장음표시 사용
551쪽
nec quod tanquam syngrapha foederis scripti fuerint, nec denique quod religio catholica, quae maxime naturalis est, nova esset, nisi
respectu hominum, qui eam non noverant in minia erat, ait Iohannes uangelista cap. I. s. O. et mundus non norit eum.
Quamvis itaque pauciores libros, tam Veteris quam Novi Testamenti, haberemus, non tamen Dei Verbo per quod proprie, ut jam diximus, vera Religio intelligitur destitueremur sicut non putamus nos eodem jam destitutos esse, etsi multis aliis praestantissimis scriptis caremus, ut libro Legis, qui tanquam sederis syngraphum religiose in templo custodiebatur, et praeterea libris Bellorum, Chronologiarum, et aliis plurimis, ex quibus hi, quos Veteris estamenti habemus, decerpi et collecti sunt. tque hoc multis praeterea rationibus confirmatur. Nempe . quia libri utriusque estamenti non fuerunt express mandato uno eodemque tempore omnibus saeculis scripti, sed eas quibusdam hominibus, idque prout tempus et eorum4ngularis constitutio exigebat, ut aperte indieant Prophetarum vocationes qui, ut impios sui temporis monerent, vocati sunt , et etiam Apostolorum Epistolis. II. quia aliud est Scripturam et mentem Prophetarum, aliud autem, mentem Dei, hoc est ipsam re veritatem, intelligere ut ex eo, quod in Cap. a. de Prophetis ostendimus, sequitur. Quod etiam in istoriis et miraculis locum habere ostendimus Cap. 6. Atqui hoc de locis, in quibus de vera Religione et vera virtute agitur, minime dici potest. III. quia Libri Veteris Testamenti ex multis electi fuerunt, et a concilio tandem Pharisaeorum collecti et probati, ut in Cap. o. ostendimus libri autem Novi Testamenti decretis etiam Conciliorum quorundam in Canonem assumti sunt; quorum etiam decretis plures alii, qui sacri a multis habebantui, ut spurii rejecti sunt. Α horum Conciliorum tam Pharisaeorum quam Christianorum membra non constabant ex Prophetis, sed tantum ex octoribus et peritis; et tamen fatendum necessario est, eos in hac electione verbum Dei pro norma habuisse adeoque, antequam omnes libros probaverant, debuerunt necessario notitiam
Verbi Dei habere. IV. quia Apostoli non tanquam Prophetae, sed ut in praecedente Capite diximus tanquam Doctores scripserunt, et viam ad docendum elegerunt, quam faciliorem judicaverunt fore
552쪽
discipulis, quos tum docere volebant; ex quo sequitur, in iis ut etiam in fine praedicti Capitis conclusimus multa contineri, quibus jam ratione Religionis carere possumus. V. denique, quia quatuor habentur in ovo estamento uangelistae; et quis credet, quod Deus quater Historiam Christi narrare voluerit, et scripto hominibus
communicare 2 t quamvis quaedam in uno contineantur, quae in alio non habentur, et quod unus ad alium intelligendum saepe juvat, inde tamen non concludendum est, omnia, quae in hisce quatuor narrantur, cognitu necessaria fuisse, et Deum eos elegisse ad scribendum, ut Christi historia melius intelligeretur; nam unusquisque suum Evangelium diverso loco praedicavit, et unusquisque id, quod praedicaverat, scripsit, idque simpliciter, ut historiam Christi dilucide
narraret, et non ad reliquos explicandum. Si jam ex eorum mutua collatione facilius et melius quandoque intelliguntur, id casu contingit et paucis tantum in locis, quae quamvis ignorarentur, historia tamen aeque perspicua esset, et homines non minus beati. His ostendimus, Scripturam ratione Religionis tantum, sive ratione
Legis Divinae universalis, proprie vocari Verbum Dei. Superest iam
ostendere, eandem, quatenus proprie sic vocatur, non esse mendosam, depravatam, neque truncatam. Atqui id hic mendosum, depravatum, atque truncatum Voco, quod adeo perperam scriptum et constructum
est ut sensus orationis ex usu linguae investigari, vel ex sola Scriptura depromi, nequeat; nam affirmare nolo, quod Scriptura, quatenus Legem Divinam continet, semper eosdem apices, easdem literas, et denique eadem verba servavit hoc enim Masoretis, et qui literam superstitiose adorant, demonstrandum relinquo , sed tantum quod sensus, ratione cujus tantum ratio aliqua divina vocari potest, incorruptus ad nos pervenit, tametsi verba, quibus primo significatus fuit, saepius mutata fuisse supponantur. Nam hoc, ut diximus, nihil Scripturae divinitati detrahit; nam Scriptura aeque divina esset, etsi aliis verbis aut alia lingua scripta fuisset. Quod itaque legem divinam hac ratione incorruptam accepimus, nemo dubitare potest. Nam ex ipsa Scriptura absque ulla difficultate et ambiguitate percipimus, ejus summam esse Deum supra omnia amare, et proximum tanquam se ipsum atqui hoc adulterium esse non potest, nec a festinante et
553쪽
Theologico - politici Cap. XII. saς
errante calamo scriptum; nam si Scriptura unquam aliud docuit, necessario etiam reliqua omnia docere aliter debuit, quandoquidem hoc totius Religionis fundamentum est, quo sublato tota fabrica uno lapsu ruit. Adeoque talis Scriptura illa eadem non esset, de qua hic loquimur, sed alius prorsus liber. Μanet igitur inconcussum, Scripturam hoc semper docuisse, et consequenter hic nullum errorem, qui sensum corrumpere possit, incidisse, qui statim ab unoquoque non animadverteretur, nec aliquem hoc depravare potuisse, cuius malitia non illico pateret. Cum itaque hoc fundamentum statuendum sit incorruptum, idem necessario fatendum est de reliquis, quae ex eo absque ulla controversia sequuntur, et quae etiam fundamentalia sunt: ut, quod Deus existit, quod omnibus provideat, quod sit omnipotens, et quod iis ex ipsius decreto bene sit, improbis vero male, et quod nostra salus a sola eius gratia pendeat. Haec enim omnia Scriptura perspicue ubique docet, et semper docere debuit alias reliqua omnia vana essent et sine fundamento nec minus incorrupta statuenda reliqua moralia, quandoquidem ab hoc universali fundamento
evidentissime sequuntur. Videlicet, iustitiam defendere, inopi auxilio
esse, neminem occidere, nihil alterius concupiscere, etc. Horum inquam, nihil nec hominum malitia depravare, nec vetustas delere potuit. Quicquid enim ex his deletum esset, id statim iterum horum universale fundamentum dictavisset, et praecipue documentum charitatis, quae ubique in utroque Testamento summe commendatur. Adde quod, quamvis nullum facinus execrandum excogitari possit, quod non sit ab aliquo commissum, tamen nemo est, qui ad facinora sua excusanda leges delere tentet, aut aliquid, quod impium sit, tanquam documentum aeternum et salutare introducere ita enim hominum naturam constitutam videmus, ut unusquisque sive ex sive subditus sit , si quid turpe commisit, factum suum talibus circumstantiis adornare studeat, ut nihil contra justum et decorum commisisse credatur. Concludimus itaque, absolute totam Legem Divinam universalem, quam Scriptura docet, incorruptam ad nostras manus pereenisse. At praeter haec alia adhuc sunt, de quibus non possumus dubitare, quin bona fide nobis sint tradita Nempe summae Historiarum Scripturae, quia notissimae omnibus fuerunt. Vulgus Iudaeorum M
554쪽
solebat olim nationis antiquitates Plataia cantare summa etiam rerum a Christo gestarum et eius passio statim per totum Romanum Imperium vulgata fuit. Quare minime credendum est, nisi maxima hominum pars in e conveniret, quod incredibile est, a quod harum historiarum p cipuum est, posteros aliter tradidisse, quam a primis acceperant. Quicquid igitur adulteratum est aut en sum, id tantum in reliquis contingere potuit videlicet in una aut altera Historiae aut Prophetiae circumstantia, ut populus ad devotionem magis commoveretur vel in uno aut altero miraculo, ut philosophos torquerent vel denique in rebus speculativis, postquam a schismaticis in Religionem introduci inceperunt ut sic unusquisque sua figmenta auctoritate divina abutendo statuminaret sed ad talutem parum reseri, sive talia depravata sint sive minus: quod in sequenti Cap. ex professo ostendam, et ex jam dictis, et praecipue ex Cap.
Ostenditur Scripturam non nisi fimplicissima docere, ne aliud Frater
obedientiam intendere nec de Dina natura aliud docere, quum
quod homines certa visendi ratione imitari possunt. In Cap. a. hujus Tractatus ostendimus, Prophetas singularem tantum potentiam imaginandi, sed non intelligendi habuisse Deumque nulla philosophiae arcana, sed res simplicissimas tantum iisdem revelavisse, seseque eorum praeconceptis opinionibus accommodavisse. Ostendimus deinde in Cap. s. scripturam res eo modo tradere et docere, quo facillime ab unoquoque percipi possunt; quae scilicet non ex axiomatis et definitionibus res deducit et concatenat, sed tantum simpliciter dicit, et ad fidem faciendam sola experientia, miraculis scilicet et historiis, dicta confirmat, quaeque etiam tali stylo et phrasibus narrantur, quibus maxime plebis animus commoveri potest qua de re vide Cap. 6 circa ea, quae loco III demonstrantur. Ostendimus denique in Cap. 7. dissicultatem intelligendi scripturam in sola lingua, et non in sublimitate argumenti sitam esse. His accedit, quod Prophetae non peritis. sed omnibus absolute
555쪽
Judaeis praedicaverunt, inpostoli autem doctrinam uangelicam in Ecclesiis, ubi communis omnium erat conventus, docere solebant: ex quibus omnibus sequitur. Scripturae doctrinam non sublimes speculationes meque res philosophicas continere. sed res tantum simplicissimas, quae vel a quovis tardissimo possunt percipi. Non satis itaque mirari possum eorum, de quibus supra locutus sum, ingenia, qui scilicet tam profunda in Scriptura videar mysteria, ut nulla humana lingua possint explicari; et qui deinde in Religionem tot res philosophicae speculationis introduxerunt, ut celesia Academia, et Religio scientia, vel potius altercatio videatur. Verum quid miror, si homines, qui lumen supra naturale habere jactant, philosophis, qui nihil praeter naturale habent, nolint cognitione cedere. Id sane mirarer, si quid novi, quod solius esset speculationis, doceretit, et quod olim apud Gentiles Philosophos non fuerit tritissimum quos tamen caecutiisse aiunt); nam si inquiras, quaenam mysteria in Scriptura latere vident, nihil profecto reperies, praeter Λristotelis, aut Platonis, aut alterius similis commenta, quae saepe facilius possit quivis Idiota somniare, quam literatissimus ex Scriptura investigare. Etenim absolute statuere molumus, ad doctrinam Scripturae nihil pertinere, quod solius sit speculationis; nam in superiori Cap. quaedam hujus generis attulimus tanquam scripturae fundamentalia sed
hoc tantum volo, talia admodum pauca atque admodum simplicia esse. Quaenam autem ea sint, et qua ratione determinentur, hic ostendere constitui; quod nobis iam facile erit, postquam novimus, Scripturae intentum non fuisse scientias docere hinc enim facile judicare possumus, nihil praeter obedientiam eandem ab hominibus exigere. solamque contumaciam, non autem ignorantiam damnare. Deinde, quia obedientia erga Deum in solo amore proximi consistit nam qui proximum diligit, eo scilicet fine ut Deo obsequatur, is, ut Paulus ait in Epistola ad Rom. cap. 3. s. . Legem implevit , hinc sequitur. in Scriptura iussam aliam ricientiam commendari, quam quae omnibus hominibus necessaria est, ut Deo secundum hoc praescriptum obedire possint, et qua ignorata, homines necessario debent esse contumaces, vel saltem sine disciplina obedientiae reliquas autem speculationes, quae huc directe non tendunt, sive eae
556쪽
circa Dei, sive circa rerum naturalium cognitionem versentur, scripturam non tangere, atque adeo a Religione revelata separandas. Λ et si haec unusquisque, ut diximus, jam facile videre potest, tamen, quia hinc totius Religionis decisio pendet, rem totam accuratius ostendere et clarius explicare volo. quod requiritur, ut ante omnia ostendamus, intellectualem, sive accuratam Dei cognitionem non esse donum omnibus fidelibus commune, sicut obedientiam deinde, cognitionem illam, quam Deus per Prophetas ab omnibus universaliter petiit, et unusquisque scire tenetur, nullam esse praeter cognitionem Divinae eius Iustitiae et Charitatis. Quae ambo ex ipsa Scriptura lacile demonstrantur. Nam I. evidentissime sequitur ex Exodi cap. 6. s. a. ubi Deus Mosi, ad singularem gra
Abrahamo, Daco, et Iacobo Deo Sadat, sed nomine meo eruis non sum cognitus ipsis ubi ad meliorem explicationem notandum, lSada significare Hebraice Deum, qui suffcit, quia unicuique, quod ei incit, dat et quamvis saepe Sada absolute pro Deo sumatur, non dubitandum tamen est, quin ubique nomen ει Deus subintelligendum sit. Deinde notandum, in Scriptura nullum nomen praeter Ictova reperiri, quod Dei absolutam essentiam, sine relatione ad resereatas, indicet. tque ideo Hebraei hoc solum nomen Dei esse proprium contendunt, reliqua autem appellativa esse et revera reliqua Dei nomina, sive ea substantiva sint sive adiectiva, attributa sunt, quae Deo competunt, quatenus cum relatione ad res creatas consideratur, vel per ipsas manifestatur. Ut is, vel cum literan e paragosica mimoam', quod nihil aliud significat quam potentem, ut notum, nec Deo competit nisi per excellentiam, sicuti cum Paulum postolum appellamus alias virtutes ejus potentu explicantur, ut Et potens , magnus, tremendus, justus, misericora, etc., vel ad omnes comprehendendas simul hoc nomen in plurali numero usurpatur et significatione singulari, quod in Scriptura stequentissimum. Iam quandoquidem Deus o dicit, se nomine Iehova non
557쪽
fuisse patribus cognitum, sequitur, eos usum Dei attributum novisse, quod ejus absolutam essentiam explicat, sed tantum eius effecta et promissa, hoc est ejus potentiam, quatenus per res visibiles manifestatur. tqui hoc Deus o non dicit ad eosdem infidelitatis accusandum, sed contra ad eorum credulitatem et fidem extollendam; qua, quamvis non aeque singularem Dei cognitionem ac Mosech buerint, Dei tamen promissa fixa rataque crediderunt; non ut Moses, qui, quamvis sublimiores de Deo cogitationes habuerit, de divinis tamen promissis dubitavit, eoque objecit, quod, loco promissae salutis, Iudaeorum res in pejus mutaverit. Cum itaque Patres Dei singulare nomen ignoraverint, hocque Deus o dicat factum, ad eorum animi simplicistem et fidem laudandam, simulque ad commemorandam singularem gratiam Mosi concessam hinc evidentissime sequitur, id quod primo loco statuimus, homines ex mandato non teneri Dei attributa cognoscere, sed hoc peculiare esse donum quibusdam tantum fidelibus concessum; nec operae pretium est, hoc pluribus scripturae testimoniis ostendere; quis enim non videt, divinam cognitionem non fuisse omnibus fidelibus aequalem et neminem posse ex mandato sapientem esse, non magis quam vivere et esse Viri, mulieres, pueri, et omnes, ex mandato obtemperare quidem aeque possunt, non autem sapere. Quod si quis dicat, non esse quidem opus Dei attributa intelligere, at omnino simpliciter, absque demonstratione, credere is sane nugabitur. Nam res invisibiles, et quae solius mentis sunt objecta, nullis aliis oculis videri possunt, quam per demonstrationes; qui itaque eas non habent, nihil harum
rerum plane vident atque adeo quicquid de similibus auditum reserunt, non magis eorum mentem tangit sive indicat, quam verba psittaci vel automati, quae sine mente et sensu loquuntur. Verum, antequam ulterius pergam, rationem dicere teneor, cur in Genesi
saepe dicitur, quod Patriarchae nomine Iehova praedicaverint, quod plane jam dictis repugnare videtur sed si ad illa, quae Cap. . ostendimus, attendamus, facile haec conciliare poterimus in praedicto enim Cap. ostendimus, scriptorem Pentateuchi res et loca non iisdem praecis nominibus indicare, quae eodem tempore, de quo loquitur, obtinebant, sed iis, quibus tempore scriptoris melius innotuerant.
558쪽
s34 Tractatus Deus igitur in Genesi Parriarchis praedicatus nomine Je va indicatur,
non quia Patribus hoc nomine innotuerat, sed quia hoc nomen apud Iudaeos summae erat reverentiae hoc, inquam, necessario dicendum, quandoquidem in hoc nostro textu Exodi expresse dicitur, Deum hoc nomine non misse cognitum Patriarchis, et etiam quod Exodi cap. 3. 3. oses Dei nomen scire cupit quod si antea notum fuisset, fuisset saltem et ipsi etiam notum. Concludendum igitur ut volebamus nempe, fideles Patriarchas hoc Dei nomen ignoravisse Deique cognitionem donum Dei, non autem mandatum esse. Tempus igitur est, ut ad secundum transeamus, nempe ad ostendendum, Deum nullam aliam sui cognitionem ab hominibus per Prophetas petere, quam cognitionem divinae suae Iustitiae et Charitatis, hoc est talia Dei attributa, quae homines certa vivendi ratione imiatari possunt quod quidem Ieremias expressissimis verbis docet. Nam
cap. a. s. Is, 6 de Rege Iosia loquens haec ait, v fim pru
a Ra 'nmo am in vim , -- tuu quiddim comedii et bibit, et fecit judicium et justitiam, tum e bene fuit iudiea
jus pauperis et iningentis, tum ipsi bene fuit; nam m. hoc sme cognoscere, dixit Ieho . Nec minus clara sunt, quae habentur
ni Ra Dd in hoc tantum glorietur unusquisque, me inlinigere et cognoscere, quod ego Iehoνα facio charitatem judicium, et iustitiam in terra, nam his delector, ait Iehoνa Colligitur hoc etiam praetereae Exodi cap. 3 . s. 6, 7. ubi De mosi, cupient psum videre et noscere, nulla alia attributa revelat, quam quae divinam Iustitiam et Charitatem explicant. Denique illud Johannis, de quo etiam insequentibus, apprime hic notandum venit; qui scilicet, quia nemo Deum vidit Deum per solam charitatem explicat, concluditque, eum revera Deum habere et noscere, qui charitatem habet. Videmus M. r. addit inire Ed. t. a Sic pro uti γε
559쪽
Τheologico - Politici Cap. XIII. fas
itaque, Ieremiam, Mosen, Iohannem Dei cognitionem, quam unusi quisque scire tenetur, paucis comprehendere, eamque in hoc solo, ut volebamus, ponere quod scilicet Deus sit summe justus et summe
misericors, sive unicum verre vitae exemplar. His accedit, quod Scriptura nullam Dei definitionem expresse tradit, nec alia Dei attributa amplectenda praeter modo dicta praescribat, nec ex professo, ut haec commendet. Ex quibus omnibus concludimus, intellectualem Dei cognitionem, quae eius naturam prout in se est considerat, et quam naturam homines certa vivendi ratione imitari non possunt, neque tanquam exemplum sumere ad veram vivendi rationem instituendam, ad fidem et religionem revelatam nullo modo pertinere, et consequenter homines circa hanc sine scelere toto coelo errare posse. Μinime itaque mirum, quod Deus sese imaginationibus et praeconceptis Prophetarum opinionibus accommodaverit, quodque fideles diversas de Deo foverint sententias, ut in Cap. a. multis exemplis ostendimus. Deinde minime etiam mirum, quod sacra volumina ubique adeo improprie de Deo loquantur, eique manus, pedes, Oculos,
aures, mentem, et motum localem tribuant, et praeterea etiam animi commotiones, ut quod sit zelotypus, misericors, etc., et quod
denique ipsum depingant tanquam Iudicem, et in caelis tanquam in solio regio sedentem, et Christum ad ipsius dextram. Loquuntur nimirum secundum captum vulgi, quem Scriptura non doctum, sed obedientem reddere studet. Communes tamen Theologi quicquid
horum Lumine Naturali videre potueriint, cum divina natura non convenire, metaphorice interpretandum, et quicquid eorum captum effugit, secundum literam accipiendum, contenderunt. Sed, si omnia, quae in scriptura huius generis reperiuntur, essent necessario metaphorice interpretanda et intelligenda, tum Scriptura non plebi et rudi vulgo, sed peritissimis tantum, et maxime Philosophis scripta esset. Quinimo, si impium esset, pie et simplicitate animi haec, quae modo retulimus, de Deo credere prosecto maxime cavere debuissent Prophetae, saltem propter vulgi imbecillitatem, a similibus phrasibus, et contri Dei attributa, prout unusquisque eadem amplecti tenetur,
560쪽
ssis ractatus ante omnia ex prolata et clare docere, quod nulliui factum est. Λdeoque minime credendum, opiniones absolute consideratas, absque respectu ad opera, aliquid pietatis aut impietatis Gere, sed ea tandum de causa hominem aliquid pie aut impie credere dicendum, quatenus ex suis opinionibus ad obedientiam movetur, vel ex iisdem licentiam ad peccandum aut rebellandum sumit ita ut, si quis vera credendo fiat contumax, is revera impiam, et si contis falsa credendo obediens, iam habet fidem. Veram enim Dei cognitionem non mandatum, sed donum divinum esse ostendimus, Deumque nullam aliam ab hominibus petiisse, quam cognitionem divinae suae Iustitiae et Charitatis; quae cognitio non ad scientias, sed tantum ad obedientiam necessaria est.
Quid i Idas, quinam Aus Fidei fundamenta uerminantur, et ipsa a Phi ophia tandem eparatur. Ad veram Fidei cognitionem apprime necessarium esse, scire, quod
scriptura accommodata sit non tantum captu Prophetarum, sed etiam varii et inconstantis Iudaeorum vulgi, nemo, qui vel leviter attendit, ignorare potest; qui enim omnia, quae in Scriptura habentur, promiscue amplectitur, tanquam universalem et absolutam de Deo doctrinam, nec accurate cognovit, quidnam captu vulgi accommodatum sit, non poterit vulgi opiniones cum divina doctrina non confundere, et hominum commenta et placita pro divinis documentis non venditare Scripturaeque authoritare non abuti. Quis inquam, non videt, hanc maximam esse causam, cur sectarii tot tamque contrarias, opiniones tanquam fidei documenta doceant, multisque
Scripturae exemplis confirment, unde apud Belgas dudum in usum Proverbii abierit, men stetur fonde luter Libri namque sacri non ab uno solo, nec unius aetatis vulgo scripti fuerunt, sed a plurimis diversi ingenii diversique aevi viris quorum si omnium tempus computare velimus, fere bis mille annorum, et forte multo longius invenietur sectarios clamem istos molumus ea de causa impietatis