장음표시 사용
481쪽
eserta eos duxit, aquam ex petra iis instillare fecit, petram rupit, et fluxerun aquae. His inquam, verbis nihil aliud significare vult, quam quod Judaei fontes in desertis, ut fit, invenient, quibus sitim suam mitigabunt; nam cum ex consensu Cyri Hierosolymam petierunt, nulla similia miracula iis contigisse constat. Et ad hunc modum perplurima in sacris litteris occurrunt, quae tantum modi loquendi inter Iudaeos fuerunt, nec opus est, omnia hic singulatim recensere; sed tantum hoc in genere notari velim, Hebraeos his phrasibus non tantum consuevisse ornate, sed etiam, et quidem maxime, devote loqui. Hac enim de causa in sacris literis invenitur Deo benedicere
pro maledirere vide Lib. I. Reg. cap. I. vers. o. et Iob. cap. a. vers. 9.); et eadem etiam de causa omnia ad Deum referebant, et
ideo scriptura nihil nisi miracula narrare videtur, idque cum de rebus maxime naturalibus loquitur; cuius rei exempla aliquo jam supra retulimus. Quare credendum, cum Scriptura dicit Deum cor Pharaonis induravisse, nihil aliud tum significari, quam quod Pharao fuit contumax. Et cum dicitur, Deum fenestras coeli aperire, nihil aliud significat, quam quod multa aqua pluerit; et sic alia. Ad haec igitur, et quod multa admodum breviter, sine ullis circumstantiis, et fere mutilate narrentur, si quis probe attenderit, nihil fere in Scriptura reperiet, quod possit demonstrari Lumini Naturae repugnare, et contra multa, quae obscurissima visa sunt, mediocri meditatione intelligere poterit et facile interpretari. Atque his existimo, me id, quod intenderam, satis clare ostendisse. Attamen, antequam huic Capiti finem dem, aliud adhuc restat, quod hic monere volo nempe, me alia prorsus methodo hic circa miracula processisse, quam circa Prophetiam De prophetia enim nihil assi avi, nisi quod ex fundamentis in Sacris Literis revelatis concludere potui, at hic praecipua ex solis principiis Lumine Naturali notis elicui quod etiam consulto feci, quia de prophetia, quandO- quidem ipsa captum humanum superat, et quaestio mere Theologica est, nihil affirmare, neque etiam scire poteram, in quo ipsa potissimum constiterit, nisi ex fundamentis revelatis atque adeo coactus
482쪽
si Tractatustum fui historiam prophetiae concinnare, et ex ea quaedam dogmata formare, quae me naturam prophetiae, ejusque proprietates, quoad fieri potest, docerent. Λ hic circa miracula, quia id, quod inquirimus nempe, an concedere possumus, aliquid in Naturae contingere,
quod eius legibus repugnet, aut quod ex iis non posset sequi philosophicum plane est, nullo simili indigebam imo consultius duxi,
hanc quaestionem ex fundamentis Lumine Naturali cognitis utpote maxime notis enodare. Dico, me id consultius duxisse: nam eam etiam ex solis Scripturae dogmatibus et fundamentis facile solvere potueram quod, ut unicuique pateat, hic paucis ostendam. Scriptura de Natura in genere quibusdam in locis affirmat, eam fixum atque immutabilem ordinem servare ut in Psal. I 8 vers. 6. et Jerem eap. 3I. Vers. 3s, 36. Philosophus praeterea in suo Eccl. cap. I. vers. o. clarissime docet, nihil novi in Natura contingere et vers. II, a. hoc idem illustrans ait, quod, quamvis aliquando aliquid contingat, quod novum videtur, id tamen novum non est, sed in seculis, quae antea fuerunt et quorum nulla est memoria, contigit; nam, ut ipse ait, antiquorum nulla est apud hodiernos memoria, nec ulla etiam hodiernorum apud posteros erit. Deinde cap. 3. vers. II. dicit Deum omnia probe in eorum tempus ordinavisse, et verso
se novisse ait, quod, quicquid Deus facit, id in aeternum permanebit, nec ei aliquid addi, nec de eo aliquid subtrahi posse. Quae omnia clarissime docent, Naturam fixum atque immutabilem ordinem servare, Deum omnibus seculis nobis notis et ignotis eundem fuisse, legesque Naturae adeo perfectas et fertiles esse, ut iis nihil addi neque detrahi possit, et denique miracula non nisi propter hominum ignorantiam ut aliquid novi videri. Haec igitur in Scriptura expresse docentur; at nullibi, quod inmatura aliquid contingat, quod ipsius legibus repugnet, aut quod ex iis nequeat sequi, adeoque neque etiam Scripturae affingendum. Ad haec accedit, quod miracula causas et circumstantias requirant ut jam ostendimus), et quod non sequantur ex nescio quo imperio regio, quod vulgus De affingit, sed ex imperio et decreto divino, hoc est ut etiam ex ipsa Scriptura ostendimus ex legibus Naturae ejusque ordine, et quod denique miracula etiam a seductoribus fieri possint, ut convincitur ex cap. 3. Dem.
483쪽
Τheologico - Politici Cap. VI. 459
et cap. a . Vers. 24 Matthaei. Ex quibus porro evidentissime sequitur, miracula res naturales fuisse, atque adeo eadem ita explicanda, ut neque nova ut Salomonis verbo utar neque Naturae repugnantia videantur, sed, si fieri potuit, ad res naturales maxime accedentia; quod ut lacilius ab unoquoque possit fieri, quasdam regulas ex sola Scriptura petitas tradidi. Attamen, quamvis dicam, Scripturam haec docere, non tamen intelligo, haec ab eadem doceri tanquam documenta ad salutem necessaria, sed tantum quod Prophetae haec eadem
uti nos amplexi sunt; quare de his unicuique, prout sibi melius esse sentiet, ad Dei cultum et religionem integro animo suscipiendum, liberum est existimare. Quod etiam Josephus sentit; sic enim in conclusione Libri et Antiquit ' scribit: Ninus ero a redat Hrbo miraeuli, antiquis hominibus et malitia priscus Ha aluus si ex per mare facta, Me oluntate Dei, Me ponte revelatu dum et eis,
qui cum Auxandro rege Macedonia fuerint olim, et antiquitus a resissentibus Pompusicum mare divisum fit, et cum aliud iter non esset, transitum praebuit iis, olente Deo per eum Perfarum destruere prin- ratum ex hoc constrantur omnes, qui actus Alexandri feri erunt; de his itaque, cui placuerit cuilibet, exi mei. Haec sunt verba
Iosephi, eiusque de fide miraculorum judicium. CAPUT VII.
De Interpretatione Scriptura. Omnibus in ore quidem est, Sacram Scripturam verbum esse Dei, quod homines veram beatitudinem vel salutis viam docet. Verum reipsa aliud plane indicant vulgus enim nihil minus curare videtur, quam ex documentis Sacrae Scripturae vivere; et omnes fere sua commenta pro Dei verbo venditare videmus, nec aliud studere, quam sub praetextu religionis caeteros cogere, ut secum sentiant. Videmus,
inquam, Theologos sollicitos plerumque misse, quomodo sua fig-
Iuxta versionem mendosam, quam olim Rufino vel Λmbrosio vel Cassi doro tribuebant. Verbis a nostro reperitis omnino respondet ed. Coloniensis anni sa4. ex aedibus Euchari Cervicorni.
484쪽
φω Tractatus menta et placita ex sacris literis extorquere possent, et divina authoritate munire, nec aliud minore cum scrupulo majoreque cum temeritare agere, quam Scripturas sive Spiritus Sancti mentem interpretari; et si tum eos aliquid sollicitos habet, non est quod verentur, ne spiritu Sancto aliquem errorem affingant et a via salutis aberrent, sed ne erroris ab aliis convincantur, atque ita propria eorum sub pedibus jaceat authoritas, et ab aliis contemnantur. Quod si homines id, quod verbis de Scriptura testantur, ex vero animo dicerent, tum aliam prorsus vivendi rationem haberent, neque tot discordiae eorum
mentes agitarent neque tot diis certarent, nec tam caeca et temeraria cupiditate interpretandi Scripturam, novaque in Religione excogitandi, tenerentur; sed contra nihil tanquam scripturae doctrinam amplecti auderent, quod ab ipsa quam clarissime non edocerentur et denique sacrilegi illi, qui Scripturam plurimis in locis adulterare non sunt veriti, a tanto scelere maxime cavissent, manusque sacrilegas ab iis abstinuissent. At ambitio et scelus tantum tandem potuerunt, ut Religio non tam in obtemperandis Spiritus Sancti
documentis, quam in defendendis hominum commentis sita sit, imo ut Religio non charitate, sed disseminandis discordiis inter homines, et dio infensissimo, quod falso nomine geli divini et ardentis studii
adumbrant, propagando contineatur. Ad haec mala accessit superstilo, quae homines Rationem et Naturam contemnere docet, et id tantum admirari ac venerari, quod huic utrique repugnat quare non mirum est, quod homines, ut Scripturam magis admirentur et Venerentur,
eam ita explicare studeant, ut his, Rationi scilicet et Natum, quam maxime repugnare videatur; ideoque in Sacris Literis profundissima mysteria latere somniant, et in iis, hoc est, in absurdis investigandis, caeteris utilibus neglectis defatigantur; et quicquid sic delirando fingunt, id omne Spiritu Sancto tribuunt, et summa vi atque affectuum impetu defendere conantur. Ita eniincum hominibus comparatum est, ut quicquid puro intellectu concipiunt, solo intellectu et Ratione quicquid contra ex animi tactibus opinantur, iisdem etiam defendant. Ut autem ab his turbis extricemur, et mentem a praejudiciis Theologicis liberemus, nec temere hominum figmenta pro divinis documentis amplectamur, nobis de vera methodo scrip-
485쪽
turam interpretandi agendum est, et de eadem differendum hac enim ignorata nihil certo scire possumus, quid scriptura, quidve Spiritus Sanctus docere vult. Eam autem, ut hic paucis complectar, dico methodum interpretandi Scripturam haud differre a methodo interpretandi Naturam, sed cum ea prorsus convenire. Nam sicuti methodus interpretandi Naturam in hoc potissimum consistit, in concinnanda scilicet historia Naturae, ex qua, utpote ex certis datis, rerum naturalium definitiones concludimus; sic etiam ad Scripturam interpretandam necesse est ejus sinceram historiam adornare, et ex ea tanquam ex certis datis et principiis mentem authorum Scripturae legitimis consequentiis concludere. Sic enim unusquisque si nimirum nulla alia principia neque data, ad interpretandam scripturam et de rebus, quae in eadem continentur, disserendum, admiserit, nisi ea tantummodo, quae ex ipsa Scriptura eiusque historia depromuntur)sine ullo periculo errandi semper procedet, et de iis, quae nostrum captum superant, aeque secure disserere poterit, ac de iis, quae Lumine Naturali cognoscimus. Sed, ut clare constet, hanc viam non tantum certam, sed etiam unicam esse, eamque cum methodo inte pretandi Naturam convenire, notandum, quod Scriptura de rebus saepissime agit, quae ex principiis Lumine Naturali notis deduci nequeunt ejus enim maximam partem historiae et revelationes componunt: at historiae miracula potissimum continent, hoc est ut insuperiore Capite ostendimus narrationes rerum insolitarum Naturae, opinionibus et judiciis istoricorum, qui eas scripserunt, accommodatas revelationes autem opinionibus etiam Prophetarum accommodatae sunt, ut in secundo Cap. ostendimus, et ipsae revera captum humanum superant. Quare cognitio horum omnium, hoc est, omnium fere rerum, quae in Scriptura continentur, ab ipsa Scriptura sola peti debet sicuti cognitio Naturae ab ipsa Natura. Quod ad documenta moralia, quae etiam in Bibliis continentur, attinet, etsi ipsa ex notionibus communibus demonstrari possunt, non potest tamen ex iisdem demonstrari, Scripturam eadem docere, sed hoc ex sola ipsa Scriptura constare potest. Imo si sine praejudicio Scripturae divinitatem testari volumus, nobis ex eadem sola constare debet, ipsam vera documenta moralia docere ex hoc enim solo ejus divinitas demon-
486쪽
strari potest: nam certitudinem Prophetarum ex hoc praecipue constare ostendimus, quod Prophetae animum ad aequum et bonum inclinatum habebant. Quare hoc idem etiam nobis constare debet, ut fidem ipsis possimus habere. x miraculis autem Dei divinitatem non posse convinci, jam etiam demonstravimus; ut jam taceam, quod etiam a Pseudo-propheta fieri poterant. Quare Scripturae divinitas ex hoc solo constare debet, quod ipsa eram virtutem doceat. Atqui hoc ex lata Scriptura constare potest. Quod si non posset fieri, non sine magno praejudici eandem amplecteremur, et de ejus divinitate testaremur. Tota itaque Scripturae cognitio ab ipsa sola peti debet. Denique Scriptura rerum, de quibus loquitur, definitiones non tradit, ut nec etiam Natura. Quare, quemadmodum ex diversis Naturae actionibus definitiones rerum naturalium concludendae sunt, eodem modo hae ex diversis narrationibus, quae de unaquaque re inscriptis Occurrunt, sunt eliciendae. Regula igitur universalis interpretandi Scripturam est, nihil scripturae tanquam ejus documentum tribuere, quod ex ipsius historia quam maxime perspectum non habeamus. Qualis autem ejus historia debeat esse, et quae potissimum enarrare, hic iam dicendum. Nempe I. continere debet naturam et proprietates Linguae, qua libri Scripturae scripti fuerunt, et quam eorum Authores loqui χ-lebant. Sic enim omnes sensus, quos unaquaeque rati ex communi loquendi usu admittere potest, investigare poterimus. Et quia omnes, tam Veteris quammovi estamenti, scriptores Hebrae suerunt, certum est, istoriam linguae Hebraicae prae omnibus necessariam esse, non tantum ad intelligentiam librorum Veteris Testamenti, qui hac lingua scripti sunt, sed etiam Novi; nam quamvis aliis linguis vulgati fuerint, hebraizant tamen. II. Sententias uniuscujusque libri colligere debet, easque ad summa capita redigere, ut sic omnes, quae de eadem re reperiuntur, in prompti habere possimus deinde eas omnes, quae ambiguae vel obscuri sunt, vel quae invicem repugnare videntur, notare. tque eas sententias hic Obscuras aut claras voco, quarum sensus ex contextu orationis facile vel difficulter Ratione percipitur de solo
enim sensu orationum, non autem de earum veritate laboramus.
Quin im apprime cavendum est, quamdiu sensum Scripturae quaeri,
487쪽
Theologico - politici Cap. VII. ins
mus, ne ratiocini nostro, quatenus principiis naturalis cognitionis fundatum ex ut jam taceam praejudiciax praeoccupemur; sed, ne Verum sensum cum rerum veritate confundamus, ille ex solo linguae usu erit investigandus, vel ex ratiocinio, quod nullum aliud fundamentum agnoscit quam Scripturam. Quae omnia, ut clarius intelligantur, exemplo illustrabo. mae mosis sententiae, quod Deus sit ignis et quod Deus sit zelo pus, quam clarissimae sunt, quamdiu ad solam verborum significationem attendimus; ideoque eas etiam inter claras repono, tametsi respectu veritatis et Rationis obscurissimae sunt imo, quamvis earum literatis sensus Lumini Naturali repugnet, nisi etiam principiis et fundamentis ex Historia Scripturae petitis clare Opponatur, is sensus nempe iteratis, erit tamen retinendus; et contra, si hae sententiae ex literati earum interpretatione principiis ex Scriptura Petitis reperirentur repugnare, quanquam cum Ratione maxime Onvenirent, aliter tamen metaphorice scilicet essent interpretandae. Ut itaque sciamus, an Moses crediderit, Deum esse ignem, an secus, nullo modo id concludendum est ex eo, quod haec opinio cum Ratione conveniat, aut quod ei repugnet, sed tantum ex aliis ipsius Μosis sententiis. Videlicet, quoniam Μoses plurimis in locis clare etiam docet Deum nullam habere similitudinem cum rebus visibilibus, quae in coelis, in terra, aut in aqua sunt, hinc concludendum, hanc sententiam aut illas omnes, metaphorice esse explicandas fit, quia a literati sensu, quam minime fieri potest, est recedendum, ideo prius quaerendum, num haec unica sententia, Deus est ignis, alium praeter literalem sensum admittat, hoc est an nomen ignis aliud quam naturalem ignem significet. Quod si non reperiatur ex usu linguae aliud significare, nullo etiam alio modo interpretanda esset haec sententia, quantumvis Rationi repugnans; sed contra reliquae omnes, quamvis Rationi consentaneae, huic tamen essent accommodandae. Quod si nec hoc etiam ex usu linguae posset fieri, tum hae sententiae irreconciliabiles essent, ac proinde de iis judicium erit suspendendum. Sed quia nomen ignis pro ira et zelotypia etiam sumitur vide Jobi cap. I. vers. a. , hinc facilemosis sententiae reconciliantur, atque legitime concludimus, duas has sententias, Deus est ignis, et Deras est elotuus, unam eandemque esse sententiam. Porro, quoniam os es
488쪽
clare docet, Deum esse zelotypum, nec ullibi docet Deum carere passionibus sive animi pathematis, hinc plane concludendum, Mosem hoc ipsum credidisse, aut saltem docere voluisse, quantumvis hanc sententiam Rationi repugnare credamus. Nam, ut jam ostendimus, nobis non licet ad dictamina nostrae Rationis et ad nostras praeconceptas opiniones mentem Seripturae torquere, sed tota Bibliorum cognitio ab iisdem solis est petenda. III. Denique enarrare debet haec historia casus omnium librorum Prophetarum, quorum memoria apud nos est Videlicet vitam, mores, ac studia authoris uniuscujusque libri quisnam fuerit, qua occasione, quo tempore, cui, et denique qua lingua scripserit. Deinde uniuscujusque libri fortunam nempe quomodo prius acceptus fuerit, et in quorum manus inciderit, deinde quo ejus variae lectiones fuerint,
et quorum concilio inter sacros acceptus fuerit, et denique quomodo omnes libri, quos omnes jam sacros esse fatentur, in unum corpus coaluerint. Haec omnia, inquam, historia Scripturae continere debet. Nam ut sciamus, quaenam sententiae tanquam leges proferantur, quaenam vero tanquam documenta moralia, refert scire vitam, mores, ac studia authoris adde quod eo facilius verba alicujus explicare possumus, quo ejus genium et ingenium melius noverimus. Deinde, ne documenta aeterna cum iis, quae ad tempus tantum, vel paucis solummodo ex usu poterant esse, confundamus, relari etiam scire, qua occasione, quo tempore, et cui nationi aut saeculo, omnia documenta scripta fuerunt. Refert denique reliqua, quae praeterea diximus, scire, ut praeter libri cujusque authoritatem etiam sciamus, num ab adulterinis manibus conspurcari potuerit, an minus; num errores
irrepserint, num a viris satis peritis et fide dignis correcti fuerint. Quae omnia scitu admodum necessaria sunt, ut ne caeco impetu correpti, quicquid nobis obtruditur, sed tantum id, quod certum et indubitatum est, amplectamur. Jam postquam hanc historiam Scripturae habuerimus, et firmiter decreverimus, nihil tanquam doctrinam Prophetarum certo statuere, quod ex hac historia non sequatur, aut quam clarissime eliciatur, tum tempus erit, ut ad mentem Prophetarum et Spiritus Sancti investigandam nos accingamus sed ad hoc etiam methodus et ordo requi-
489쪽
Theologico - Politici Cap. VII. Us
ritur similis ei, quo ad interpretationem Naturae ex ipsius historia
utimur. sicut enim in scrutandis rebus naturalibus ante omnia investigare conamur res maxime universales et toti Naturae communes, videlicet motum et quietem eorumque leges et regulas, quas Natura semper observat, et per quas continuo agit, et ex his gradatim ad
alia minus universalia procedimus; sic etiam ex historia Scripturae id primum quaerendum, quod universalissimum, quodque totius Scripturae basis et fundamentum est, et quod denique in ipsa tanquam aeterna et omnibus mortalibus utilissima doctrina ab omnibus Prophetis commendatur. Exempli gratia, quod Deus unicus et omnipotens existit, qui solus est adorandus, et qui omnes curat, eosque supra omnes diligit, qui ipsum adorant, et proximum tanquam semetipsos amant, etc. maec et similia, inquam, Scriptura ubique tam clare tamque expresse docet, ut nullus unquam fuerit, qui de ejus sensu circa haec ambegerit. Quid autem Deus sit, et qua ratione res omnes Videat, iisque provideat, haec et similia Scriptura ex professo, et tanquam aeternam doctrinam, non docet sed contra, Prophetas ipsos circa
haec non convenisse, jam supra ostendimus adeoque de similibus nihil tanquam doctrinam Spiritus Sancti statuendum, tametsi Lumine Naturali optime determinari possit. Hac igitur universali Scripturae
doctrina probe cognita, procedendum deinde est ad alia minus universalia, et quae tamen communem usum vitae spectant, quaeque ex hac universali doctrina tanquam rivuli derivantur uti sunt omnes veri virtutis actiones particulares externae, quae non nisi data Occasione exerceri possunt; et quicquid circa haec obscurum sive ambiguum in scriptis reperiatur, ex doctrina scripturae universali explicandum eo determinandum est: si quae autem invicem contraria reperiantur, videndum, qua occasione, quo tempore, vel cui scripta fuerint. Ex gr. cum Christus dicit, beati lugentes, quoniam eonfol tionem accipient, ex hoc extu nescimus, quales lugentes intelligat;
sed quia postea docet, ut de nulla re simus solliciti, nisi de solo regno Dei ejusque iustitia, quod ut summum bonum commendat vide atth. cap. 6. s. 33. , hinc sequitur, eum per lugentes eos tantum intelligere, qui lugent regnum Dei et justitiam ab hominibus neglectam hoc enim tantum lugere possunt ii, qui nihil nisi regnum
490쪽
divinum, sive aequitatem, amant et reliqua fortunae plane contemnunt. Sic etiam, cum ait, Sed ei, qui percuti se πω maxillam tuam Amram, Herae illi ratam alterum, et quae deinde sequuntur. Si
haec Christus tanquam egissator judices iuberet, legem Mosis hoc praecepto destruxisset quod tamen contra aperte monet vide Matthacap. s. s. 7. quare Videndum, quisnam haec dixit, quibus et quo tempore. Nempe Christus dixit, qui non tanquam egissator leges instituebat, sed ut Doctor documenta docebat; quia ut supra ostendimus non tam actiones externas quam animum corrigere voluit.
Deinde haec hominibus oppressis dixit, qui vivebant in republica corrupta et ubi justitia prorsus negligebatur et cujus ruinam prope instare videbat. Atqui hoc idem ipsum, quod hic Christus instante Urbis ruina docet, Ieremiam etiam in prima Urbis vastatione, simili nimirum tempore, docuisse videmus vide Lament. cap. 3. Iit. Tet et Jot); quare cum hoc non nisi tempore oppressionis docuerint Prophetae, nec id ullibi tanquam lex prolatum sit, et contramo ses qui non tempore oppressionis scripsit, sed et hoc nota de instituenda bona republica laboravit , quamvis etiam vindictam et odium in proximum damnaverit, tamen jusserit oculum pro ocul solvere; hinc clarissime sequitur ex ipsis solis scriptum iundamentis, hoc Christi et Ieremiae documentum de toleranda iniuria, et impiis in omnibus concedendo, locum tantum habere in locis ubi justitia negligitur et temporibus Oppressionis, non autem in bona republica quinimo in bona republica, ubi justitia defenditur, tenetur unusquisque, si se vult perhiberi iustum injurias coram iudice exigere
vide Levit. cap. s. vers. I. , non propter vindictam vide Levit. cap. 9. s. II, 8.), sed animo justitiam legesque Patriae defendendi, et ut ne malis expediat esse malos. Quae omnia etiam cum Ratione naturali plane conveniunt. Ad hunc modum alia plura possem adferre exempla sed haec suffcere arbitror ad meam mentem et utilitatem hujus methodi explicandam, quod impraesentiarum tantum curo. t hucusque eas tantum Scripturae sententias investigare docuimus, quae usum vitae spectant, et quae propterea facilius in vestigari queunt; nam revera de iis nulla inter Scriptores Bibliorum unquam fuit controversia. Reliqua autem, quae in Scriptis occurrunt,