장음표시 사용
461쪽
Τheologico - Politici Cap. V. 37 id tantum curant, ne capitis aut supplicii rei sint scilicet rimo non
possunt malo aut damno imperatoris, quamvis cum suo magno etiam malo, non tamen laetari, ipsique omnia mala non cupere, et ubi
poterunt adserre. momines deinde nihil minus pati possunt, quam suis aequalibus servire et ab iis regi. Denique nihil dissicilius, quam libertatem hominibus semel concessam iterum adimere. Ex his sequitur Primo, quod vel tota societas, si fieri potest, collegialiter imperium tenere debet, ut sic omnes sibi, et nemo suo aequali servire teneatur, vel, si pauci aut unus solus imperium teneat, is aliquid supra communem humanam naturam habere, vel saltem summis viribus conari debet, vulgo id persuadere. Deinde leges in quocunque imperio ita institui debent, ut homines non tam metu quam spe alicujus boni, quod maxime cupiunt, retineantur hoc enim modo unusquisque cupides suum ossicium faciet. Denique, quoniam obedientia in eo consistit, quod aliquis mandata ex sola imperantis authoritate exequatur, hinc sequitur, eandem in societate, cujus imperium penes Omnes est et leges ex communi consensu sanciuntur, nullum locum habere, et, sive in tali societate leges augeantur vel minuantur, populum nihilominus aeque liberum manere, quia non ex authoritate alterius, sed ex proprio suo consensu agit. in contra accidit, ubi unus solus imperium absolute tenet; nam omnes ex sola authoritate unius mandata imperii exequuntur, adeoque, nisi ita ab initio educati fuerint, ut ab ore imperantis pendeant, dissicile is poterit, ubi opus erit, novas leges instituere, et libertatem semel concessam populo adimere. His sic universaliter consideratis, ad Hebraeorum rempublicam descendamus. Hi cum primum AEgypto exiverunt, nullo alterius nationis jure amplius tenebantur, adeoque iis licebat, novas leges ad libitum sancire sue nova aura constituere, et imperium, ubicunque
locorum vellent, tenere, et quas terras vellent, Occupare. Attamen
ad nihil minus erant apti, quam ad jura sapienter constituendum, et imperium penes sese collegialiter retinendum rudis fere ingenii omnes erant, et misera servitute confecti. Imperium igitur penes unum tantum manere debuit, qui carieris imperaret, eosque vi cogeret, et qui denique leges praescriberet, et imposterum eas interpretaretur.
462쪽
38 ractatus Hoc autem imperium Moses facile retinere potuit, quia divina virtute supra cineros excellebat, et se eam habere populo persuasit, multisque testimoniis ostendit vide Exodi cap. I . vers ultimo, et cap. 9. vers. 9.) is itaque, virtute qua pollebat divina, jura constituit et populo praescripsit. in in iis summam curam gessit, ut populus non tam metu quam sponte suum officium faceret; ad quod haec duo eum maxime cogebant, populi scilicet ingenium contumax quod sola rui cogi non latitur . et instans bellum, ubi, ut res prospere cedant, milites magis hortari, quam poenis et minis territare necesse est sic enim unusquisque magis studet virtute et magnanimitate animi clarere, quam supplicium tantum vitare. mac igitur de causamose virtute et jussu divino religionem in Rempublicam introduxit, ut populus non tam ex metu quam devotione suum off-cium faceret Deinde eos beneficiis obligavit, et divinitus multa in futurum promisit nec leges admodum severas sancivit; quod unusquisque, qui iis studuit, facile nobis concedet, praecipue si ad ci cumstantias, quae ad aliquem reum damnandum requirebantur, attenderit. Denique, ut populus, qui sui iuris esse non poterat, ab ore imperantis penderet, nihil hominibus scilicet servituti assuetis ad libitum agere concessit nihil enim populus agere poterat, quin simul teneretur legis recordari, et mandata exequi, quae a solo imperantis arbitrio pendebant; non enim ad libitum, sed secundum certum et determinatum jussum legis licebat arare, seminare, metere, item nec aliquid comedere, induere, neque caput et barbam radere, neque laetari, nec absolute aliquid agere licebat, misi secundum jussa et mandata in legibus praescripta nec hoc tantum, sed etiam in postibus, manibus, et inter oculos signa quaedam habere tenebantur, quae eos semper obedientiam monerent. mi igitur scopus caeremoniarum fuit, ut homines nihil ex proprio decreto, sed omnia ex mandato alterius agerent, et continuis actionibus et meditationibus faterentur, se nihil prorsus sui, sed omnino alterius iuris esse. Ex quibus omnibus luce clarius constat, caeremonias ad beatitudinem nihil facere, et illas Veteris Testamenti, imo totam legem Osis, nihil aliud quam Hebraeorum imperium, et consequenter nihil praeter corporis commoda spectavisse. Quod autem ad Christianorum caeremonias attinet, nempe
463쪽
Theologico - Politici Cap. V. 39Baptismum, Coenam dominicam, festa orationes externas, et si quae adhuc aliae, quae toti Christianismo communes sunt semperque fuerunt; si eae unquam a Christo aut ab Λpostolis institutae sunt quod adhuc mihi non satis constat , eae nonnisi ut universalis Ecclesiae signa externa institutae sunt, non autem ut res, quae ad beatitudinem aliquid faciunt, vel quae aliquid sanctimoniae in se habeant. Quare, quamvis hae caeremoniae non ratione Imperii, ratione tamen integrae Societatis tantum institutae sunt, adeoque ille, qui solus vivit, iis minime tenetur; imo, qui in imperio, ubi Christiana religio interdicta est, vivit, is ab his caeremoniis abstinere tenetur, et nihilominus poterit beate vivere. Huius rei exemplum in regno Japonensium habetur, ubi Christiana religio interdicta est, et Belgae, qui ibi habitant, ex mandato societatis Indiae orientalis ab omni externo cultu abstinere tenentur; nec hoc alia authoritate jam confirmare puto et quamvis non dissicile foret, hoc ipsum etiam ex fundamentis Novi Testamenti deducere, et forte claris insuper testimoniis ostendere, haec tamen libentius missa facio, quia ad alia festinat animus Pergultaque ad id, de quo fecundo loco in hoc Capite agere constitui; scilicet Quibus et qua ratione Fides Historiarum in sacris contentarum necessaria sit. Ut autem hoc lumine naturali investigetur, sic
Si quis hominibus aliquid suadere vel dissuadere vult, quod per se
notum non est, is, ut id iidem amplectantur, rem suam ex concessis deducere, eosque experientia vel ratione convincere debet nempe ex rebus, quas per sensus experti sunt in Natura contingere, vel
ex axiomatis intellectualibus per se notis. Λ nisi experientia talis sit, ut clare et distincte intelligatur, quamvis hominem eonvincat, non tamen poterit ipsa intellectum aeque assicere, ejusque nebulas dissipare, ac cum res docenda ex solis axiomatis intellectualibus, hoc est ex sola virtute intellectus ejusque in percipiendo ordine, deducitur, praesertim si quaestio de re spirituali, et quae sub sensus nullo modo cadit, sit Verum quia ad res ex solis notionibus intellectualibus deducendum, longa perceptionum concatenatio saepissime requiritur, et praeterea etiam summa praecautio ingenii perspicacitas, et summa continentia, quae omnia raro in hominibus reperiuntur; ideo
464쪽
4 o ractatus homines ab experientia doceri malunt, quam omnes suas perceptiones ex paucis axiomatibus deducere, et invicem concatenare. Unde sequitur, quod, si quis doctrinam aliquam integram nationem, ne dicam universum humanum genus, docere, et ab omnibus in omnibus intelligi vult, is rem suam sola experientia confirmare tenetur, rationesque suas et rerum docendarum definitiones ad captum plebis,
quae maximam humani generis partem componit, maxime accommodare, non autem eas concatenare, neque definitiones, prout ad
rationes melius concatenandum inserviunt, tradere alias doctis tantum scribet, hoc est, a paucissimis tantum hominibus, si cum reliquis comparentur, poterit intelligi. Cum itaque tota Scriptura in usum integri nationis prius, et tandem univeri humani generis revelata fuerit, necessario ea, quae in ipsa continentur, ad captum plebis maxime accommodari debuerunt, et sola experientia comprobari. Rem clarius explicemus. Quae Scriptura docere vult, quae solam speculationem spectant, haec potissimum sunt, nempe dari Deum, sive ens, quod omnia fecit, et summa sapientia dirigit et sustentat; et quod hominum summam habet curam, nempe eorum, qui pie et honeste vivant reliquos autem multis suppliciis punit, et a bonis segregat. tque haec Scriptura sola experientia comprobat, nempe iis quas narrat historiis nec ullas harum rerum definitiones tradit, sed omnia verba et rationes captu plebis accommodat. Et quamvis experientia nullam harum rerum claram cognitionem dare possit, nec docere, quid Deus sit, et qua ratione res omnes sustentet et dirigat, hominumque curam habeat, potest tamen homines tantum docere et illuminare, quantum ad obedientiam et devotionem eorum animis imprimendum lassicit. Atque ex his satis clare constare puto, quibus et qua ratione fides historiarum in sacris contentarum necessaria sit: ex modo ostensis enim evidentitane sequitur, earum notitiam et fidem vulgo, cujus ingenium ad res clare et distincte percipiendum non valet, summe esse necessariam. Deinde, eum, qui ea negat, quia non credit Deum esse, neque eum rebus et hominibus providere, impium esse; qui autem eas ignorat, et tholominus lumine naturali novit, Deum esse, et quae porro diximus, et deinde veram vivendi rationem habet, beatum omnino esse, imo vulgo beatiorem, quia
465쪽
Theologico - Politici Cap. V. IDraeter veras opiniones, clarum insuper et distinctum habet conceptum Denique sequitur, eum, qui has historias Scripturi ignorat, me lumine naturali aliquid novit, si non impium sive contumacem, inhumanum tamen esse et paene brutum, nec ullum Dei donum habere. Verum hic notandum, nos, cum dicimus, notitiam historiarum vulgo summe esse necessariam, non intelligere notitiam omnium prorsus historiarum, quae in sacris literis continentur, sed tantum earum, quae praecipuae sunt, et quae solae, sine reliquis, doctrinam, quam modo diximus, evidentius ostendunt, hominumque animos maxime movere possunt. Nam si omnes Scripturae historiae necessariae essent ad ejus doctrinam probandam, nec conclusio elici posset, nisi ex universali consideratione omnium prorsus historiarum, quae in ipsa continentur; tum sane ejus doctrinae demonstratio et conclusio non tantum plebis, sed absolute humanum captum et vires superaret quis enim ad tam magnum numerum historiarum simul attendere posset, et ad tot circumstantias et partes doctrinae, quae ex tot tamque divetiis historiis deberet elici Ego saltem mihi non possum persuadere, quod homines illi, qui nobis Scripturam, prout eam habemus, reliquerunt, tanto ingenio abundaverint, ut talem demonstrationem investigare potuerint, et multo minus, quod doctrina Scripturae non posset
intelligi, nisi auditis litibus Isaaci, Achitophelis consiliis Absolomodatis, et bello civili Judaeorum et Israelitarum, et aliis ad hunc modum Chronicis p aut quod primis Iudaeis, qui tempore mosis vixerunt, ipsa doctrina ex historiis non aeque facile demonstrari potuerit, ac iis qui tempore messim vixerunt. Sed de his sutas
in sequentibus. Vulgus itaque eas tantum historias, quae maxime eorum animos ad obedientiam et devotionem movere possunt, scire tenetur. At ipsum vulgus non satis aptum est ad faciendum de iis judicium, utpote quod magis narrationibus et rerum singulari et
inexpectat eventu, quam ripa historiarum doctrina delectatur: atque hac de causa praeter lectionem historiarum Pastoribus sive Ecclesiae ministris insuper indiget, qui ipsum pro imbecillitate ejus
ingenii Oceant Attamen, ne a nostro proposito divagemur, sed id, quod praecipue intendebamus ostendere, concludamus, nempe fidem historiarum, quaecunques demum eae sint, ad legem divinam non
466쪽
4 et ractatus pertinere, nec homines per se beatos reddere, neque ullam utilitatem, nisi ratione doctrinae, habere, qua sola ratione aliae historiae aliis praestantiores possunt esse. Narrationes igitur in Vetere et Novo Testament contentae, reliquis profanis, et ipsae etiam inter se unae aliis, praestantiores sunt, pro ratione salutarium opinionum, quae ex iis sequuntur. Quare, si quis historias S. Scriptum legerit, eique in omnibus fidem habuerit, nec tamen ad doctrinam, quam ipsa iisdem docere intendit, attenderit, nec vitam emendaverit, perinde ipsi est, ac si Alcoranum, aut Poetarum fabulas Scenicas, aut saltem communia Chronica ea attentione, qua Vulgus solet, legisset et contra, ut diximus, is, qui eas plane ignorat, et nihilominus salutares habet opiniones, veramque vivendi rationem, is absolute beatus est, et revera Christi spiritum in se habet. At Iudaei contra plane sentiunt; statuunt enim, veras opiniones, veramque vivendi rationem nihil prodesse ad beatitudinem, quamdiu homines eas ex solo lumine naturali amplectuntur et non ut documentamosi prophetice revelata hoc enim Maimonides cap. 8. Regum ' legem aperte his verbis audet affirmare,
se fuscipit i optem praecepta, et ea diligenter exequums fuerit, is ex piis Nationum est, et haeres futuri mundiu idelicet si is ceperii et exequutus fueris propterea, quod Deus eo in lege praceperis, e quod nobis per Mosen melaverit, quod filiis Noa eadem mea praecepta fuerunt; sed is a Ratione ductus exequutus fuerit, hic non est incola, nec ex iis, nec ' ex scientibus Nationum. Maec sunt' st hae Retio ultima Priri, operis . Lm n me' sei ny In qua capitis . ultima verba repetuntur. B. Iudaeos putare, Deum Noa septem praecepta dedisse, et iis solis omnes nationes teneri Hebraeae autem soli alia perplurima praeterea dedisse, ut eam beatiorem reliquis faceret. res Vulgo scribitur γ' , quod idem significat cedd. princi 475- , IMO, Isa4, Isso. . Verum in optimis codd. ΜSS. bibl. Bodl. Μus Brita, Semin Isr Lusit Amstelod anni Ia8a. legitur , i. e. sed ex D. N. Eodem redit quod habet R. Ioseph in libri statim laudandi pag. paenultima, In Minus accurate, Ioel in libello de hujus Trin. sontibus anno I 87o edito.
467쪽
Τheologico - Politici Cap. V. 3 verba almonidis, quibus R. Ioseph filius Shem ob in suo libro, quem vocat ebo Elohim seu gloriam Dei, addit, quod, quamvis Aristoteles quem summam thicam scripsisse putat, et supra omnes
aestimat nihil eorum, quae ad veram Ethicam spectant, et quae etiam in sua Ethica amplexus est, omisisset, sed omnia diligenter exequutus fuisset, hoc tamen ipsi ad salutem prodesse non potuit, quia ea, quae docet, non amplexus est ut documenta divina prophetice revelata, sed ex solo dictamine Rationis. Verum haec omnia mera esse figmenta, et nullis rationibus neque Scripturae autoritate sustulta, unicuique haec attente legenti satis constare existimo; quare ad eandem rem refutandum, ipsam recensuisse sufficit. Nec etiam eorum sententiam hic refutare in animo est, qui nimirum statuunt, Lumen Naturale
Nihil sani de iis, quae ad veram salutem spectant, docere posse hoc enim ipsi, qui nullam sanam Rationem sibi concedunt, nulla etiam ratione probare possunt; et si aliquid supra Rationem se habere venditant, id merum est figmentum, et longe infra Rationem, quod jam satis eorum communis vivendi modus indicavit. Sed de his non est pus apertius loqui. Hoc tantum addam, nos neminem nisi ex Operibus cognoscere posse; qui itaque his fructibus abundaverit,
scilicet charitate gaudio, pace, longanimitate, benignitate, bonitate, fide, mansuetudine, et continentia, adversus quos ut Paulus in Epistola ad Galatas cap. s. vers. a. ait lex non est posita, is, sive ex sola Ratione sive ex sola Scriptura edoctus sit, a Deo revera edoctus est, et omnino beatus. His itaque omnia, quae circa legem divinam agere constitueram, absolvi.
De Miraculis. Sicuti scientiam illam, quae captum humanum superat, divinam, sic opus, cujus causa vulgo ignoratur, divinum sive Dei opus vocare consueverunt homines vulgus enim tum Dei potentiam et providentiam quam clarissime constare putat, cum aliquid in Natura insolitum
468쪽
4 Tractatus et contra opinionem, quam ex consuetudine de Natura habet, contingere videt praesertim si id in eius lucrum aut commodum cesserit; et ex nulla re clarius existentiam Dei probari posse existimat, quam eς eo, quod Natura, ut putant, suum ordinem non servet. Et propterea illos omnes Deum, aut saltem Dei providentiam, tollere putant, qui res et miracula per causas naturales explicant, aut intelligere student. Existimant scilicet Deum tamdiu nihil agere, quamdiu Natura solito ordine agit et contra, potentiam Naturae et causas naturales tamdiu esse otiosas, quamdiu Deus agit duas itaque potentias numero ab invicem distinctas imaginantur, scilicet potentiam Dei
et potentiam rerum naturalium, a Deo tamen certo modo determinatam, vel ut plerique magis hodierno tempore sentiunt creatam. Quid autem per utramque, et quid per Deum et Naturam intelligant, nesciunt sane, nisi quod Dei potentiam tanquam Regiae cujusdam
majestatis imperium, Naturae autem tanquam vim et impetum imaginentur. Vulgus itaque opera maturae insolita vocat miracula sue Dei opera, et partim ex devotione, partim ex cupiditate adversandi iis, qui scientias naturales colunt, rerum causas naturales nescire cupit, et ea tantum audire aestit, quae maxime ignorat, quaeque propterea maxime admiratur. Videlicet, quia nulla alia ratione, nisi causas naturales tollendo, resque extra Naturae ordinem imaginando, Deum adorare, omniaque ad ejus imperium et voluntatem reserre potest, nec Dei potentiam magis admiratur, nisi dum potentiam
Naturae a Deo quasi subactam imaginatur. Quod quidem originem duxisse videtur a primis Iudaeis, qui, ut thnicos sui temporis, qui
Deos visibiles adorabant, videlicet Solem, Lunam, erram, Aquam, Aerem, etc., convincerent, iisque ostenderent, Deos illos imbecilles et inconstantes, sive mutabiles, et sub imperio Dei invisibilis esse,
miracula sua narrabant, quibus insuper conabantur ostendere, totam Naturam ex Dei, quem adorabant, imperi in eorum tantum commodum dirigi quod quidem hominibus adeo arrisit, ut in hoc usque tempus miracula fingere non cessaverint, ut ipsi Deo dilectiores reliquis, causaque finalis, propter quam Deus omnia creavit et continuo dirigit, crederentur. Quid sibi vulgi stultitia non arrogat, quod nec de Deo, nec de Natura ullum sanum habet conceptum, quod Dei
469쪽
Theologico - Politici Cap. I. 4 sDIacita cum hominum placitis confundit, et quod denique Naturam adeo limitatam fingit, ut hominem ejus praecipuam partem esse credat. His vulgi de Natura et miraculis opiniones et praejudicia satis prolixe enarravi; attamen, ut rem ordine edoceam, ostendam, . nihil Contra Naturam contingere, sed ipsam aeternum, fixum, et immuta-hilem ordinem servare, et simul, quid per miraculum intelligendum sit; Ι. nos ex miraculis nec essentiam nec existentiam, et consequenter nec providentiam Dei posse cognoscere, sed haec omnia Ionge melius percipi ex fixo et immutabili Naturae ordine. III ex aliquot Scripturae exemplis ostendam, ipsam Scripturam per Dei decreta et volitiones, et consequenter providentiam, nihil aliud intelligere, quam ipsum Naturae ordinem, qui ex ejus aeternis legibus necessario sequitur. IV. denique de modo miracula Scripturae interpretandi, et de iis, quae praecipue circa miraculorum narrationes notari debeant, agam. Et haec praecipua sunt, quae ad hujus Capitis argumentum spectant, et quae praeterea ad intentum totius hujus peris non parum inservire existimo. Ad primum quod attinet, id facile ostenditur ex iis, quae in Cap. 4. circa legem divinam demonstravimus, nempe omne id, quod Deus vult sive determinat, aeternam necessitatem et veritatem involvere. Ostendimus enim ex eo, quod Dei intellectus a Dei voluntate non distinguitur, idem nos firmare, cum dicimus Deum aliquid velle, ac cum dicimus, Deum id ipsum intelligere quare eadem necessitate, qua ex natura et persectione divina sequitur, Deum rem aliquam, ut est, intelligere, ex χdem sequitur, Deum eandem, ut est, Velle. Cum autem nihil, nisi ex solo divino decreto, necessario verum sit, hinc clarissime sequitur, leges Naturae universales mera esse decreta Dei, quae ex necessitate et perfectione naturae divinae sequuntur. Si quid igitur in Natura contingeret, quod ejus universalibus legibus repugnaret, id decreto et intellectui et naturae divinae necessario etiam repugnaret aut si quis statueret, Deum aliquid contra leges Naturae agere, is simul etiam cogeretur statuere, Deum contra suam naturam agere, quo nihil absurdius. Idem etiam facile ex hoc posset
ostendi, quod nimirum potentia Naturae sit ipsa divina potentia et virtus, divina autem potentia sit ipsissima Dei essentia sed hoc in-
470쪽
praesentiarum libentius omitto. Nihil igitur in Natura contingit, quod ipsius legibus universalibus repugnet; at nec etiam aliquid. quod cum iisdem non convenit, aut ex iisdem non sequitur: nam quicquid fit, per Dei voluntatem et aeternum decretum fit hoc est, ut jam ostendimus, quicquid fit, id secundum leges et regulas, quae
aeternam necessitatem et veritatem involvunt, fit Natura itaque leges et regulas, quae aeternam necessitatem et veritatem involvunt, quamvis omnes nobis notae non sint, semper tamen observat, adeoque etiam fixum atque immutabilem ordinem. Nec ulla sana ratio suadet, Naturae limitatam potentiam et virtutem tribuere, ejusque leges ad certa tantum, et non ad Omnia aptas statuere; nam, cum virtus et
potentia Naturae sit ipsa Dei virtus et potentia, leges autem et regulae Naturae ipsa Dei decreta, omnino credendum est, potentiam Naturae infinitam esse, ejusque leges adeo latas, ut ad omnia, quae et ab ipso divino intellectu concipiuntur, se extendant alias enim quid aliud statuitur, quam quod Deus Naturam adeo impotentem creaverit, ejusque leges et regulas adeo steriles statuerit, ut saepe de novo ei subvenire cogatur, si eam conservatam vult, et ut res ex voto succedant; quod sane a Ratione alienissimum esse existimo. Ex his itaque, quod in Natura nihil contingit, quod ex ejus legibus non sequitur; et quod ejus leges ad omnia, quae et ab ipso Divino intellectu concipiuntur, se extendunt; et quod denique Natura fixum atque immutabilem ordinem servat clarissime sequitur, nomen miraculi non nisi respective ad hominum opiniones posse intelligi, et nihil aliud significare, quam opus, cujus causam naturalem XemPlo alterius rei solitae explicare non possumus, vel saltem ipse non potest, qui miraculum scribit aut narrat. Possem quidem dicere, miraculum esse id, cujus causa ex principiis rerum naturalium Lumine Naturali notis explicari nequit; verum, quoniam miracula ad captum vulgi facta fuerunt, quod quidem principia rerum naturalium plane ignorabat, certum est, antiquos id pro miraculo habuisse, quod explicare
non poterant eo modo, quo vulgus res naturales explicare solet,
B. me hic per Naturam non intelligere solam materiam eiusque flecti nes, sed praeter materiam alia infinita.