Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Τheologico - Politici Cap. I. 387

hoc est ventus siccissimus et fatalis Et Genestos cap. I. vers. a. Iserius Dei sive ventus fortissimus moνebam super aquam. Deinde significat animum magnum; ideonis enim et Samsonis animus vocantur in Sacris Literis Spirim Dei, hoc est animus audacissimus et ad quaevis paratus. Sic etiam quaecunque virtus sive vis supra communem vocatur Spirim seu inus Dei, ut in Xod cap. I. vers. 3. re rim Hure es adimpleboi um nempe etetaleelem Spiritu Dei, hoc est ut ipsa scriptura

explicat ingenio et arte supra communem hominum sortem sic Esaiae cap. II. vers. a. et quiescet supra ipsum Spiritus Dei, hoc est, ut ipse Propheta, more in Sacris Literis usitatissimo, particulatim postea id explicando declarat, virtus sapientiae, consilii, fortitudinis, etc. Sic etiam melancholia Saulis vocatur In i ' , mn Dei Spiritus malus, id est melancholia profundissima servi enim Saulis, qui ejus melancholiam Dei melancholiam

vocabant, ei fuerunt authores, ut aliquem ad se musicum Vocaret,

qui fidibus canendo ipsum recrearet, quod ostendit, eos per Dei melancholiam naturalem melancholiam intellexisse. Significatur deinde per Dei Spiritum ipsa hominis mens, sicut in Job cap. 27. Vers. 3. D ta es nam et Spiritus Dei in naso meo, alludens ad id, quod habetur in Genesi, nempe quod Deus flavit animam vitae in naso hominis sic Ezechiel, mortuis prophetizans ait cap. 37. Vers. q. n in Tina et dabo meum Spiritum Mobis, et Deus id est, vitam vobis restituam. Et hoc sensu

dicitur ob cap. 3 . vers. I . multa Vl RrndR' D, si uelit nempe Deus , Spiritum suum hoc est mentem, quam nobis dedit et animam suam hi recolliget. Sic etiam intelligendus est Genes cap. 6. vers. 3. z,U, GRI '' H

non ratiocinabitur aut non decernet Spiritus meus in homine unquam, quoniam caro est hoc est, homo posthac ex decretis carnis, et non mentis, quam ipsi, ut de bono discerneret, dedi,

412쪽

388 ractatus cor purum crea mihi Deus, et Spiritum id est appetitum derentem

sive moderatum in me remis non me refice e tuo conspectu, nec mentem tua sanctitatis ex me cape. Quia peccata ex sola carne oriri credebantur, mens autem non nisi bonum suadere, ideo contra carnis appetitum Dei auxilium invocat, mentem autem, quam Deus Sanctus ipsi dedit, a Deo conservari tantum precatur. Jam, quoniam Scriptura Deum instar hominis depingere, eoque mentem, animum, animique affectus, ut et etiam corpus et halitum tribuere, propter

vulgi imbecillitatem, solet; ideo Spiritus Dei in Sacris

saepe usurpatur pro mente, scilicet animo, affectu, vi et halitu oris Dei. Sic satas cap. o. vers. 3. ait, N uis

diri sui Dei Spiritum sive mentem y hoc est, quis Dei mentem praeter Deum ipsum ad aliquid volendum determinavita et cap. 63. Vers. O. SV π num et ipsi amaritudine et tristitia incerunt Spiritum uae fanctitatis. Et hinc fit ut pro Lege Μosis usurpari soleat, quia Dei quasi mentem explicat, ut ipse Esaias in eodem cap. vers. II. I I p Nubi ille est, qui posuit in medio ejus Spiritum fure sanctitatis,

nempe Legem Μοfis, ut clare ex toto contextu orationis colligitur; et Nehemias cap. 9. Vers. o. Izes na I et Spiritum, Me mentem, tuum bonam eis dedisti, ut eos inteuigenter faceres de tempore enim Legis loquitur, et etiam ad id Deut cap. q.

vers. 6. alludit, ubi Oses ait, quoniam ipsa nempe ex est, ranientia et prudentia, etc. Sic etiam in Psalmo I 3 vers. o. ' T Euantra 'um O vGu tua bona me ducet in terram planum, hoc est, mens tua nobis revelata me in rectam viam ducet Significat

etiam, ut diximus, Spiritus Dei Dei halitum, qui etiam improprie, sicuti mens, animus, et corpus, Deo in Scriptura tribuitur, ut sal. 33. vers. 6. Deinde Dei potentiam vim, sive virtutem, ut Iob. eap. 33. Vers. . 'an Spiritus Dei me fecit, hoc est virtus sive potentia Dei, vel si mavis Dei decretum; nam saltes poetice loquendo etiam ait, iussu Dei caeli facti funi, et Spiritu sive flatu oris sui hoc est decreto suo, uno quasi flatu pronuntiato

413쪽

Theologico - Politici Cap. I. 389

Omnis eorum exercitus. Item Psalmo 39. vers. 7. I rurem re 'It mare ut sim tutam Spiritum tuum, aut quo iugiam ut sim extra tuum conspectum, hoc est ut ex iis, quibus Psaltes ipse hoc pergit amplificare, patet), quo ire possum, ut simeXtra tuam potentiam et praesentiam Denique Spiritus Dei usurpatur in sacris ad animi Dei affectus exprimendum, nempe Dei benignitatem et misericordiam ut in ichae cap. a.

Vers. 7. I ἰ Ap num angustum est Spiritus Dei hoc est, Dei misericordia 2 funtne haec scaeva ' scilicet ejus opera PItem Zachar. cap. q. s. 6. mihi, t, non

exercitu, nec i, fedolo meo Spiritu, id est sola mea misericordia. Et hoc sensu puto etiam intelligendum esse vers. a. capitis . iusi

constituerunt autum, ne obedirens Legi et mandatis, qua Deus mime suo Spirim hoc est ex sua misericordia per primos Prophetas. Hoc etiam sensu ait Hagaeus cap. a vers. s. re es, z Im I 'I Ne Spiritus meus sive mea gratia permanet inter os nolite timere. Quod autem Esaias cap. 8 vers. 16. ait aes zm,R nanat rum Dominus Deus me misit, ejusque Spiritus, potest quidem intelligi per Dei animum et misericordiam, vel etiam per ejus mentem in Lege revelatam; nam ait a principio hoc est, cum primum ad vos veni, ut vobis De iram eiusque sententiam contra vos prolatam praedicarem non occulte locutus sum ex tempore, quo ipsa prolata fuit, ego adfui ut ipse cap. 7. testatus est); at nunc laetus nunciussum et Dei misericordia missus, ut vestram restaurationem canam. Potest etiam, ut dixi, per Dei mentem in Lege revelatam intelligi, hoc est, quod ille jam etiam ex mandato Legis, nempe Levit cap. I9. Vers. 7. ad eo monendum venit. Quare eos iisdem conditionibus et eodem modo, quo oses solebat, monet. Et tandem, ut etiam Μoses secit, eorum restaurationem praedicendo definit Attamen prima explicatio mihi magis consona videtur.

414쪽

39ο ractatus Ex his omnibus, ut tandem ad id, quod intendimus, reveriamur, hae Scripturae phrases perspicuae fiunt, nempe Propheια ριritus Dei fuit, Deus Spiritum suum hominibus infudit, homines Spiritu Dei, et Spiritu Sancto, repleti sunt, etc. Nihil enim aliud significant,

quam quod Prophetae virtutem singularem et supra communem habebant , quodque pietatem eximia animi constantia colebant. Deinde, quod Dei mentem sive sententiam percipiebant ostendimus enim, Spiritum Hebraice significare tam mentem quam mentis sententiam, et hac de causa ipsam Legem, quia Dei mentem explicabat, Spiritum sive mentem Dei vocari quare aequali jure imaginatio Prophetarum, quatenus per eam Dei decreta revelabantur, mens Dei etiam vocari poterat, Prophetaeque mentem Dei habuisse dici poterant. Et quamvis menti etiam nostrae mens Dei ejusque aeternae sententiae inscriptae sint, et consequenter mentem etiam Dei ut cum Scriptura loquar percipiamus tamen, quia cogniti naturalis omnibus communis est, non tanti ab hominibus, ut jam diximus, aestimatur, et praecipue ab Hebraeis, qui se supra omnes esse jactabant, imo qui omnes, et consequenter scientiam omnibus communem, contemnere solebant. Denique Prophetae Dei Spiritum habere dicebantur, quia homines causas Propheticae cognitionis ignorabant, eandemque admirabantur, et propterea, ut reliqua portenta, ipsam ad Deum referre, eique cognitionem vocare solebant. Possumus jam igitur sine scrupulo assirmare, Prophetas non nisi ope imaginationis Dei revelata percepisse, hoc est mediantibus verbis vel imaginibus, iisque veris aut imaginariis. Nam cum nulla alia media in Scriptura praeter haec reperiamus, nulla etiam alia, ut jam ostendimus, nobis ingere licet. Quibus autem Naturae legibus id factum fuerit, fateor me ignorare. Potuissem quidem, ut alii dicere, per Dei potentiam factum suisse; attamen garrire viderer. Nam idem esset, ac si termino aliquo transcendentali formam alicujus rei singularis velim explicare omnia enim per Dei potentiam facta sunt. Imo quia Naturae potentia nulla est nisi pia Dei potentia, certum est, nos eatenus Dei potentiam non intelligere, quatenus causas

415쪽

Theologico - Politici Cap. I. 39 Imaturales ignoramus adeoque stulte ad eandem Dei potentiam Tecurritur, quando rei alicujus causam naturalem, hoc est ipsam Dei Potentiam, ignoramus. Verum nec nobis jam opus est, Propheticae cognitionis causam scire. Nam, ut jam monui, hic tantum scripturae documenta investigare conamur, ut ex iis, tanquam ex datis Naturae, nostra concludamus documentorum autem causas nihil

curam .

Cum itaque Prophetae imaginationis ope Dei revelata perceperint, non dubium est, eos multa extra intellectus limites percipere potuisse; nam ex verbis et imaginibus longe plures ideae componi possunt, quam ex solis iis principiis et notionibus, quibus tota nostra naturalis cognitio superstruitur. Patet deinde, cur Prophetae omnia fere parabolice et aenigmatice perceperint et docuerint, et omnia spiritualia corporaliter expresserint haec enim omnia cum natura imaginationis magis conveniunt. Nec jam mirabimur, cur Scriptura, vel Prophetae, adeo improprie et obscure de Dei Spiritu sive mente loquamur, ut Numeri cap. II. vers. 7 et Primi Regum cap. a. vers. a. etc. Deinde quod Michaeas Deum sedentem, Daniε autem ut senem vestibus albis indutum, Ezechiel vero velut ignem, et qui Christo aderant, Spiritum Sanctum ut columbam descendentem, postoli vero ut linguas igneas, et Paulus denique, cum prius converteretur, lucem magnam viderit. Haec enim omnia cum vulgaribus de Deo et Spiritibus imaginationibus plane conveniunt. Denique, quoniam imaginatio vaga est et inconstans, ideo Prophetia Prophetis non diu haerebat, nec etiam frequens, sed admodum rara erat, in paucissimis scilicet hominibus, et in iis etiam admodum raro. Cum hoc ita sit, cogimur jam inquirere, unde Prophetis oriri potuit certitudo eorum, quae tantum per imaginationem, et non ex certis mentis principiis percipiebant.

Verum quicquid et circa hoc dici potest, ex scriptura peti debet, quandoquidem huius rei ut jam diximus veram scientiam non

habemus, sive eam per primas suas causas explicare non possumus. Quid autem Scriptura de certitudine Prophetarum doceat, insequente Capite ostendam, ubi de Prophetis agere constitui.

416쪽

39 Tractatus

De iis ophetis. Ex superiore Capite, ut jam indicavimus, sequitur, Prophetas

non fuisse perfectiore mente praeditos, sed quidem potentia vividius imaginandi, quod Scripturae narrationes abunde etiam docent. De Salomone enim constat, eum quidem sapientia, sed non dono Prophetico caeteros excelluisse Prudentissimi etiam illi Heman, Darda, Kalchol Prophetae non fuerunt, et contra homines rustici, et extra omnem disciplinam; imo mulierculae etiam, ut Hagar ancillaabrahami, dono Prophetico fuerunt praeditae. Quod etiam cum experientia et ratione convenit. Nam qui maxime imaginatione pollent, minus apti sunt ad res pure intelligendum, et contra, qui intellectu magis pollent, eumque maxime colunt, potentiam imaginandi magis temperatam, magisque sub potestatem habent et quasi freno tenent, ne cum intellectu confundatur. Qui igitur sapientiam et rerum naturalium et spiritualium cognitionem ex Prophetarum libris investigare student, tota errant via quod, quoniam tempus, Philosophia, et denique res ipsa postulat, hic fuse ostendere decrevi, parum curans, quid superstiti ogganniat, quae nullos magis odit, quam qui veram scientiam veramque vitam colunt. Et, proh dolor res eo jam pervenit, ut qui aperte fatentur, se Dei deam non habere, et Deum non nisi per res creatas quarum causas ignorant cognoscere, non erubescant Philosophos theismi accusare. Ut autem rem ordine deducam, ostendam, Prophetias variavisse, non tantum pro ratione imaginationis et temperamenti corporis cujusque Prophetae, sed etiam pro ratione opinionum, quibus fuerant imbuti atque adeo rophetiam nunquam Prophetas doctiores reddidisse, ut statim fusius explicabo; sed prius de certitudine Prophetarum hic agendum, tum quia hujus Capitis argumentum spectat, tum etiam quia ad id, quod demonstrare intendimus, aliquantum inservit. Cum simplex imaginatio non involvat ex sua natura certitudinem, sicuti omnis clara et distincta dea, sed imaginationi, ut de rebus,

417쪽

Τheologico - Politici Cap. II. 393

quas imaginamur, certi possimus esse, aliquid necessario accedere debeat, nempe ratiocinium hinc sequitur, Prophetiam per se non posse involvere certitudinem, quia, ut jam ostendimus, a sola imaginatione pendebat. Et ideo Prophetae non certi erant de Dei revelatione per ipsam revelationem, sed per aliquod signum ut patet ex Abrahamo vide Genes cap. s. vers. 8.), qui audita Dei promissione signum rogavit ille quidem Deo credebat, nec signum petiit, ut 'Deo dem haberet, sed ut sciret, id a Deo ei promitti. Idem etiam clarius ex ideone constat; sic enim De ait, rei et Set IVS et fac mihi signum, ut sciam quod tu mecum

siqueris; vide Iudicum cap. 6. vers. 7. os etiam ' dicit Deus

pnn, Tare SI 'I, D et hoc sit tibi signum, quod ego

te misi. Zechias, qui dudum noverat satam esse Prophetam, signum Prophetiete ejus valetudinem praedicentis rogavit. Quod quidem ostendit, Prophetas semper signum aliquod habuisse, quo certi fiebant de rebus, quas Prophetice imaginabantur, et ideo oses

monet vide Deut cap. 8. vers. ult. , ut signum ex Propheta petant, nempe eventum alicuius rei futurie. Prophetia igitur hac in re naturali cedit cognitioni, uete nullo indiget signo, sed ex sua natura certitudinem involvit. tenim haec certitudo Prophetica mathematica quidem non erat, sed tantum moralis. Quod etiam ex ipsa Scriptura constat; nam Deut cap. 3. ' monet Μοses, quod si quis Propheta novos Deos docere velit, is, quamvis suam confirmet doctrinam signis et miraculis, mortis tamen damnetur; nam, ut ipse oses pergit, Deus signa etiam et miracula facit ad tentandum populum; atque hoc Christus etiam Discipulos suos monuit, ut constat atth. cap. a . vers. a . Quinim Ezechiel cap. q. vers. . . clare docet, Deum homines aliquando falsis revelationibus iecipere: nam ait

418쪽

39 Tractatus ego Deus induxi illum Prophetam quod etiam Μichaeas vide Regum

Lib. I. cap. a. vers. I. de Prophetis Achab testatur. Et quamvis hoc ostendere videatur, Prophetiam et revelationem rem esse plane dubiam habebat tamen ut diximus, multum certitudinis. Nam Deus pios et electos nunquam decipit, sed juxta illud antiquum proverbium vide hamueli I. cap. a . Vs Io.), et ut ex historia bigaεlis eiusque oratione constat, Deus utitur iis tanquam suae pietatis instrumentis, et impiis tanquam suae irae exeCutoribus et mediis. Quod etiam clarissime constat ex illo casu ichaeae, quem modo citavimus; nam, quanquam Deus decreverat Achabum decipere per Prophetas, falsis tamen tantum Prophetis usus fuit, pio

autem rem, ut erat, revelavit, et vera pnedicere non prohibuit.

Attamen, uti dixi, certitudo Prophetae moralis tantum erat, quia nemo se justificare coram Deo potest, nec jactare, quod sit Dei pietatis instrumentum, ut ipsa Scriptura docet, et re ipsa indicat; nam Dei ira Davidem seduxit ad numerandum populum, cujus tamen pietatem Scriptura abunde testatur Iota igitur certitudo prophetica his tribus fundabatur, I quod res revelatas vividissime, ut nos vigilando ab objectis affecti solemus, imaginabantur II signo III. denique, et praecipuo quod animum ad solum sequum et bonum inclinatum habebant. Et quamvis Scriptura non semper Signi mentionem faciat, credendum tamen est, Prophetas semper Signum habuisse: nam Scriptura non semper solet omnes conditiones et circumstantias enarrare ut multi jam notaverunt), sed res potius ut notas supponere. Prieterea concedere possumus, Prophetas, qui nihil novi, nisi quod in Lege Osis continetur, prophetabant, non indiguisse signo, quia ex Lege confirmabantur. X. gr. Prophetia Ieremiae de vastatione Hierosolymae confirmabatur Prophetiis reliquorum prophetarum, et minis Legis, ideoque signo non indigebat; sed Chananias, qui contra omnes Prophetas citam civitatis restaurationem prophetabat, signo necessario indigebat alias de sua Prophetia dubitare deberet, donec eventus rei ab ipso praedictae suam Prophetiam confirmaret Vide

419쪽

Τheologico - Politici Cap. II. . 39s Cum itaque certitudo, quae ex signis in Prophetis oriebatur, non mathematica hoc est, quae ex necessitate perceptionis rei perceptae aut visae sequitur , sed tantum moralis erat, et signa non nisi ad Prophetae persuadendum dabantur hinc sequitur, Signa pro opinionibus et capacitate Prophetae data fuisse ita ut signum, quod unum Prophetam certum redderet de sua Prophetia, alium, qui aliis esset imbutus opinionibus, minime convincere posset; et ideo signa in unoquoque Propheta variabant. Sic etiam ipsa revelatio variabat, ut jam diximus, in unoquoque Propheta pro dispositione temperamenti corporis, imaginationis, et pro ratione opinionum, quas antea amplexus ierat. Pro ratione enim temperamenti variabat hoc modo nempe, si Propheta erat hilaris, ei revelabantur victoriae, pax, et quae porro homines ad laetitiam movent; tales enim similia saepius imaginari solent; si contra tristis erat, bella, supplicia, et omnia mala ei revelabantur; et sic, prout Propheta erat misericors, blandus, iracundus, severus, etc., eatenus magis aptus erat ad has quam ad illas revelationes Pro dispositione imaginationis autem sic etiam variabat nempe, si Propheta erat elegans, stylo etiam eleganti Dei mentem percipiebat, sin autem confusus, confuse;

et sic porro circa revelationes, quae per imagines repraesentabantur; nempe, si Propheta erat rusticus, Oves et vaccae, etc. si vero miles,

duces, exercitus si denique aulicus, solium regium et similia ipsi repraesentabantur. Denique variabat Prophetia pro diversitate opinionum Prophetarum nempe,agis vide atthaei cap. a. , qui nugis astrologiae credebant, revelata fuit Christi nativitas per imaginationem stella in Oriente ortae Auguribus Nabucadonossoris vide zechifilis cap. I. s. 6. in extis revelata fuit vastatio Hierosolymae, quam etiam idem Rex ex oraculis intellexit, et ex directione sagittarum, quas sursum in aεrem projecit. Prophetis deinde, qui credebant homines ex libera electione et propria potentia agere, Deus ut indifferens revelabatur, et ut futurarum humanarum actionum inscius. Quae omnia ex ipsa Scriptura singulatim jam demonstrabimus. Primum igitur constat ex illo casu lisae vide Regum Lib. a. cap. 3. s. s. , qui, ut Iehoram prophetaret, organum petiit, nec Dei mentem percipere potuit, nisi postquam musica organi dele-

420쪽

am Tractatus ctatus fuit tum demum Iehoram cum sociis laeta praedixit, quod antea contingere nequiit, quia Regi iratus erat et qui in aliquem irati sunt, apti quidem sunt ad mala, non vero bona de iisdem imaginandum. Quod autem alii dicere volunt, Deum iratis et tristibus non revelari, ii quidem somniant; nam Deusios in Pharahonem irato revelavit miseram illam primogesitorum stragem vide Exodi

cap. I. s. 8.), idque nullo adhibito vano mino etiam uenti Deus revelatu est Ezechieli prae ira impatienti miseria ' et contumacia Iudaeorum revelata fuit vide Ezechielis cap. 3. Vs et Ieremias moestissimus et magno vitae taedio captus calamitates Iudaeorum prophetavit adeo ut Iosias eum consulere noluerit, sed Remi nam ei contemporaneam, utpote quae ex ingenio muliebri magis apta erat, ut ei Dei misericordia revelaretur vide Lib. a. Paralip. cap. 3 .- . ichaeas etiam nunquam chabo aliquid boni, quod tamen alii veri Prophetae fecerunt ut patet ex primo Regum cap. ao.), sed tota ejus vita mala prophetavit vide I Reg. cap. a. vs. . '' et clarius in a. Paralip. cap. 8. s. . . Prophetae itaque pro vario corpori temperamento magis ad has quam ad illas revelationes erant apti. Stylus deinde prophetiae pro eloquentia cujusque Prophetae variabat Prophetiae enim Zechielis et Amosis non sunt,

ut illae Esaiae Nachumi, eleganti, sed rudior stylo scriptae. Et siquis, qui linguam Hebraicam callet, haec curiosius inspicere velit,

conferat diversorum Prophetarum quaedam ad invicem capita, quae ejusdem sunt argumenti, et magnam reperiet in stylo discrepantiam. Conferat scit cap. I. aulici satae ex s. I. usque ad in cum cap. s. rustici Λmosis ex s. I. usque adis . Conserat deinde ordinem et rationes Prophetiae Ieremiae quam cap. 9. domaea scripsit, cum ordine et rationibus obadiae. Conferat porro etiam satae

cap. O. vers. 9, O. et cap. 44. X Vers. . cum cap. . vers. 6.

et cap. 3. vers. a. Hoseae. Et sic de caeteris quae si omnia recte perpendantur, facile ostendent, Deum nullum habere stylum peculiarem dicendi, sed tantum pro eruditione et capacitate Prophetae

SEARCH

MENU NAVIGATION