장음표시 사용
451쪽
Τheologico - Politici Cap. IV. 27 neque etiain, quod ex populi communi obedientia in tali mundi
plaga necessario sequeretur scopus, ad quem collimabant. Quapropter haec omnia non ut aeterea veritates, sed ut praecepta et instituta pereepit, et tanquam Dei leges praeseripsit et hinc factum est, ut Deum rectorem, legislatorem, regem, misericordem justum, etc. imaginaretur, cum tamen haec omnia solius humanae naturae sint attributa, et a natura divina prorsus removenda. Atque hoc inquam de
solis Prophetis dicendum, qui nomine Dei leges scripserunt, non autem de Christo de Christ enim, quamvis is etiam videatur leges
Dei nomine scripsisse, sentiendum tamen est, eum re vere et adaequale percepisse: nam Christus non tam Propheta quam os Dei fuit Deus enim per mentem Christi ut in Cap. I. Ostendimus), sicuti ante per Λngelos, nempe per vocem creatam, Visiones, etc. quaedam humano generi revelavit. Quapropter aeque a Ratione alienum esset statuere, Deum suas revelationes opinionibus Christi accommodavisse, a quod Deus antea suas revelationes opinionibus angelorum, hoc est vocis creatae et visionum, accommodaverit, ut res revelandas Prophetis communicaret quo quidem nihil absurdius statui posset praesertim cum non ad solos Iudaeos, sed totum humanum genus docendum missus fuerit, adeoque non satis erat, ut mentem Opinionibus Iudaeorum tantiu accommodatam haberet, sed opinionibus et documentis humano generi universalibus, hoc est notionibus communibus et veris. Et sane ex hoc, quod Deus Christo, sive ejus menti, sese immediate revelaverit, et non ut Prophetis, per verba et imagines, nihil aliud intelligere possumus, quam quod Christus res revelatas vere percepit sive intellexit tum enim res intelligitur, cum ipsa pura mente extra verba et imagines percipitur Christus itaque res revelatas vere et adaequale percepit; si igitur eas tanquam leges unquam praescripsit, id propter populi ignorantiam et pertinaciam fecit; quare hac in re vicem Dei gemit, quod sese ingenio populi accommodavit, et ideo, quamvis aliquantulum clarius quam creteri Prophetae locutus sit, obscure tamen et saepius per parabolas res revelatas docuit praesertim quando iis loquebatur, quibus nondum datum erat, intelligere regnum caelorum vidematth. cap. I 3. s. Io etc . at sine dubio eos, quibus datum
452쪽
erat, mysteria caelorum noscere, res ut aeternas veritates docuit, non
vero ut leges praescripsit et hac ratione eos a servitute legis liberavit, et nihilominus legem hoc magis confirmavit et stabilivit, eorumque eordibus penitus inscripsit. Quod etiam Paulus quibusdam in locis indicare videtur nempe pistol. ad Rom. cap. 7. s. 6. et e . 3. Vs 28. Attamen nec ille etiam aperte loqui vult, sed, ut ipse ait e p. 3. s. s. et cap. 6. s. 9. Hula Epist. humano more loquitur, quod expresse dicit, cum Deum justum vocat; et sine dubio etiam propter camis imbecillitatem Deo miserieordiam, gratiam, iram, etc. asangit, et ingenio plebis, sive ut ipse etiam ait cap. 3. s. I, 2. Epist. I. ad Corinth. hominum carnalium, sua verba accommodat; nam cap. s. s. Is Epist ad Rom. absolute docet, Dei iram ejusque misericordiam non ab humanis operibus, sed a sola Dei vocatione, hoc est voluntate, pendere; deinde quod ex operibus legis nemo
fiat iustus, sed ex sola de vide p. ad Rom. cap. 3. s. 28. , per quam sane nihil aliud intelligit, quam plenum animi consensum; et denique, quod nemo fiat beatus, nisi mentem Christi in se habeat vide pist ad Rom. cap. 8. s. . , qua scilicet lege Dei ut
aeternas veritates percipiat. Concludimus itaque, Deum non nisi ex captu vulgi, et ex solo desectu cogitationis, tanquam legislatorem aut principem describi, et justum, misericordem, te vocari Deumque revera ex solius suae naturi et persectionis necessitate agere et omnia dirigere, et ejus denique decreta et volitiones aeternas esseveritates, semperque necessitatem involvere; idque est, quod primo in loco explicare et ostendere constitueram. Λ fecundum igitur transeamus, et Sacram Paginam percurram ,
et, quid ipsa de Lumine Naturali et lege hac divina docet, videamus. Primum, quod nobis occurrit, est ipsa primi hominis historia, ubi narratur, Deum damo praecepisse, ne comederet de fructu arboris cognitionis boni et mali; quod significare videtur, Deum Adamo
praecepisse, bonum agere et quaerere sub ratione boni, et non quatenus contrarium est malo, hoc est, ut bonum ex amore boni quaereret, non autem ex timore mali qui enim, ut jam ostendimus, bonum agit ex vera boni cognitione et amore, libere et constanti animo agit, qui autem ex timore mali, is malo coactus et serviliter agit,
453쪽
et sub imperio alterius vivit. Atque adeo hoc unicum, quod Deus Adamo praeeipit, totam legem divinam naturalem comprehendit, et cum dictamine Luminis Naturalis absolute convenit; nec dissicile esset, totam istam primi hominis historiam sive parabolam ex hoc fundamento explicare; sed malo id missum lacere, cum quia non possum absolute esse certus, num mea explicatio cum scriptoris mente conveniat, tum quia Ierique non concedunt, hanc historiam esse parabolam, sed plane statuunt, eam simplicem narrationem esse. Praestabilius erit igitur, alia Scripturae loca in medium adserre, illa praesertim, quae ab eo dictata sunt, qui ex vi luminis naturalia, quo omnes sui aevi sapientes superavit, loquitur, et cuius sententias aeque sancte ac Prophetarum amplexus est populus Salomonem puto, cujus non tam Prophetia et pietas, quam prudentia et sapientia, in sacris commendatur. Is in suis Proverbiis vocat humanum intellectum verae vitae fontem, et infortunium in sola stultitia eonstituit. Sie
uitia ubi notandum, quod per vitam absolute Hebraice vera vita intelligatur, ut patet ex Deut cap. O. Vers. 9. Fructum igitur intellectus in sola vera vita constituit, et supplicium in sola ejus privatione quod quidem absolute convenit cum eo, quod IV loco notavimus circa legem divinam naturalem. Quod autem hic fons vitae, sive, quod solus intellectus, ut etiam ostendimus, leges sapientibus praescribit, aperte ab eodem hoc sapiente docetur altenim cap. 3. Vers. 'npu In an ex prudent est)fons ira, id est, ut ex modo allato textu patet, intellectus porro cap. 3. vers. 3. expressissimis verbis docet, intellectum hominem beatum et felicem reddere, veramque animi tranquillitatem dare.
d. r. 23. Hebraismus. Qui rem aliquam habet vel in sua natura continet, eius rei Dominus vocatur: sic avis Dominus alarum phraice vocatur, quia alas habet; Dominus intellectus, intelligens, quia intellectum habet.
454쪽
beatur homo, qui inismi cientiam, et filius hominis, qui imia entiam eruit. Ratio est ut vers. 6, 7 pergit , quia inrecte ut dierum longitudinem , indirecte disitias et honorem ejus iae quas nimirum scientia indicat amoena sunt, et omnes ejus semita pax Soli igitur sapientes ex sententia etiam Salomonis animo pacato et constante vivunt, non ut impii, quorum animus contrariis affectibus fluctuat, adeoque ut satas etiam ait cap. 7. vers. o. pacem neque quietem habent. Denique in his Salomonis Proverbiis maxime nobis notanda sunt, quae habentur in secundo cap., utpote quae nostram sententiam quam clarissime confirmant sic enim vers. 3. 4 d.
nam fi prudenriam inclamabis, et intelligentia dederis ocem tuam etc., tunc timorem Dei intelliges, et Dei cientiam vel potius amorem; nam haec duo verbum y suda significat inνenies; nam 'B.ymus da sapientiam ex ore suo manat frientia et prudentia. Quibus sane verbis clarissime indicat, . quod sola sapientia sive intellectus nos doceat, Deum sapienter timere, hoc est vera religione colere. Deinde docet, sapientiam et scientiam ex Dei ore fluere, Deumque illam dare quod quidem nos etiam supra ostendimus, nempe quod noster intellectus nostraque scientia a sola Dei dea sive cognitione pendeat, oriatur, et perficiatur. Pergit deinde versis expressissimis verbis docere, hanc scientiam veram Ethicam et Politicam continere,
intelliges Iustitiam et Iudicium et rectitudines et omnem Mnam femitam, nec his contentus pergit, nar
scientia in cor tuum, et sapientia tibi erit uaris, tum tuu providentia tibi inlabit, et prudentia te custodiet. Quae omnia cum scientia naturali plane conveniunt haec enim Ethicam docet et veram Virtutem, postquam rerum cognitionem acquisivimus, et scientiae praestantiam gustavimus Quare felicitas et tranquillitas eius, qui
Hebraimus, nihil aliud gnificans quam vitavi. Π 7 meelma proprie cogitationem, deliberationem, et vigilantiam fgnificat.
455쪽
Theologico - Politici Cap. IV. 3Inaturalem intellectum colit, ex mente Salomonis etiam, non ab imperio fortunae hoc est Dei auxilio externo , sed a sua interna virtute sive Dei auxilio interno maxime pendet, nempe quia vigilando, agendo, et bene consulendo se maxime conservat. Denique nequaquam hic praetereundus est locus Pauli, qui habetur cap. I. Vers. m. Epist ad Rom. ubi ut Tremellius vertit ex Syriaco textu sic ait, occulta enim Dei, a fundamentis mundi, in creaturis suis per inteLuctum conisi untur, et inus et Dinitas vus, qua est in urnum, adeo ut ni ne essurio. Quibus satis clare indicat, unumquemque Lumine Naturali clare intelligere Dei virtutem et aeternam divinitatem, ex qua scire et deducere possunt, quid iis quaerendum quidve fugiendum sit adeoque concludit, omnes sine effugi esse, nec ignorantia excusari posse quod profecto possent, si de lamine supra- naturali loqueretur, et de carnali Christi passione et resurrectione, etc. Et ideo paulo insta verso . sic pergit Propis hoc tradidis eos Deus in concupiscentias immundas cordis eorum, etc. usque ad finem capitis, quibus vitia ignorantiae describit, eaque tanquam ignorantiae supplicia enarrat; quod plane convenit cum Proverbio illo Salomonis cap. 6. vers. a. quod jam itaVimus, nempe
es re dis v et supplicium stultorum est stultitia. Quare non mirum,
quod dicat Paulus, maleficos esse inexcusabiles Nam prout unusquisique seminat, ita metet, ex malis mala necessario sequuntur, nisi sapienter corrigantur, et ex bonis bona, si animi constantia comitetur. Scriptura itaque Lumen et Legem divinam Naturalem absolute commendat atque his, qui in hoc Capite agere proposueram, absolvi.
De ratione, cur Caremonia instituta fuerint et de Fide Historiari , nempe, qua ratione e quibus ea necessaria M. In superiore Capite ostendimus, legem divinam, quae homines vere beatos reddit et veram vitam docet, omnibus esse hominibus universalem imo eam ex humana natura ita deduximus, ut ipsa humanae menti innata et quasi inscripta existimanda sit. Cum autem caeremoniae, eae saltem quae habenturi in Vetere Testamento, Hebraeis
456쪽
43a Tractatus tantum institutae, et eorum imperio ita accommodatae fuerint, ut maxima ex parte ab universa societate, non autem ab unoquoque exerceri potuerint certum est, eas ad legem divinam non pertinere, adeoque nec etiam ad beatitudinem et virtutem aliquid lacere; sedeas solam Hebraeorum eiectionem, hoc est per ea, quae in tertio Cap. ostendimus solam corporis temporaneam felicitatem et imperii tranquillitatem, respicere, proptereaque nonnisi stante eorum imperio ullius usus esse potuisse. Si eae igitur in Vetere Testamento ad legem Dei reserantur ' id propterea tantum fuit, quia ex revelatione vel ex fundamentis revelatis institutae fuerunt. Verum quia ratio tametsi solidissima apud communes Theologos non multum valet, lubet hic haec, quae modo ostendimus, Scripturae etiam autoritate confirmare; et deinde ad majorem perspieuitatem ostendere, qua ratione et quomodo caeremoniae ad imperium Iudaeorum stabiliendum et conservandum inserviebant. Esaia nihil clarius docet, quam quod lex divina absolute sumpta significet illam legem universalem, quae in vera vivendi
ratione consistit, non autem caeremonias; capite enim I. s. o.
Propheta gentem suam vocat ad Legem divinam ex se audiendam, ex qua prius omnia sacrificiorum genera secludit, et omnia festa, et tandem legem ipsam docet vide so6, 7. , atque his paucis comprehendit, nempe in purificatione animi, et virtutis sive bonarum actionum usu seu habitu, et denique inopi auxilium serendo. Nec minus luculentum testimonium est illud Psalmi M. Os 7, 9. hic
y TQ fucrifletum et munus non olusi, i aures mihi perfodisti,
holocaustum et peceat oblationem non petist tuum oluntatem exequi, mi Deus, olui; nam lex tua est in meis visceribus. Vocat igitur illam tantum legem Dei, quae visceribus, vel menti, inscripta est, et ab ea caeremonias secludit; nam eae ex solo instituto, et non ex natura sunt bonae, adeoque neque mentibus inscriptae. Praeter haec alia adhuc in Scriptura reperiuntur, quae idem testantur, sed
Est phras ad significandum perceptionem.
457쪽
Theologico - Politici cap. v. 33tiae duo attulisse sumit. Quod autem caeremoniae nihil ad beatitu-clinem juvent, sed quod tantum imperii temporaneam felicitatem respiciant, etiam ex ipsa Scriptura constat, quae pro caeremoniis nihil nisi corporis commoda et delicias promittit, et pro sola lege divina universali beatitudinem. In quinque enim libris, qui Μosis vulgo dicuntur, nihil aliud, ut supra diximus, promittitur, quam haec temporanea felicitas, nempe honores sive fama, victoriae, divi tiae, deliciae, et valetudo. Et quamvis quinque illi libri, praeter
Caeremonias, multa moralia contineant, haec tamen in iis non continentur tanquam documenta moralia omnibus hominibus universalia,
sed tanquam mandata ad captum et ingenium solius Hebraeae nationis maxime accommodata, et quae adeo etiam solius imperii utilitatem spectant. Ex gr. oses non tanquam doctor aut Propheta Judaeos docet, ne occidant neque furentur, sed haec tanquam legistator et Princeps jubet; non enim documenta ratione comprobat, sed justibus cenam addit, quae pro ingenio uniuscuiusque nationis variare potest et debet, ut experientia satis docuit. Sic etiam jussum de non committendo ululteri solius reipublicae et imperii utilitatem respicit; nam si documentum morale docere voluisset, quod non solam reipublicae utilitatem, sed animi tranquillitatem et veram uniuscujusque beatitudinem respiceret, tum non tantum actionem externam, sed et ipsum animi consensum damnaret ut Christus fecit, qui documenta universalia tantum docuit vide atth. cap. s. s. 8. et hac de causa Christus praemium spirituale, non autem ulmose corporeum, promittit; nam Christus, uti dixi, non ad imperium conservandum et leges instituendum, sed ad solam legem universalem docendum missus fuit. Et hinc facile intelligimus, Christum legemmosis minime abrogavisse, quandoquidem Christus nullas novas leges in rempublicam introducere voluerit, nec aliud magis curaverit, quam documenta moralia docere, eaque a legibus Reipublicae distinguere; idque maxime propter Pharisaeorum ignorantiam, qui putabant, illum beate vivere, qui jura Reipublicae sive legem,osis defendebat cum tamen ipsa, uti diximus, nullam nisi Reipublicae rationem habuerit, nec tam ad Hebraeos docendum quam cogendum inservi verit. Sed ad nostrum
458쪽
nihil praeter corporis commoda, et pro sola lege divina univeriali beatitudinem promittunt, in medium proferamus. Inter Prophetas nemo clarius quam Esaias hoc docuit hic enim cap. 8. postquam hypocrisin damnavit, libertatem et charitatem erga se et proximum commendat, et pro his haec promittit, sp IN
tune erumpensicuti aurora lux tuo, et tua sanitas protinus inor rex, et ibi ante te fustitia tua, et gloria Dei te aggregabis, M. Post haec sabbatum etiam commendat, pro cujus in observando
divinia dii de is eris, ex te equitare faciam super excelsa terra, ex faciam, ut comedas hareditatem Iacobi tui patris, ut os δεεινα locutum est Videmus itaque, Prophetam pro libertate et charitate mentem sanam in corpore sano, Deique gloriam etiam post mortem promittere: pro caeremoniis autem nihil nisi imperii securitatem, prosperitatem, et corporis felicitatem. In Psalmis s. et M. nulla fit cieremoniarum mentio. sed tantum documentorum moralium, nimirum quia in iis de sola beatitudine agitur, eaque sola proponitur, quamvis tamen parabolice nam certum est, ibi per montem Dei ejusque tentoria, et horum inhabitationem, beatitudinem et animi tranquillitatem, non vero montem Hierosolymae neque Μosis tabernaculum intelligi; haec enim loca a nemine inhabitabantur, nec nisi ab iis, qui ex sola tribu Levi erant, administrabantur. Porro omnes etiam illae Ialomonis sententiae, quas in superiore Capite attuli, pro solo cultu intellectus et sapientiae veram promittunt beatitudinem, nempe quod ex ea tandem timor Dei intelligetur, et Dei scientia invenietur Quod autem Hebraei post laestructum eorum imperium non tenentur caeremonias exercere, patet ex Ieremia, qui ubi urbis vastationem prope instare vidit, et praedicit, ait Deum eos
Hebraisinus, quo tempus mortis gnificatur aggregari ad populas uor, mori significat, vide Genes cap. 49. V 29, 33. Significat honeste delectari, scuti etiam Belgice dicitur, me mod en
Significat imperium, tanquam equum men tenere.
459쪽
Theolog; co- Politici cap. v. assantum diligere, qui sciunt et infelligunt, quod ipse exercet miserico inam, judicium, et justitiam in mundo adeoque in posterum nouissaeos, qui hac norunt, laude dignos stimundos esse vide cap. 9. s. 3.), Quasi diceret, Deum post urbis vastationem nihil singulare a Judaeis
exigere, nec aliud ab iisdem in posterum petere, praeter legem naturalem, qua Omnes mortales tenentur. Novum praeterea estamentum hoc ipsum plane confirmat in eo enim, ut diximus, documenta tantum moralia docentur, et pro iis regnum caeleste promittitur
Caeremonias autem, postquam uangelium aliis etiam gentibus, qui alterius Reipublicae jure tenebantur, praedicari incepit, missas secerunt Apostoli quod autem Pharisaei post amissum imperium eas, aut saltem magnam earum partem, retinuerint, id magis animo Christianis adversandi, quam Deo placendi fecerunt. Nam post primam urbis vastationem, cum Babylonem captivi ducti fuerunt, quia tum in sectas non erant, quod sciam, divisi, statim caeremonias neglexerunt, imo toti legimosis valedixerunt, patriaeque iura oblivioni, ut plane superflua, tradiderunt, et se cum caeteris nationibus immiscere inceperunt, ut ex Hezdra et Nehemia satis superque constat. Quare
non dubium est, quin Judaei, jam post dissolutum imperium, lege
Mosis non magis teneantur, quam antequam eorum societas et
respublica inceperit; dum enim inter alias nationes ante exitum ex AEgypto vixerunt, nullas leges peculiares habuerunt, nec ullo nisi naturali jure et sine dubio etiam jure reipublicae in qua vivebant, quatenus legi divinae naturali non repugnabat, tenebantur. Quod autem Patriarchae Deo sacrificaverunt, id fecisse puto, ut suum animum, quem a pueritia sacrificiis assuetum habebant, magis ad devotionem incitarent; omnes enim homines a tempore nos sacrificiis plane consueverant, ita ut iis maxime ad devotionem incitarentur. Patriarchae igitur non ex iure aliquo divino imperante,
vel ex universalibus fundamentis legis divinae edocti, sed ex sola illius temporis consuetudine, Deo sacrificaverunt; et si ex alicujus mandato id fecerunt, mandatum illud nullum aliud fuit quam jus reipublicae, in qua vivebant, quo etiam ut iam hic, et etiam Capite tertio, cum de alkitsede loquuti sumus, notavimus
460쪽
His puto, me meam sententiam scriptum authoritate confimavisse superest jam ostendere, quomodo et qua ratione caeremoniae inserviebant ad imperium Hebraeorum conservandum et stabiliendum; quod, quam paucissimis potero, ex universalibus fundamentis ostendam. Societas non tantum ad secure ab hostibus vivendum, sed etiam ad multarum rerum compendium faciendum, perutilis est, et maxime etiam necessaria; nam, nisi homines invicem operam mutuam dare velint, ipsis et ars et tempus deficeret ad se, quoad ejus fieri potest, sustentandum et conservandum. Non enim Omnes ad omnia aeque apti sunt, nec unusquisque potis esset ad ea comparandum, quibus solus maxime indiget Vires et tempus, inquam, unicuique deficerent, si solus deberet arare, feminare, metere, molere, coquere, texere, suere, et alia perplurima ad vitam sustentandumessicere ut jam taceam artes et scientias, quae etiam ad perfectionem humanae natum ejusque beatitudinem sunt summe necessariae. Videmus enim eos, qui barbare sine politia vivunt, vitam miseram et paene brutalem agere, nec tamen pauca illa, misera et impolita, quae
habent, sine mutua opera, qualis qualis ea sit, sibi comparant. Iam si homines a Natura ita essent constituti, ut nihil nisi id, quod vera Ratio indicat, cuperent, nullis sane legibus indigeret societas, sed
absolute suffceret, homines vera documenta moralia docere, ut sponte integro et liberali animo id, quod vere utile est, agerent. Verum longe aliter cum humana natura constitutum est; omnes quidem suum utile vierunt, at minime ex sanae Rationis dictamine, sed
perplurimum ex sola libidine, et animi affectibus abrepti qui nullam temporis futuri aliarumque rerum rationem habent , res appetunt utilesque judicant. Hinc fit, ut nulla societas possit subsistere absque imperio et vi, et consequenter legibus, quae hominum libidinem
atque effrienatum impetum moderentur et cohibeant. Non tamen humana natura patitur absolute se cogi, et, ut Seneca Tragicus ait, visisnta imperia nemo continui diu moderata durunt '; quamdiu enim homines ex solo metu agunt, tamdiu id, quod maxime nolunt, faciunt, nec rationem utilitatis et necessitatis rei agendae tenent, sed