Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Theologico - Politici Cap. II. μ7ininum peculiare fuerit, an vere omnibus nationibus commune tum etiam, quid de vocatione Hebraeorum statuendum; de quibus vide Caput sequens.

De μις-rum ocatione. ει an Donum Propheticum Grais pecusiare fueris. Vera felicitas et beatitudo uniuscuiusque in sola boni stultione consistit, non vero in ea gloria, quod solus scilicet, et reliquis exclusis, bono fruatur; qui enim se propterea beatiorem aestimat, quod ipsi soli, caeteris non item bene sit, aut quod reliquis sit beatior et magis fortunatus, is veram felicitatem et beatitudinem ignorat, et vetitia, quam inde concipit, nisi puerilis sit, ex nulla alia re oritur, quam ex invidia et malo animo. Ex gr. vera hominis felicitas et beatitudo in sola sapientia et veri cognitione consistit, at minime in eo, quod sapientior reliquis sit, es quod reliqui vera cognitione careant hoc enim eius sapientiam, hoc est veram ejus felicitatem, nihil prorsus auget. Qui itaque propter hoc gaudet, is malo alterius gaudet, adeoque invidus est et malus, nec veram novit sapientiam neque verae vitae tranquillitatem. Cum igitur Scriptura, ut Hebraeos ad obedientiam legis hortetur, dicit Deum eos prae caeteris nationibus sibi elegisse vide Dein cap. I vers. s. , ipsis proprinquum esse, aliis non item Deut cap. 4. Vers. 6, 7. , iis tantum leges iustas praescripsisse ejusdem cap. vers. . , ipsis denique a tum, caeteris posthabitis, innotuisse vide eiusdem cap. Vers. 32. , etc., ad eorum captum tantum loquitur, qui, ut in superiore Capite ostendimus, et Moses etiam testatur vide Deut cap. 9. Vers. 6, 7 ., veram beatitudinem non noverant; nam sane ipsi non minus beati suissent, si Deus omnes aeque ad salutem vocavisset nec ipsis Deus minus foret propitius, quamvis reliquis aeque prope adesset, nec leges minus iustis, nec ipsi minus sapientes, etsi omnibus praescriptae fuissent; nec miracula Dei potentiam minus ostendissent, si etiam propter alias nationes facta fuissent nec denique Hebraei minus tene-

432쪽

os Tractatus rentur Deum colere, si Deus haec omnia dona omnibus aequaliter largitus fuisset. Quod autem Deus Salomoni dicit vide Reg. Lib. x c. 3. s. a.), neminem Post eum aeque sapientem ac ipsum futurum, modus tantum loquendi videtur esse ad significandam eximiam apientiam quicquid sit, minime credendum est, quod Deus Salomoni, actmajorem eius felicitatem, promiserit, se nemini postea tantam sapientiam largiturum fore; hoc enim Salomonis intellectum nihil augeret,

nec prudens Rex, etsi Deus se eadem sapientia omnes donaturum dixisset, minores pro tanto munere Deo ageret gratias. Verum enimvero, etsi dicamus Mosen in locis Pentateuchi octo citatis ad Hebraeorum captum locutum fuisse nolumus tamen negare,

quod Deus ipsis solis lege illas Pentateuchi praescripserit, neque quod tantum iis locutus merit, nec denique quod Hebraei tot miranda viderint, qualia nulli alii nationi contigerunt; sed id tantiunvolumus, Mosen tali modo, iisque praecipue rationibus Hebraeos monere voluisse, ut eos ex ipsorum puerili captu ad Dei cultum magia devinciret deinde ostendere voluimus, Hebraeos non scientia neque pietate, sed plane alia re aeteras nationes excelluisse; sive ut cum Scriptura ad eorum captum loquar , Hebraeos non ad verum vitam et sublimes speculationes, quanquam sepe monitos, sed ad aliam plane rem electos a Deo prae reliquis fuisse. Quaenam autem ea fuerit, ordine hic ostendam. Verum antequam incipiam, explicare paucis volo, quid per Dei directionem, perque Dei auxilium externum et internum, et quid

per Dei electionem, quidque denique per fortunam in sequentibus intelligam. Per Dei directionem intelligo fixum illum et immutabilem

Naturae ordinem sive rerum naturalium concatenationem diximus enim supra, et in alio loco jam ostendimus, leges Naturae universalea, secundum quas omnia fiunt et determinantur, nihil esse nisi Dei aeterna decreta, quae semper aeternam Veritatem et necessitatem involvunt. Sive igitur dicamus, omnia secundum leges Naturae fieri, sive, ex Dei decreto et directione ordinari, idem dicimus. Deinde, quia rerum omnium naturalium potentia nihil est nisi ipsa Dei potentia, per quam solam omnia fiunt et determinantur hinc sequitur, quicquid homo, qui etiam pars est Naturae, sibi in auxilium, ad suum

433쪽

Theologico - Politici Cap. III. os esse eonservandum, parat, vel quicquid Natura ipso nihil operanteissi offert, id omne sibi a sola divina potentia oblatum esse, vel

quatenus per humanam naturam agit, vel per res extra humanam

naturam. Quicquid itaque natura humana ex sola sua potentia praestare potest ad suum esse conservandum, id ei auxilium internum, et quicquid praeterea ex potentia causarum externarum in ipsius utile cedit, id Dei auxilium externum merito vocare possumus. tque ex his etiam facile colligitur, quid per Dei electionem sit intelligendum: Nam cum nemo aliquid agat, nisi ex praedeterminato Naturae ordine, hoc est ex Dei aeterna directione et decreto hinc sequitur, neminem sibi aliquam vivendi rationem eligere, neque aliquid effcere, nisi ex singulari Dei vocatione, qui hunc ad hoc opus, vel ad hanc vivendi rationem, prae aliis elegit. Denique per fortunam nihil aliud intelligo quam Dei directionem, quatenus per causas externas et inopinatas res humanas dirigit Ilis praelibatis ad nostrum intentum revertamur, ut videamus quid id uerit, propter quod Hebraea natio dicta suerit a Deo prae reliquis electa Ad quod ostendendum sic procedo. Omnia, quae honeste cupimus, ad haec tria potissimum reseruntur,

nempe, res per primas suas causas intelligere passiones domare, sive virtutis habitum acquirere; et denique, secure et sano corpore vivere. Media, quae ad primum et secundum directe inserviunt, et quae tanquam causae proximae et effcientes considerari possunt, in ipsa humana natura continentur ita ut eorum acquisitio a sola nostra potentia, sive a solis humanae naturae legibus praecipue pendeat et hac de causa omnino statuendum est, haec dona nulli nationi peculiaria, sed toti huinano generi communia semper fuisse nisi somniare velimus, Naturam olim diversa hominum genera procreavisse. At media, quae ad secure vivendum et corpus conservandum inserviunt, in rebus externis praecipue sita sunt atque ideo dona fortunae vocantur, quia nimirum maxime a directione causarum externarum, quam ignoramus, pendent ita ut hac in re stultus sereaeque felix et infelix, ac prudens, sit Attamen ad secure Vivendum, et injurias aliorum hominum, et etiam brutorum, evitandum, humana directio et vigilantia multum juvare potest. Ad quod nullum certius medium Ratio et experientia docuit, quam societatem certis legibus

434쪽

Io ractatus formare, certamque mundi plagam occupare, et omnium vires ad unum quasi corpus, nempe societatis, redigere. Verum enimvero, ad societatem formandam et conservandam, ingenium et vigilantia non

mediocris requiritur; et idcirco illa societas securior erit et magas constans, minusque fortunae obnoxia, quae maxime ab hominibus prudentibus et vigilantibus fundatur et dirigitur et contra, quae ex hominibus rudis ingenii constat, maxima ex parte a fortuna pendet, et minus est constans. Quod si tamen diu permanserit, id alterius directioni, non suae debetur; imo si magna pericula exsuperaverit, et res ipsi prospere successerint, non poterit ipsa Dei directionem

nempe quatenus Deus per causas latentes externas, at non quatenus per humanam naturam et mentem agit non admirari et

adorare quandoquidem ipsi nihil nisi admodum inexpectatum et praeter opinionem contigit; quod revera etiam pro miraculo haberi potest. Per hoc igitur tantum nationes ab invicem distinguuntur, nemperatione societatis et legum, sub quibus vivunt et diriguntur adeoque Iebraea natio non ratione intellectus, neque animi tranquillitatis, a Deo prae caeteris electa fuit, sed ratione societatis, et inrtunae, qua imperium adepta est, quaque id ipsum tot annos retinuit. Quod etiam ex ipsa Scriptura quam clarissime constat siquis enim ipsam vel leviter percurrit, clare videt, Hebraeos in hoc solo carieras nationes excelluisse, quod res suas, quae ad vitae securitatem pertinent, feliciter gesserint, magnaque pericula exsuperaverint, idque maxime sol Dei externo auxilio in reliquis autem caeteris aequales fuisse, et Deum omnibus aeque propitium. Nam ratione intellectus constat ut in superiori Capite ostendimus), eos de Deo et Natura vulgares admodum cogitationes habuisse quare ratione intellectus non fuerunt a Deo prae caeteris electi. At nec etiam ratione virtutis et verae vitae hac enim in re etiam reliquis gentibus aequales fuerunt, et non nisi paucissimi electi eorum igitur electio et vocatio in sola imperii temporanea felicitate et commodis constitit; nec videmus, quod meus Patriarchis ' aut eorum suc-

435쪽

Τheologico - Politici Cap. III rice ribus aliud praeter hoc promiserit imo in Lege pro obedientia nihil aliud promittitur, quam imperii continua felicitas, et reliqua

hujus vitae commoda, et contra pro contumacia pactique ruptione,

imperii ruina maximaque incommoda. Nec mirum; nam finis universae societatis et imperii est ut ex modo dictis patet, et in sequentibus fusius ostendemus secure et commode vivere imperium autem non nisi Legibus, quibus unusquisque teneatur, subsistere potest quod si omnia unius societatis membra legibus valedicere velint, eo ipso societatem ditatuent et imperium destruent Hebraeorum igitur societati nihil aliud, pro constanti legum observatione, promitti potuit, quam vitae securitas ' ejusque commoda, et contra pro contumacia nullum certius supplicium praedici, quam imperii ruina, et mala, quae inde communiter sequuntur; et praeterea alia, quae e eorum singularis imperii ruina ipsis peculiariter suborirentur, sed de his non est opus impraesentiarum prolixius agere. Hoc tantum addo, Leges etiam Veteris estamenti Judaeis tantum revelatas et praescriptas fuisse; nam, cum Deus ipsos ad singularem societatem et imperium constituendum tantum elegerit, necessario singulares etiam leges habere debebant. An vero aliis etiam nationibus Deus leges peculiares praescripserit, et earum Legissatoribus sese prophetice revelaverit, nempe sub iis attributis, quibus Deum imaginari solebant, mihi non satis constat hoc saltem ex ipsa Scriptura patet, alias etiam nationes ex Dei directione externa imperium legesque singulares habuisse ad quod ostendendum duo tantum Scripturae loca adferam. Cap. q. Gen. Vers. 8, 9, o narratur, quod Μaikitsede rex fuit Hierosolymae, et Dei altissimi pontifex; et quod Abrahamo, ut jus erat Pontificis vide Numeri cap. 6. s. 23. benedixit, et denique quod Abrahamus Dei dilectus decimam partem totius praedae huic Dei pontifici dedit. Quae omnia satis ostendunt, Deum, antequam gentem Israeliticam condiderit, reges et pontifices in Hierosolyma constituisse, iisque ritus et leges praescripsisse an vero prophetice, id, uti diximus, non satis constat. Hoc mihi saltem

persuadeo. Abrahamum, dum cibi vixit, religiose secundum illas

436쪽

Ia Tractatus leges vixisse; nam brahamus nullos ritus particulariter a Deo accepit, et nihilominus dicitur Gen. cap. 26. Vers. ., brahamum observavisse cultum, praecepta, instituta, et leges Dei, quod sine dubio intelligendum est de cultu, praeceptis, institutis, et legibus regis aikitsedehi. alachias cap. I. vers. Io, II.

in obis non delector etc. Nam ex ortu folis usque in ejus occasum meum nomem magnum est inter gentes, et ubique intus mihi adfertur,

et munus purum meum enim nomen magnum est inter gentes, is

Deus exercituum. Quibus sane verbis, quandoquidem nullum aliud tempus quam praesens, nisi iis vim inferri velimus, pati possunt, satis superque testatur, Judaeos illo tempore Deo non magis dilectos fuisse quam alias nationes imo Deum aliis nationibus miraculis magis innotuisse, quam tum temporis Iudaeis, qui tum sine miraculis imperium iterum ex parte adepti fuerant deinde Nationes ritus et caeremonias, quibus Deo acceptae erant, habuisse. Sed haec missa facio; nam ad meum intentum lassicit ostendisse, electionem Judaeorum nihil aliud spectavisse, quam temporaneam corporis felicitatem, et libertatem sive imperium, et modum et media, quibus ipsum adepti sunt; et consequenter etiam leges, quatenus ad illud singulare imperium stabiliendum necessariae erant; et denique modum, quo ipsae revelatae fuerunt in caeteris autem, et in quibus vera hominis felicitas consistit, eos reliquis aequales fuisse. Cum itaque in Scriptura vide Deut cap. . vers. 7. dicitur, nullam nationem Deos sibi aeque propinquos, ac Iudaeos Deum habere, id tantum ratione imperii, et de illo solo tempore, quo iis tot miracula contigerunt, intelligendum est. Ratione enim intellectus et virtutis, hoc est, ratione

beatitudinis, Deus, ut jam diximus, et ipsa Ratione ostendimus, omnibus aeque propitius est; quod quidem ex ipsa Scriptura satis etiam constat, ait enim saltes sal. I s. s. 18. I, p

437쪽

Theologico - politici Cap. III. 13

eum ocant, omnibus, qui eum vere ocant. Item in eodem Psal. s. 9.v- a tu i Benignus est Deus omnibus, ex

πω, misericordia est erga omnia, qua fecit. In Psal. 33. s. s.clare dicitur, Deum omnibus eundem intellectum dedisse, his scilicet verbis, IDI qui format eodem modo eorum cor Corenim ab Hebraeis sedes animae et intelleetus credebatur, quod Omnibus satis esse notum existimo. Deinde ex cap. 8. s. 28. Job constat, Deum toti humano generi hanc Legem praescripsisse, Deum revereri, et a malis operibus abstinere, Hre bene agere et ideo Jobus, quamvis gentilis, Deo omnium acceptissimus fuit, quoniam omnes pietate et religione superavit. Denique ex cap. q. vers. a. Jonae clarissime constat, Deum non solum Judaeis, sed omnibus propitium, misericordem, longanimem, et amplum benignitate, ac poenitentem mali esse ait enim Jonas, ideo antea statui fugere Thorsum, quia noxeram nempe ex verbis,osis, quae habentur cap. q. vs. 6. Exodi), te Deum propitium, misericordem, etc. esse, adeoque gentilibus Ninivitis condonaturum. Concludimus ergo quandoquidem Deus omnibus aeque propitius est, et Hebraei non nisi ratione societatis et imperii a Deo electi fuerunt , unumquemque Judaeum extra societatem et imperium solum consideratum nullum Dei donum supra alios habere, nec ullum discrimen inter ipsum et gentilem esse. Cum itaque verum sit, quod Deus omnibus aeque benignus, misericors, etc. sit, et Prophetae officium non tam fuerit leges patriae Peculiares quam veram virtutem docere, hominesque de ea monere; non dubium est, quin omnes nationes Prophetas habuerint, et quod donum propheticum Judaeis peculiare non fuerit. Quod revera etiam tam profanae quam sacrae historiae testantur; et quamvis ex sacris historiis Veteris estamenti non constet, alias nationes tot Prophetas ac Hebraeos habuisse, in nullum prophetam gentilem a Deo nationibus expresse missum, id nihil refert, nam Hebraei res suas tantum, non autem aliarum gentium scribere curaverunt. Suffcit itaque, quod in Vetere estamento reperiamus, homines gentiles et incircumcisos, ut Noach, Chanoch, Abimelech, Bilham, etc., prophetavisse deinde, IIebraeos Prophetas non tantum suae, sed etiam multis aliis nationibus a Deo istas fuisse. Egechiel enim omnibus gentibus

438쪽

i Tracta iustum notis vaticinatus est. Imo obadias nullis, quod scimus, nisi Idumaeis, et Jonas Ninivitis praecipue vates fuit Esaias non tantum

Judaeorum calamitates lamentatur et praedicit, eorumque restaurationem canit, sed etiam aliarum gentium ait enim cap. 6. s. s.

'irar 'da n IR L, ideo et deplorabo Iohaerem; et cap. 9-

prius gyptiorum calamitates, et postea eorum restaurationem Praedicit vide ejusdem cap. s. 9, o, I as. , nempe quod Deus iis Salvatorem mittet, qui eos liberabit, et quod Deus iis innotescet, et quod denique AEgyptii Deum sacrificiis et muneribus colent; et tandem vocat hanc nationem Benedictum in dipuum Dei populum quae omnia profecto valde digna sunt, ut notentur Ieremias denique non Hebraeae gentis tantum, sed absolute gentium Propheta vocatur vide ejus d. cap. I. s. s.); hic etiam nationum calamitates praedicendo deflet, et eorum restaurationem praedicit ait enim cap. 8.

propter Moabum futabo, et propter totum Moabum clamo etc., et Vs. 36.

sicut ompana, obstrepit et tandem eorum restaurationem praedicit, ut et etiam restaurationem AEgyptiorum, Hamonitarum, et elamitarum. Quare non dubium est, caeteras gentes suos etiam Prophetas, ut udaeos, habuisse, qui iis et Judaeis prophetaverunt. Quamvis tamen Scriptura non nisi de uno Bilhamo, cui res futurae Judaeorum et aliarum nationum revelatae fuerint, mentionem faciat, non tamen credendum est, Bilhamum sola illa occasione prophetavisse ex ipsa enim historia clarissime constat, eum dudum antea prophetia et aliis divinis dotibus claruisse. Nam cum Bala cum ad se accersere jubet, ait Num cap. a. s. 6. DR IV Ru i R NON ' Π quoniam scio, eum, cui benedicis, benedictum, et cui maledicis, maledictum esse. Quare is illam eandem virtutem, quam Deus Abrahamo vide Genes cap. a. vers. 3. largitus est, habebat Balamus deinde, ut assuetus prophetiis, legatis respondet, ut ipsum manerent, donec ei Dei voluntas revelaretur. Cum prophetabat, hoc est, cum veram Dei mentem interpretabatur, Si pro

439쪽

Theologico - Politici Cap. III. Is

Dei, et qui norit scientiam vel mentem et praescientiam excelsi, ausionem omnipotentis idet, excidens, sed retectus oculis . Denique postquam Hebraeis ex mandat Dei benedixit, nimirum ut solebat aliis gentibus prophetare, resque earum suturas praedicere incipit. Qiue omnia satis superque indicant, eum semper Prophetam fuisse, aut saepius prophetavisse, et quod adhuc hic notandum id, quod

Praecipue Prophetas de prophetiae veritate certos reddebat, habuisse, nempe animum ad solum aequum et bonum inclinatum. Non enim cui ipse volebat benedicebat, nec sui volebat maledicebat, ut Baiah putabat, sed tantum iis, quibus Deus benedici aut maledici volebat; ideo Balalio respondit, quamvis Balchus mihi daret tantum argentiet auri, quantum ejus domum adimplere posset, non potero transgredi edictum Dei, ad faciendum ex meo arbitrio bonum aut malum quod Deus loquetur, quar. Quod autem Deus ei, dum erat in itinere,

iratus fuerit, id etiam Mosi, dum in AEgyptum ex Dei mandato proficiscebatur, contigit vide Exodi cap. . s. a . et quod argentum ad prophetandum accipiebat, idem hamuel faciebat videShamuel. Lib. I. cap. 9. s. 7 8.' ), et si in aliqua re peccavit de eo vide a. Epist. Petr. cap. a. s. 5, 6 et Judae s. D.), nemo adeo quus, qui bene semper agax, et nunquam peccet vide Eccl. cap. 7. s. o. . Et sane ejus orationes multum semper apud Deum valere debuerunt, et ejus vis ad maledicendum certe magna admodum fuit, quandoquidem toties in Scriptura reperiatur, ad Dei magnam misericordiam erga Israelitas testandum, quod Deus noluerit Bilhamum audire, et quod maledictionem in benedictionem converterit vide eui cap. 3. s. 6. JOL a . s. o. Neh. 3. s. a.); quare sine dubio Deo acceptissimus erat, nam impiorum orationesci maledicta Deum minime movent. Cum itaque hic verus Propheta fuerit, et tamen ab Iosua cap. 3. s. a. vocetur zz Dinus sive augur certum est, hoc nomen etiam in bonam partem sumi,

440쪽

i Tractatus et quos gentiles solebant vocare augures et divinos, veros fuisse Prophetas, et eos, quos Scriptura saepe accusat et condemnat. Pseudo-divinos fuisse', qui gentes sicut Pseudo-prophetae Iudaeos decipiebant, quod etiam ex aliis Scripturae locis satis clare constat; quare concludimus, donum Propheticum Iudaeis peculiare non fuisse, sed omnibus nationibus commune Pharisaei tamen contra acriter contendunt, hoc donum divinum suae tantum nationi peculiare fuisse, reliquas autem nationes ex virtute nescio qua diabolica quid tandem non finget superstitio res futuras praedixisse. Praecipuum, quod ex Vetere estamento adserunt, ad hanc opinionem ejus authoritate confirmandum est illud EXOd. cap. 33. s. 6. ubi

Ni quonam enim re cognoscetur, me et populum tuum invenisse gratiam in oculis tuis certe quando cum nobis ibis et separabimur

ego et populus tuus ab omni populo, qui est in superficie terrae hinc, inquam, in serre volunt,mose a Deo petiisse, ut Iudaeis esset praesens iisque prophetice sese revelaret, deinde ut hanc gratiam nulli alii nationi concederet Ridiculum sane, quod oses praesentiam Dei

gentibus invideret, aut quod tale quid a Deo ausus esset petere. sed res est, postquam Moses novit ingenium et animum suae nati O- nix contumacem clare sidit, reos mO sine maximis miraculis et singulari Dei auxilio externo res inceptas perficere posse, imo eos necessario sine tali auxilio perituros adeoque, ut constaret, Deum eos conservatos velle, hoc Dei singulare auxilium externum petit. Sic enim cap. 3 . vers. . ait, inveni gratiam in oculis tuis, Domine, em, precor, Dominus inter nos, quoniam hic populus contumax est etc. Matio itaque, cur Dei singulare auxilium externum petit, est quia populus erat contumax p et quod adhuc clarius Ostendit,

Μosen nihil praeter hoc singulare Dei auxilium externum petivisse, est ipsa Dei responsio respondit enim statim vers. Io ejussi eap.),

ecce ego panx foedus, coram toto populo tu me facturum mirabilis, quae non fuerunt factu in tota terra, nec in omnibus gentibus, Ic.

Quare molas hic de sola Hebreteorum electione, ut cam explicui, agit, nec aliud a Deo petiit Attamen in pistola Pauli ad Rom.

SEARCH

MENU NAVIGATION