장음표시 사용
441쪽
Theologico - Politici Cap. III. iralium textum reperio, qui me magis movet nempe cap. 3. s. I, 2.,
L Paulus aliud, quam nos .hic docere videtur ait enim, qua est igitur prassantia Iudaei, aut quae utilitas circumcisionis P multa per omnem modum primarium enim est, quod ei concreditu sunt eloquia Dei sed si ad Pauli doctrinam, quam praecipue docere Vult, attendimus, nihil inveniemus, quod nostrae huic doctrinae repugnet, sed
contra, eadem, quae nos hic, docere ait enim vers. 9 ejusdem capitis, Deum et Judaeorum et gentium Deum esse, et cap. a. Versas, 6. si circumcisum resiliat a lege, circumcisionem factam fore Fr utium, et conrru, praeputium obserνα mandatum legis, ejus praeputium reputari circumcisionem. Deinde L . cap. 3. et cras.JcaP. A. ait, omnes aeque, Iudaeos scilicet et gentes, sub peccato fuisse peccatum autem sine mandato et lege non dari. Quare hinc evidentissime constat, legem omnibus absolutes quod supra etiam ex Iob. cap. 28. s. 8. Ostendimus revelatam fuisse, sub qua omnes vixerunt, mempe legem, quae solam veram virtutem spectat, non autem illam, quae pro ratione et constitutione singularis cuiusdam imperii stabilitur, et ad ingenium unius nationis accommodatur Denique, concludit paulus, quoniam Deus omnium nationum Deus est, hoc est omnibus aeque propitius, et omnes aeque sub lege et peccato fuerant, ideo Deus omnibus nationibus Christum suum misit, qui omnes aeque a servitute legis liberaret, ne amplius ex mandato Legis, sed ex constanti animi decreto bene agerent. Paulus itaque id, quod voluFus, adamussim docet. Cum ergo ait Iudaeis tantum
Dei eoquia eredita fuisse, vel 4ntelligendum est, quod iis tantum leges scripto, reliquis autem gentibus sola tantum revelatione et conceptu concreditae fuerunt, vel laicendum quandoquidem id, quod soli Judaei objicere poterant, propulsare studet , Paulum ex
captu et secundum opiniones Iudaeorum, tum tempori receptas, respondere nam, ad ea, quae sartim viderat partim audiverat, docendum, cum Graecis erat Graecus, et cum Iudaeis Iudaeus. superest iam tantum, ut quorundam rationibus respondeamus, quibus sibi persuadere volunt Hebraeorum electionem non temporaneam,
et ratione solius imperii, sed aeternam fuisse. Nam aiunt, Videmus, Iudaeos post imperii amissionem, tot annos, ubique sparsos separatosque
442쪽
a, omnibus nationibus. superstites esse, quod nulli alii lationi contigit deinde, quod Sacrae Literae multis in locis docere videntur, Deum Iudaeos in aeternum sibi elegisse, adeoque, tametsi imperium perdiderunt, mihilominus clamen Dei electos manere. ioca, quae
hanc aeternam electionem quam clarissime docere putant, unis cipue, I. s. 36. cap. I. Ieremiae, ubi Propheta semen Israelis in aeternum gentem Dei mansuram testatur, comparando nimirum eos cum fixo coelorum et Naturae ordine II. Zechielis cap. o. s. 32. etc.,
ubi videtur velle, quod, quamvis Iudas data opera Dei cultui valedicere velint, Deus tamen reos ex omnibus regionibus, in quibus dispersi erant, recolliget, ducetque ad deserium populorum, sicuti eorum parentes ad AEgypti deserta duxit, et tandem inde, postquam eos a rebellibus et deficientibus elegerit, ad montem ejus sanctitatis, ubi tota Israeliis familia ipsum colet. lia praeter haec adferri solent. praecipue a Pharisaeis; sed omnibus me satisfacturum puto, ubi hisce duobus respondero; quod levi negoti, faciam, postquam ex ipsa Scriptura ostendero. Deum Hebraeos in aeternum non elegisse, sed tantum eadem conditione, qua ante Canahanitas elegerit, qui etiam. ut supra ostendimus, pontifices habuerunt, qui Deum religiose colebant, et quos tamen Deus propter eorum luxum et socordiam et malum cultum ejecit Moses enim in Levitic cap. 18. s. 7, 28. monet Israesitas, ne incestis polluantur, veluti Canahanitae, ne ipsos terra evomat, sicut evomuit illas gentes, quae illa loca inhabitabant. Et Deut cap. 8. s. 9, o ipsis expressissimis verbis totalem ruinam
peribitis; cuti gentes, suus Deus ex estra praefentia perire fucis,' peribitis. at ad hunc modum alia in Lege reperiuntur, quae expresse indicant, Deum non absolute neque in aeternum Hebraeam nationem elegisse. I itaque Prophetae iis novum et aeternum Redus Dei cognitions amoris, et gratiae praedixerunt, id piis tantum promitti facile convincitur. mam in eodem Ezechielis capite, quod modo citavimus, expresse dicitur, quod Deus ab iis separabit rebelles et deficientes; et sephoniae cap. 3. s. a I 3. quod Deu super' bos auferet ex medio, et pauperes superstites aciet; et quia haec
443쪽
electio veram virtutem spectat, non putandum est, quod iis Iudaeorum tantum, caeteris exclufis, promissa fuerit, sed plane credendum, gentiles veros Prophetas, quos omnes nationes habuisse ostendimus, eandem etiam fidelibus suarum nationum promisisse, eosque eadem solatos fuisse. Quare hoc aeternum foedus Dei cognitionis et amoris universale est, ut etiam ex sephoniae c. 3. s. Io, M. evidentissime
constat; adeoque hac in re nulla est admittenda differentia inter Iudaeos et gentes, meque igitur etiam alia inlectio iis peculiaris praeter illam, quam jam ostendimus. Et quod Prophetae, dum de hac electione, quae solam veram virtutem spectat, multa de sacrificii, et aliis caeremoniis, Templi et Urbis reaedificatione, misceant, pro more et natura prophetiae res spirituales sub talibus figuris explicare voluerunt, ut Iudaeis, quorum erant Prophetae, Imperii et empli restaurationem, tempore Cyri expectandam, simul indicarent. Quare hodie Judaei nihil prorsus habent, quod sibi supra omnes nationes tribuere possimi Quod autem tot annos disperii absque imperio perstiterint, id minime mirum, postquam se ab omnibus nationibus
ita separaverunt, ut omnium odium in se converterint, idque non tantum ritibus externis ritibus caeterarum nationum contrariis, sed etiam signo circumcisionis, quod religiosissime servant. Quod autem nationum odium eos admodum conservet, id jam experientia docuit.
Cum ex Hispaniae olim Iudaeos coεgit Regni religionem admittere, vel in exilium ire, perplurimi Judaei Pontificiorum religionem admiserunt; sed quia iis, qui religionem admiserunt, omnia Hispanorum naturalium privilegia concessa sunt, iique omnibus honoribus digni existimati sunt, statim ita se mispanis immiscuerunt, ut pauco post
tempore nullae eorum reliquiae manserint, neque ulla memoria. At
plane contra riis contigit, quos Rex Lusitanorum religionem sui imperii admittere coegit; qui semper, quamvis ad religionem converit, ab omnibus separati vixerunt, nimirum quia eos omnibus honoribus' indignos declaravit. Signum circumcisionis etiam hac in re tantum posse existimo, ut mihi persuadeam, hoc unum hanc nationem in
aeternum conservaturum imo, nisi fundamenta suae religionis eorum animos Meminarent, absolute crederem, eos aliquando data Occasione, ut sunt res humanae mutabiles, suum imperium iterum erecturos,
444쪽
Deumque eos de novo electurum. Cuius etiam rei exemplum praeclarum habemus in hinensibus, qui etiam comma aliquod in capite religiosissime servant, quo se ab omnibus aliis separant, et ita parati tot annorum millia se conservaverunt, ut antiquitate reliquas omnes nationes longe superent nec semper imperium obtinuerunt, attamen illud amissum recuperaverunt, et sine dubi iterum recuperabunt, ubi Tartarorum animi prae luxu divitiarum et socordia languescere incipient. Denique, si quis vellet defendere, Iudaeos hac vel alia de causa a Deo in aeternum electos fuisse, non ipsi repugnabo, modo statuat,
hanc electionem, vel temporaneam Vel aeternam, quatenus ea tantum
Judaeis peculiaris est, non respicere nisi imperium et corporis commoditates quandoquidem hoc solum unam nationem ab alia disti guere potest), at ratione intellectus et verae viriutis nullam nationem ab alia distingui, adeoque his in rebus nec a Deo unam prae Mia
De Lege Divina. Legis nomen absolute sumptum significat id, secundum quod unumquodque individuum, vel omnia vel aliquot eiusdem speciei,
una eademque certa ac determinata ratione agunt ea vero vel a
necessitate naturae, vel ab hominum placito dependet Lex, quae a necessitate natum dependet, illa est, quae ex ipsa rei natura sive definitione necessario sequitur ab hominum placito autem, et quae magis proprie Jus appellatur, est ea, quam homines ad tutius et commodius vivendum, vel ob alias causas sibi et aliis praescribunt. Ex gr. quod omnia corpora, ubi in alia minora impingunt, tantum de suo motu amittunt, quantum aliis communicant, lex est unive salis omnium corporum, quae ex necessitate naturae sequitur. Sic etiam, quod homo, cum unius rei recordetur, statim recordetur alterius similis, vel quam simul cum ipsa perceperat, lex est, quae ex natura humana necessario sequitur. At quod homines de suo jure quod ex natura habent, cedant vel cedere cogantur, et certae rationi vivendi sese adstringant, ex humano placito pendet. Et
445쪽
Τheologico - Politici Cap. IV. a IQuamvis absolute concedam, omnia ex legibus universalibus Naturae Heterminari ad existendum et operandum ceria ac determinata ratione, cilco tamen, has leges ex placito hominum pendere: q. quia homo, quatenus pars est Natum, eatenus partem potentiae Naturae constituit quae igitur ex necessitate naturae humanae sequuntur, hoc est ex Natura ipsa, quatenus eam per naturam humanam determinatam Concipimus, ea, etiamsi necessario. sequuntur tamen ab humana potentia; quare, sanctionem istarum legum ex hominum placito pendere, optime dici potest, quia praecipue a potentia humanae mentis ita pendet, ut nihilominus humana mens, quatenus res sub ratione
veri et falsi percipit, sine hisce legibus clarissime concipi possit, at non sine lege necessaria, ut modo ipsam definivimus. II has leges
ex placito hominum pendere etiam dixi, quia res per proximas suas causas definire et explicare debemus, et illa universalis consideratio, de fato et oncatenatione causarum, minime nobis inservire potest ad nostras cogitationes circa res particulares formandas atque Ordinandas radde, quod nos ipsam rerum coordinationem et concatenationem, hoc est quomodo res revera ordinatae et concatenatae sunt, plane ignoremus, adeoque ad usum vitae melius, imo necesse est, res ut possibiles considerare. maec de lege absolute considerata. Verum enimvero, quoniam nomen legis per transsationem ad res naturales applicatum videtur, et communiter per legem nihil aliud
intelligitur quam mandatum, quod homines et perficere et negligere possunt, utpote quia potentiam humanam sub certis limitibus, ultra quos se extendit, constringit, nec aliquid supra vires imperat ideo Lex particularius definienda sidetur, nempe quod sit ratio vivendi, quam homo sibi vel aliis is, aliquem finem praescribit. Attamen, quoniam verus finis legum paucis tantum patere solet, et perplurimum homines ad eum percipiendum fere inepti sunt, et nihil minusquam ex Ratione Nivunt; ideo legistatores, ut Omnes aeque constringerent, alium finem, longe diversum ab eo, qui ex legum natura necessario sequitur, sapienter statuerunt, nempe legum propugnatoribus promittendo id, quod vulgus maxime amat, et contra iis, qui eas violarent, minitando id, quod maxime timet; sicque conati sunt vulgum, tanquam equum fraeno, quoad ejus fieri potest, cohibere;
446쪽
a Tractatus unde factum est, ut pro lege maxime haberetur ratio vivendi, quae hominibus ex aliorum imperio praescribitur et consequenter ut ii, qui legibus obtemperant, sub lege vivere dicantur, et servire videantur. Et revera qui unicuique suum tribuit, quia patibulum timet, is ex alterius imperio et malo coactus agit, nec justus vocari potest; at is, qui unicuique suum tribuit ex eo, quod veram legum rationem et earum necessitatem novit, is animo constanti agit, et exi proprio, non vero alieno decreto, adeoque justus merito vocatur.
Quod etiam Paulum docere voluisse puto, cum dixit, eos, qui sub lege vivebant, per legem iustificari non potuisse justitia enim, ut
communiter definitur, est constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi; et ideo Salomon cap. I. vers. s. ' Prov. ait,
Iustum laetari, cum sit judicium, iniquos autem pavere. Cum itaque Lex nihil aliud sit, quam ratio vivendi, quam homines ob aliquenfinem sibi vel aliis praescribunt, ideo ex distinguenda videtur rhumanam et divinam. Per humanam intelligo rationem vivendi, qua ad tutandam vitam et rempublicam tantum inservit per divinanautem, quae solum summum bonum, hoc est Dei veram cognitionem et amorem, spectat. Ratio, cur hanc legem voco divinam, est propter summi boni naturam, quam hic paucis, et quam clare Potero, jam ostendam. Cum melior pars nostri sit intellectus, certum est, si nostrum utile revera quaerere Velimus, nos supra omnia debere conari, ut eum quantum fieri potest perficiamus in ejus enim perfectione summum nostrum bonum consistere debet. Porro, quoniam omnis nostra Ognitio et certitudo, quae revera omne dubium tollit, a sola Dei cognitione dependet tum quia sne Deo nihil esse neque concipi potest, tum etiam quia de omnibus dubitare possumus, quam diu Dei nullam claram et distinctam habemus ideam hinc sequitur, summum nostrum bonum et perfectionem a sola Dei cognitione pendere, etc. Deinde, cum nihil sine Deo nec esse nec concipi possit cerium est, omnia, quae in Natura sunt, Dei conceptum, pro ratione suae essentiae suaeque perfectionis, involvere atque exprimere ac proinde
447쪽
Theologico - Politici Cap. IV. 23I DS, quo magis res naturales cognoscimus, eo majorem et perfectiorem Dei cognitionem acquirere vel quoniam cognitio effectus per causam nihil aliud est, quam causae proprietatem aliquam cognoscere , quo magis res naturales cognoscimus, eo Dei essentiam quae omnium rerum causa est persectius cognoscere atque adeo tota nostra cognitio, hoc est summum nostrum bonum, non tantum a Dei cognitione dependet, sed in eadem omnino consistit. Quod etiam ex hoc sequitur, quod homo pro natura et perfectione rei, quam prae reliquis amat, e etiam perfectior est, et contra adeoque ille necessario perfectissimus est et de summa beatitudine maxime participat, qui Dei, entis nimirum perfectissimi, intellectualem cognitionem supra omnia amat, eademque maxime delectatur. Huc itaque nostrum summum bonum nostraque beatitudo redit, in cognitionem scilicet et amorem Dei. edia igitur, quae hic finis omnium humanarum actionum, nempe ipse Deus, quatenus ejus idea in nobis est, exigit,
jussa Dei vocari possunt, quia quasi ab ipso Deo, quatenus in nostra
mente existit, nobis praescribuntur; atque adeo ratio vivendi, quae hunc finem spectat, lex divina optime vocatur. Quaenam autem haec media sint, et quaenam ratio vivendi, quam hic finis exigit, et quomodo hunc optimae reipublicae fundamenta sequantur, et ratio vivendi inter homines, ad universalem Ethicam pertinet. Hic non nisi de lege divina in genere Pergam agere. Cum itaque amor Dei summa hominis felicitas sit et beatitudo, et finis ultimus et scopus omnium humanarum actionum sequitur, eum tantum legem divinam sequi, qui Deum amare curat, non ex timore supplicii, neque prae amore alterius rei, ut deliciarum, famae, etc., sed ex eo solo, quod Deum novit, sive quod novit, Dei cognitionem et amorem summum esse bonum. Legis igitur divinae summa ejusque summum praeceptum est, Detu ut summum bonum amare; nempe, ut jam diximus, non ex metu alicuius supplicii et poenae, nec prae amore alterius rei, qua delectari cupimus hoc enim idea Dei dictat Deum summum esse nostrum bonum, sive Dei cognitionem et amorem finem esse ultimum, ad quem omnes actiones nostrae sunt dirigendae. Homo tamen carnalis haec intelligere nequit, et ipsi vana
videntur, quia nimis ejunam Dei habet cognitionem, et exiam MN
448쪽
et ractatus in hoc summo bono nihil repperit, quod palpet, comedat, ut denique quod carnem, qua maxime delectatur, afficiat, utpote quod in sola speculatione et pura mente consistit. At ii, qui norunt, se nihil intellectu et sana mente praestantius habere, haec sine dubio solidissima judicabunt. Explicuimus itaque, in quo solitanum lex divina consistit, et quaenam sint leges humanae nempe omnes illae, quae alium scopum collimant; nisi ex revelatione sancita fuerint nam hac etiam consideratione res ad Deum referuntur ut supra ostendimus , et hoc sensu lexiosis, quamvis non universalis, seclmaxime ad ingenium et ingularem conservationem unius popαIi accommodata fuerit, vocari tamen potest ex Dei, sive Lex divina; quandoquidem credimus, eam lumine prophetico sancitam fuisse. Si
jam ad naturam legis divinae naturalis, ut eam modo explicuimus, attendamus, videbimus I. eam esse universalem, sive omnibus hominibus communem eam enim ex universali humana natura deduximus; II. eam non exigere fidem historiarum, quaecudque demum eae fuerint; nam quandoquidem haec ex divina naturalis ex sola consideratione humanae naturae intelligatur, certum est, nos eam aeque concipere
posse in Adamo ac alio quocunque homine aeque in homine qui inter homines vivit, ac in homine, qui solitariam vitam agit Nec fides historiarum, quantumvis certa, Dei cognitionem, et consequenter nec etiam Dei amorem nobis dare potest amor enim Dei ab ejus cognitione oritur ejus autem cognitio ex communibus notionibus per se certis et notis hauriri debet; quare longe abest, ut fides historiarum requisitum sit necessarium, ut ad summum nostrum bonum perveniamus. initamen, quamvis fides historiarum Dei cognitionem
et amorem nobis dare nequeat, earum tamen lectionem, ratione vitae civilis, perutilem esse, non negamus quo enim hominum mores et conditiones, quae ex nulla re melius quam ex eorum aestionibus nosci possunt, observaverimus et melius noverimus, eo inter ipsos cautius vivere, nostrasque actiones et Vitam eorum ingenio, quantum Ratio fert, melius accommodare poterimus. Videmus III., hane legem divinam naturalem non exigere caeremonias, hoc est actiones,
quae in se indifferentes sunt, et solo institui bonae vocantur, vel quae aliquod bonum ad salutem necessarium repraesentant, vel, si
449쪽
Theologico - Politici Cap. IV. asmavis, actiones, quarum ratio captum humanum superat. Nihil enim Lumen Naturale exigit, quod ipsum lumen non attingit, sed id tantum, quod nobis clarissime indicare potest, bonum, sive medium ad nostram beatitudinem esse quae autem ex solo mandato et instituto bona sunt, vel ex eo, quod alicuius boni sint repraesentamina, ea nostrum intellectum perficere nequeunt, nec aliud nisi merae --hrae sunt, nec inter actiones, quae quasi proles aut stinus intellectus et sanae mentis sunt, numerari possunt. Quod hic non opus est prolixius ostendere. IV. denique videmus, summum legis divinae
praemium esse, ipsim legem, nempe Deum, cognoscere, eumque ex vera libertate, et animo integro et constante, amare; poenam autem, horum privationem et carnis servitutem, sive animum inconstantem et fluctuantem.
His sic notatis inquirendum jam est, I num Lumine Naturali concipere possumus Deum, veluti legissatorem aut principem leges hominibus praescribentem; II. quid Sacra scriptura de Lumine et Iege hac naturali doceat III. quem ad finem caeremoniae olim institutae fuerunt; IV. denique, quid reserat sacras historias scire, et eis credere De primis duobus in hoc Capite, de duobus autem ultimis in sequente agam. Quid circa primum statuendum sit, facile deducitur ex natura voluntatis Dei, quae a Dei intellectu non nisi respectu nostri Rationis distinguitur, hoc est, Dei voluntas et Dei intellectus in se revera unum et idem sunt, nec distinguuntur nisi respectu nostrarum cogitationum, quas de Dei intellectu formamus. Exempli gratia, cum ad hoc tantum attendimus, quod natura Trianguli in natura Divina ab
aeterno continetur tanquam aeterna veritas, tum dicimus, Deum
trianguli deam habere, sive naturam trianguli intelligere. Sed cum postea ad hoc attendimus, quod natura trianguli sic in natura divina continetur ex sola necessitate divinae naturae, et non ex necessitate essentiae et naturae trianguli imo, quod necessitas essentiae et proprietatum trianguli, quatenus etiam ut aeternae veritates concipiuntur, a sola necessitate divinae naturae et intellectus pendeat, et
non ex natura trianguli tum id ipsum, quod Dei intellectum vocavimus, Dei voluntatem sive decretum appellamus. Quare respectu
450쪽
Ut Tractatus Dei unum et idem firmamus, cum dicimus, Deum ab aeterno decrevisse et voluisse, tres angulos trianguli aequales esse duobus rectis, vel Deum hoc ipsum intellexisse. Unde sequitur, Dei affrinationes et negationes aeternam semper necessitatem v veritatem involvere. Si itaque, exempli gratia Deus Adam dixit, se nolle, ut de arbore cognitionis boni et mali comederet contradictionem implicaret, Adamum de illa arbore posse comedere, adeoque impossibile foret, ut Adamus de ea comederet: nam divinum illud decretum aeternam necessitatem et veritatem debuisset involvere. Verum quoniam Scriptura tamen narrat, Deum id damo praecepisse, et nihilominus Adamum de eadem comedisse, necessario dicendum est, Deum Λdamo malum tantum revelavisse, quod eum necessario sequeretur, si de illa
arbore comederet, at non necessitatem consecutionis illius mali: Unde factum est, ut damus illam revelationem non ut aeternam et necessariam veritatem perceperit, sed ut legem, hoc est ut institutum, quod lucrum aut damnum sequitur, non ex necessitate et natura
actionis patratae, sed ex solo libitu et absoluto imperio alicujus Principis. Quare illa revelatio respectu solius dami, et propter solum defectum ejus cognitionis, lex fuit, Deusque quasi legissator
aut Princeps. Et hac etiam de causa, nempe ob defectum cognitionis, Decalogus, respectu Hebraeorum tantum lex fuit; nam, quoniam Dei existentiam ut aeternam vetitatem non noverant, ideo id,
quod ipsis in Decalogo revelatum fuit, nempe Deum existere, Deumque solum adorandum esse, tanquam legem percipere debuerunt; quod si Deus nullis mediis corporeis adhibitis, sed immediate iis loquutus fuisset, hoc ipsum non tanquam legem, sed tanquam aeteream veritatem percepissent. Atque hoc, quod de Israεlitis et Adamo dicimus, de omnibus etiam Prophetis, qui nomine Dei leges scripserunt,
dicendum, videlicet quod Dei decreta non adaequate, ut aeternas veritates, perceperunt. Ex gr. de ipso os etiam dicendum est, eum ex revelatione vel ex undamentis ei revelatis percepisse modum,
quo populus Israeliticus in certa mundi plaga optime uniri posset, et integram societatem formare sive imperium erigere deinde etiam modum, quo ille populus optime posset cogi ad obediendum; sed non percepisse, nec ipsi revelatum fuisse, modum illum optimum esse,