Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Τheologico - Politici Cap. VIII. 871egum, quas tulerat, scripserit, praeter paucas illas, quas in primi pacti libro contentas fuisse dixis Sed ad haec respondeo quamvis

Concederem, Rationi consentaneum videri, quod oses eo ipso tempore et loco, quo leges communicare contigit, eo etiam easdem scripserit; ego tamen, nobis hac de causa licere hoc firmare: supra enim ostendimus, nobis de similibus nihil esse statuendum, nisi id quod ex ipsa scriptura onstat, aut quod ex solis ipsius fundamentis legitima consequentia elicitur, at non ex eo, quod Rationi Consentaneum videtur. Adde quod nec ipsa Ratio nos cogat hoc statuere. Nam forsan senatus Mosis edicta populo scripto communicabat, quae postea istoricus collegit, et historiae vitae Mosis ordine inseruit. Atque haec de quinque librisiosis nunc tempus est, ut

reliquos etiam examinemus.

Iosuae librum, similibus etiam rationibus ostenditur, non esse autographon alius enim est, qui de Iosua testatur, quod ejus fama fuerit per totam tellurem vide cap. c. s. 7. I; quod nihil eorum omiserit, quae oses praeceperat vide soli cap. . et caP. . Vs. sd; quod senuerit, omnesque in concionem vocaverit, et quod tandem animam egerit. Deinde etiam quaedam narrantur, quae post ipsius mortem contigerunt. Videlicet quod post ejus mortem Israεlitae Deum coluerunt, quamdiu senes, qui ipsum noverant, Vixerunt. Et cap. 6. s. o. quod Ephraim et Manasse non expuleruns an

haritam habitantem in Gazer, sed addit quod Ranahanita inter Ephraim habitarit usque in istine dum, es fui tributarius. Quod

idem ipsum est, quod libro Iudicum cap. I. narratur; et modus etiam loquendi in unc usque diem ostendit Scriptorem rem antiquam narrare. Huic etiam consimilis est extus cap. s. s. ult de

filiis Iehudae, et historia alebi ex s. I . iussi cap. Et casus ille

etiam, qui cap. a. ex s. o. etc. narratur de duabus tribubus et

dimidia, qtue aram ultra Iordanem aedificaverunt, post mortem Iosuae contigisse videtur quandoquidem in tota illa historia nulla Iosuae fit mentio, sed solus populus bellum gerere deliberat, legatos mittit,

eorumque responsum expectat et tandem approbat. Denique ex eap.

512쪽

88 Tractatus Io. s. q. evidenter sequitur, hunc librum multis post Iosuam saeculis scriptum fuisse sic enim testatur, virus asius cuti in dias fuit, nec me neque postea, quo Deus ita obearet cuiquam ese. Si quem igitur librum Iosua unquam scripsit, fuit sane ille, qui cap. Io. s. 3. in hac eadem scilicet historia, citatur Librum autem Iudicum, neminem sanae mentis sibi persuadere credo, ab ipsis Iudicibus esse scriptum epilogus enim totius historiae, qui habetur cap. a. clare ostendit, eum totum ab uno solo Historico scriptum fuisse. Deinde, quia eius Scriptor saepe monet, quod illis temporibus nun erat Rex in Istaei, non dubium est, quin scriptus fuerit postquam imperium Reges obtinuerant. Circa Samuelis libros non etiam est, cur diu moremur, quandoquidem historia longe post ejus vitam Pr

ducitur. Hoc tamen tantum notari velim, hunc librum etiam multis post Samuεlem saeculis scriptum fuisse. Nam libr. I. cap. 9. s. pHistoricus per parenthesin monet, antiquisus in Urae μ γωδα quinque quando ibo ad consulendum Deum, Age eamus ad ridensem; nam qui hodie propheta, anxiquitus ridens ocabatur Libri denique Regum, ut ex iisdem constat, decerpti sunt ex libris rerum Salomonis vide Reg. I. cap. I. s. I. ' , Chronicorum Regum Iehudae vide cap. I . s. 9, 9 ejusdem , et Chronicorum Regum Israelis. Concludimus itaque, omnes hos libros, quos huc usque recensuimus, esse apographa, resque in iis contentas ut antiquas enarrari. si jam ad connexionem et argumentum horum omnium librorum attendamus, facile colligemus, eos omnes ab uno eodemque Historico scriptos fuisse, qui Iudaeorum antiquitates ab eorum prima origine usque ad primam Urbis vastationem scribere voluit. Hi enim libri ita invicem connectuntur, ut ex hoc solo dignoscere possimus, eos nonnisi unam unius Historici narrationem continere. Nam simulac Mosis vitam narrare desinit, ad historiam Josuae sic transit, Et contigit postquam mortuus est Moses feris Dei, ut Deus diceret Uua, etc. Et hac morte Iosuae finita, eadem transitione et conjunctione historiam Iudicum incipit, nempe, Et contigi postquam mortuus est Uuo, usfilii Israelis a Deo quarerent, etc. t huic libro, tanquam appendi-

513쪽

Theologico - Politici Cap. VIII. 8scem, librum Rut sic annectit, Ex Onugi iis diebus, quibus Iudices fudicabam, ut fames esse in tua serra. Cui etiam eodem modo librum primum Samussit annectit, quo finito solita sua transitione ad secundum pergit et huic historia Davidis nondum finita, librum primum Regum ungit, et historiam Davidis narrare pergens, tandem huic eadem conjunctione librum secundum annectit. Contextus deinde et ordo historiarum etiam indicat, unum tantum fuisse Historicum, qui certum sibi scopum praefixit incipit enim primam nationis Hebraeae originem narrare, deinde ordine dicere, qua occasione et quibus temporibus Moses leges tulerit, ipsisque multa praedixerit; deinde quomodo secundum Osis praedictiones terram promissam vide cap. 7. Deuter. invaserint ea vero possessa legibus valedixerant Deuter.

cap. 3I. Vers. 6. . indeque ipsos multa mala consequuta sunt ejusd. vers. 7. . Quomodo deinde Reges eligere voluerunt Deut cap. 7. verso . , qui etiam prout leges curaverant, ita res ipsis prospere vel infeliciter cesserunt ' Dein cap. 8. ecl. 36. et Vers ult. , donec tandem imperii ruinam, sicut ipsam Moses praedixerat, narrat.

Reliqua autem, quae ad confirmandam Legem nihil faciunt, vel pro sus silentio mandavit, vel lectorem ad alios historicos ablegat omnes igitur hi libri in unum conspirant, nempe dicta et edictamosis

docere, eaque per rerum eventus demonstrare.

Ex his igitur tribus simul consideratis, nempe simplicitate argu menti horum omnium librorum, connexione, et quod sint apographa multis post saeculis a rebus gestis scripta, concludimus, ut modo diximus, eos omnes ab uno solo Historico scriptos fuisse. Quisnam autem is fuerit, non ita evidenter ostendere possum suspicor tamen, ipsum estiam fuisse, et quaedam non levia concurrunt, ex quibus

conjecturam facio. Nam cum istoricus quem jam scimus unum tantum fuisse historiam producat usque ad Iriachini libertatem, et insuper addat, ipsum Regis mensae accubuisse tota eius vita hoc est vel Iriachini vel filii Nebucadnesoris, nam sensus est plane ambiguus), hinc sequitur, eum nullum ante Hesdram suisse. At Scriptura de nullo, qui tum floruit, nisi de solo Hesdra testatur vide

514쪽

49 Tractatus Hesdrae cap. 7. vers. o. , quod ipse suum studium applicuerit ad quaerendam Legem Dei et adornandam, et quod enit Scriptor ejusdem eap. vers. 6. promptus in Lege Mosis. Quare nullum ter

Hesdram suspicari possum fuisse, qui hos libros scripserit. Deinde in

hoc de Hesdra testimonio videmus, quod ipse non tantum studium adhibuerit ad quaerendam legem Dei, sed etiam ad eandem domandam; et in Nehemiae cap. . vers. . etiam dicitur, quod inerum librum Legis Dei e Matum, es adhibuerunt inte ectum es inrauexerum Scripturam. Cum autem in Deuteronomii libro non tantum liber Legis Mosis, vel maxima ejus pars, contineatur, sed insupermulta ad pleniorem explicationem inserta reperiantur, hinc conjicio,

librum Deuteronomii illum esse librum Legis Dei ab Hesdra scriptum,

adornatum et explicatum, quem tum legerunt. Quod autem in hoc libro Deuteronomii multa per parenthesim ad pleniorem explicationem inserantur, duo de hac re exempla ostendimus, cum sententiam Ahen Heane explicaremus cujus notae plura alia reperiuntur, ut X. M in cap. a. vers. a. e in Seli habitaHrum oris antea Alii inem - eos expulerunt e a D conspectu et erunt, e loco eorum

habitaseruns, flemi Uraia Dei in terra sua haereditatis, quam o sis dedit. Explicat scilicet vers. 3. et . ejusdem cap. nempe quod montem Sehis, qui filiis Hesa haereditate venerat, ipsi eum non inhabitatum occupaverunt, sed quod ipsum inu serunt, et Horitas, qui ipsum prius inhabitabant, inde, sicut Israestitie post mortem Mosis

Kenahanitas, deturbaverunt et deleverunt. Per parenthesim etiam inseruntur verbis Mosis vers. 6, 7 8, et . cap. O. nemo enim

non videt, quod vers. ., qui incipit in illo tempore opararit Deus tribum Leri, necessario debeat reserri ad vers. s. non autem ad mortem Maronis, quam nulla alia de causa eam hic inseruisse videtur, quam quia oses in hac narratione vituli, quem populus adoraverat, dixerat vide cap. s. vers. o. , se Deum pro Marone oravita. Explicat deinde, quod Deus eo tempore, de quoioses hic loquitur, tribum Levi sibi elegit, ut causam electionis, et cur Levitae in partem haereditatis non fuerint vocati, ostenderet; et hoc facto pergit verbis osis filum historiae persequi. His adde libri praefationem, et omnia loca quae demos in tenta persona loquun-

515쪽

Theologi eo-Politi ei Cap. VIII. Urtur et praeter haec alia multa, quae iam a nobis dignosci nequeunt, sine dubio, ut faeilius ab hominibus sui aevi perciperentur, addidit, vel aliis verbis expressit. Si inquam, ipsum Osis librum Legis

haberemus, non dubito quin tam in verbis quam in ordine et rationibus praeceptorum, magnam discrepantiam reperiremus. Dum enim

solum Decalogum hujus libri cum Decalogo Exodi ubi ejus historia

ex prolata narratur confero, eum ab hoc in his omnibus discrepare

video quartum enim praeceptum non tantum alio modo imperatur,

sed trisuper multo prolixius extenditur ejus autem ratio ab ea, quae in Decalogo Exodi adfertur, toto caelo discrepat. Denique ordo, quo hic decimum praeceptum explicatur, etiam alius est, quam in

Exodo. Haec igitur, cum hic tum in aliis locis, ut jam dixi, ab Hegra lacta existimo, quia is Legem Dei hominibus sui temporis explicuit, atque proinde hunc esse Librum Legis Dei ab ipso ornatae et explicatae. Et hunc librum omnium, quos ipsum scripsisse dixi, primum fuisse puto quod hinc conjicio, quia Leges Patriae continet, quibus populus maxime indiget, et etiam quia hic liber antecedenti nulla coniunctione, ut reliqui omnes, annectitur, sed soluta oratione incipit, me sunt eis Mosis, etc. At postquam hunc absolvit et populum leges edocuit, tum studium adhibuisse credo ad integram historiam Hebraeae nationis describendam, mundo scilicet condiro usque ad summam Urbis vastationem, cui hunc Librum Deuteronomii suo loco inseruit. Et forte eius primos quinque libros nominemosis

vocavit, quia in iis praecipue eius vita continetur, et nomen a Potiore sumpsit et hac etiam de causa sextum nomine Iolare, septimum Iudicum, octavum Ruth, nonum et forte etiam decimum Samuelis, et denique undecimum et duodecimum Regum appellavit. An vero Hegras huic operi ultimam manum imposuerit, idque, ut desiderabat, perfecerit, de eo vide sequens Caput.

516쪽

49 Tractatus

De iisdem Libris alia inquiruntur nempe, an maeras iis uisimam manum imposuerit; et deinde, utrum notae maminales, ρυα in Hebraeis codicibus reperiuntur, aria fuerint duones.

Quantum superior disquisitio de vero horum librorum Scriptore juvet ad eorundem persectam intelligentiam, lacile colligitur ex solis

ipsis locis, quae ad nostram de hac re sententiam confirmandam ait limus, quaeque absque ea unicuique deberent obscurissima videri. Verum praeter Scriptorem alia animadvertenda in ipsis libris supersunt, quae communis superstiti vulgus deprehendere non sinit. Horum Praecipuum est, quod Hegras eum pro Scriptore praedictorum librο-rum habebo, donec aliquis alium certiorem ostendat nariationibus in hisce libris contentis ultimam manum non imposuit, nec aliud fecit, quam historias ex diversis scriptoribus colligere et quandoque non nisi simpliciter describere, atque eas nondum examinatas neque ordinatas posteris reliquit. Quae autem causae impediverint nisi forte intempestiva mors , quo minus hoc opus omnibus suis numeriFadimpleret, nequeo conjicere. At reipsa, quamvis antiquis Hebrae' orum historicis destituti simus, ex paucissimis tamen eorum stagmentis, quae habemus, evidentissime constat. Nam historia Histiae ex vers. II. cap. 8 lib. a. Regum, ex relatione Esaiae, prout ipsa reperi

est scripta in Chronicis Regum Iudae, descripta est hanc namque totam in libro satae, qui in Chronicis Regum Iudae continebatur

vide libr. a. Paralip. cap. a. vers paenult. , iisdem, quibus hic, verbis narratam legimus, exceptis ' tantum paucissimis; ex quibu tamen nihil aliud concludi potest, quam quod hujus satae narra tionis variae lectiones repertae fuerint ni quis mallet in his etiam mysteria somniare Deinde etiam caput ultimum hujus libri in Ieremiae

cap. ultimo, 39, et O. continetur. Praeterea cap. 7. Samuel. a. in libr. I. Paralip. cap. 7. descriptum reperimus at verba variis id

locis adeo mirifice mutata ' deprehenduntur, ut facillime dignoscatur, haec duo capita ex duobus diversis exemplaribus historiae Natanis desumpta esse. Denique genealogia Regum Idumeae, quae babeisii

517쪽

Theologico - Politici Cap. IX. 493Genes cap. 36. ex s. 3I. , iisdem etiam verbis in libr. I. Paralip. cap. I. deducitur, cum tamen hujus libri auctorem ea, quae narrat, ex aliis historicis sumsisse constat, non vero ex his duodecim libris, quos egri tribuimus. Quare non dubium est, quin, si ipsos haberemus historicos, res ipsa directe constaret sed quia iisdem, ut dixi, destituti sumus, id nobis tantum restat, ut ipsas historias examinemus nempe earum Ordinem et connexionem, Variam repetitionem, et denique in annorum computatione discrepantiam, ut de reliquis judicare possimus. Eas itaque, vel saltem praecipuas, perpendamus; et primo illam Iudae et amar, quam cap. 38. Genes historicus sic narrare incipit, Contigit autem in illo tempore, in Iudas a suis fratribus in ederet. Quod tempus necessario reserendum est ad aliud ' de quo immediate loquutus est; at ad id, de quo in Gen. immediate agitur, minime referri potest. Ab eo enim, nempe a quo Iosephus in AEgyptum ductus fuit, usque quo Jacobus Patriarcha cum tota familia eo etiam profectus est, non plus quam viginti duos annos numerare possumus; nam Iosephus, cum a fratribus venderetur, septendecim annos natus erat, et cum a Pharaone e carceribus vocari juberetur, triginta quibus si addantur septem anni fertilitatis et duo famis, conficient simul viginti duos annos. Atqui hoc temporis intervallo, nemo concipere poterit, tot res contingere potuisse. Nempe quod Iuda tres liberos ex unica uxore, quam tum duxit, unum post alium procreaverit; quorum major natu, ubi per aetatem licuit, amar in uxorem duxit, eo vero mortuo secundus eam in matrimonium recepit, qui etiam obiit; et quod dudum postquam haec acta sunt, ipse Iudas cum ipsa nuru amar ignarus rem habuerit, ex qua iterum duos, uno tamen partu, liberos acceperit; quorum etiam unus intra praedictum tempus factus est parens. Cum igitur haec omnia non possunt referri ad illud tempus, de quo in Genesi reserendum necessario est ad aliud, de quo immediate in alio libro agebatur; ac proinde Hegras hanc etiam historiam simpliciter descripsit, eamque nondum examinatam reliquis inseruit. Ἀ non tantum hoc caput, sed totam

518쪽

Tractatus Ioseph et Iacobi historiam ex diversis historisis decerptam et deseriptam esse necessario fatendum est, adeo parum sibi constare videm . GP. enim 47. Genes narrat, quod Iahacob, eum primum Pharabonem dueente Ioseph salutavit, anno 13. natus erat a

quibus si auferantur viginti duo, quos propter Ioseph absentiam in

maerore transegit, et praeterea septemdecim aetatis Ioseph cum e deretur, et denique septem, quo propter Rachelem servivit, reperietur, ipsum provectissimae aetatis fuisse, octoginta scilicet et quatuor annorum, cum eam in uxorem duceret; et contra Dinam vix septem fuisse annorum, ' cum a Sechemo viae passa est Simeon et Levi vix duodecim et undecim, cum totam illam civitatem depraedatisiuit, eiusque omnes cives gladio consecerunt. Nec hic opus habeo omnia Pentateuchi recensere. Si quis modo ad hoc attenderit, quod in hisce quinque libris omnia praecepta scilicet et historiae promiscue sine ordine narrentur, neque ratio temporum habeatur, et quod una eademque historia saepe, et aliquando diversimode repetatur facile dignoscet, haec omnia promiscue collecta et coacervata fuisse, ut postea facilius examinarentura et in ordinem redigerentur. t non

tantum haec, quae in quinque libris, sed etiam reliquae historiae usque ad vastationem Urbia, iue in reliquia septem libris continentur, eodem modo collectae sunt. Quis enim non videt, in cap. a. Iudicam ex vers. 6. novum historicum adferri qui res a Iosua gestas etiam scripserat , ejusque verba simpliciter destribi. Nam postquam historicus noster in ult. cap. Iosuae narravit, quod ipse mortem obierit, quodque sepultus fuerit, et in primo hujus libri narrare ea promiserit, quae post eiusdem mortem contigerunt; qua ratione, si filum suae historiae sequi volebat, potuisset superioribus annectere, quae hic de ipso Josua narrare incipit ' Sic etiam capita 7, 18, etc. SamuMiso ex alio historico desumta sunt, qui aliam causam sentiebat fuisse, cur David aulam Saulis frequentare inceperit, longe diversam ab illa, quae in cap. 6 libri eiusdem narratur non enim sensit, quod David ex consilio servorum a Saul vocatus ipsum adiit ut in

cap. 6 narratur , sed quod casu a patre ad statres in castra missus,

519쪽

Theologico - Politici cap. Ix. 49s

Saul ex oecasione victoriae, quam contra Philistaeum Golia habuit, tum demum innotuit, et in aula detentus it. Idem de cap. 6.

ejusdem libri suspicor quod nimirum historicus eandem ibi historiam,

quae e . a . habetur, secundum opinionem alterius narrare videatur. Sed ho missum laeto et ad annorum computationem examinandam pergo Cap. 6 libri I Regum dicitur, quod Salomon templum aedificavit anno so ab AEgypti exitu at ex historiis ipsis longe majorem numerum concludimus. Mam

Moses populum in desertis gubernavit UIosuae, qui centum et decem annos vixit, non plus tribuuntur ex Ioseph et aliorum sententia quam . in Κusan Rishgataim populum in ditione tenuit 8Ηotniel filius Kena judicavit Hegio Rexmoab imperium in populum tenuit I8 Eud et Sangar eundem judicaverunt soIaehi Rex anahani populuis iterum in ditione tenuit ... iso Quievit postea populus μFuit deinde in ditionemediani. 4 4 7 Tempore Gidehonis transegit in libertate μsub imperio autem Abimelechi 3Tola filius uae sudicavit asIair autem Aa Populus iterum in ditione Phili orum et Hamonitarum fuit I8 Iephta iudicavit 6 Abia Bellehemita 7 Elon Sebulonita I Habda Pictatonita 8 Populus fuit iterum in ditione Philistaeorum MSamson judicavit ' Heli autem MFuit iterum populus in ditione Philistaeorum, antequam a Samuel liberaretur a David regnavit FSalomon antequam templum aedificavit Atque hi omnes additi numerum conficiunt annorum 4. . . s8o

520쪽

in Tractatus Quibus deinde addendi sunt anni illius saeculi, quo post mortem Iosuae Respublica Hebraeorum floruit, donec a Man Ris atatae subacta fuit, quorum numerum magnum fuisse redo non enim mihi persuadere possum, quod statim post mortem Iosiue omnes, qui eius

portenta viderant, uno momento perierunt; nec quod eorum successores uno actu et ictu legibus valedixerum, et ex summa virtute in

summam nequitiam et socordiam lapsi sunt; nec denique quod usan Rimgataim eos dictum factum subegit. Sed cum horum singula

aetatem fere requirant, non dubium est quire Scriptura cap. a vers. 7, 9 io libri Iudicum historias minorum annorum comprehenderit, quas silentio transmisit. Sunt praeterea addendi anni, quibus Samuel fuit Judex, quorum etiam numerus in Scriptura non habetur. Sunt deinde addendi anni regni Saulis, quos in superiore computatione omisi, quia ex ejus historia non satis constat, quot annos regnaverit: dicitur quidem cap. 3. s. I libr. I. Minutila eundem duos annos regnavisse, sed et ille textus truncatus est, et ex ipsa historia majorem numerum colligimus. Quod textus truncatus sit, nemo, qui Ηebraeam linguam vel a primo mine salutavit, dubitare potest. Sic

annum natus eras avi cum regnaret, et duos anm remari supra Uruellem. Quis inquam, non videt, numerum annorum aetatis Saulis,

cum regnum adeptus esset, omissum esse' Λ quod ex ipsa historia major numerus concluditur, credo neminem etiam dubitare. Nam cap. 7 vers. 7 ejusdem libri habetur, quod Dari apud Philistaeos,

ad quos propter Saulum confugit, moratus fuit unum annum et quatuor menses quare ex hac computatione resima spatio octo mensium contingere debuerunt, quod neminem credere existimo.

Iosephus saltem in fine libri sexti Λntiquitatum textum sic correxit,

Regnatri itaque Saul Samuae Dente annos decem et octo, moriente autem alios duos. Quin tota haec historia cap. 3. nullo modo cum antecedentibus convenit. In fine cap. 7. narratur, quod Philistae ab

Hebraeis ita debellati fuerunt, ut non fuerint ausi vivente Samueleterminos Israelis ingredi; at hic, quod Hebraei vivente Samuele a Philis is invaduntur, a quibus ad tantam miseriam et paupertatem redacti fuerant, ut armis, quibus se defendere possent, destituerentur,

SEARCH

MENU NAVIGATION