Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

recurrendo scilicet ad memoriam, ut alterius rei similis, quam sine admiratione imaginari solet, recordetur tum enim vulgus rem aliquam se satis intelligere existimat, cum ipsam non admiratur. Antiqui itaque, et omnes fere in hoc usque tempus, nullam praeter hanc normam miraculi habuerunt; quare non dubitandum, quin in sacris literis multa tanquam miracula narrentur, quorum causae ex principiis rerum naturalium notis facile possunt explicari, ut jam supra innuimus in Cap. a. cum de eo, quod sol steterit tempore Iosuae, et quod retrogradatus fuerit tempore Achaz, loquuti sumus; sed de his mox prolixius agemus, nempe circa miraculorum interpretationem, de qua in hoc Capite agere promisi. Hic jam tempus est, ut ad fecundum transeam, nempe ut ostendam, nos ex miraculis nec Dei essentiam, nec existentiam, nec providentiam posse intelligere, sed contra haec longe melius percipi ex fixo atque immutabilimatum ordine ad quod demonstrandum sic procedo. Cum Dei existentia non sit per se nota ' debet necessario concludi ex notionibus, quarum veritas adeo firma et inconcussa sit, ut nulla dari neque concipi possit potentia, a qua possint immutari. Nobis saltem ab eo tempore, quo ex iis Dei existentiam concludimus, ita apparere debent, si ex ipsis eam extra omnem dubitationis aleam

concludere volumus nam si possemus concipere, ipsas notiones ab aliqua potentia, quaecunque demum ea fuerit, mutari posse, tum de earum veritate dubitaremus, et consequenter etiam de nostra conci sione, nempe de Dei existentia, nec de ulla re unquam poterimus

esse certi. Deinde nihil cum Natura convenire vel ei repugnare scimus, nisi id, quod ostendimus cum istis principiis convenire, vel iis repugnare quare, si concipere possemus aliquid in Natura ab aliqua potentia quaecunque demum ea fuerit posse fieri, quod Naturae repugnet, id primis istis notionibus repugnabit, adeoque id ut absurdum ejiciendum, vel de primis notionibus ut modo ostendimus , et consequenter de Deo, et de omnibus quomodocunque perceptis, dubitandum. Longe igitur abest, ut miracula, quatenus per id intelligitur opus, quod ordini maturae repugnet, nobis Dei existentiam

472쪽

4 8 Tractatus

ostendant cum contra nos de eadem dubitare facerent, quando absque iis absolute de ipsa possemus esse certi, nempe quando scimus, Omnia Naturae certum atque immutabilem ordinem sequi . t ponatur, id esse miraculum, quod per caulas naturales explicari

non potest quod quidem duobus modis potest intelligi, vel quod

causas naturales quidem habet, quae tamen ab humano intellectu investigari non possunt, vel quod nullam causam praeter Deum sive Dei voluntatem agnoscit. Verum quia omnia, quae per causas naturales fiunt, ex sola Dei potentia et voluntate etiam fiunt, necessario huc tandem perveniendum nempe miraculum, sive id causas naturales habeat sive minus, opus esse, quod per causam X-plicari non potest, hoc est opus, quod captum humanum superat; sed ex opere, et absolute ex eo, quod nostrum captum superat, nihil intelligere possumus. Nam quicquid lare et distincte intelligimus, id per se, vel per aliud, quod per se clare et distincte intelligitur,

nobis debet innotescere. Quare ex miraculo, sive Opere, quod nostrum captum superat, nec Dei essentiam, nec existentiam, nec absolute aliquid de Deo et Natura intelligere possumus; sed contra, cum omnia a Deo determinata et sancita scimus esse, et operationes Naturae ex Dei essentia consequi, Naturae vero lege Dei aeterna decreta et volitiones esse, absolute concludendum, nos eo melius Deum eique voluntatem cognoscere, quo melius res naturales cognoscimus, et clarius intelligimus, quomodo a prima sua causa dependent, et quomodo secundum aeternas Naturae leges perantur. Quare, ratione nostri intellectus, longe meliore iure ea pera, quae clare et distincte intelligimus, Dei opera vocanda, et ad Dei voluntatem reserenda, quam ea, quae plane ignoramus, quamvis imaginationem valde occupent, et homines in admirationem sui rapiant quandoquidem ea sola aturae opera, quae clare et distincte intelligimus, Dei cognitionem reddunt sublimiorem, et Dei voluntatem et decreta quam clarissime indicant Ii igitur plane nugantur qui, ubi rem ignorant, ad Dei voluntatem recurrunt ridiculus sane modus ignorantiam profitendi. Porro, quamvis ex miraculis aliquid concludere possemus, nullo tamen modo Dei existentia inde posset concludi. Nam cum miraculum opus limitatum sit, nec unquam, nisi certam

473쪽

Theologico - Politici cap. I. Uet limitatam potentiam exprimat, certum est, nos ex tali effectu non posse concludere existentiam causae, cujus potentia sit infinita, sed ad summum causae, cujus potentia major sit. Dic ad summum; potest enim etiam consequi ex multis causis simul concurrentibus opus aliquod, cuius quidem vis et potentia minor sit potentia omnium causarum simul, at ' longe major potentia uniuscujusque causae fit quoniam Naturae leges ut jam ostendimus ad infinita se extendunt, et sub quadam specie aeternitatis a nobis concipiuntur, et Natura secundum eas certo atque immutabili ordine procedat, ipsae nobis eatenus Dei infinitatem, aeternitatem, et immutabilitatem aliquo modo indicant. Concludimus itaque, nos per miracula Deum, ejusque existentiam et providentiam, cognoscere non posse, sed haec longe melius concludi ex Naturae fixo atque immutabili ordine. Loquor in hac conclusione de miraculo, quatenus per id nihil aliud intelligitur, quam opus, quod hominum captum superat, aut superare creditur; nam quatenus supponeretur ordinem Naturae destruere sive interrumpere, aut ejus egibus repugnare, eatenus ut modo ostendimus non tantum nullam Dei cognitionem dare posset, sed contra illam, quam naturaliter habemus, adimeret, et nos de Deo, et omnibus, dubitare faceret. Neque hic ullam agnosco differentiam inter opus contra Naturam, et opus supra Naturam hoc est, ut quidam aiunt, opus, quod quidem Naturae non repugnat, attamen ab ipsa non potest produci aut Sci); nam cum miraculum non extra Naturam, sed in ipsa Natura fiat, quamvis supra Naturam statuatur, tamen necesse est, ut Naturae ordinem interrumpat, quem

alias fixum atque immutabilem ex Dei decretis concipimus. Si quid igitur in Natura fieret, quod ex ipsius legibus non sequeretur, id necessari ordini, quem Deus in aetemum per leges Naturae universales in Natura statuit, repugnaret, adeoque id contra Naturam ejusque leges esset, et consequenter ejus fides nos de omnibus dubitare faceret, et ad theismum duceret. Et his puto me id, quod secundo intendebam, satis firmis rationibus ostendisse ex

quibus de novo concludere possumus, miraculum sive contra Naturam, sives supra maturam, merum esse absurdum; et propterea

474쪽

m Trinae latina per miraculum in sacris litteris nihil aliud posse intelligi, quam

opus Naturae, uti diximus, quod captum humanum superat, aut superare creditur. Iam antequam ad III pergam, libet prius hanc nostram sententiam, nempe quod ex miraculis Deum non possumus cognoscere, authoritate scripturae confirmare et quamvis Scriptura hoc nullibi aperte doceat, facile tamen ex ipsa potest concludi, imprimis ex eo, quod Moses Deut cap. 13. praecipit, ut Prophetam seductorem, quamvis faciat miracula, mortis tamen damnent sic enim ait, mren M'

contigerit signum et portentum, quod tibi praedixit, etc., noli tamen assentire verbis ejus Propheta, etc., quia Dominus ester Deus ostentat, etc. Propheta igitur iue mortis damnetur, etc. x quibus clare sequitur, miracula a falsis etiam Prophetis posse fieri, et homines, nisi Dei vera cognitione et amore probe sint muniti, aeque facile ex miraculis falsos eos ac Verum posse amplecti. Nam addit,

tentat, in ciui, num eum amatis integro corde estro ex animo fro.

Deinde Israelitae ex tot miraculis nullum de Deo sanum conceptum formare potuerunt, quod ipsa experientia testata est. Nam cum sibi persuaderent,iose ab iis abiisse, numina visibilia ab Aharone petierunt, et vitulus, pro pudor eorum Dei fuit dea, quam tandem ex tot miraculis formaverunt. Asaph quamvis tot miracula audivisset, de Dei providentia tamen dubitavit, et fere a vera via deflexisset, nisi tandem veram beatitudinem intellexisset vide sal. 73. . Salomon etiam, cujus tempore res Iudaeorum in summo vigore

erant, suspicatur omnia casu contingere Vide Eccl. cap. 3. Vers I9,m, I et cap. . vers. a 3., etc. Denique omnibus fere Prophetis hoc ipsum valde obscurum fuit, nempe quomodo ordo Naturae et hominum eventus cum conceptu, quem de providentia Dei formaverant, possent convenire quod tamen Philosophis, qui non ex miraculis, sed ex claris conceptibus res conantur intelligere, semper admodum clarum fuit iis nimirum, qui veram felicitatem in sola virtute et tranquillitate animi constituunt, nec student, ut Natura iis, sed

475쪽

Theologi eo- politici cap. I. si

contra, ut ipsi Naturae pareant; utpote qui certe sciunt, Deum Naturam dirigere prout ejus leges universales, non autem prout humanae naturae particulares leges exigunt, adeoque Deum non solius humani generis, sed totius Naturae rationem habere. Constat itaque etiam ex ipsa scriptura, miracula veram Dei cognitionem non dare, nec Dei providentiam clare docere. Quod autem in Scriptura saepe reperitur, Deum portenta fecisse, ut hominibus innotesceret, ut in Exodi cap. Io vers. a. Deum AEgyptios illusisse, et signa sui dedisse, ut Israelitae cognoscerent eum esse Deum inde tamen non sequitur, miracula id revera docere, sed tantum sequitur, Iudaeos tales habuisse opiniones, ut facile iis miraculis convinci possent. Supra enim in Capite secundo clare ostendimus, rationes propheticas, sive quae ex revelatione formantur, non elici ex notionibus universalibus et communibus, sed ex concessis, quamvis absurdis, et Opinionibus eorum, quibus res revelantur, sive quos Spiritus Sanctus convincere vult; quod multis exemplis illustravimus, et etiam testimonio Pauli, qui cum Graecis erat Graecus, et cum Iudaeis Iudaeus. Verum quamvis illa miracula AEgyptios et Iudaeos ex suis concessis convincere, non tamen veram Dei deam et cognitionem dare poterant, sed tantum facere, ut concederent, dari Numen omnibus rebus iis notis potentius, deinde quod Hebraeos, quibus tum temporis omnia praeter spem felicissime cesserunt, supra omnes curabat, non autem quod Deus

Omnes aeque curet; nam hoc sola Philosophia docere potest ideo Iudaei et omnes, qui nonnisi ex dissimili rerum humanarum statu et impari hominum fortuna Dei providentiam cognoverunt, sibi persuaserunt, Judaeos Deo dilectiores reliquis suisse, quamvis tamen reliqlios vera humana persectione non superaverint, ut jam Cap. III ostendimus. Ad tertium igitur pergo, scilicet ex scriptura ostendam, Dei decreta et mandata, et consequenter providentiam, nihil esse revera praeter Naturae ordinem hoc est, quando Scriptura dicit hoc vel illud a Deo vel Dei voluntate factum, nihil aliud revera intelligere, quam quod id ipsum secundum leges et ordinem Naturae fuerit factum, non autem, ut vulgus opinatur, quod Natura tamdiu cessavit agere, aut quod ejus ordo aliquamdiu interruptus fuit. At Scriptura ea, quae ad ejus doctrinam non spectant, directe non docet,

476쪽

sa Tractatus

quia ejus non est ut circa legem divinam ostendimus res per causas naturales, neque res mere speculativas docere. Quare id, quod hic volumus, ex quibusdam scripturae istoriis, quae casu prolixius et pluribus circumstantiis narrantur, per consequentiam eliciendum est; talium itaque aliquot in medium proferam. In Libro I. Mamuelis cap. 9. s. 5, 6 narratur, quod Deus hamueli revelavit se Saulum ad eum missurum; nec tamen Deus eum ad hamuelem misit,

ut homines solent aliquem ad alium mittere, sed haec Dei missio nihil aliud fuit quam ipse Naturae ordo quaerebat nimirum Saul ut in praedicto capite narratur asinas, quas perdiderat, et jam absque iis domum redire deliberans, ex consilio sui famuli Shamuelem

Prophetam divit, ut ex eo sciret, ubi easdem invenire posset nec ex tota narratione constat, Saulum aliud Dei mandatum praeter hunc Naturae ordinem habuisse, ut hamuelem adiret. In sum. I s. vs. q. dicitur, quod Deus AEgyptiorum animum mutavit, ut odio haberent Israelitas quae etiam mutatio naturalis plane fuit, ut patet ex cap. I. Exodi, ubi ratio non levis AEgyptiorum narratur, quae eos movit Israelitas ad servitutem redigere. Cap. 9. Genes. s. 3. ait Deus Noae, se iridem in nube daturum; quae etiam Dei actio nulla sane alia est, nisi radiorum solis refractio et reflexio, quam ipsi radii in aquae guttulis patiuntur. Psalmo I 7. s. 8. Vocatur illa venti naturalis actio et calor, quo pruina et nix liquescunt, verbum Dei; et s. s. dictum Dei et verbum ' ventus et frigus Vocantur; Ventus et ignis vocantur in Psalmo Io . s. . legati et ministri Dei. Et alia ad hunc modum plura in Scriptura reperiuntur, quae clarissime indicant, Dei decretum, iussum, dictum, et verbum nihil aliud esse, quam ipsam Naturae actionem et ordinem. Quare non dubium est, quin omnia, quae in scriptura narrantur, naturaliter contigerint; et tamen ad Deum reseruntur, quia Scripturae, ut jam Ostendimus, non est, res per causas naturales docere, sed tantum eas res narrare, quae imaginationem late occupant, idque ea memodo et stylo, qui melius inservit ad res magis admirandum, et consequenter ad devotionem in animis vulgi imprimendum. Si igitur quaedam in sacris literis reperiuntur, quorum causas reddere nescimus,

Ed. r. dictum et Dei verbum.

477쪽

et quae praeter imo contra ordinem Naturae videntur contigisse, ea moram nobis injicere non debent, sed omnino credendum id, quod revera contigit, naturaliter contigisse quod etiam ex hoc confirmatur, quod in miraculis plures circumstantiae reperiebantur, quamvis tamen non semper narrentur, praecipue cum stilo poetico canantur circumstantiae, inquam, miraculorum clare ostendunt, ipsa causas naturales

requirere. Nempe, ut AEgyptii scabie infestarentur, opus iit, ut Μose favillam in aerem sursum spargeret vide Exodi cap. 9. s. Io. . Locustae etiam ex mandato Dei naturali, nempe ex vento Orientali integro die et nocte stante, AEgyptiorum regionem petierunt, et vento occidentali fortissimo eandem reliquerunt vide Exod . o. s. Α, I9. . Eodem etiam Dei jussu mare viam Judaeis aperuit vide Exod. c. q. s. I. , nempe Euro, qui sortissime integra nocte flavit. Deinde, ut Elisa puerum, qui mortuus credebatur, excitaret, aliquoties puero incumbere debuit, donec prius incaluerit, et tandem Oculos aperuerit vide Reg. lib. a. cap. q. s. 3 , 35. . Sic etiam in uangeli Ioannis cap. 9. quaedam narrantur circumstantiae, quibus Chrisus usus est ad sanandum caecum; et sic alia multa in Seripturis reperiuntur, quae omnia satis ostendunt, miracula aliud, quam absolutum Dei, ut junt, mandatum requirere. Quare credendum, quamvis circumstantis miraculorum, eorumque naturales causae, non sem- Per neque omnes enarrentur, miracula tamen non sine iisdem contigisse. Quod eriam constat ex xodi cap. q. s. 7. ubi tantum narratur, quod ex solo nutumosis mare iterum intimuit, nec ulla venti mentio fit. Et tamen in Cantico cap. s. vers. o. dicitur, id contigisse ex eo, quod Deus vento suo id est, vento fortissimo flaverit; quare haec circumstantia in historia omittitur, et miraculum ea de causa majus videtur. At forsan instabit aliquis, nos perplura in Scripturis reperire, quae nullo modo per causas naturales videntur posse explicari ut quod peccata hominum, eorumque precationes, possunt esse pluviae terraeque fertilitatis causa, aut quod fides caecos sanare potuit, et alia ad hunc modum, quae in Bibliis narrantur. Sed ad haec me jam respondisse puto ostendi enim Scripturam res non docere per proximas suas causas, sed tantum res eo ordine iisque phrasibus narrare, quibus maxime homines, et praecipue plebem, ad

478쪽

M Tractatus devotionem movere potest; et hac de causa de Deo et de rebus admodum improprie loquitur, quia nimirum non Rationem convincere, sed hominum phantasiam et imaginationem assicere et occupare studet. Si enim scriptura vastationem alicujus imperii, ut historici politici solent, narraret, id plebem nihil commoveret; at contra maxime, si omnia poetice depingat et ad Deum referat, quod facere

solet. Cum itaque Scriptura narrat, terram propter hominum peccata sterilem esse, aut quod ceci ex fide sanabantur, ea nos non magis movere debent, quam cum narrat, Deum propter hominum peccata

irasci, contristari, poenitere boni promissi et facti, aut quod Deus, ex eo quod signum videt, promissi recordetur, et alia perplurima, quae vel poetice dicta sunt, vel secundum Scriptoris opiniones et praejudicia relata. Quare hic absolute concludimus, omnia, quae inscriptura vere narrantur contigisse, ea secundum leges Naturae, ut omnia, necessario contigisse; et si quid reperiatur, quod apodietice demonstrari potest legibus aturae repugnare, aut ex iis consequi non potuisse, plane credendum, id a sacrilegis hominibus Sacris Literis adjectum fuisse. Quicquid enim contra Naturam est, id contra Rationem est; et quod contra Rationem, id absurdum est, ac proinde

etiam refutandum.

superest jam tantum, pauca adhuc de miraculorum interpretatione notare, vel potius recolligere nam praecipua jam dicta sunt , et uno aut altero exemplo illustrare, quod hic quarto facere promisi; idque propterea volo, ne quis, miraculum aliquod male interpretando, temere suspicetur, se aliquid in Scriptura reperisse, quod lumini Naturae repugnet. Raro admodum fit, ut homines rem aliquam, ut gesta est, ita simpliciter narrent, ut nihil sui Iudicii narrationi immisceant. Imo, cum aliquid novi vident aut audiunt, nisi maxime

a suis praeconceptis opinionibus caveant, iis plerumque ita praeoccupabuntur, ut plane aliud, quam quod vident, aut contigisse audiunt, percipiant; praesertim si res acta captum narrantis aut audientis superat, et maxime si ad ejus rem referat, ut ipsa certo modo contingat. Hinc fit, ut homines in suis Chronicis et historiis magis suas

opiniones, quam res ipsas actas narrent; et ut unus idemque casus

a duobus hominibus, qui diversas habent opiniones, ita diverse

479쪽

narretur, ut non nisi de duobus casibus loqui videantur; et denique ut saepe non admodum dissicile sit, ex solis historiis opiniones chronographi et historici investigare. Ad haec confirmandum multa adferre possem, tam Philosophorum, qui historiam Naturae scripserunt, quam Chronographorum exempla, nisi id superfluum existimarem ex sacra autem Scriptura unum tantum adseram de reliquis Lector ipse judicet. Tempore Iosus Hebraei ut jam supra monuimus cum vulgo credebant, solem motu, ut vocant, diurno moveri, terram autem quiescere; et huic praeconceptae opinioni miraculum, quod iis contigit, Cum contra quinque illos reges pugnarent, adaptaverunt. Non enim

simpliciter narraverunt, diem illum solito longiorem fuisse, sed solem et lunam stetisse, sive a suo motu cessavisse quod ipsis etiam tum

temporis non parum inservire poterat ad thnicos, qui solem adorahant, convincendum, et ipsa experientia comprobandum, solem sub alterius numinis imperio esse, ex cujus nutu ordinem suum naturalem mutare tenetur. Quare partim ex religione, partim ex praeconceptis opinionibus rem longe aliter, quam revera contingere potuit, Onceperunt atque enarraverunt. Igitur ad miracula scripturae interpretandum, et ex eorum narrationibus intelligendum, quomodo ipsa revera contigerint, necesse est, opiniones eorum scire, qui ipsa primo narraverunt, et qui nobis ea scripto reliquerunt, et eas ab eo, quod sensus iis repraesentare potuerunt, distinguere alias enim eorum opiniones et iudicia cum ipso miraculo, prout revera contigit, confundemus. Nec ad haec tantum, sed ne etiam confundamus res, quae revera contigerunt, cum rebus imaginariis, et quae non nisi repraesentationes propheticae fuerunt, eorum opiniones scire reseri. In Scriptura enim multa ut realia narrantur, et quae etiam realia esse credebantur, quae tamen non nisi repraesentationes resque imaginariae fuerunt ut quod Deus summum ens e caelo descenderit vide Exodi cap. I9. s. 8. et Deut cap. s. s. 9. ' , et quod mons Sinai propterea fumabat, quia Deus supra eundem descenderat igne circumdatus; quod Elias ad coelum igneo curru et igneis equis ascenderit; quae sane omnia non nisi repraesentationes fuerunt,

480쪽

s6 ractatus adaptatae opinionibus eorum, qui eas nobis ut iis repraesentatae sunt, nempe ut res actuales, tradiderunt omnes enim, qui aliquantulum supra vulgum sapiunt sciunt, Deum non habere dextram neque sinistram, neque moveri neque quiescere, neque in loco, sed absolute infinitum esse, et in eo omnes contineri perfectiones. Haec, inquam, ii sciunt, qui res ex perceptionibus puri intellectus judicant, et non prout imaginatio a sensibus externis assicitur ut vulgus solet, quod ideo Deum corporeum, et imperium regium tenentem, imaginatur,

cuius solium in convexitate coeli supra stellas esse fingit, quarum a terra distantiam non admodum longam credit esse. Et his et similibus opinionibus uti diximus perplurimi Scripturae casus adaptati sunt, qui proinde non debent ut reales a Philosophis accipi. Refert denique ad miracula, ut realiter contigerint, intelligendum, Hebraeorum phrases et tropos scire qui enim ad ipsos non satis attenderit, multa

Scripturae affinget miracula, quae ejus scriptores nunquam enarrare cogitaverimi adeoque non tanquam res et miracula, prout revera contigerint, sed mentem etiam authorum sacrorum codicum Iane ignorabit. . g. Zacharias cap. I . s. . de quodam bello futuro

non enim erit dies neque nox tempore autem inpertino lux erit-Quibus verbis magnum miraculum praedicere videtur, et tamen iis nihil aliud significare vult, quam quod bellum toto die erit anceps, ejusque eventus Deo tantum notus, et quod tempore vesperiino victoriam adipiscentur; similibus enim phrasibus victorias et clades nationum praedicere et scribere solebant Prophetae. Sicuti videmus Esaiam, qui cap. 3. vastationem Babiloniae sic depingit, 'MU

mmum flesiae caeli ejusque dera non illuminabum luce sua sol ramo tenebrescet, et luna non emittet splendorem fure lucis quae . e neminem credere existimo in vastatione illius imperii contigisse ut neque etiam ea, quae mox addit, nempe N Iu pu NI in propterea coelos contremiscere faciam, et terra e suo loco dimouebitur. Sic etiam Esaias cap. 8. s. paen-Duli., ut Judaeis significaret, eos Babilonia Hierosolymam secure redituros,

SEARCH

MENU NAVIGATION