Benedicti de Spinoza opera, quotquot reperta sunt

발행: 1882년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

Τheologico - Politici Cap. XIV. 37

accusare, quod scilicet verba scripturae suis opinionibus accommodant sicut enim olim ipsa captu vulgi accommodata fuit, sic etiam unicuique eandem suis opinionibus accommodare licet, si videt, se ea ratione Deo, in iis, quae justitiam et charitatem spectant, pleniore animi consensu obedire posse; sed ideo eosdem accusamus, quod hanc eandem libertatem reliquis nolunt concedere, sed omnes, qui cum iisdem non sentiunt, quanquam honestissimi et verae virtuti obtemperantes sint, tanquam Dei hostes tamen persequuntur, et contra eos,

qui iis assentantur, quamvis impotentitani animi sint, tamen tanquam Dei electos diligunt; quo nihil profecto scelestius, et Reipublicae magis emiciosum, excogitari potest. Ut igitur constet, quousque, ratione Fidei uniuscujusque libertas sentiendi, quae vult, se extendit, et quosnam, quamvis diversa sentientes, tanquam fideles tamen aspicere tenemur Fides ejusque fundamentalia determinanda sunt; quod quidem in hoc Capite facere constitui, simulque idem a Philosophia separare, quod totius operis praecipuum intentum fuit. Ut haec igitur ordine ostendam, summum totius Scriptum intentum repetamus id enim nobis veram normam Fidei determinandae indobis. Diximus in superiori Capite, intentum Scripturae esse tantum, Obedientiam docere. Quod quidem nemo inficias ire potest. Quis enim non videt, utrumque Testamentum nihil esse praeter obedientiae disciplinam nec aliud utrumque intendere, quam quod homines ex vero animo obtemperent Nam, ut jam omittam, quae in superiori Capite ostendi, oses non studuit Israεlitas Ratione convincere, sed pacto, juramentis, et beneficiis obligare deinde populo legibus obtemperare sub poena interminatus est, et praemiis eundem ad id horiatus ' quae omnia media non ad scientias, sed ad solam obedientiam sunt. Evangelica autem doctrina nihil praeter simplicem fidem

continet nempe Deo credere eumque revereri, sive, quod idem est, De obedire. Non opus igitur habeo, ad rem manifestissimam demonstrandam textus Scripturae, qui obedientiam commendant, et quorum per plures in utroque Testamento reperiuntur, coacervare. Deinde, quidnam unusquisque exequi debeat, ut Deo obsequatur,

562쪽

sa Tractatus ipsa etiam Scriptura plurimis in locis quam claritane docet nempe totam legem in hoc solo consistere, in amore scilicet erga proximum; quare nemo etiam negare potest, quod is, qui ex Dei mandato proximum tanquam se ipsum diligit, revera est obediens et secundum legem beatus, et qui contra odio habet, vel negligit, rebellis est et contumax. Denique apud Omnes in confesso est, scripturam non solis peritis, sed omnibus euiuscunque aetatis et generis hominibus, scriptam et vulgatam fuisse atque ex his solis evidentissime stquitur, nos ex scripturae jussu nihil aliud teneri credere, quam id, quod ad hoc mandatum exequendum absolute necessarium sit. Quare hoc ipsum mandatum unica est totius fidei catholicae norma, et per id solum omnia fidei dogmata, quae scilicet unusquisque ampliati tenetur, determinanda sunt. Quod cum manifestissimum sit, et quod ex hoc solo fundamento vel sola Ratione omnia legitima possunt deduci, judicet unusquisque, qui fieri potuit, ut tot dissensiones in Ecclesia ortae sint et an aliae potuerint esse cause, quam quae in initio Cap. 7. dictae sunt Eae itaque ipse me cogunt, hic ostendere modum et rationem determinandi ex hoc invento fundamento Fidei dogmata; nam ni hoc fecero, remque certis regulis determinavero, merito credar, me huc usque parum promovisse, quandoquidem unusquisque quicquid velit sub hoc etiam praetextu, quod scilicet medium necessarium sit ad obedientiam, introducere poterit praesertim quando de divinis attributis fuerit quaestio. Ut itaque rem totam ordine ostendam a Fidei definitione incipiam, quae ex hoc dato fundamento sic definiri debet, nempe quod nihil aliud sit, quam de Deo talia sentire, quibus ignoratis tollitur

erga Deum obedientia, et ' hac obedientia posita, necessario ponuntur. Quae definitio adeo clara est, et adeo manifeste ex modo demonstratis sequitur, ut nulla explicatione indigeat. Quae autem ex eadem sequuntur, paucis jam ostendam. Videlicet Ι. Fidem non per se, sed tantum ratione obedientiae salutiferam esse, vel, ut ait Iacob. cap. a. s. 7. fidem per se absque operibus mortuam esse qua de

Desideratur hic pronomen quin cff. autem supra p. 35. s. s. . ann. IIS L - Io, et insta Cap. 36. versus finem.

563쪽

Τheologi eo-Politici Cap. XIV. 39re vide totum hujus postoli praedictum caput. α sequitur, quod

is, qui Vere est obediens, necessario veram et salutiferam habet fidem obedientia enim posita, et fidem necessario poni diximus; quod etiam idem Apostolus cap. a. s. 8. expresse ait, nempe his, Vende mihi dem tuum abfpue operibus, et ego ostendam tibi ex operibus meis fidem meam. Et Iohannes in Epist. I. cap. . Vers. 7, 8., quisquis diligit scilicet proximum , ex Deo natus est, et norit Deum; qui non gligit, non norit Deum num Deus est Charitas. Ex quibus iterum sequitur, nos neminem judicare posse fidelem aut infidelem esse, nisi ex operibus. Nempe si opera bona sunt, quamvis dogmatibus ab aliis fidelibus dissentiat, fidelis tamen est; et contra, si mala sunt, quamvis verbis conveniat, infidelis tamen est obedientia enim posita fides necessario ponitur, et fides absque operibus mortua est. Quod etiam idem Johannes vers. 3. eiusdem cap. expresse docet. Per hoc, inquit, cognoscimus, quod in eo manemus, et ipse manet in nobis, quod de Spiritu suo dedit nobis, nempe Charitatem. Dixerat enim antea, Deum esse Charitatem, unde ex suis scilieet tum receptis principiis concludit, eum revera Spiritum Dei habere, qui Charitatem habet. Imo, quia nemo Deum vidit, inde concludit, neminem Deum sentire vel animadvenere, nisi ex sola Charitate erga proximum atque adeo neminem etiam aliud Dei attributum noscere posse, neter hanc Charitatem, quatenus de eadem participamus. Quae quidem rationes si non peremtoriae sunt, satis tamen clare Iohannis mentem explicant; sed longe clarius, quae habentur cap. a. Vers. 3, 4. ejusdem Epist. ubi expressissimis verbis id, quod hic volumus, docet. Et per noc, inquit, scimus, quod ipsum nowmus, praecepto ipsius ob reamus. Qui dicit, nori eum, et praecepta eius non ob rem, mendax est, et in eo non est eritas. tque ex his iterum sequitur, eos revera Antichristos esse, qui viros honestos, et qui Iustitiam amant, persequuntur, propterea quod ab ipsis dissentiunt, et cum ipsis eadem fidei dogmata non defendunt. Qui enim Iustitiam et Charitatem amant, eos per hoc solum fideles esse scimus; et qui fideles persequitur, Antichristus est. Sequitur denique, idem non tam requirere vera quam pia dogmata, hoc est talia, quae animum ad obedientiam movent, tametsi inter ea plurima sint, quae nec

564쪽

s o Tractatus umbram veritatis habent; dummodo tamen is, qui eadem amplectitur, eadem falsa esse ignoret, alias rebellis necessario esset. Quomodo enim fieri posset, ut aliquis, qui Iustitiam amare et Deo obsequi studet, tanquam divinum adoret, quod a divina natura alienum scit esse at animi simplicitate errare possunt homines, et scriptura non ignorantiam, sed solam contumaciam, ut jam ostendimus, damnat; imo ex sola Fidei definitione hoc necessario sequitur, cuius omnes partes ex universali jam ostenso fundamento, et unico totius Scripturae intento, nisi nostra placita admiscere iubet, peti debent atqui haec non expresse exigit vera, sed talia dogmata, quae ad obedientiam necessaria sunt; quae scilicet animum in amore erga proximum confirment, cujus tantum ratione unusquisque in Deo ut cum Iohanne loquar , et Deus in unoquoque est. Cum itaque uniuscujusque fides ratione obedientiae vel contumaciae tantum, et non ratione veritatis aut falsitatis, pia vel impia sit habenda, et nemo dubitet, commune hominum ingenium varium admodum esse, nec omnes in omnibus aeque acquiescere, sed opiniones diverso modo homines regere, quippe quae hunc ad devotionem, ea ipsae alterum ad risum et contemtum movent hinc sequitur, ad Fidem Catholicam sive universalem nulla dogmata pertinere, de quibus inter honestos potest dari controversia Quae enim ejus naturae sunt, respectu unius

pia, et respectu alterius impia esse possunt; quandoquidem ex solis operibus sunt judicanda. Ad idem ergo Catholicam ea solummodo dogmata pertinent, quae erga Deum obedientia absolute ponit, et quibus ignoratis, obedientia est absolute impossibilis de reliquis autem, prout unusquisque, quia se ipsum melius novit, sibi, ad se in amore Iustitiae confirmandum, melius esse viderit, sentire debet. Et hac ratione puto nullum locum controversiis in Ecclesia relinqui. Nec jam verebor Fide Universalis dogmata, sive universae Scripturae intenti fundamentalia, enumerare, quae ut ex iis, quae in his duobus Capitibus ostendimus, evidentissime sequitur omnia huc tendere debent, nempe dari Ens supremum, quod Iustitiam et Charitatem amat, cuique omnes, ut salvi sint, obedire tenentur, eumque cultu Iustitiae et Charitate erga proximum adorare atque hinc facile omnia determinantur, quaeque adeo nulla praeter haec sunt Videli-

565쪽

cet I Deum, hoe est ens supremum, summe justum et miserico dem, sive veri vitae exemplar, existere; qui enim nescit, vel non credit, ipsum existere, et obedire nequit, neque eum Iudicem noscere. II. eum esse unicum hoc enim etiam ad supremam devotionem, admirationem, et amorem erga Deum absolute requiri, nemo dubitare potest. Devotio namque, admiratio, et amor, ex sola excellentia unius supra reliquos orientur. III eum ubique esse --

sentem, vel omnia ipsi patere. Si res ipsum latere crederentur, vel ipsum omnia videre ignoraretur, de aequitate ejus Iustitiae, qua omnia dirigit, dubitaretur, vel ipsa ignoraretur. IV. ipsum in omnia supremum habere ius et dominium, nec aliquid jure coactum, sed ex absoluto beneplacito et singulari gratia facere. Omnes enim ipsi absolute obedire tenentur, ipse autem nemini. V. cultum Dei Husique obedientiam, in sola Iustitia et Charitate, sive amore erga Proximum, consistere. VI. omnes, qui hac vivendi ratione Deo obediunt, salvos tantum esse reliquos autem, qui sub imperi voluptatum vivunt, perditos. Si homines hoc firmiter non crederent, nihil causae esset, cur Deo potius quam voluptatibus obtemperare mallent. VII. denique, Deum poenitentibus peccata condonare. Nullus enim est, qui non peccet si igitur hoc non statueretur, omnes de sua salute desperarent, nec ulla esset ratio, cur Deum miserico dem crederent; qui autem hoc firmiter credit, videlicet Deum ex misericordia et gratia, qua omnia dirigit, hominum peccata condonare, et hac de causa in Dei amore magis incenditur, is revera Christum secundum Spiritum novit, et Christus in eo est. tque haec omnia nemo ignorare potest, apprime cognitu necessaria esse, ut homines, nullo excepto, ex praescripto Legis supra explicato, Deo obedire possint; nam horum aliquo sublato, tollitur etiam bedientia. Caeterum, quid Deus, sive illud veri vitae exemplar sit:

an sellieet sit ignis, spiritus, lux, cogitatio, etc., id nihil ad idem;

ut ne etiam, qua ratione sit verae vitae exemplar, an scilicet propterea, quod animum iustum et misericordem habet, vel quia res omnes per ipsum sunt et agunt, et consequenter nos etiam per

ipsum intelligimus, et per ipsum id, quod verum, aequum, et bonum est, videmus Perinde est, quicquid de his unusquisque statuerit.

566쪽

s a Tractatus Deinde nihil etiam ad idem, si quis credat, quod Deus secundum

essentiam vel secundum potentiam ubique si quod res dirigit ex libertate vel necessitate naturae; quod leges tanquam princeps ne- scribat, vel tanquam aeternas veritates doceat quod homo ex arbitrii libertate vel ex necessitate divini decreti Deo obediat; quodque denique praemium bonorum et poena malorum naturalis vel supranaturalis sit. maec, et similia, inquam, nihil refert in respectu Fidei, qua ratione unusquisque intelligat; dummodo nihil eum in finem concludat, ut majorem licentiam ad peccandum sumat, vel ut minus fiat De obtemperans; quinimo Fusquisque, ut jam supra diximus, haec Fidei dogmata ad suum captum accommodare tenetur, eaque sibi eo modo interpretari, quo sibi videtur eadem facilius, sine ulla haesitatione, sed integro animi consensu, amplecti posse, ut consequeriter Deo pleno animi consensu obediat. Nam, ut jam etiam monuimus, sicut olim Fides secundum captum et opiniones Prophetarum et vulgi illius temporis revelata scriptaque fuit, sic etiam jam unusquisque tenetur eandem suis opinionibus accommodare, ut sic ipsam absque ulla mentis repugnantia neque ulla haesitatione amplectatur; ostendimus enim, idem non tam veritatem quam pietatem exigere, et non nisi ratione obedientiae piam et salutiseram esse; et consequenter neminem nisi ratione obedientiae fidelem esse. Quare non ille, qui Optimas istendit rationes, optimam mecessario istendit

fidem, sed ille, qui optima ostendit opera Iustitiae et Charitatis. Quae doctrina quam salutaris quamque necessaria sit in Republica,

ut homines pacifice et concorditer vivant, quotque inquam, quantasque perturbationum et scelerum causas praescindat, omnibus judicandum relinquo. Atque hic, antequam ulterius pergam, notandum

venit, nos ex modo ostensis lacile respondere posse ad objectiones, qua Cap. a. movimus, quando de Deo cum Israesitis ex Monte Sinai loquente verba fecimus. Nam quamvis vox illa, quam Istaelitae audiverunt, illis hominibus nullam philosophicam seu mathematicam certitudinem de Dei existentia dare potuerat, lassiciebat tamen ad eosdem in admirationem Dei, prout ipsum antea noverant, 'Plendos, et ad obedientiam instigandos qui finis illius spectaculi fuit. Nam Deus non volebat Israelitas suae essentiae absoluta attributa

567쪽

docere nulla enim tum temporis revelavit , sed eorum animum Contumacem stangere et ad obedientiam trahere ideoque non rationibus, sed tubarum strepitu, tonitru et fulminibus eosdem dorsus est vide Exodi cap. m. s. m. . Superest jam ut tandem ostendam, inter Fidem, sive Theologiam, et Philosophiam nullum esse commercium nullamve assinitatem; quod jam nemo potest ignorare, qui harum duarum facultatum et scopum et fundamentum novit, quae sane toto coelo discrepant Philosophue enim scopus nihil est praeter veritatem Fidei autem, ut abunde ostendimus, nihil praeter obedientiam et pietatem. Deinde Philosophiae fundamenta notiones communes sunt, et ipsa ex sola Natura peti debet Fidei autem historiae et lingua, et ex sola scriptura et revelatione petenda, ut in . Cap. ostendimus Fides igitur summam unicuique libertatem ad philosophandum concedit ut quicquid velit, de rebus quibuscumque, sine scelere sentire possit, et eos tantum tanquam haereticos et scismaticos damnat, qui opiniones docent ad

contumaciam, odia, eontentiones, et iram suadendum et eos contra

fideles tantum habet, qui Iustitiam et Charitatem, pro viribus suae Rationis et facultatibus, suadent. Denique, quoniam haec, quae hic ostendimus, praecipua sunt, quae in hoc tractatu intendo, volo,

antequam ulterius pergam, lectorem enixissime rogare, ut haec duo Capita attentius legere, et iterum atque iterum perpendere dignetur; et sibi persuasum habeat, nos non eo scripsisse animo, ut nova introduceremus, sed ut depravata corrigeremus, quae tandem aliquando correcta videre speramus.

Nee Theologiam Rationi, ne rationem Theologia anctuari,

ostenditur ex ratio, qua nobis . Scriptura authoritatem persuademus.

Qui Philosophiam a Theologia separare nesciunt, disputant, num

scriptura Rationi, an contra Ratio Scripturae debeat ancillari hoc est, an sensus scripturae Rationi, an vero Ratio scripturae accommodari debeat atque hoc a scepticis, qui Rationis certitudinem negant, illud autem a Domaticis defenditur. sed tam hos quam

568쪽

s Tractatus

illos toto coelo errare, ex jam dictis constat. Nam utram sequamur sententiam, vel Rationem vel scripturam corrumpere necesse est. Ostendimus enim scripturam non res philosophicas, sed solam pietatem docere, et omnia, quae in eadem continentur, ad captum et praeconceptas opiniones vulgi fuisse accommodata. Qui igitur ipsam ad Philosophiam accommodare vult, is sane Prophetis multa, quae ne per somnium ' cogitarunt, Inget, et perperam eorum mentem interpretabitur; qui autem contra Rationem et Philosophiam Theologiae ancillam facit, is antiqui vulgi praejudicia tanquam res divinas tenetur admittere, et iisdem mentem occupare et obcaecare. Λdeoque uterque, hic scilicet sine Ratione, illa vero cum Ratione, insaniet. Primus, qui inter Pharisaeos aperie statuit, scriptiuam Rationi esse accommodandam fuit almonides cujus quidem sententiam Cap. 7. recensuimus, multisque argumentis refutavimus et quamvis hic author magnae inter eos fuerit authoritatis, eorum tamen maxima pars hac in re ab eo recedit, et pedibus it in sententiam cujusdam R. Iehudae Npakhar, qui errorem Μώmonidis vitare cupiens in alterum ei contrarium incidit. Statuit scilicet , Rationem Scripturae ancillari debere, eique prorsus submitti nec aliquid in Seriptura propterea metaphorice explicandum sensit, quod literatis sensus Rationi, sed tantum quia ipsi scripturae, hoc est claris ejus dogmatibus, repugnat. Atque hinc hanc universalem regulam format, videlicet, quicquid scriptura dogmatice docet' et expressis verbis in mat, id ex sola ejus auctoritate tanquam verum absolute admittendum; nec ullum aliud dogma in Bibliis reperietur, quod ei directe repugnet, sed tantum per consequentiam; quia scilicet modi loquendi Scripturae saepe videntur supponere aliquid contrarium ei, quod expresse docuit: et propterea tantum eadem loca metaphorice explicanda. Ex gr. Scriptura clare docet, Deum esse unicum vide Deuti cap. 6. s. 4.), nec ullibi alius locus reperitur directe inmans, dari plures Deos; at quidem plura ubi Deus de se, et Prophetae de Deo, in plurali

CL supra p. m. n. NB. emini me haec olim legisse in Epistola contra Maimonidem, quae inter Epistolas, quae Maimonidis dicuntur, habetur. s. Annot. XXVIII.

569쪽

Theologico - politici cap. v. s snumero loquuntur; qui modus tantum loquendi supponit, non autem ipsius orationis intentum indicat, plures esse Deos; et ideo ipsa omnia metaphorice explicanda, scilicet non quia Rationi repugnat, plures dari, sed quia ipsa scriptura directe firmat, unicum esse Deum. Sic etiam, quia Scriptura Deut cap. 4 versos directe ut putat assimat, Deum esse incorporeum, ideo, ex sola scilicet hujus

loci, et non Rationis authoritate, tenemur credere, Deum non habere corpus et consequenter ex sola Scriptum authoritate omnia loca metaphorice explicare tenemur, quae Deo manus, pedes, etc.

tribuunt, quorumque solus modus loquendi videtur Deum corporeum supponere. Haec est hujus auctoris sententia; quem, quatenus Scripturas per Scripturas explicare vult, laudo, at miror, quod vir Ratione praeditus ipsam destruere studeat. Verum quidem est, Scripturam per Scripturam explicandam esse, quamdiu de solo orationum sensu et mente Prophetarum laboramus; sed postquam verum sensum eruimus, necessario judicio et Ratione utendum, ut ipsi assensum praebeamus. Quod sRatio, quamvis reclamet Scripturae, tamen plane submittenda est, quaeso an id cum vel sine ratione, ut caeci, facere debemus8Si hoc stulte sane et sine judici agimus; si illud, ex solo igitur Rationis imperio Scripturam amplectimur, quam igitur, si eidem repugnaret, non amplecteremur. Et, quaeso, quis mente aliquid amplecti potest reclamante Ratione quid enim aliud est, mente aliquid negare, quam quod Ratio reclamat Et profecto non satis mirari possum, quod Rationem, donum maximum et lucem divinam, mortuis literis, et quae humana malitia depravari potuerunt, submittere velint; et quod nullum existimetur scelus, contra entem, verum Dei verbi syngraphum, indigne loqui, eamque corruptam, caecam, et perditam statuere, at maximum habeatur scelus, talia de liter et verbi Dei idolo cogitare. Pium esse putant, Rationi et proprio judicio nihil sidere, at impium, de fide eorum dubitare, qui nobis Libros Sacros tradiderunt; quod quidem mera stultitia est, non pietas. Sed, quaeso,

quid eos sollicitat quid timent an Religio et Fides defendi non

possunt, nisi homines data opera omnia ignorent et Rationi prorsus valedicant prosecto, si hoc credunt, Scripturae magis timent quam fidunt. Sed longe absit, quod Religio et pietas Rationem, aut quod 35

570쪽

s is Tractatus Ratio Religionem sibi ancillari velit, et quod utraque suum regnum

summa cum concordia obtinere nequeat qua de re statim, nam hic ante omnia istius Rabini Regulam examinare libet. Is, ut diximus, vult, nos id omne, quod Scriptura affrmat aut negat, tanquam verum amplecti, vel tanquam falsum reiicere, teneri deinde Scripturam nunquam aliquid expressis verbis assimare Vel negare, contrarium ei, quod in alio loco assirmavit vel negavit. suae duo quam temere dicta sint, nemo ignorare potest. Mam ut jam omittam quod non animadverterit Scripturam diversis libris constare, diversis temporibus, diversis hominibus, et denique in diversis authoribus scriptam esse; tum hoc alterum, quod haec ex propria authoritate, et Ratione AEt Scriptura mihil tales dicentibus. statuat debuisset enim ostendere, omnia loca, quae non nisi per consequentiam aliis repugnant, posse ex natura linguae et ratione loci commode metaphorice explicari; deinde, Scripturam ad nostras manus incorruptam venisse sed rem ordine examinemus; et quidem circa primum rogo, quid, si Ratio reclamet an nihilominus tenemur id, quod Scriptura assimat vel negat, tanquam verum amplecti, vel tanquam falsum dicere fit forte addet, nihil in Scriptura reperiri, quod Rationi repugnet Verum ego insto ipsam expresse assimare et docere, Deum esse zelotypum nempe in ipso Decalogo et Exod. 36. s. I et Deut A. Vs M. et pluribus aliis locis atqui hoc Rationi repugnat. AErgo nihilominus tanquam serum ponendum imo, si quaedam in Scriptura reperiantur, quae supponant, Deum non esse zelotypum, ea necessario metaphorice essent explicanda, ut nihil tale supponere videantur. sic etiam Scriptura expresse dicit Deum in montem Sinai descendisse ivide Exod cap. 9. s. O. etc. , ipsique alios motus locales tribuit, nec ullibi docet expresse, Deum

non moveri adeoque hoc etiam omnibus tanquam verum admittendum; et quod Salomon dicit Deum nullo loco comprehendi vide Reg. cap. I. Vs 7.), quandoquidem non expresse statuit, sed tantum inde sequitur, Deum non moveri, id necessario ita explicandum, ne videatur Deo motum localem detrahere. sic etiam caeli pro Dei habitaculo et solio sumendi essent, quia Scriptura id expresse affrmat. AEt ad hunc modum plurima secundum opiniones Prophe-

SEARCH

MENU NAVIGATION