quod nihil aliud prospicit, quam ut homines metu ducantur, magis sine vitiis erit, quam cum Virtute. Sed homines ita ducendi sunt, ut non duci, sed ex suo ingenio et libero suo decreto vivere sibi videantur atque adeo ut solo liber-
Uers Belg. In d. r. sectionis septimae exordium non apparet. Sic etiam apud Paulum. - Gladrer, uerbach ex instava septimam faciunt, et sic porro Bruder, quem imitantur Salmet et Irchmann septimam suo arte inchoat a verbis mox sequentibus quod δε praeterea etc.
387쪽
tatis amore, et rei augendae studio, speque imperii honores adipiscendi, retineantur. Caeterum imagines, triumphi, et alia virtutis incitamenta magis servitutis quam libertatis sunt signa Servis enim, non liberis virtutis praemia decernuntur. Fateor quidem homines his stimulis maxime incitari sed ut haec in initio viris magnis, ita postea, crescente invidia, ignavis et opum magnitudine tumidis dercernuntur, magna omniusti bonorum indignatione Deinde qui parentum triumphos et imagines ostentant, injuriam sibi fieri credunt, ni reliquis praeserantur. Denique, ut alia taceam, hoc certum est, quod aequalitas, qua semel exuta communis libertas necessario perit, conservari nullo modo possit, simulatque alicui Viro virtute claro singulares honores jure publico decernuntur.
S. IX. His positis, videamus jam, an hujusmodi imperia culpabili aliqua causa possint destrui. Verum, si quod imperium aeternum esse potest, illud necessario erit, cujus semel recte instituta jura inviolata manent. Anima enim Imperii Iura sunt. His igitur servatis, servatur necessario imperium. t jura invicta esse nequeunt, nisi et Ratione et communi hominum tactu defendantur alias, si scilicet solo Rationis auxilio nituntur, invalidae sane sunt, facileque vincuntur. Cum itaque utriusque imperii Aristocratici jura fundamentalia cum
Ratione et communi hominum tactu convenire ostenderimus, possumus ergo affirmare, si quae ulla imperia, haec necessario aeterna fore,
vel nulla culpabili causa, sed fato tantummodo aliquo inevitabili posse destrui. f. . t objici nobis adhuc potest, quod', quamvis imperii jura
in praeced. ostens Ratione et communi hominum affectu defendantur, possint nihilominus aliquando vinci. Nam nullus affectus est, qui aliquando a fortiori et contrario affectu non vincatur timorem namque mortis a cupidine rei alienae saepe vinci videmus. Qui hostem metu territi sugiunt, nullo alterius rei metu detineri possunt, sed sese in flumina praecipitant, vel in ignem ruunt, ut hostium serrum fugiant. Quantumvis igitur civitas recte ordinata, et jura optime instituta sint, in maximis tamen imperii angustiis, quando omnes, ut fit, terrore quodam panico capiuntur, tum omnes id solum, quod praesens metus suadet, nulla futuri neque legum habita
388쪽
ratione, sobant, omnium ora in Virum victoriis clarum vertuntur,
eundemque legibus solvunt, atque ipsi imperium pessimo exemplo continuant, totamque Rempublicam ipsius fidei committunt quae QS sane Romani imperii exitii fuit causa. Sed ut huic objectioni respondeam, dico primo, quod in recte constituta Republica similis
terror non oritur, nisi ex justa causa atque adeo is terror et Onfusio ex eo orta nulli causae, quae prudentia humana vitari poterat,
adscribi potest. Deinde notandum, quod in Repub., qualem in praeced. descripsimus, fieri non potest per Art. . et s. v. . ,
ut unus aut alter virtutis fama ita excellat, ut omnium ora in severtat. Sed necesse est, ut plures habeat aemulos, quibus plures alii faveant. Quamvis itaque ex terrore confusi aliqua in Republica oriatur, leges tamen fraudare, atque aliquem contra jus ad imperium militare renunciare nemo poterit, quin statim contentio alios petentium oriatur; quae ut dirimatur, necesse tandem erit ad semel statuta, et ab omnibus probata, jura recurrere, atque res imperii secundum leges latas ordinare. Possum igitur absolute assirmare, cum imperium,
quod una sola Urbs, tum praecipue illud, quod plures Urbes tenent, aeternum esse, sive nulla interna causa posse dissolvi aut in aliam
S. I. ranseo tandem ad tertium, et omnino absolutum imperium, quod Democraticum appellamus. Hujus ab Aristocratico differentiam
in hoc potissimum consistere diximus, quod in eo sola supremi Concilii voluntate et libera lectione pendeat, ut hic aut ille Patricius creetur ita ut nemo jus suffragii et munera imperii subeundi haereditarium habeat, nemoque id ius sibi poscere jure possit, ut in hoc, de quo jam agimus, imperio fit. Nam omnes, qui ex parentibus civibus, vel qui in patrio illo solo nati, vel qui de Republica bene meriti sunt, vel ob alias causa, ob quas ex alicui ius civis dare jubet, ii, inquam, omnes jus suffragii in supremo Concilio, muneraque imperii subeunda jure sibi poscunt, nec denegare iis licet, nisi ob crimen aut infamiam.
389쪽
Caput XI. me Democratia. 36s S. II. Si igitur iure institutum sit, ut Seniores tantummodo, qui
ad certum aetatis annum pervenerunt, vel ut soli primogeniti, simulatque per aetatem licet, vel qui certam pecuniae summam Reipublicae contribuunt, jus suffragii in supremo Concilio, et imperii negotia tractandi, habeant, quamvis hac ratione fieri posset, ut supremum Concilium ex paucioribus civibus componeretur, quam illud imperii Aristocratici, de quo supra egimus; erunt nihilominus hujusmodi imperia Democratica appellanda, quoniam eorum cives, qui ad regendam Rempublicam destinantur, non a supremo Concilio, ut Optimi, eliguntur, sed lege ad id destinantur. Et, quamvis hac ratione hujusmodi imperia, ubi scilicet non qui optimi, sed qui sorte fortuna divites, vel qui primi nati sunt, ad regimen destinantur, imperio Aristocratico cedere videantur, tamen, si praxi seu communem Ominum conditionem spectemus, res eodem redibit. Nam Patriciis ii semper optimi videbuntur, qui divites, vel ipsis sanguine proximi, vel amicitia conjuncti sunt. Et sane, si cum Patriciis ita comparatum esset, ut liberi ab omni affectit, et solo studio publicae salutis ducti, collegas atricios eligerent, nullum esset imperium cum Λristocratico comparandum. Sed rem contra omnino sese habere, satis superque ipsa experientia docuit, praesertim in ligarchiis, ubi Patriciorum voluntas ob defectum aemulantium maxime lege soluta est. Ibi enim studio optimos a Concilio arcent Patricii, et eos sibi socios in Concilio quaerunt, qui ab eorum ore pendent ita ut in simili imperio multo infelicius res ejus sese habeant, propterea quod Patriciorum lectio ab absoluta quorundam libera, sive omni lege soluta, voluntate pendeat. Sed ad inceptum redeo. S. III. Ex dictis in praeced. Art. patet, nos posse imperii Democratici diversa genera concipere; sed meum institutum non est de unoquoque, sed de eo solummodo agere, in quo omnes absolute, qui solis legibus patriis tenentur, et praeterea sui juris sunt, honesteque vivunt, jus suffragii in supremo Concilio habent, muneraque imperii subeundi. Dico expresse, qui folis legibus patriis tenentur, ut peregrinos secludam, qui sub alterius imperio esse censentur. Addidi praeterea, quod praeterquam quod legibus imperii teneantur, in reliquis fui iuris sint, ut mulieres et servos secluderem, qui in
390쪽
potestate virorum et dominorum, ac etiam liberos et pupillos, quamdiu sub potestate parentum et tutorum sunt. Dixi denique, honesteque ivunt, ut ii apprime secluderentur, qui ob crimen aut aliquod turpe vitae genus infames sunt. S. IV. Sed forsan rogabit aliquis, num foeminae ex natura an ex
instituto sub potestate virorum sint Nam, si ex solo instituto id
factum est, nulla ergo ratio nos coegit, foeminas a regimine secludere. Sed si ipsam experientiam consulamus, id ex earum imbecillitate oriri videbimus Nam multibi factum est, ut viri et Reminae simul regnarent, sed ubicunque terrarum viri et Reminae reperiuntur, ibi viros regnare, et Reminas regi videmus, et hac ratione utrumque sexum concorditer vivere. Sed contra Amazonae, quas olim regnasse fama proditum est, viros in patrio solo morari non patiebantur, sed
foeminas tantummodo alebant, mare autem, quos pepererant, necabant. Quod si ex natura seminae viris aequales essent, et animi fortitudine et ingenio, in quo maxime humana potentia, et consequenterjus consistit, aeque pollerent, sane inter tot tamque diversas nationes quaedam reperirentur, ubi uterque sexus pariter, et aliae ubi a Reminis viri regerentur , atque ita reducarentur, ut ingenio minus possent: quod cum nullibi factum sit, affirmare omnino licet, Reminas ex natura non aequale cum viris habere jus, sed eas viris necessario cedere, atque adeo fieri non posse, ut uterque sexus pariter regat, et multo
minus, ut viri a Reminis aegantur. Quod si praeterea humanos affectus consideremus, quod scilicet viri plerumque ex solo libidinis
affectu foeminas ament, et earum ingenium et sapientiam tanti aestiment, quantum ipsae pulchritudine pollent et praeterea, quod viri aegerrime ferant, ut seminae, quas amant, aliis aliquo modo faveant, et id genus alia, levi negotio videbimus, non posse absque magno pacis detrimento fieri, ut viri et Reminae pariter regant. Sed de his satis.